Skip to the text

Caput I. De nomine Monastices,

Explicaturus igitur primo loco naturam, partitionem, atque ortum Religionum, et simul htereticorum mendacia, et calumnias refutaturus, a nomine, ut par est, exordiar. Nomine apud Graecos quinque inveniuntur. Vocant enim professorem hujus vitae Bspumvr?iv, affxvjrrjv, tzsrvjv, «pt^oeroyov, pova^ov: Latini retinuerunt ultimum Graecum vocabulum, et addiderunt regularem, et religiosum: 9*- jOK7rsuTv)s significat cultorem. Utitur hoc nomine Dionysius, cap. 6 Ecclesiasticae bierarchiae, ubi dicit ab Apostolis fuisse Monachos vocatos Bepomsvrcc;, eo quod ipsi pure praeter caeteros Deum colant. Utitur eodem nomine Philo initio libri de vita contemplativa supplicum, ubi dicit, eos vocari Qspomeura?, vel quod Deum diligentissime colant, vel quod animas suas colant, et curent a morbis vitiorum; Qspocirsx>rri? significat et cultorem et medicum; acervi; significat pugilem sive exercitatorem, quo nomine passim utitur Basilius, qui etiam sermones suos de rebus monasticis vocat asceticos. Dicuntur autem Monachi pugiles, vel exercitatores, quia totum eorum officium deberet esse virtutum palaestra, cum alii homines exerceant se in bello, in mercatura etc. hk n? supplicem significat, quo nomine utitur Philo, qui librum de vita Monachorum sui temporis, inscripsit de vita contemplativa supplicum. Dicuntur autem supplices a praecipuo munere, quod est orare, et laudare Deum.

Philosophi dicuntur Monachi passim a Chrysostomo in libris contra vituperatores vitae monasticae, et a Nilo, qui librum suum de monastice, inscripsit de Christiana Philosophia. Dicuntur autem Monachi Philosophi, ut Nilus indicat, quia eum locum tenent apud Christianos, quem Philosophi apud Ethnicos. Philosophi enim dicebantur apud Ethnicos, homines quidam severi contemptores rerum temporalium, et toti sapientiae studio dediti. Nomen Monachi frequentissimum est apud omnes Patres Graecos et La¬

tinos. Quid autem significet, non eodem modo explicatur ab omnibus.

B. Hieronymus in epist. ad Heliodorum, videtur velle nomen Monachi propriissime convenire eremitis, qui soli habitabant: « Interpretare, inquit, vocabulum Monachi, hoc est, tuum; quid facis in turba, qui solus es? )> At non ita esse, tum ex eo cognosci potest, quod eremitae coeperunt a Paulo primo eremita,(ipso Hieronymo auctore in ejus vita. Nomen autem Monachi invenitur apud Dionysium Areopagitam, qui fere 300 annis Paulum primum eremitam antecessit, tum ex eo, quod omnes veteres, et ipse etiam Hieronymus in epist. ad Eustocbium de servanda virginitate, nomen Monachi tam eremitis, quam coenobitis volunt esse commune.

B. Augustinus in Psalm. CXXXIII. exponens illud: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum; dicit hoc dulcissimum canticum excitasse homines, et de saecularibus Monachos fecisse, nihilque aliud significare Monachum, quam hominem in tali unitate, et communitate cum aliis ejusdem instituti viventem, ut cum illis omnibus unum cor habeat, et unum, ac solum hominem faciat. Secundum quam significationem nomen Monachi solis coenobitis conveniret. At verissima explicatio hujus nominis est apud Cassianum et Dionysium. Scribit enim Cassianus collat. XVIII, Abbatis Pyamonis, cap. 5. inde Monachos dictos, quod a conjugiis abstinerent, et a parentum se consortio, ac mundi hujus conversatione secernerent, ut nimirum soli Deo per contemplationem inhaererent. Quod idem tradit Dionysius cap. 6 Ecclesiasticae hierarchiae, ubi dicit, Monachos appellari, quod rebus divisibilibus relictis, Monadi, id est, Divinitati soli placere contenderent.

Ex quo sequitur, proprie Monachos non esse, nisi eos religiosos, qui soli vitae contemplativae dant operam, quales sunt Cassinenses, Cistercienses, Carthusiani, Camaldulenses, atque alii id genus. Quod intelligentes S. Thomas, S. Bonaventura, et alii Doctores posteriores, non vocant Monachos, Dominicanos et Franciscanos, et similes, qui non soli contemplationi insistunt, sed in actione versantur, juvantes Episcopos et Clericos in concionibus, et Sacramentis, sed regulares, vel religiosos appellant. Regulares

Chapter 2 of 32