Textus
intelligendus esse videtur locus ille Lue. 2: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Ad quem modum etiam loquitur S. Cyprianus in serm. de lapsis, ubi opera poenitentiae requirit, quibus primum venia peccatorum impetretur, deinde etiam corona gloriae acquiratur.
Tertium testimonium positum est in illis verbis praecursoris: Facite fructus dignos poenitentiae, Luc. m, quod testimonium adversarii non recte exponunt de novitate vitae, et observatione legis divinae. Nam facere fructum dignum poenitentiae, est operari eo modo, quo decet eum qui Poenitentiam profitetur; qui autem poenitentiam profitetur quod aliquem laeserit, non solum cessat a laedendo, nec solum cavet in futurum ne quid in eum committat, sed etiam damnum resarcit, compensat injuriam, male facta corrigit, et emendat.
Atque in hunc modum locum istum veteres exposuerunt. S. Gregorius homil. 20. in Evang: « Aliud, inquit, est fimetum facere Poenitentiae, aliud dignum Poenitentiae fructum facere. Ut enim de dignis poenitentiae fructibus loquamur, sciendum est, quod quisquis illicita non commisit, huic jure conceditur, ut licitis utatur, sicque opera pietatis faciat, ut tamen si voluerit, ea quae mundi sunt non relinquat. At si quis in fornicationis culpam, vel fortassis, quod gravius est, in adulterium lapsus est, tanto a se licita debet abscindere, quanto se meminit et illicita perpetrasse. » Vide eumdem lib. vi. cap. 2. in primum Regum, ubi cum tria ad Poenitentiam requirat, mentis conversionem, orisconfessionem et peccati vindictam; hoc tertium, ex testimonio a nobis allato de dignis Poenitentiae fructibus confirmat.
Beda lib. i. in Luc. cap. 2. repetit verba Gregorii jam citata. Idem etiam Beda in Psalm. 4: « Sacrificate, inquit, sacrificium justitiae, quasi dicat: Ita dico ut irascamini praeteritis peccatis, ut sacrificetis sacrificium, id est, mortificetis propria vitia vestra, faciendo dignos fructus Poenitentiae, tantum scilicet pro singulis vos affligentes, quantum digna expetit Poenitentia, quod erit sacrificium justitiae. »
Petrus Damiani in serm. 2. de S. Andrea: « Ne tibi blandiaris, si graviter peccanti, levior Poenitentia a mansueto, vel a dissimulante dictatur, cum in Purgatoriis ignibus
perficiendum sit, quidquid hic minus feceris: quia dignos Poenitentiae fructus quaerit Altissimus. »
Christianus Druthmarus in cap. 3. Matth.: « Fructum, inquit, dignum Poenitentiae facere, est praeterita mala fletibus punire, et bona e contrario agere, et male commissa eleemosynis redimere. »
Isichius lib. iv. in Levit, cap. 14: « Haec, inquit, opera necessaria habet, quae virtutibus, et actionis studio valeant delere peccata: propter quod Joannes Baptista populo Judaeorum dicebat, Facite fructum dignum Poenitentia}. » Et paulo infra, explicans quae sint ista opera, sive fructus Poenitentiae, dicit esse Orationem intentam, Eleemosynam, vigilias, saccum, jejunium, lacrymas.
