Textus
De caeremoniis Sacramenti conjugii.
Postrema controversia de ritibus, ac caeremoniis est, quibus Matrimonii sacramentum in Ecclesia Catholica solet administrari. Id enim commune est omnibus Sacramentis, ut praeter essentialem caeremoniam a Deo institutam, in qua -Sacramenti essentia consistit, adhibeantur etiam aliqui alii ritus ex antiquo Ecclesiae more, vel instituto, quo majori cum pietate, ac devotione Sacramentum percipiatur.
In matrimonio igitur hae caeremoniae observari solent. Primo, benedicuntur novi sponsi in ecclesia a Sacerdote. Secundo, offertur pro eis oblatio Eucharistiae. Tertio, velamine obnubuntur. Quarto, vitia partira candida, partim purpurea simul junguntur. Quinto, annulo a sacerdote benedicto, sponsus sponsam donat. Sexto, variis precibus conjugium recens contractum Domino commendatur. Septimo, cohortatione sacerdotali monentur officii, ut honeste in matrimonio se gerant. Horum rituum duos postremos adversarii etiam servant, ut ex libello Calvini de Sacramentis ministrandis, et ex aliis haereticorum Agendis perspicuum est.
Et sane mirum est, cur Calvinus in libello,
cui titulum fecit: Formula sacramentorum administrandorum, tam serio tractet de ritu Matrimonii celebrandi, eumque cum ritu Baptismi, et Eucharistiae conjungat, cum tamen Matrimonium sacramentum esse neget Sed ita contingit aliquando pertinacibus, ut quod ore negant, factis affirment.
Caeteros ritus, quos Catholici servant, non dubito eis parum probari: tamen neque Kemnitius ad can. H. sess. 24. Concilii Tridentini, ubi anathema dicitur hos ritus contemnentibus, aliquid scripsit contra has caeremonias; neque apud alios auctores, ullum legi adversus easdem caeremonias solidum argumentum. Quare satis erit hoc loco, ex veterum auctoritate ritus illos confirmare.
Ac primum exstat testimonium Nicolai Papae, qui sedit ante annos 700. et habetur can. Nostrates, 30. quaest. 5. Deinde exstat testimonium Isidori lib. 2. de officiis, cap. 19. ubi etiam ratio singulorum redditur. Floruit autem Isidorus ante annos plus 900. Adhaec Siricius Papa in epist. i. cap. 4. et Innocentius I. item Papa, in epist. 2. cap. 6. benedictionis sacerdotalis, qum nubentibus dari solet, meminerunt: ejusdem etiam mentionem faciunt Patres Concilii IV. Carthaginiensis, quorum unus fuit S. Augustinus cap. 13. S. Ambrosius in epistola 70. ad Vigilium, non procul ab initio, non solum
benedictionis meminit, sed etiam velaminis, quo novi sponsi a sacerdote in Ecclesia operiuntur: unde etiam nuptias dictas esse interpretatur idem Ambrosius lib. i. de Abraham cap. ultim. quod velo obnubatur sponsa. Floruerunt autem Siricius, et Ambrosius
ante annos 1200. et Innocentius atque Augustinus, ante annos paulo pauciores. Denique Tertullianus his omnibus antiquior, in lib. ii. ad uxorem, meminit oblationis, qua Matrimonium in Ecclesia confirmatur. Atque haec de Sacramento Matrimonii.
Non me fugit, optime lector, non paucos esse, qui mirentur, cur editio hujus quarti tomi tam longo tempore dilata fuerit. Sed ii mirari desinent, si causas, quae omnino verae et multis notae sunt, hujus dilationis attenderint. Nam et opuscula quaedam ob varias occasiones non sine magno labore conficere hoc ij)so tempore me oportuit: et adversa valetudine non semel tentatus studia remittere, vel etiam penitus intermittere aliquando coactus sum. Nec deffuerunt in Urbe occupationes plurimae tum publicae, tum privatae, quae saepe menses, inter - dum? annos huic a me instituto operi eripuerunt.
Accessit postremo Gallicana peregrinatio, non minus diuturna, quam periculosa, siquidem in eorum numerum, qui SIXTI V jussu Legatum Apostolicum comitabantur, adscitus, annum integrum et eo amplius, partim in variis itineribus conficiendis, partim in tolerandis obsidionis Parisiensis incommodis ita consumpsi, ut in tanto armorum strepitu vix aliquid commentationi, aut scriptioni opera et laboris impenderim.
