Skip to the text

Praefatio

Disseruimus Libro superiore de Episcopis, et Clericis, id est, de prima et nobilissima parte corporis Ecclesiastici. Sequitur, ut de altera parte Ecclesia?, hoc est, de iis hominibus disseramus, qui Evangelica Christi secuti consilia, vitae genus arctioris, ac sublimioris instituunt, quam aut lex divina, vel humana praescribat, aut etiam multorum mortalium infirmitas patiatur. De quo hominum genere disputationem ingrediar, si pauca prius de hujus ipsius disputationis utilitate, vel potius necessitate, dixero.

Quamquam enim monastica vitae instituta, non ad omnes Christianos pertinent, defensio tamen tam magnae, et tam excellentis partis Catholicae nostrae Ecclesiae, ad eos omnes communiter pertinet, qui Christianam Rempublicam salvam cupiunt. Haeretici enim dum hanc partem petunt, ac ut monasticen vituperent, portentosa mendacia quotidie de Monachis fingunt, et quacumque oblata occasione in Monachos invehuntur, atque eos in odium vulgi rapiunt, et primarios Antichristi satellites vocant, non eo certe spectant, ut ordines solum hominum religiosorum disjiciant, monasticenque de medio tollant, sed ut Ecclesiam totam hac ratione perturbent, ac laedant, eamque (si fieri possit) a fundamentis evertant. Intelligunt enim, si contra Monachos causam obtinuerint, id est, si populo Christiano persuaserint, non a Christo institutos, sed a malo daemone excogitatos ordines religiosorum fuisse, se continuo id effecturos, ut universa Ecclesia, quae una voce et consensu tot jam saeculis monasticen approbavit, vano errore delusa, pro Christo Antichristum coluisse, et a rectae fidei, veraeque doctrinae tramite quam longissime aberrasse videatur.

Neque vero novum est hoc haereticorum adversus Monachos bellum, neque recens mali daemonis artificium, per monasticae vitae oppugnationem Ecclesiam universam petere. Sicut enim quotquot fuerunt unquam pii scriptores, tum sermonibus, tum scriptis libris, hoc genus vitae laudibus in coelum tollere conati sunt, sic nulli fere unquam haeretici exstiterunt, qui vel nomen Monachorum patienter audire potuerint: « Quando vos (inquit B. Augustinus in Psalm. CXXXII.) recte haereticis de Circumcellionibus insultare caeperitis, ut erubescendo sanentur: illi vobis insultant de Monachis. Primo, si comparandi sunt, vos videte, quid opus est, ut verbis nostris comparentur ebriosi cum sobriis, praecipites cum consideratis, furentes cum simplicibus, vagantes cum congregatis? Sed tamen dicere consueverunt, quid sibi vult nomen Monachorum? Quanto melius dicimus nos, quid sibi vult nomen Circumcellionum? » Et rursus de Petiliano haereticorum principe, idem Augustinus lib. adversus Petilianum III, cap. 40: « Deinceps, inquit, perrexit ore maledico in vituperationem monasteriorum et Monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus vitae a me fuerit institutum. »

Jam vero Ariani tanto furore bacchabantur in Monachos, ut ipsas etiam desertissimas solitudines, locaque maxime abdita et recondita penetrarent, ut Monachos quaererent, raperent, atque occiderent. Sic enim de Lucio Episcopo Ariano scribit Ruffinus lib. hist. XI. cap. 3: « Inde, inquit, ad monasteria furoris sui arma convertit, vastat eremum, et bella quiescentibus indicit. Ter mille simul, aut eo amplius, viros per totam solitudinem secreta, et solitaria habitatione dispersos, oppugnare pariter aggreditur. Mittit armatam equitum ac peditum manum. Tribunos, Praepositos, et bellorum Duces, tamquam adversus Barbaros pugnaturus, elegit. Qui cum venissent, novam belli speciem vident, hostes suos gladiis objectare cervices, et nihil aliud dicere, nisi: Amice, ad quid venisti? » De Valente Imperatore pariter Ariano in Chronico B. Hieronymus annotavit, usque adeo illum odisse Monachos, ut lege lata, Monachos omnes aut arma sumere, militesque fieri aut fustibus caedi, mactarique decreverit.

