Praefatio
De Justificatione, quae est secunda controversia principalis, tria potissimum tractanda sunt. Primo, de dispositione, praecedente justificationem. Secundo, de ipsa justificatione. Tertio, de operibus consequentibus justificationem.
De dispositione praecedente duae sunt praecipuae quaestiones. Prima, Quaenam sit fides justificans. Secunda, An fides sola justificet: quibus annexae erunt aliae duae, An fides justificans possit a charitate disjungi, et, An sit alicujus pretii, vel meriti, coram Deo.
De ipsa justificatione multae sunt quaestiones. Una, An justitia, qua formaliter justificamur, sit inhaerens, an imputativa; altera, An illud « inhaerens » sit actus, vel habitus; tertia, De certitudine gratiae,, et remissionis peccatorum, et perseverantiae; quarta, de inaequalitate, et mutabilitate justitiae.
De operibus consequentibus, sunt item quaestiones multae. Una, de necessitate operum bonorum. Secunda, de veritate justitiae, sive de impletione legis. Tertia, de merito. Quarta, de intuitu mercedis. Quinta, de fiducia meritorum. Sexta, quid requiratur ad meritum. Septima, de merito ex condigno. Quas quaestiones omnes quinque sequentibus libris, Deo favente, explicabimus.
Chapter 1 of 78