Et quoniam in mentionem hujus legationis incidimus, et ego insignium virtutum Henrici Cajetani Cardinalis et Legati spectator et testis fui, injuriam posteritati facere me arbitrarer, nisi hoc loco testatum relinquerem, Legatum Cajetanum primaria nobilitatis virum ea pietatis, sapientiae, fortitudinis, liber alitatis, comitatis, doctrina etiam et ingenii laude toto legationis tempore floruisse, ut una esset omnium vox, ad ea negocia tot periculis obnoxia, totque difficultatibus implicata, nullum ab Apostolica Sede mitti potuisse hominem aptiorem. Ejus certe incredibili animi magnitudini, in summa rerum omnium desperatione, salutem suam debere se Galliarum metropolis Lutetia libenter agnoscit, et pr a dicat.
Editionis juxta Venetam, anni MDXCXIX.
Ego vero cum itinerum laboribus, bellorumque periculis essem aliquando liberatus, retuli me ad opus jampridem institutum: sed non ita ]j?dstinas occupationes effugere potui, quin mihi rursus annus alius quasi de manibus elaberetur. Itaque hyeme superiore, ut omnino ab occupationibus cateris me subducerem, secessi in Tusculanum, atque in ea solitudine paucis mensibus tandem per feci, quod alioqui multis annis per fcer e non potueram. Quartus igitur hic tomus, quo totum opus concluditur et absolvitur, ante quadriennium, inchoatus, nunc demum Deo juvante prodit in lucem.
Quamvis autem controversias omnes temporis nostri complecti, certa - que methodo in unum quasi corpus conferre voluerim: tamen controversiam de indulgentiis, quae arteris omnibus occasionem dedit, video nondum esse tractatam. Nam cum in libris de Poenitentia ea disputatio locum habere debuisset; et ego rebus aliis impeditus ante nundinas autumnales manum illi extremam imponere non potuissem; malui sine hac disputatione tomum illum tertium tunc emittere, quam cum typographi dispendio propter unius libri additionem, vernales nundinas expectare.
Cseterum si Deus vitam mihi paulo longiorem donare dignabitur, et aliquid otii nactus fuero: in alia totius operis editione non solum librum de indulgentiis, sed etiam alia quaedam, quae a nonnullis desiderari videntur, adjungam. Interam his meis laboribus, quales quales sunt, vnius divinae gloriae, et utilitatis tuae causa susceptis, pie Lector, utere, meque apud Deum precibus tuis juva.
Annum jam decimum cum Lutheranis in hac palaestra depugno. Nec mihi tamen unquam venit in mentem, ut antequam novum certamen ingrediar, quale tandem sit animal, Lutheranus, aperiam, cum praesertim apud eos agatur, quorum non pauci fortasse nunquam ejusmodi monstra viderunt. Sed hoc anno rei, de qua agitur, magnitudo admonuit, ut quoniam concertatio gravissima, non cum uno, vel altero grege Lutheranorum, sed cum omnibus omnino, quamvis inter se non minus quam anobis dissidentibus, futura est, non ante in hanc arenam pugnaturus ingrediar, quam breviter exposuero, quid sit quod vulgo dicitur Lutheranus.
Ac ut nemo dubitet, orationi meae fidem habere, nihil ipse fingam, nihil afferam meum, sed eum virum auctorem, ac testem producam, cujus vel solum nomen ad fidem faciendam sufficiat. Is erit Apostolus, et Evangelista Joannes, qui in illa sua divinissima Apocalypsi, posteaquam de prioribus saeculis multa longe prospiciendo perscripserat, ubi ad hoc saeculum venit, Lutherum per stellam de ccelo cadentem; Lutheranam doctrinam per fumum de tartaro ascendentem; ipsos autem Lutheranos per exercitum innumerabilium, atque horribilium locustarum, ita suis coloribus, ita ad vivum, ita luculenter expressit, ut nihil dici potuisse videatur apertius. Quamobrem signa^ Joannes de stella, de fumo, et de locustis in Apocalypsi scripsit, paulo diligentius pro temporis brevitate exposuerimus, nemo erit, qui non intelligat, quod genus bestiarum sit, cum quo, Deo bene juvante, pugnare aggredimur.
Igitur de stella, quae primo loco inspicienda est, ita loquitur nonum caput Apocalypseos: Et quintus Angelus tuba cecinit, et vidi stellam de coelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. Et aperuit
'puteum abyssi. Septem Angelos Joannes inducit, qui toti urbi terrarum septem ingentes calamitates septem tubarum clangore praenuntiant. De primis quatuor cum adversariis convenimus, quatuor principales haireses, quae Catholicam Ecclesiam suis temporibus afflixerunt, tubis illis mysticis indicari. De sexta et septima tuba nulla dubitatio esse potest. Satis enim apertesexta tuba postremam, eamque gravissimam Antichristi persecutionem. Septima vero mundi totius interitum, et (ut Scriptura loquitur) consummationem significant.