Sed nimis longum esset, si omnia veterum haereticorum, ac praesertim Imperatoris Constantini Copronymi, et caeterorum veterum Iconomachorum in sanctps illos Monachos, aut improbe dicta, aut crudeliter facta commemorarem. Quid igitur, ut ad posteriora tempora descendamus, Joannes Wiclef de Religiosorum ordinibus sensit? Nempe omnes ad unum a Diabolo in Ecclesiam introductos, et Augustinum, Benedictum, Bernardum ad inferos esse damnatos, nisi poenitentiam egerint, quod Monachi, et Patres Monachorum fuerint. Sic enim habent articuli ejus postremi in Concilio apud Constantiam reprobati. Quid Martinus Lutherus? Nonne tertio quoque verbo in omnibus scriptis suis, quae sane quamplurima exstant, monasticen lacerat? At, ut alia praetermittam, quae suo loco postea afferentur, certe in Epithalamio illo suo, plusquam credi possit, obscceno et sordido, quod in caput septimum epistolae prioris ad Corinthios scripsit, qui coelibem vitam in monasteriis ducunt, eos omnes idolo Moloch corpora sua cremare confirmat. Et in eodem libro, statum religionis nihil valere, sed Ethnicum, terrenum, saecularem, ac veluti lutum esse dicit, cum e contrario statum conjugii spiritualem, coelestem, divinum, atque aureum esse praedicet. Joannes Calvinus libro Institutionum IV, cap. 13, rem totam breviter ita definit, ut esse velit monasteria lupanaria; vota monastica retia Satanae; Monachos omnes sophistas cucullatos, qui ab Ecclesia dissensionem fecerint, et se totos Diabolo consecraverint. Philippus Melanchthon in Apologia pro Confessione Augustana, articulo de votis, vota atque opera Monachorum nunc observationes fatuas, nunc hypocriticas simulationes, nunc etiam traditiones Pharisaicas atque Mahumeticas vocat. Magdeburgenses Centuriatores in 10. cap. IV. Cent.

posteaquam multorum veterum Eremitarum vitas et res gestas breviter descripserunt, in haec verba sermonem claudunt: cc Sed quis, inquiunt, non haec hominum monstra execretur, ut inimicos humanae societatis, et contra totam secundam tabulam delinquentes? » Ut illud interim omittam, quod partem non modicam ingentium illorum voluminum in Monachorum vituperatione consumunt, quos ubique hypocrisis, ubique superstitionis, ubique impietatis accusant.

Sed quid, obsecro, Lutheranos in tam apertum, tamque implacabile bellum contra Monachos impulit? Quid eis Monachi nocuerunt? quid rapuerunt? quid illis debent? Nonne, si saperent, ingentes gratias potius regno Monachorum, ut ipsi vocant, agere deberent? Ex quo nimirum Apostolus ille Germanicus, tertius Elias, totque alii illustres Prophetae, atque Evangelistae, tanquam ex equo Trojano prodierunt. Unde enim habent Lutherum, Pomeranum, Bucerum, Pellicanum, Munsterum, Menium, Musculum, Miconium, (Ecolampadium, Martyrem, Ochinum? Nonne ex monasteriis? Quamquam si verum fateri volumus, non monasteria tot nobis haereticos pepererunt, sed ipsa potius pestis haereseos monasteriorum desertores fecit.

Sed quid miramur, si filii tenebrarum lucem religionis aequis oculis intueri non queunt: si desertores militiae, castra Sanctorum oderunt: si fugitivi ac perfidi, stantes in acie commilitiones suos exhorrent; si denique principis tenebrarum, primique coelestis militiae desertoris ac transfugae, discipuli ejus ac filii, opera imitantur? cc Nam (ut apud Athanasium magnus ait Antonius) omnes quidem Christianos Diabolus odit, sed probos Monachos, Christique virgines tolerare nullo modo potest. » Hinc illae voces Abbatis Sereni apud Cassianum Collat. VII, cap. 23. cc In ipsis, inquit, coenobiis, in quibus commorabantur octo, vel d*ecem, ita Daemonum atrocitas grassabatur, et frequentes, ac sensibiles sentiebantur aggressus, ut non auderent omnes pariter noctibus obdormire, sed vicissim aliis degustantibus somnum, alii vigilias celebrantes, Psalmis et orationibus, seu lectionibus inhaerebant, cumque illos ad soporem naturae necessitas invitaret, expergefactis ad eorum, qui dormituri erant, custodiam, similiter excubiae tradebantur. »