Sanctus Joannes Chrysostomus homil. 10. in Matthaeum, exponens hunc ipsum locum: <t Facite, inquit, fructus dignos poenitentiae. Quo autem modo fructificare poterimus? si utique peccatis adversa faciamus. Verbi gratia, aliena rapuisti? incipe donare jam propria; longo es tempore fornicatus? a legitimo quoque usu suspendere conjugii, ac perpetuam continentiam saepius paucorum dierum castitate meditare; injuriam, vel opere cuiquam, vel sermone fecisti? refer benedictionis verba conviciis; etpercutientes te, nunc officiis, nunc etiam beneficiis placare contende; neque enim vulnerato sufficiet ad salutem, tantummodo spicula de corpore evellere, sed etiam remedia adhibere vulneribus. Deliciis antea, et temulentia diffluebat? jejunio, et aquae potu utrumque compensa. »
Pacianus in epist. 3. Sympronianum: « Vides, inquit, in sarmentis fructum requiri, id est, bona operaPoenitentiae, sicut Joannes ait, Facite fructum dignum poenitentiae. Vides sarmenta purgari: quae sunt detrimenta carnis damna laetitiae, damna patrimonii, vitae labores, qui actus proprie pcenitentium sunt. )>
Hi certe Patres non solum vitae novitatem, et legis obedientiam requirunt, ut digni fructus Poenitentiae censeantur, sed etiam ut a licitis nos abstineamus, ut opera faciamus quae valeant delere peccata, ut male facta laboriosis operibus puniamus, ut scelera bonis operibus redimamus, ut vitiorum plagas abstinentiae medicina curemus, ut crapulam et ebrietatem Git Chrysostomus loquitur)
aquae potu, ac jejunio compensemus. Denique Pacianus, detrimenta carnis damna laetitiae damna patrimonii, et vitae labores, id est, jejunia, fletus, eleemosynas profusas, et c aeteras vitae asperitates, quas alioqui nulla lex imperat, fructus dignos poenitentiae esse definit. Digni autem fructus recte dici non possent, nisi re vera sufficerent ad injuriam compensandam, si non ad aequalitatem quantitatis, saltem ad aequalitatem proportionis, et juxta acceptationem ejus qui fuerat laesus.
Quartum testimonium habetur II Cor. vn, ubi B. Paulus inter alios bonos fructus sanctae tristitiae, quae Poenitentiam in salutem stabilem operatur, ponit Vindictam. Neque multum refert an Apostolus loquatur de vindicta, quam is, qui Poenitentiam agit, de seipso sumit, an de ea, quae injungitur ab alio: satis enim nobis est, probari ab Apostolo poenas, quae vindictae nomine inveniuntur in Poenitentia. Vindicta enim ad praeteritum respicit, et ad justitiam pertinet, neque aliud est, nisi id quod nos dicimus Satisfactionem: ideo enim sumit unusquisque de peccatis suis pro amore Dei vindictam, vel a Sacerdote injunctam libenter admittit, ut injuriam Deo factam ea ratione compenset.
Et quamvis Calvinus, ut supra notavimus, multis in locis neget, ullam poenam pro peccatis nostris exigi a nobis; tamen lib. m. Instit. cap. 3. §. 15. hunc locum Apostoli tractans, ita loquitur: « Postrema est vindicta: quo enim severiores in nos sumus, et acriore censura quaestionem habemus de peccatis nostris, eo sperare debemus magis propitium, ac misericordem Deum. Et certe fieri non potest, quin anima divini Judicii horrore perculsa, partes ultionis in exigenda de se poena occupet ». Quo loco aperte concedit, Apostolum Paulum loqui de poena, quae vindictae nomine a pcenitente suscipitur.
Quintum testimonium colligitur ex Levit, cap. 4. 5. et 6. ubi sacrificia diversi pretii, pro aestimatione ac mensura delicti imperantur. Fuisse autem ea sacrificia compensationem, ac satisfactionem pro reatu poenae temporalis expiando, probabitur cap. 15. in responsione ad argumenta Calvini, in solut. 5. argumenti.
Huc afferri possunt illa omnia Scripturae loca, quae docent, opera hominum justorum, meritoria esse vitae aeternae. Nam si opera
justorum eam vim habent, ut vitam aeternam vere, et proprie mereantur: nullo modo negari potest, quin etiam efficacia esse possint ad satisfaciendum pro reatu poenae temporalis; siquidem longe majus est gloria aeterna, quam poenae temporalis remissio. Certe inter homines, si quis Regem suum injuria affecisset, ac deinde in amicitiam restitutus, ita se gereret, ut merito operum suorum in societatem regni admitteretur; quis ambigeret, eumdem officiis erga regem, pecuniarum debitum facile posse redimere?
