Caput I. De nomine justificationis, et justitiae
Antequam ad ipsam quaestionem, de fide ustificante, explicandam aggrediamur, pauca quaedam, quasi prolegomena praemittenda sunt, de nomine justificationis et justitiae; de causis justificationis, et de sententia haereticorum, ac statu totius quaestionis.
Quod igitur ad primum attinet, justificationis nomen in sacris litteris multis modis accipitur. Primum, pro ipsa lege, quae justitiam docet, qua notione passim utitur David in Psalm. cxvnr. Justificationes tuas custodiam; Doce me justificationes tuas; U tinam dirigantur vix mex, ad custodiendas justificationes tuas, etc..
Deinde, pro acquisitione justitiae, ut I. ad Corinth. vi. Hxc quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Ad Roman. vm. Quos vocavit, hos justificavit. Et cap. IV. Credenti in eum, qui justificat impium.
Tertio, pro incremento justitiae, nam quemadmodum usitate dicitur calefieri, non solum qui fit calidus ex frigido, sed etiam qui ex calido fit calidior'; sic etiam justificari dicitur non solum is, qui ex impio fit justus, sed ille quoque qui ex justo fit justior. Sic loquitur Ecclesiasticus, cap. xviii. Ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Domini manet in xternum. Et Jacobus in epist. sua, cap. ii. Videtis, quod ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum. Et Joannes in Apoc. cap. xxii. Qui justus est, justificetur adhuc.
UJuarto, pro declaratione justitiae, modo quodam forensi, ut ille dicatur justificari, qui cum esset ab accusatore factus reus alicujus iniquitatis, a judice per sententiam declaratur justus, atque absolvitur. Sic utitur hac voce Salomon Proverb. xvn. Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est apud Deum. Et Isaiae cap. v. Vx qui justificatis impium pro muneribus; et justitiam justi aufertis ab eo. Et Luc. cap. vii. Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. Et cap. x. Ille autem volens justificare se ipsum.
Ex his acceptionibus adversarii istam quartam in controversia de justificatione, maxime propriam esse docent, illam autem secundam et tertiam, quae nascitur ex secunda, impropriam esse dicunt, et apud nullos probatos auctores inveniri. Sed de hac re disseremus in ii. lib. cap. 3.
Porro justitia, unde justificatio nomen habet, nihil est aliud, nisi ordinis rectitudo. Id enim est justum, quod rectum et adaequatuni, et cum sua regula optime congruens. Inveniuntur autem in sacris litteris plures justitiae acceptiones. Interdum enim idem sonat justitia, quod jus. Quo modo loquitur Jacob in Genes, cap. xxx. Respondebitque mihi cras justitia mea, cum placiti tempus venerit apud te. Et Isaias cap. v. Justitiam justi aufertis ab eo (o).
Interdum accipitur pro rectitudine scripta in libris, quae proprie justitia legis dici potest Psal. xviii. Justitix Domini rectx Ixtificantes corda. Ad Rom. ii Si prxputiurn justitias legis custodiat, etc.
Accipitur tertio justitia pro rectitudine
operum externorum, quae dici potest justitia operum. De qua Dominus Matth. v. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaearum, non intrabitis in regnum coelorum. Justitia enim Scribarum et Pharisaeorum, tota in externa legis observatione erat, de qua etiam Apostolus ad Roman. iv. Si Abrahffsn ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum. Homines enim laudant eum, quem vident opera externa facere, secundum regulas justitiae, de interno affectu minime judicantes, et talis fere est justitia politica, quam solam Philosophi cognoverunt et docuerunt, ea enim ordinat homines inter se, quantum ad actiones externas. Est autem duplex ista justitia politica et humana; altera universalis, quae et legalis dicitur; altera particularis. Justitia legalis non est una aliqua virtus, sed aggregatio omnium virtutum, quae necessariae sunt ad leges observandas, de qua Philosophus in lib. v. de moribus, cap. 1: «Justitia, inquit, virtutes in se continet omnes ». Justitia particularis specialis est virtus, quae rursus diliditur in commutativam, et distributivam.
Accipitur denique pro rectitudine interna, qua homo recte ordinatur erga Deum, et proximum, quae sola est simpliciter, et absolute justitia, et dicitur justitia fidei, quia a fide incipit, et justitia Dei, quoniam ab illo, donatur. De hac scribit Apostolus ad Philip, in. Et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi, quiae ex Deo est justitia in fide. Ubi notandum est, justitiam ex lege, quae opponitur justitiae ex fide, non esse justitiam legis, id est, justitiam scriptam in lege, sed esse justitiam factam sine auxilio gratiae, ex sola cognitione legis: « Miro modo (inquit Augustinus in lib. m. ad Bonifacium, cap. 7.) sed tamen vero, justitiam legis non implet justitia, quae in lege est, sed quae in spiritu gratiae ». Idem enim significant, justitia ex lege et justitia in lege.
Interna igitur justitia sedem habet in corde, nam justitia legis est in libris, justitia operum est in manibus, justitia fidei, sive Dei, est in animo, id est, in voluntate, quae cordis nomine in Scripturis appellari solet5 et ideo in Scripturis justi dicuntur recti corde, ut in Psalm. xxxi. Laetamini justi in Domino, et gloriamini omnes recti corde. Et Psalm. xevi. Lux orta est justo, at rectis
corde laetitia. De qua sic loquitur saoctus Augustinus lib. xix. de Civit. Dei, cap. 27. « Hic in unoquoque justitia est, ut obedienti Deus homini, animus corpori ratio autem vitiis, etiam repugnantibus, imperet, vel subigendo, vel resistendo ».
Est autem haec justitia duplex, habitualis et actualis, quod aperte docet S. Augustinus concion. 26. in Psalm. cxvm. tractans illud: Feci judicium et justitiam, ubi monet, Psalmum loqui de justitia actuali, id est, de opere justitiae, quod faciunt qui justi sunt, juxta illud i. Joan. iii. Qui facit justitiam, justus est; non de ipsa virtute justitiae, quam Deus in nobis facit, cum justificat impium.
De hac igitur justitia locjuimur, cum de justificatione disserimus. Cujus justitiae causas omnes ex Scripturis, et Tridentino Concilio breviter percurremus, ut videamus, quid sit apud omnes certum, et quid adhuc in quaestione remaneat.
Chapter 2 of 78