De vaticinio quintae tubae nonnulla controversia est, dum illud in nos quadrare Lutherani clamant, nos in illos aptissime convenire non solum dicimus, sed etiam apertissime comprobamus. Illi enim vaticinium quintae tubae in Catholicos retorquere nullo modo queunt, nisi quintam, ac sextam tubaA ita confundant, ut unam efficiant ex duabus et sacrum ac mysticum tubarum numerum penitus destruant. Neque enim Catholicae nostrae Ecclesiae ullam certam haereseos notam inurunt, sed eam in Antichristi regnum degenerasse, degeneres ipsi, et vere adulterini filii mentiuntur. Regnum autem, et tempora Antichristi ad sextam tubam, non ad quintam pertinere, et res ipsa loquitur, et interpretes ejus loci summa consensione testantur.
Multo igitur verius, ac probabilius est, ut quatuor primis tubis quatuor principales haereses designantur, ita etiam quinta tuba haeresim quamdam multiplicem, et deterrimam significari, quae Antichristi persecutionem proxime praecurrat, eique viam patefaciat, atque sternat: quam haeresim Lutheranam esse, non ego solus, vel primus, sed plurimi ante me ex conjecturis non levibus docuerunt. Sed quicquid sit de proprio, ac germano sensu verborum Joannis, neque enim audeo de vaticinio obscumssimo quidquam temere pronuntiare, Illud affirmo, quae Joannes hoc loco de stella, de fumo, de locustis loquitur, in Lutherum, et Lutheranos mirifice convenire.
Quid enim aliud (ut a stella cadente exordiar) vobis esse videtur, stellam de coelo cadere, nisi hominem coelesti vi tae addictum a terra longissimo intervallo remotum, sacri celibatus, ac monasticae professionis splendore, et puritate micantem, subito ad terrenas delicias, atque ad negotia hujus mundi delabi; mortali conjugio implicari, in carne et sanguine volutari? Lutherum autem quis tandem ignorat, cum aliquando monasticam vitam, perfectam, pauperem, continentem, coelestem plane, ac divinam in clarissimo quodam ordine profiteretur, repentino atque horribili casu ex sacerdote laicum, ex paupere divitem, ex continente maritum, ex monacho politicum factum? Monasterium in palatium, pannosam vestem in sericam, victum sobrium, ac tenuem in opiparas coenas, et prandia commutasse? Denique qui propter
Christum uxorem, liberos, agros, nummosque contempserat, iterum propter uxorem et liberos, propter agros et nummos Christum reliquisse?
Quia vero Lutherus praecipuum studium suum in Apostolica Sede oppugnanda positurus erat, seque Christi Vicario antagonistam singularem professurus, pulchre Joannes dicit stellae de ccelo cadenti elavem abyssi datam. Ita nimirum oportebat, ut sicut Christus Apostolo Petro, ejusque successoribus claves regni coelorum attribuit, ita etiam Satanas cum Apostolo suo primario elavem abyssi communicaret; et sicut Petrus coelesti clave divina oracula reserabat, ac populis sibi creditis doctrinam salutarem de coelo afferebat, sic Lutherus abyssi clave infernalem puteum aperiret, ac tetros inde errores, antiquarum haeresum colluviem, dogmata per perniciosa, tartareaque deduceret.
Atque hoc est, quod sequitur in Apocalypsi: EI aperuit puteum abyssi; et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis mag?ice, et obscuratus est sol, et aer de fumo putei. Fpmum istum, qui Lutheri casum consecutus est, plane est caecus, et stupidus, qui non sentit. Antequam enim stella ista laberetur e coelo, totus ferme Occidens, vel potius Latina Ecclesia universa, uno Boemiae angulo excepto, ejusdem fidei, et religionis erat, et quocumque aliquis iret, fratres suos continuo agnoscebat. Siquidem omnes versabantur in lumine. Una erat omnium fides, eadem praedicatio, iidem ritus Sacramentorum, eadem jejuniorum, festorumque observatio: non erat altare contra altare, nec domus contra domum, sed ubique ad unum atque idem sacrificium a sacerdotum Principe colligebamur, atque in unum ovile ab uno pastore congregabamur, et ad ubera ejusdem matris Catholicae Ecclesiae nutriebamur. At posteaquam stellae hujus fulgor in tenebras est plangenda conversione mutatus, et abyssi clave puteum tenebrarum aperuit: tantus est fumus haeresum, schismatum, sectarum exortus, ut jam nec in eadem provincia, nec in eadem civitate, vel domo, unus alium internoscat. En quanto miraculo separavit Deus Israelem ab ^Egyptiis. Nos enim ad quos, Dei beneficio, fumus ille tartareus non pervenit, non solum in Italia, Hispania, Gallia, sed in ipsa etiam Germania, et Britannia, et in ultimis orbis terrae partibus fratres nostros videmus; cum ^Egyptii boreales, quorum terram operuere tenebrae ffSgyptiis densiores et quorum populos caligo feralis involvit; in eadem (ut dixi) domo inter se non agnoscant.