Scripturae testimonia pro meritis vitae aeternae passim occurrunt: sed duo nobis hoc loco sufficient. Alterum est Matth. xx: Voca operarios, et redde illis mercedem, quo loco, et vox Mercedis, et nomen operariorum, et pactum cum operariis ex denario diurno, non permittunt nos aliter hunc locum exponere, quam de meritis proprie dictis, quibus ex justitia merces debetur: denarium autem diurnum, qui eo loco pro mercede ponitur, communi consensu Patres docent esse vitam aeternam. Vide Ambrosium lib. vii, in Lucam cap. 66. Hieronymum lib. II. in Jovinianum. Augustinum lib. de sancta Virginitate, cap. 26. Gregorium lib. iv. Moralium, cap. 42. Ghrysostomum, et alios in hunc locum Matthaei.
Alterum testimonium est. II Timoth. iv. Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi in illa die justus judex, non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus, certe corona justitiae, quae redditur a justo judice, veram et propriam laborum, meritorumque mercedem significat. Sed de his hactenus: nam de meritis operum suo loco fusius disseremus.
Ex traditione veteris Ecclesiae probatur Satisfactio.
Nunc afferemus testimonia veteris Ecclesiae. Ac primum aetate prima post Apostolos, id est, post annum Domini 100, habemus Justinum, sive quicumque fuit auctor quaestionum, quae in Justini operibus continentur. Is igitur quaest, 79. quaerit, cur Josiam regem Deus permiserit gladio caedi, cum vir sanctissimus fuisset; respondet autem his verbis: « Caeterum luctuosum vitae finem propterea Jcsias retulit, quod jussioni II iere miae non paruerit, qui ei ex mandato Dei dixerat, ut ne progrederetur ad obviandum regi ^Egypti in bellum, sicut ait Hieremias. Quapropter ut eum purum a peccatis ex hac vita reciperet Dominus Deus, ideo permisit illum inobedientiae ejus ferro HSgyptio poenas exsolvere.» Quod si mortem illam Deus permisit, ut purum Josiam a peccato reciperet: ergo mortis poma expiatio fuit peccati; et proinde (quod est idem) satisfactio pro peccato; et si poena illa mortis violentae, expiatio fuit peccati, ad eumdem modum caeleree poenae, quae post peccatum exiguntur a pcenitentibus, non sunt satisfactiones coram hominibus tantum, sed etiam coram Deo: neque solum in remedium contra futura, sed etiam in vindictam, et compensationem praeteritorum exiguntur.
S. Irenaeus lib. m. cap. 37. loquens de Poenitentia Adami: « Timor, inquit, Domini initium intelligentiae, intellectus vero transgressionis fecit Poenitentiam, pcenitentibus autem largitur benignitatem suam Deus. Etenim per succinctorium in facto ostendit suam Poenitentiam, foliis ficulneis semetipsum contegens, existentibus et aliis foliis multis, quae minus corpus ejus vexare potuissent, condignum tamen inobedientiae amictum fecit, conterritus timore Dei, et retundens petulantem carnis impetum. » Et infra ponit verba ipsius Adami: « Quoniam, inquit, eam, quam habui a Spiritu sanctitatis, stolam amisi per inobedientiam: et nunc cognosco, quoniam sim dignus tali tegumento, quod delectationem quidem nullam praestat, mordet autem, et pungit corpus. Et hoc semper habuisset indumentum, humilians semetipsum, nisi Dominus, qui est misericors, tunicas pelliceas pro foliis ficulneis induisset eos. » Ex hoc testimonio discimus, fructum Poenitentiae dignum, non esse solum ut Adversarii volunt, novam obedientiam mandatorum; non enim Deus mandaverat, ut Adam indumento illo tam aspero uteretur: sed esse poenam sponte susceptam, quae dolore corpus afficiat, et voluptatem ex peccato perceptam ea ratione compenset. Quocirca recte Irenaeus indumentum illud Adami vocat condignum inobedientiae amictum. Inobedientia enim ex superbia nata fuerat, et idcirco justum, et condignum erat, ut humilitate compensaretur: amictus autem ille, non solum carnem punctionibus affligebat, ut ob dele¬
