Skip to the text

Textus

Causas Matrimoniales ad Ecclesia; judicium pertinere.

Sexta restat controversia de causis Matrimonialibus, qua; brevissime poterit expediri.

Multi ex adversariis causas matrimoniales ad politicum magistratum simpliciter rejiciunt, ut Philippus melanchthon in locis, titulo de conjugio. Joannes Brentius in Apologia pro Confessione Wirtcmbergcnsi, et alii.

Martinus tamen Kemnitius in 2. par. Examin. Tridentini Concilii, pag. 1272. distinguendum esse putavit. Scribit enim Ecclesiae esse, non autem politici magistratus, respondere de casibus conscientiae, qui circa matrimonium ex verbo Dei pendent; tamen ferre leges de matrimonio, non ad Ecclesiam, sed ad politicum principem pertinere contendit; idque probat, tum quia legem prohibentem conjugia consobrinorum, non Episcopi, sed Theodosius imperator tulit, tum quia Concilium Milevitanum legem de divortio ab imperatore petendam esse decrevit. Itaque Kemnitius circa matrimonium, non aliam tribuit Ecclesiae potestatem, quam explicandi verbum Dei, qualem nos concionatoribus, et privatis Doctoribus concedimus.

Catholici distinguunt de causis matrimonialibus. Quaedam enim sunt omnino politicae, ut de dotibus, de successionibus, de haereditatibus, etc. Quaedam sunt omnino spirituales, ut de partibus sacramenti, de benedictione sacerdotali etc. Quaedam partim sunt politicae, partim spirituales, ut de gradibus cognationis, de divortiis, de impedimentis, et aliis, quae ad ipsum contractum matrimonii pertinent: quatenus enim contractus ille naturalis est, materia est politica quatenus, idem contractus est fundamentum Sacramenti, et res conscientiae, spiritualis est.

Bt quidem causas primi generis non negamus ad politicum Magistratum simpliciter pertinere: unde etiam quotidie intra Catholicam Ecclesiam coram Judice saeculari causae illae aguntur.

Causas secundi generis nemo negare potest ad solam Ecclesiam pertinere: alioqui quo tempore nulli principes, nullive magistratus politici Christiani erant, oportuisset causas omnino spirituales ad infidelem judicem deferre, aut sine legitimo judice causae illae fuissent.

Potissima quaestio est de causis tertii generis, quas quidem nos dicimus ad politicum magistratum pertinere posse, sed cum subordinatione ad ecclesiasticum; simpliciter autem ad principem ecclesiasticum pertinere, ut in Concilio Tridentino sess. 24. can. 12. definitum est. Id supra breviter est probatum, in disputatione de impedimento voti solemnis: et nunc rursus tribus rationibus confirmatur.

Primo, Matrimonium est Ecclesiae Sacramentum: neque apud Christianos separatur contractus legitimus matrimonii a sacramento matrimonii, cum omnis legitimus contractus matrimonii hoc ipso sit sacramentum matrimonii. Ergo judicare an aliquis contractus matrimonii sit legitimus, est judicare, an ille contractus sit sacramentum: sed de Sacramentis judicare, ad Ecclesiam spectat; igitur et de tali contractu judicare, ad Ecclesiam spectat.

Secundo, etiamsi matrimonium sacramentum non esset, tamen quia res est conscienti®, ex legibus divinis pendens, ad pastores animarum sine dubio pertineret, quemadmodum quaestiones de cambiis, de censibus, aliisque contractibus, in quibus interdum absconduntur usurae, ab Ecclesia judicuntur. Quare mera calumnia est illa Kemnitii in 2. par. Examinis pag. 1226. ubi dicit, Catholicos ex Matrimonio Sacramentum fecisse, ut causae Matrimoniales soli judici ecclesiastico subjecte essent.

Tertio, probatur ex praxi totius Ecclesiae. Nam in primis Christus ipse causam de divortio et repudio, non remisit ad Politicum Magistratum, sed ipse judicavit, Matthaei v et xrx. Deinde Apostolus I. Corinth. vir. causam conjugii inter fidelem et infidelem, similiter cognovit, neque ad magistratum eam rejecit. Denique plena sunt Concilia, et Pontificum rescripta legibus, et sententiis in causa Matrimonii: siquidem, ut ex epistolis decretalibus cognosci potest, semper in Ecclesia haec fuit consuetudo, ut de ejusmodi causis, non reges, sed Pontifices consulerentur.

Neque ista judicia Christi, Apostoli, Pontificum et Conciliorum, fuerunt merae interpretationes verbi Dei, ut Kemnitius somniat, sed legitimae sententiae coactivae. Nam Christus aperte legem tulit, de tollendo repudio Judaeis permisso: sic enim loquitur Apostolus de illa Christi lege: Iis qui Matrimonio juncti sunt, prsecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, I. Corinth. vn..

Praeterea in Testamento veteri circa dubias quaestiones mittebantur homines ad Sacerdotem, ut verum judicem, non ut simplicem consiliarium: nam Deuteronom. xvii. jubebatur occidi, qui sententiae Sacerdotis non acquiescebat. Et sane aequum non est, majorem fuisse sacerdotis Aaronici, quam Christiani Pontificis auctoritatem.

Denique cur non potius ad homines doctos, quam ad Pontifices causae istae ordinarie ferebantur, si consultoris sapientia, non judicis auctoritas in Sacerdotibus quaerebatur? Sed de potestate ecclesiastica, ex qua particularis ista quaestio de Matrimonio pendet, satis fuse alibi disseruimus.

Argumenta duo Martini Kemnitii, nihil concludunt. Nam quod ad legem Theodosii attinet, jam antea diximus; posse etiam principem politicum de impedimentis matrimonii legem ferre, sed principe ecclesiastico approbante: si enim hic repugnet, lex illa irrita erit. Quod in had ipsa lege Theodosii cernimus. Nam cum non diu post, eam legem ejus filii abrogassent, ut patet 1. Cele¬

brandis, C. de nupt. et deinde etiam Justinianus legem tulisset, ut licita essent Matrimonia inter consobrinos, §. Duorum, Instit. de nupt. S. Gregorius papa legem Honorii, et Justiniani aperte reprehendit, in rescripto ad Augustinum Anglorum Episcopum, et contra statuit, inter consobrinos illicita matrimonia esse censenda: et haec Pontificis lex, non autem illa Caesaris, in Ecclesia robur obtinuit, 35. quaest. 2. can. Quaedam lex.

Ad illud autem Concilii Milevitani, respondimus in disputatione de divortio, Patres ejus Concilii non petere legem, qua decernatur, non licere post divortium uxorem aliam ducere, priore vivente, sed qua puniatur poena externa, qui id fecerit: jam enim Patres ipsi in Concilio rem satis definierant, et definitioni suae poenam excommunicationis adjecerant.

Chapter 12 of 13