Obscuravit quoque hic fumus (ut in Apocalypsi dicitur) solem et aerem. Nam per solem, Christum accipiendum esse, qui de se ipse dicit: Ego sum lux mundi; per aerem, Scripturas, per quas in hujus vit® laboribus quodammodo respiramus, et nostri, et adversarii, hoc est, et Catholici, et haeretici libenter admittunt. Et Christum quidem, quam vehementer fumus iste teterrimus obscuraverit, testis est Transylvania, et finitimae regiones, ubi a novis Ebionitis, Samosatenis, et Arianis, qui omnes e Lutheri gymnasio prodierant, Christi divinitas palam, ac sine ullis ambagibus abnegatur. Testis Moravia, Hollandia, et nescio quot ali® nationes, ubi Anabaptist®, qui et ipsi Luthero,si non parente, certe avo, et majore gloriantur, Christo veram carnem, atque animam suis erroribus adimunt. Testis etiam ipsa Germania, ubi qui veri, ac rigidi Lutherani dici volunt, per novum nescio quod figmentum ubiquitatis humanam Christi naturam cum divina confundunt.
Non defuerunt olim h®retici veteres, qui Christum justiti® solem variis errorum nebulis obscurare tentarunt: sed nulli unquam liberius, nulli impudentius, nulli horribilius, quam ii, quos mundo Eutlieri schola produxit. Quis enim in antiquis H®reticis legit, Christum non modo non esse Deum, sed neque adorandum, aut invocandum; eumdem etiam de salute desperasse, atque esse damnatum, ut omittam Cerberos tricipites, et tricorpores Geryones; Deum ficti tium, imaginarium, phantasticum, aliaque id genus nomina blasphemi®, qu® piissimi scilicet isti Theologi usurpant, cum sacrosanct® Trinitatis arcana explicare, vel potius temerare nituntur. Horror est audire, vel legere quanta temeritate hoc tempore de Christi mysteriis disputetur; ut jam dubitari non possit, quin isti sibi non levibus nebulis, sed fumo teterrimo, atque tractabili Christum solem obduxerint.
Porro Scripturas, qu® (ut dixi) per aerem significantur, incredibile dictu est, quam densis tenebris hic fumus involverit. Tot enim jam exstant interpretationes contrari®, tot commentaria inter se pugnantia, tot lites, et contentiones de intelligentia verbi Dei, uteaqu® olim clarissima omnibus erant, nunc obscurissima, ac veluti amigmata qu®- dam esse videantur. •
Joannis Evangelium quis nescit adversus Cerinthum, et Ebionem pr®cipue scriptum fuisse, qui Christum sempiternum, ac Deum esse negabant? Et quid illis verbis clarius pro Christi divinitate, atque ®ternitate dici potest: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Et tamen hodie Transylvani locum istum ita suis commentariis perverterunt, ac depravarunt, ut ex isto ipso loco argumentum ducant, quo probent Christum neque esse Deum, neque ante Matrem Virginem extitisse.
Quid in re sacramentaria? Dicine potest aliquid planius illis verbis:
IIoc est corpus meum? At hoc tempore pauca ista verba tam alte in Cimmerias tenebras demersa a Lutheranis, et Zwinglianis sunt, ut nuper quidam ducentas collegerit horum verborum vel apertas depravationes, vel inter se dissidentes interpretationes. Exempla generis ejusdem prope innumerabilia possem adferre; nisi me locustae jamdudum ad se inspiciendas invitarent.