ctationem illicitam Domino satisfieret, sed etiam vilitate ad cor humiliandum valebat, ut superbiam, et inobedientiam compensaret. Atque hinc videtur postea factum, ut pcenitentes sacco, sive cilicio communiter uterentur. Idem lib. iv. cap. in fine: « Docebat, inquit, ut facerent praecepta, quae ab initio praecepit Deus, et ut veterem cupiditatem per opera bona solverent, et sequerentur Christum. Quoniam autem ea, quae possidentur, pauperibus divisa, solutionem faciunt praeteritae cupiditatis, Zachaeus fecit manifestum: Ecce, dicens, dimidium bonorum meorum do pauperibus. »
Tertullianus in lib. de Poenitentia: « Offendisti, inquit, sed reconciliari adhuc potes, habes cui satisfacias, et quidem volentem ». Et infra: « Satisfactio confessione disponitur ». Et paulo ante: « Quam porro ineptum, Poenitentiam non adimplere, et veniam delictorum sustinere? hoc est pretium non exhibere, ad mercedem manum emittere: hoc enira pretio Dominus veniam addicere instituit: hac poenitentiae compensatione redimendam proponit impunitatem. » Ex hoc testimonio habemus nomen Satisfactionis, quod Lutherus sublatum cupiebat: habemus satisfieri Deo, non autem soli Ecclesiae, ut Adversarii docent: habemus, Satisfactionis opera ex condigno redimere poenas peccatorum, nam ideo pretium, redemptionem, et compensationem. Tertullianus appellat.
Post annum Domini 200. habemus Origenem. Is homil. 6. in Exod, sic loquitur:
« Si quis forte hujusmodi pecuniam a Diabolo deceptus, accepit, nonusquequaque desperet, misericors enim et miserator Dominus, et creaturae suae non vult mortem, sed ut convertatur et vivat. Poenitendo, flendo, satisfa-' ciendo deleat quod admissum est ». Item homil. Io. in Levit, ubi dixeratposse redimi peccata in hac vita, subjungit: « Si tamen invenerit manus tua pretium, quod restituat. Quale pretium? Poenitentiae suae dubio lacrymis congregatum, et manibus, id est, labore boni operis inventum». Homil. 3. in lib. Judic.: «Vide, inquit, benignum Dominum, misericordiam cum severitate miscentem, et ipsius poenae modum justa et clementi libratione pensantem. Non in perpetuum tradit delinquentes, sed quanto tempore errasse te nosti, quanto tempore deliquisti j tanto nihilominus tempore humilia te ipsum Deo, et satisfactio ei in confessione Poenitentiae.»
S. Cyprianus lib. i. epist. 3. scribens adversus eos, qui non praemissa plena satisfactione, pacem poenitentibus dabant: « Elaborant, inquit, ne Deo indignanti satisfiat. » Et infra: « Datur opera, ne satisfactionibus, et lamentationibus justis delicta redimantur, ne vulnera lacrymis abluantur ». Item lib. in. epist. 14: « Haec qui subtrahit fratribus nostris, decipit miseros, ut qui possunt agere Poenitentiam veram, Deo Patri, et misericordi, precibus et operibus suis satisfacere, seducantur ut magis pereant. » Item in sermone de opere et eleemosynis: « Nec haberet, inquit, quid fragilitatis humanae infirmitas, atque imbecillitas faceret, nisi iterum pietas divina subveniens justitiae, et misericordiae operibus ostensis, viam quamdam tuendae salutis aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus, eleemosynis abluamus. Loquitur in Scripturis Spiritus sanctus, et dicit: « Eleemosynis et fide delicta purgantur: non utique, illa delicta, quae fuerant ante contracta; nam illa Christi sanguine, et satisfactione purgantur. » Ex hoc testimonio apertissime dicimus, discrimen inter Baptismum, et Sacramentum Poenitentiae, quod adversarii perspicere nunquam potuerunt. Nam ante Baptismum non exigitur Satisfactio, cum Christi sanguine per Baptismum plenissime applicato, purgentur peccata omnia, non solum quoad culpam, sed etiam quoad poenam