Habetis, quid haeretici tam veteres, quam recentes, et quid ipse etiam pater eorum Diabolus de Monachis censeat. Nunc de iisdem quid censeant Patres, quid etiam Christus et Deus, merito a me requiri, atque exspectari video. Sed quoniam plurima hujus generis testimonia in ipsa Disputatione saepius nobis erunt necessario afferenda, nunc duobus tantum duorum clarissimorum utriusque Ecclesiae luminum testimoniis contentus, rem totam, quam brevissime fieri poterit, expediam. Prodeat igitur in primis totius Graeciae eximium decus S. Joannes Chrysostomus. Is enim et pro vitae monasticae defensione tribus integris libris acerrime decertavit, et ubique solitudines, ac Monasteria ita splendide, magnificeque laudat, ut illa Regnis atque Imperiis, et ipsi etiam Paradiso, ac Ccelo non dubitet anteponere. Denique homil. 8. in Matthaeum: cc Si quis, inquit, nunc ad yEgypti veniat solitudines, paradiso prorsus omnem illum eremum videbit digniorem, et innumerabiles Angelorum coetus in corporibus fulgere mortalibus. Est enim cernere tota illa regione diffusum exercitum Christi, et admirabilem illum regium gregem, virtutumque coelestium conversationem in terris micantem. Atque haec non in viris solum, verum etiam in fceminis splendere conspicias. Non ita variis astrorum choris coelum refulget, ut iEgyptus

innumeris Monachorum, ac virginum distinguitur, atque illustratur habitaculis. » Quanta est haec laus? et a quanto viro, quanta verborum majestate profecta? Sed jam B, Augustinum totius Occidentis clarissimum lumen audiamus.

Is igitur in libro de moribus Ecclesiae primo, cap. 31. Monachorum vitam, tum Eremitarum, tum Coenobitarum, Manichaeis perfectionem jactantibus objiciens:

« Nihil, inquit, de iis dicam, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo, qui eis per certa intervalla temporum affertur, et aqua contenti, desertissimas terras incolunt, perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt, et ejus pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi Sanctorum intellectu percipi non potest; Nihil, inquam, de his loquar; videntur enim nonnullis res humanas plusquam oporteret, deseruisse, non intelligentibus, quantum nobis eorum animus in orationibus prosit, et vita ad exemplum, quorum corpora videre non sinimur. Sed hic disputare longum et supervacaneum puto. Nam hoc tam excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum, et honorandum videtur, oratione nostra videri qui potest? Sed si hoc excedat nostram tolerantiam, quis non illos miretur, et praedicet, qui contemptis atque desertis mundi hujus illecebris, in communem vitam castissimam sanctissimamque congregati, simul aetatem agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus. Nulla superbia tumidi, nulla pervicacia turbulenti, nulla invidentia lividi: sed modesti, verecundi, pacati, concordissimam vitam et intensissimam in Deum, gratissimum ipsi munus offerunt, a quo ista posse meruerunt. Nemo quidquam possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. Patres vero non solum sanctissimi moribus, sed etiam divina doctrina excellentissimi, nulla superbia consulunt his, quos filios vocant, magna sua in jubendo auctoritate, magna eorum in obtemperando voluntate. » Ac demum post alia multa finem faciens, ait: « Pios mores, hanc vitam, hunc ordinem, hoc institutum si laudare velim, neque digne valeo, et vereor, ne judicare videat, per seipsum tantummodo expositum placere non posse, si super narratoris simplicitatem cothurnum etiam laudatoris addendum putavero. » Quam dissimilia sunt haec verba Catholicorum Patrum iis, quae ex Luthero et Calvino paulo ante recitavimus? Nimirum, hic fides, ibi perfidia; hic sapientia, ibi stultitia; hic gravitas, ibi furor; hic Deus, ibi Diabolus loquebatur.