De fumo igitur putei prodiisse Joannes vidit agmina quaedam admirabilium, et furentium locustarum, quae paulo post etiam equorum, et scorpionum, et leonum, et curruum volitantium, et hominum armatorum speciem prae se ferrent. Primum locusta sordidum, atque ut ita dicam, ventrosum est animal, totum siquidem ejus corpus nihil fere est, nisi venter. Quocirca nec incedere, nec volare recte potest, sed saltitando erigit se in sublime quasi volatura, et mox nimio ventris pondere ad terram depressa turpiter cadit. Tales omnino sunt haeretici Lutherani, homines ventri addicti, hostes jejuniorum, continentiae inimici; et ea de causa nec possunt recte vivendo per viam mandatorum incedere; neque pennis contemplationis, sese ad res coelestes, ac divinas intuendas erigere. Nituntur quidem interdum sese attollere, et mores emendare, sed more locustarum continuo iterum cadunt, ac deprimuntur ad terram.
Testis esse potest Saxonica visitatio. Nam cum Lutherus animadverteret aliquando ob evangelicam libertatem a se tot annis praedicatam, omnesque leges Ecclesiasticas abrogatas, et ipsum decretum publice in foro exustum, populos Germaniae jam sine ullo fraeno in vitia ruere; quamdam instituit visitationem, atque admonuit verbi ministros, ut praedicarent poenitentiam, timorem Dei, obedientiam, opera bona. Sed saltus fuit locustae, nam nec ipse mores emendavit suos, nec populi pastorum admonitionibus paruerunt. Nec sane immerito. Quorsum enim bonis operibus studeant, quibus sufficit una fides?
Pari ratione conantur plerique eorum per contemplationem volare, et scribunt jam passim libros de tribus personis, de duabus naturis, de vera Christi divinitate, deque aliis summis fidei nostrae mysteriis, sed interim ita cadunt, ut non tibias tantum, sed etiam caput ad terram allidant. Rari enim admodum sunt apudLutheranos, qui in libris de Christo editis velEbionem, vel Arium, vel Nestorium, vel Eutychetem non sapiant.
Habent deinde locustae illud etiam proprium, quod cum rege careant, tamen lurmatim incedunt. Sic enim legimus in Proverbiis Salomonis: Regem locusta non habet, et egreditur universa j)er turmas suas. Sic etiam regem Lutherani non habent ullum. Nullum enim esse volunt, qui toti Ecclesiae cum potestate praesit; neque aliud magis in catholicis reprehendunt, quam quod uni omnes obediant, quodque unum agnoscant Christi in terris Vicarium, Petri Apostoli successorem, Ecclesiae universae patrem, et pastorem. Sed licet rege careant novae istae locustae, brevi tamen ita propagatae, atque auctae sunt, ut turmatim ingenti agmine progrediantur. Quod quidem nonnulli non mediocriter admirantur. Qui fieri potest (inquiunt) ut doctrina ista nova non sit a Deo, et tamen tot populos, tot provincias, tot regna tam brevi tempore occupaverit? Sed si ita liceat philosophari, magis adhuc mirabimur, cur Mahumeti Alcoranum in magna parte orbis terrae tam facile obtinuerit.
, Sed nulla est, mihi credite, causa admirationis, cum et Alcoranum Mahumeti, et Evangelium Lutheri, carni, ac sensibus commodissime accidant. Christi Evangelium, quod res difficillimas ad credendum, et laboriosissimas ad operandum imperat, quodque carni, et sanguini penitus adversatur, piscatorum opera tam • felici progressu in toto orbe terrarum brevissimo tempore disseminatum, receptumque fuisse. Vere est admirandum, certissimumque divinae potentiae argumentum. At Mahumeti, Lutherique doctrinam nihil est mirum et facile, et in multis locum reperisse, multa enim eaque difficillima fidei nostrae mysteria sustulit, et simul fraena libidinibus laxavit, et omnibus scelestis hominibus aditum patefecit.
Aspicite enim qui sint qui ad Lutheranos plerumque deficiunt: gulae addicti ad eos accurrunt, quod non sint apud eos stata jejunia: incontinentes, quod apud eos etiam monachis, et monialibus matrimonia concedantur: desertores monasterium, quod omnia apud eos vota laxentur, omnia claustra reserentur, continentia cum conjugio, cum divitiis paupertas, obedientia cum licentia commutetur: homines avari, et ambitiosi, quod eis Lutherani non solum opes Ecclesiae, sed etiam personas, et ipsam fidem ac religionem inaudita adulatione subjiciant: jitemque otiosi quod Lutheri religio sola fide contenta, opera non requirat. Denique improbi, et scelerati omnes, quod nec peccata sacerdotibus confiteri, nec ulli hominum vitee suae rationem reddere teneantur.