alterius vitae, tum aeternam, tum temporariam: post Baptismum autem necessaria Satisfactio est, quoniam (ut supra Ostendimus) per absolutionem Sacerdotalem remittitur quidem culpa, et poena aeterna, sed non tota poena temporalis alterius vitae. Idem Cyprianus in sermone de lapsis: « Dominus, inquit, orandus est, Dominus nostra Satisfactione placandus ». Et infra, in ultimis verbis, posteaquam dixerat: « Orare oportet impensius, et rogare, diem luctu transigere, vigiliis, ac noctes fletibus ducere, stratos solo adhaerere cineri, in cilicio et sordibus volutari, etc. »,ita subjungit: « Qui sic Deo satisfecerit, qui Poenitentia facti sui, qui pudore delicti, plus virtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit; exauditus et adjutus a Domino, quam contristaverat nuper laetam faciet Ecclesiam: nec jam solam Dei veniam merebitur, sed coronam. »
Post annum Domini 300. S, Antonius Magnus in epist. 1. extrema, dicit Deum aspicere ad jejunia plurima, vigilias, meditationes assiduas, preces largas, abdicationem rerum
hujus mundi, et caeteros labores pceniten* tiura, et sic eorum misereri.
Lactantius lib. iv. de vera sapientia, cap. 17: « Yolens, inquit, vitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, Poenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudaverimus, id est, si peccata nostra confessi, satis Deo fecerimus, veniam consequamur. » Idem. lib. v. de Justitia, cap. 13. <c Deo, inquit, satisfacere licet, et lib. vi. de vero cultu, cap. 13. « Circumspice, inquit, conscientiam tuam, et quantum potes, medere vulneribus: nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes. Abolentur enim si Deo largiare, quia peccaveras: nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. Deus enim purgari homines a peccatis maxime cupit, ideoque agere Poenitentiam jubet. » His verbis Lactantius Cyprianum, ut videtur, secutus, hortatur Pcenitentes ad eleemosynarum largitionem: ac dicit peccata tolli et aboleri per eleemosynas, si hominem pceniteat peccasse; et ideo quia peccavit, nimirum ut satisfaciat Deo; eleemosynas largiatur: non tolli autem nec aboleri, si fiducia largiendi homines peccent, idest, si eleemosynas largiantur: ut liberius peccent. Eodem lib. cap. 24. idem auctor: « Potest, inquit, reduci, et liberari, si eum pceniteat actorum, et ad meliora conversus, satisfaciat Deo. »
S. Hilarius in Psalm. 118. exponens versiculum ultimum litterse Phe: Exitus aqua rum deduxerunt oculi mei: « Conscius, inquit, peccatorum veterum, ut historia ipsa' docetur, licet toto corde se direxerit, tamen quia et peccati sui dolorem ante re ipsa scripserit, tunc cum Nathan Propheta arguente, crimen suum recognovit, et flevit: nunc quoque non desinit verse Poenitentise lacrymis, facti veteris crimen abluere. » Et infra: « Hsec penitentise vox est lacrymis orare, lacrymis ingemiscere, et per hanc confidentiam dicere: Lavabo per singulas noctes lectum meum. Hsec venia peccati est, fonte fletuum flere, ut largo lacrymarum imbre madiefieri. » Ex hoc testimonio habemus Davidem post perfectam conversionem, et indulgentiam culpse adeptam, lacrymis peccatum olim commissum abluisse, quia videlicet intelligebat, post culpam remissam, reatum poense remansisse; qui Satisfactione purgandus esset: habemus etiam, veniam peccati esse, fonte fletuum fluere, id est, copiosis lacrymis veniam sine dubio obtineri;
Idem can. 4. in Matth. non procul a fine: « Quia charitas, inquit, plurimum peccatorum tegit, et errorum nostrorum ambitiosa ad Deum patrona est; novissimum poenae quadrantem solvemus, nisi pretio ipsius aliquantorum criminum culpa redimamur. » Vide quam perspicue magnus hic Doctor operibus charitatis redimi dicat eam poenam, quam culpa debebamus.