Neque vero Deus per voces et scripta solum Catholicorum Patrum, sed etiam ipse per se sanctitati, atque praestantiae ordinum Religiosorum testimonium tulit. Quid enim de hoc vitae genere Deus censeat, testantur in primis divinae illae, amplissimaeque promissiones, quae partim in Prophetis, partim in Evangeliis exstant, quibus (Matth. XIX. Mar. X. Luc. XVIII. Isaiae LVI.) centuplum in hoc saeculo, sedes honoraria in judicio, locus et nomen in regno coelorum majus, atque nobilius, quam filiorum et filiarum sit, hujus disciplinae cultoribus Dominus pollicetur. Testantur deinde hoc idem divina signa, atque prodigia. Certe enim post Apostolica tempora splendore maximorum signorum, judicio orbis terrae, semper clarissimi habiti sunt magnus Antonius, uterque Macarius, Hilarion, Benedictus, Bernardus, Franciscus, Dominicus. At ii omnes sine controversia professione Monachi fuerunt.

Quantae igitur, et quam projectae est audaciae, sanctissima instituta, a Deo ipso, de coelo signis, atque prodigiis clamante, et approbante, confirmata, adhuc tamen animis obfirmatis contemnere, improbare, rejicere, conspuere, lacerare? Ut interim omittam, quod haec ipsa instituta longe ante Elias et Joannes adumbrarunt, Christus consuluit, Apostoli coluerunt, Sancti fere omnes adamarunt, Exceptis enim sacris Martyribus, rari omnino in numerum Sanctorum relati leguntur, qui ex Monasteriis non prodierint. Ut mihi jam monasticae vitae approbatio inter eas notas ac symbola, quibus Ecclesiam Catholicam ab omnium haereticorum conventiculis internoscimus, atque distinguimus, principem locum tenere, clarissimeque eminere videatur. Quod sanctus ille Alexandrinae Ecclesiae Episcopus Petrus probe intellexit, cum auctore Theodoreto lib. hist. IV, cap. 20, ex eo potissimum demonstravit, Lucium quemdam non Episcopum, non Catholicum, sed haereticum, hostem, lupum, et invasorem esse, quod eum nulli Monachi de more Ecclesiae sacros Hymnos concinentes, ad.solium Pontificale deduxerint. Existimabat enim magnus ille Pontifex, ita partem verae Ecclesiae esse ordines Monachorum, ut Episcopus Ecclesiae haberi non posset, qui secum Monachos habere noluisset.

Quae cum ita sint, intelligi profecto facile potest, ita causam Monachorum cum Ecclesiae causa esse conjunctam, ut nemo unquam Ecclesiae hostis fuerit, qui non bellum eodem tempore Monachis omnibus indixerit, Quare a nobis mater nostra Ecclesia Catholica petere mihi videtur, ne nos ab hostibus diligentia, studioque vinci patiamur, sed quantum illi dies ac noctes legendo et scribendo laborant, ut aliquod Ecclesiae, vel ejus partibus ac membris detrimentum afferant, tantum nos opera, et laboris in omnibus Ecclesiae partibus sartis tectisque conservandis collocemus; praesertim cum nos apud Deum clarissima justitiae, fideique corona, illos poena sola perfidiae, atque scelerum apud inferos maneat. Nunc ad rem ipsam propius accedamus.

Omnis haec de Monachis Disputatio septem praecipuis capitibus, sive quaestionibus continetur. Quibus quaestionibus una eademque opera explicabuntur nomina, origo, natura, partes, proprietates, et actiones vitae religiosae; et simul ad ea omnia respondebitur, quae adversarii nostri in Monachis et eorum ordinibus reprehendunt.

Prima igitur quaestio erit de origine, ratione, et varietate Religionum. Nec enim verentur adversarii, asserere, ordines Religiosorum, rem esse recens in Ecclesia invectam, et idem esse dicere: Ego sum ordinis R, Augustini, ego Benedicti, ego Dominici, ego Francisci, ac dicere; Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae; quod Apostolus in Corinthiis gravissime reprehendit, ut etiam illos propterea seditionis, schismatis, atque haereseos notare non vereatur,

Secunda quaestio erit de consiliis Evangelicis, quae sunt quasi bases et fundamenta totius monastici aedificii. Horrent enim haeretici ad vocem consiliorum, et operum supererogationis, tanquam ad ingentem blasphemiam. Id quod necessario faciunt; cum enim arbitrentur ipsi, praecepta divina non posse a quoquam, tametsi justissimo, unquam impleri, non possunt non vehementer mirari, cum nos dicere audiunt, veros Religiosos non solum praecepta, sed etiam consilia adimplere, et plus facere, quam Deus praecepit.