Et miramur adhuc si crescat numerus locustarum. Homines enim ita comparati a natura sunt, ut id facile, et libenter credant, quod cupiunt, quod placet, quod delectat. Non est difficile voluptariis, et carnalibus hominibus persuadere. Sacerdotes et ‘Monachos conjugio alligari oportere, continentiam esse rem supra vires, jejunia supervacanea, delectum ciborum superstitiosum. Non est difficile apud avaros excusare usuras, apud ambitiosos simoniam, apud lascivos fornicationem.
’ Legite Evangelium: Audiebant (inquit S. Lucas) omnia haec Phari - scei, qui erant avari, et deridebanteum. Non credebant Pharaisaei disserenti Domino, ac dicenti: Non potestis Deo servire, et mammonae. Quare? quia erant avari, neque a Mammona avelli se patiebantur. Et alio loco ad ambitiosos Dominus: Quomodo, inquit, vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis. Non miror, inquit, vos non credere, mirarer si crederetis, quando superbia atque ambitio ita oculos vestros excsecavit, ut humilem Christum, et gloriae contemptorem agnoscere non possitis. Accepissent sane Pharisaei libenter Christum, si non crucem, non egestatem, non humilitatem praedicasset, sed primos accubitus in coenis, primas cathedras in synagogis, salutationes in foro, denique magnas opes, et clarissimos honores hic in terris suis sectatoribus attulisset.
Quae cum ita sint, nihil est cur quisquam miretur, si tam multi et tam facile Mahumeto, ac Luthero carnis libertatem praedicantibus manus dederunt. Erant enim utroque tempore, ut ex historicis cognosci potest, mores hominum Christianorum magna ex parte corruptissimi; sacramenta, religiones, disciplina Ecclesiastica contemnebantur, conculcabantur, jacebant: florebant vero, ac vigebant, vel potius dominabantur, ac regnabant omnia genera vitiorum, ut jam homines sic affecti sanam doctrinam non sustinerent, sed quaerentes sibi magistros prurientes auribus. Non fiebant haeretici, quod nemo esset, qui haereses praedicaret. Sed jam erant ipsi ad haeresim suscipiendam praeparati. Ligna erant arida, atque ad flammam concipiendam idonea. Expectabatur solum qui ignem excitaret, atque subjiceret. Non defuit Satanas muneri suo, ac per Mahumetum in Oriente, per Lutherum in Occidente tantum incendium excitavit, quantum multis annis, et magno labore restingui non poterit. Habemus igitur, cur locustae tam subito propagentur, ut per turmas plenis agminibus gradiantur. Videamus nunc, si placet, quibus verbis a Spiritu describantur.
Ait igitur B. Joannes, vidisse se in locustis faciem humanam, capillos muliebres, caudam scorpionum, dentes leonum, caput corona quasi aurea insigne, pectus lorica ferrea communitum: Atque addit, Fuisse eas quasi equos paratos ad praelium, et sonitum alarum ipsarum, quasi currus equorum properantium ad certamen; et habuisse regem supra se Angelum abyssi, qui dicitur Hebraice Abaddon, Graece Apollyon, Latine Exterminator. Percurramus breviter singula.
Facies humana, blanda, muliebris, designat initium haereticae praedicationis. Nihil enim se docturos affirmant, nisi simplicem veritatem, ac purissimum Dei verbum; nolle se aliquid immutare, vel innovare sed repurgare tantum nescio quos abusus, ac breviter doctrinam fidei, et religionem Christianam ad purissimos fontes Evangelii revocare. Ita nimirum simpliciores alliciunt, sibique audientiam parant.
Cauda scorpionis significat exitum lethiferum, ac venenatum. Nam posteaquam Dei verbum Lutheranus Minister proposuit, continuo illud perversa interpretatione depravat, atque ad varios detorquet errores; et eo modo quasi retorta cauda aculeum infigens in audientium mentes lethiferum virus infundit. Scriptum est, inquit, Bibite ex hoc omnes, perperam igitur, et contra Euangelium faciunt, qui calicem Domini non omnibus praebent. Agnosco Dei verbum, ac veneror: Bibite ex hoc omnes. At bone vir, quo tandem verbo Dei probabis, vocabulum (omnes) ad omnes omnino homines, et non ad omnes certi alicujus generis pertinere? Alioqui si ita videtur, demus etiam Tureis, Judaeis, Ethnicis, infantibus, morionibus sacrum calicem; nam et isti inter homines numerantur. Scriptum est, inquit, honorabile connubium in omnibus. (c Ergo in Apostolum peccant, qui connubium in laicis venerantur, in Sacerdotibus, et Monachis reprehendunt. » Sed siita est,etin omnibus hominibus connubium honorare oportet, honoremus connubium parentis cum filia, fratris cum sorore, avi cum nepte. Quid quod connubium dixit Apostolus, non sacrilegium? Conjugia vero post solemnia vota, non connubia, sed sacrilegia a sanctis Patribus nominantur.