S. Basibus in Psal. 29. exponens versiculum illum: Convertisti planctum meum in gaudium mihi: « Sed, inquit, et lamentantur nobis prophetae, ad luctum nos provocantes, ut simul ad confessionem, et cognitionem peccatorum nostrorum delati, ex Propheticis sermonibus, nostrum lugeamus exitium, laboribus multis, et aerumnis nostram carnem affligendo. Et sane qui tadiscst, lugubris vestis disrumpitur, quam sibi circumposuerat, suum lugens peccatum: huic tandem circumponitur amictus laetitiae, et pallium salutis etc. » Hoc loco satis aperte Magnus Basibus docet laboribus et aerumnis, quibus affligitur cairo, acquiri laetitiam indulgentiae, ac salutis. Idem etiam in oratione super illa verba: Attende tibi. «Attende, inquit, tibi, ut pro delicti proportione, hinc quoque mutueris ex admota tibi medela, valetudinis instaurandae subsidium. Magnum est, et grave peccatum? multa opus habes confessione, lacrymis amarulentis, peracri contentione vigiliarum, indivulso, et continenti jejunio. Levis est: nec intoleranda offensio? huic quoque exaequetur Poenitentia. » Hic vero apertissime agnoscit Basibus Satisfactionem condignaim esse debere, et eam proportionem cum peccato exigere, ut vere per eam offensio compensetur.
S. Ambrosius in epist. 82. ad Ecclesiam Vercellensem: « Quae nobis, inquit, salus esse potest, nisi jejunio eluerimus peccata nostra? » Idem lib. n. de Poenitentia, cap. v: « Utrumque, inquit, beatum dixit, et cujus iniquitas remittitur per lavacrum, et cujus peccatum legitur operibus bonis; qui enim agit Poenitentiam, non solum diluere lacrymis debet peccatum suum, sed etiam emendatioribus factis operire, et tegere delicta superiora, ut non ei imputetur peccatum. » Idem ad Virginem lapsam, cap. 8: « Grandi plagae, inquit, alia, et prolixa opus est medicina: grande scelus, grandem necessariam habet Satisfactionem. » Idem in lib. de Elia, et jejunio, cap. 20. « Habemus, nquit, plura subsidia, quibus peccata no¬
stra redimamus. Pecuniam habes? redime peccatum tuum. Non venalis est Dominus, sedtu ipse veniabscs, peccatis tuis venumdatus es: redime te operibus tuis, redime te pecunia tua. »
S. Gregorius Nazianzenus in oratione de pauperum amore, prope extrema: « Misericordia, inquit, et fide peccata purgantur. Ergo miseratione purgemur, animique labes, et inquinamenta, egregia illa herba detergamus ac dealbemus, alii ut lana, abi ut nix pro misericordiae videlicet proportione. » Idem in oratione in sanctum lavacrum, dicit, cicatricem ex peccatorum vulneribus remanentem, obduci obnixis precibus, multo luctu, et gemitu, et lacrymis. Idem oratione in sancta lumina, posteaquam multa dixerat de Baptismo laborioso Poenitentiae, subjungit: « ^Equale est malum, et dimissio afisque castigatione, et castigatio sine venia; quandoquidem ‘illa totas relaxat habenas, haec vero nimium restringit; » qua sententia pulchre refellit Novatianos et Lutheranos (licet hi nondum nati essent) Novatiani enim castigationem admittebant sine spe absolutionis; Lutherani contra absolutionem sine castigatione concedunt. Quare sicut Cyprianus de Novatianis dixit, illos subtraxisse de Satisfactione medicinam, lib. iv epist. 2. ita nos dicere possumus de Lutheranis, eos e contrario subtrahere de medicina satisfactionem.