Tertia quaestio erit de votis monasticis. Cum enim adversarii putent, nihil Deo placere, nisi quod ipse fieri jussit, omnia vota, quae de rebus a Deo non imperatis suscipiuntur, tanquam superstitiosa, et inania reprehendunt. Imo aperte votum continentiae sacrificium idoli Moloch, votum paupertatis meram stultitiam, votum obedientiae summam temeritatem esse volunt.

Quarta quaestio erit de votis, quae filii invitis parentibus, et conjuges invito altero conjuge, aliquando suscipiunt. Nam cum Deus mandaverit, honorari parentes, et non separari quos Deus conjunxit, graviter nos accusant, quod filios invitis parentibus Monachos fieri patiamur, et matrimonia, licet nondum consummata, tamen rata et firma, propter monasticam professionem dissolvamus.

Quinta, de solitudine, et summa vitae severitate Eremitarum. Eremitas enim adversarii ursos ac misanthropos vocant propter solitudinem: propter eam autem severitatem, qua plurimi eorum numquam cilicium exuebant, solis radicibus vescebantur, humi cubantes somnum brevissimum capiebant: nonnulli etiam integris hebdomadibus jejunabant: alii ferreis ca-tenis se onerabant: quidam in editis columnis perpetuo consistebant; eos omnes execrantur tanquam sui ipsorum homicidas, et illius Apostolici praecepti transgressores: Habeto honorem corpori; quo praecepto nullum ipsi religiosius ac sanctius colunt.

Sexta, de habitu et tonsura. Miram enim superstitionem in eo positam esse credunt, quod Monachi semper idem vestimenti genus, eadem forma, eodem colore, eadem magnitudine gerant, et eodem semper modo, qui sunt ejusdem ordinis, tondantur.

Septima, de opere Monachorum. Existimant enim adversarii, de natura et ratione verae monasticae professionis esse, ut Monachi omnes labore manuum victum quaerant, et idcirco eos omnes, qui id non faciunt, tanquam suae ipsius professionis corruptores, falsosque ac degeneres Monachos arguunt, et malum et illicitum esse docent, tam sponte sua ad mendacitatem devenire, quam mendicatione victum colligere.

Scripserunt de hoc argumento S. Joannes Chrysostomus in tribus libris contra vituperatores vitae monasticae; Joannes Cassianus in libris de institutis Coenobiorum; Albertus Magnus in defensorio mendicantium; B. Thomas in opusculo 19-. quod est contra impugnantes religionem; B. Bonaventura in Apologia pauperum, et libro de paupertate Christi; Thomas Waldensis lib. III. et IV. de doctrina fidei, et de sacramentalibus, tit. 9. Albertus Pighius controversia 14, Alphonsus Virvesius Philippica 20, Alphonsus a Castro in libris contra haereses, verbo Mendicitas, verbo Monachus, et verbo Votum; Joannes Bunderius in suo Compendio concertationum, titulo 34, Conradus Koellim in eversione Epithalamii Lutherani; Joannes a Daventria in refutatione Confessionis Augustanae; Joannes Eckius in Enchiridio, et in conclusionibus devotis; Franciscus Orantius lib. V. de locis Catholicis; Gaspar Schatzherus lib. I. cap. ult. et lib. II, cap. 1. suarum Controversiarum; Joannes Hoffmeisterus contra art. 27. Confessionis Augustanae; Jacobus Latomus libro de Monachorum institutis et votis; Joannes Cochlaeus libro de votis, et in discussione artic. 27. Confessionis Augustanae; Jodocus Clictovaeus lib. III. Antilutheri; Alanus Copus Dialopo 2, Matthaeus Galenus de origine Monastices; Richardus Ccenomanus in antidoto ad censuram Erasmi in regulam S. Augustini; Franciscus Turrianus libris duobus de votis monasticis; Guglielmus Lindanus lib. IV, cap. 98. Panopliae.

Chapter 1 of 32