Sed pergamus ad caetera. Dentes leonum detractiones sunt, quibus assidue et litteris, et sermonibus Lutherani famam lacerant monachorum, Sacerdotum, Pontificum, ipsorum etiam Sanctorum, qui cum Deo feliciter regnant. Et sane detractionibus ita delectantur Lutherani, ut eis nutriri, sustentari, ac vivere videantur. Et tam multa dicunt, et scribunt, quae nec sunt, nec fuerunt, fortasse etiam nunquam erunt, ut videantur omnem penitus sensum pudoris, atque omnem conscientiam exuisse. Certe si ex eorum disputationibus, et concionibus, ex commentariis, et libris detractiones detraherentur: sic ab eis tota substantia, et succus omnis abscederet, ut ingentia illa volumina, quibus bibliothecas nunc replent, in pauca folia contrahi possunt.
Corona in capite locustarum superbia atque arrogantia est, qua sese Lutherani super omnes efferunt. Exstat liber Lutheri ad ducem Georgium; in eo sic ait: « A tempore Apostolorum nullus doctor aut Scriptor, nullus theologus, aut jurisconsultus tam insigniter, et clare conscientias saecularium statuum confirmavit, instruxit, et consolatus est, sicut ego feci. Per singularem Dei gratiam hoc certo scio, quoniam neque Augustinus, neque Ambrosius, qui tamen in hac re optimi sunt, mihi in hoc aequales sunt. » Et rursus in sermone de eversione Hierusalem: « Tam copiose, inquit, praedicatum est a nobis evangelium, ut ne apostolorum quidem tempore tam clarum fuerit. » Quid quod in libro contra Bullam Leonis X. summi Pontificis, audet homo privatus Pontificem Maximum, cum universa, quae illi patet, Ecclesia excomaeunicare? Quis unquam legit, vel audivit, episcopum a presbytero, ne dicam summun Pontificem a monacho excommunicari potuisse? Exhorruit quondam Chalcedonense Concilium Dioscori audaciam, qui Concilio Ephesino secundo praesidens. Leonem primum Pontificem excommunicare praesumpserat. At quae comparatio esse potest inter Dioscorum Patriarcham secundae sedis generali Concilio praesidentem, et Lutherum privatum monachum; in suo cubiculo delirantem? quid quod non modo Lutherus, et Calvinus nihili faciunt mille Cyprianos, et mille Augustinos, sed etiam quivis eorum minister pro asinis, et stipitibus ducit omnes Catholicos?
Erant autem corona; illae quasi aureae, id est, aureae videbantur, sed non erant: simulant enim se Dei zelo ad ea, quae dicunt incitari, cum tamen nihil minus, quam zelum Dei noverint. Vel ideo coronae dicuntur quasi aureae, quia magnis se nominibus ornant, cum se prophetas, evangelistas, Helias tertios, repurgatores doctrinae, instauratores fidei, ac religionis, appellant: caeterum solo fulgore, ac sonitu insignium vocabulorum, cum in re nihil subsit, inaniter gloriantur.
Pectus lorica ferrea armatum obstinationem designat. Lutherani siquidem, sed magis adhuc Calvinistae,et maxime omnium Anabaptistae ita animum obdurant, atque obfirmant, ita pectus obstinatione, et pertinacia muniunt, ut quamvis apertissime convincantur, malint tamen millies mori, quam ab errore recedere.
Jam vero similitudo equorum, qui parati videbantur ad bellum, signum est audaciae, ac temeritatis. Si quis Lutherum audiat, putabit omnino se Goliath Philistaeum, vel Thrasonem quempiam audire: « Adeste (inquit in assertione art. 25.), adeste adhuc omnes Papistae in unum; conflate studia vestra omnia in unum, si forte possitis hoc vinculum dissolvere. » Et ibidem: « Hanc ratiunculam, » inquit, « neque solvunt, neque solvent unquam omnes Papistae in unum chaos confusi. » Sed quam temere gloriosus miles ista effutierit, episcopus Roffensis beatissimus martyr ostendit, qui vincula illa Lutheri judicio indissolubilia, tamquam fila aranearum momento dissolvit.