S. Pacianusin Paraenesi ad Poenitentiam, extrema: «Obtestor, inquit, et deprecor, ne pudeat in hoc opere, ne pigeat opportuna, quam primum remedia salutis invadere, dejicere moeroribus animum, sacco corpus involvere, cinere perfundere, macerare jejunio, moerore conficere, multorum precibus adjuvare. In quantum poenae non vestrae peperceritis, in tantum vobis Deus parcet. » Et infra: « Ecce polliceor, si ad patrem vestrum vera Satisfactione redeatis, nihil ulterius errando, nihil pristinis adjiciendo peccatis, dicendo etiam humile aliquid, et flebile; Peccavimus in conspectu tuo, Pater, jam non sumus digni nomine filiorum: continuo de vobis et pecus illud recedet immundum, et siliquarum esca deformi? etc. »
Post annum Domini 400. habemus in primis tres summos sanctissimosque Pontifices. S. Innocentius I. in epist. i. cap. vii. « Caeterum, inquit de pondere aestimando delictorum, Sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis et ad fletus, atque lacrymas corrigentis; ac tum debere dimit-
ti cum viderit congruam Satisfactionem. » Idem in epist. 22. ad Episcopos Macedoniae, cap. iv: « Ergo, inquit, si ita est, applicentur ad ordines sacrilegi, adulteri, atque omnium criminum rei, quia benedictione Ordinationis crimina, vel vitia putantur auferri: nullus sit Poenitentiae locus, quia id potest praestare Ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit. » Hinc certe sine ambiguitate discimus, longa Satisfactione criminum, remissionem acquiri.
S. Leo I. serm. 1. de jejunio decimi mensis: « Oratione, inquit, propitiatio Dei quaeritur, jejunio concupiscentia carnis extinguitur, eleemosynis peccata redimuntur. » Idem inepist. 79. ad Nicetam, cap. v: «De iis Christianis, qui inter eos, a quibus fuerant captivati, cibis immolatitiis asseruntur esse polluti, consultationi tuae charitatis hoc etiam respondendum esse credidimus, ut Poenitentiae Satisfactione purgentur, quae non tam temporis longitudine, quam cordis compunctione spectanda est. )) Idem in epistola 91. ad Theodorum, rursum repetit, salubri Satisfactione pcenitentes purgari; et in epist. 92. ad Rusticum, cap. 2, de Sacerdotibus poenitentibus loquens: « Unde, inquit, hujusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei, privata est petenda secessio, ut illis Satisfactio si fuerit digna, sit etiam fructuosa. »
S. Gelasius I. in epist. l.ad Episcopos Lucaniae, Brutii et Siciliae, cap. xxm:« Viduae, quae propria voluntate professam pristini conjugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi earum intererit, quali Deum Satisfactione placare debeant. »
Praeter hos Pontifices, habemus insignes Theologos, Graecos et Latinos. Sanctus Joannes Chrysostomus in 2. lib. de Sacerdotio, non longe a principio: » Non temere, inquit, ad delictorum modum oportet et mulctam ipsam adhibere: sed tanquam ex conjecturis quibusdam explorandus est delenquentium animus etc. » et homil. 41. ad populum Antiochenum*: « A nobis, inquit, ultionem sumamus, ita placabimus Judicem. » Idem hom. 2. de lapsu primi hominis: « Ostendit, inquit, Dominus quibus officiis possint delicta purgari: ostendit, confessione et deformitate cultus, veniam posse facillime impetrari.