Porro volantes currus miram indicant velocitatem, qua nova ista secta instar pestiferae tabis sese per varias regiones effudit. Nam non contenta occiduis, et aquilonaribus regnis, ad orientem quoque, et meridiem, ad Graecos, ad Indos, ad ipsum novum orbem navigare ausa est; quamquam et a Graecis cum ignominia repulsa fuit, et apud Indos non permisit Dominus, ut vestigium figere posset. Neque enim tam horribile flagellum innocens illa, ac tenera Christi Ecclesia merebatur.
Ad extremum: Regem supra se locustae habere dicuntur Angelum abyssi. Nam etsi regem aspectabilem, et corporalem locustae non habent, ut supra ex Salomone docuimus; invisibili tamen rege, velint nolint, carere non possunt. Ipse est enim (ut ait S. Job) rex super omnes filios superbiae: in filiis autem superbiae principem locum haeretici tenent.
Porro Exterminator dicitur rex locustarum, quod per nullam unquam haeresim, aut persecutionem Satanas Ecclesiam ita vastare, atque ad ultimum exterminium vocare conatus sit, ut hoc tempore fecit per Lutheranos. Caeterae haereses caput aliquod religionis petebant, sed ordinem, ac disciplinam, aliaque vel munimenta, vel ornamenta Ecclesiae pro viribus conservabant. Haeresis Lutherana partim per se,partim per suas proles, Confessionistas, Zwinglianos, Anabaptistas, Libertinos, Samosatenos, Arianos, Ubiquistas, omnia omnino Ecclesiae bona in iis locis, ubi grassari potuit, instar saevae grandinis prostravit, dissipavit, perdidit, exterminavit.
Percurrite mecum coelum, terras, purgatorium, gehennam. Quid est in coelo? Deus, Christus, angeli, beati. Quid in his intactum reliquerunt? plane nihil. Deum spoliarunt Trinitate, Christum Deitate, et humanitate; sanctos homines beati tudine, eosdem cum angelis omni cultu, et veneratione.
Ab Ecclesia, quae est in terris, quid non abstulit Lutherana tempestas? magnam partem Scripturae, omnia pene sacramenta, omnes traditiones, sacerdotium, sacrificium, vota, jejunia, festos dies, templa, altaria, reliquias, cruces, imagines, uno verbo monumenta omnia pietatis, leges ecclesiasticas, disciplinam, atque ordinem universum, populorum erga principes obedientiam, principum erga inferiores potestatem, denique omnem modestiam, omnem virtutem, omnem domus Dei decorem, ac pulchritudinem exterminavit.
Quid jam de purgatorio dicam? ubi non modo pias illas mentes, vivorum suffragiis privavit, sed ipsum totum purgatorium funditus evertere, extinguere, exterminare conata est. Sed forte inferis pepercit? ne suo regi angelo abyssi injuriam facere videretur. Non ita est. Nam etiam inferos veros, et locales multi Lutheranorum negant, et imaginarios nescio quos inferos ex capite suo fingunt. Yera igitur exterminatrix haeresis haec dici potest, et eo rege digna, qui Hebraice Abaddon,
Graece Apollyon, latine Exterminator appellatur. Et mirum sane esset, si non etiam Lutherani ipsi hoc exterminium mirarentur, nisi a fumo illo putei plane obcaecati fuissent.
Sed una in tot malis consolatio est. Quod, ut Joannes in eodem loco scribit: Locustae istae herbas virides, florentesque arbores non laedunt: sed ligna solum arida, atque ad incendium prsoparata. Lutherana etenim secta cum tota carnalis sit, non facile viros bonos, et in quorum animis viret, ac floret religio, et pietas, fallere potest; et raro aut nunquam fortasse contingit, ut Ecclesia Catholica deserta ad Lutheranos transfugerit, qui non antea corrupte, et perdite inter Catholicos vixerit.
Cum areae ventilari incipiunt, non frumenta, sed paleae vento abripiente separantur ab arca, ita prorsus cum Ecclesia per ethnicorum persecutiones, vel haereticorum deceptiones, Deo permittente, cribratur, aiit ventilatur a Satana, non viri sancti, et graves, sed improbi, leves, curiosi, lascivi ab Ecclesia avolantes ad ethnicos, haereticosve transfugiunt, nec fere solet accidere., ut ante circa fidem aliquis naufraget, quam naufragare coeperit circa mores. Quare ut hoc tempore improba vita gradus quidam est ad haeresim Lutheranam, sic etiam contra pestem eamdem antidotum prapsentissimum, atque optimum erit innocentia vitae, et studium operum bonorum.
Chapter 13 of 13