Theophilus Alexandrinus in i. Paschali epist. extrema: « Praeterita, inquit, peccata poenitentia corrigamus, praesenti fletu redimamus futura gaudia, aculeoque conscien¬
tiae in morem apum noxios peccatorum fucos repellamus. »
S. Hieronymus in cap. i. Joelis, explicans illa verba: Accingite vos, et plangite: « Qui, inquit, peccator est, et quem remordet propria conscientia, cilicio accingatur; et plangat vel propria delicta, vel populi; et ingrediatur ecclesiam de qua propter peccata fuerat egressus, et cubet, vel dormiat in sacco, ut praeteritas delicias, per quas offendprat Deum vitae auteritate compenset. » Idem in epist. ad Eustochium de obitu Paulae matris, ita Paulam loquentem inducit: « Turpanda est facies, quam contra Dei praeceptum purpurisso, et cerussa, et stibio saepe depinxi: affligendum corpus, quod multis vacavit deliciis: longus risus perpeti compensandus est fletu: mollia linteamina, et serica pretiosissima, asperitate cilicii commutanda. »
S. Augustinus in Enchiridio, cap. lxx: « In melius, inquit, est vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis est propitiandus Deus, non ad hoc emendus, ut ea semper liceat impune committere: nemini enim dedit laxamentum peccandi, quamvis miserando deleat jam facta peccata, si non Satisfactio congrua negligatur »; et cap. lxxi: « De quotidianis autem brevibus, levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit. » Item in epist. 56. ad Macedonium: « Nihil aliud agit quem veraciter pcenitet, nisi ut id quod mali fecerit, impunitum esse non sinat: eo quippe modo sibi non parcenti ille parcit, cujus altum justumque judicium nullus contemptor evadit. » Item homil. 50. cap. ii. ex lib. 50. homiliar: « Veniat peccator ad Antistites, per quos in Ecclesia claves ministrantur, et tamquam bonus incipiens jam esse filius, maternorum membrorum ordine custodito a Praepositis sacramentorum accipiat Satisfactionis suae modum, ut in offerendo sacrificio cordis contribulati devotus, et supplex, id tamen agat, quod non solum illi prosit ad suscipiendam salutem, sed etiam caeteris ad exemplum; » et infra cap. xv: «Non sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere, nisi etiam de his, quae facta sunt, satisfiat Deo, etc. » Item in Psalm. 50. in illa verba: Et a peccato meo munda me: « Implora misericordiam, sed attende justitiam; misericordia est ut ignoscat peccato, justitia est ut puniat peccatum. Quid ergo? quaeris misericordiam? peccatum impunitum remabit? respondeat David, respondeant lapsi ^ respondeant cum David, ut misericordiam mereantur sicut David, et dicant: Non Domine, non erit impunitum peccatum meum, non impunitum erit, sed ideo nolo ut tu punias, quia ego peccatum meum punio. » Hic certe locus aperte convincit, Satisfactionem nostram non requiri solum ad exemplum, vel disciplinam politicam, sed ut injuria Deo compensetur, et divina? justitiae satisfiat.
Maximus homil. in die Cinerum: « Non reprehenditur, inquit, ille, qui dudum corde devio, et lubricis gressibus a tramite elapsus salutis, redintegrare se Deo mesta poenitentiae Satisfactione conatur. »
Severus Sulpitius lib. ii. Dialogorum de miraculis S. Martini, cap. xm: « Fornicatio, inquit, deputatur ad poenam, nisi Satisfactione purgetur. «
Joannes Cassianus collat. 20. cap. vn. « Dum agimus poenitentiam, et vitiosorum actuum recordatione mordemur, necessarium est, ut ignem conscientiae nostrae obortus ex confessione culpae lacrymarum imber cxtinguat: cum vere cuiquam in hac humilitate cordis, et spiritus contritione defixo, atque in labore et gemitu perduranti, horum recordatio fuerit consopita, et conscientiae spine de medullis animae, gratia Dei miserantis evulsa, certum est eum ad Satisfactionis finem, atque indulgentiae merita pervenisse, et ad universorum criminum labe purgatum. » Yide etiam eumdem collat. 23, cap. xv.
Theodoretus in Epitome divinorum decretorum, cap. de Poenitentia: « Sunt, inquit, medicabilia etiam quae post Baptismum fiunt, vulnera: medicabilia autem non ut olim, per solam fidem data remissione, sed per multas lacrymas, et fletus, et luctus, et jejunium, et orationem, et laborem facti peccati quantitati contemperatum. »
S. Paulinus in epist. 12. ad Severum: « In saeculo, inquit, corrupti muneribus reorum judices condemnantur: sed quisquis homo praeventus in aliquo peccato, diffidens innocentiae tuae, affers pretium salutis tuae Judici nostro; ne verearis quasi corruptionis injuriam justitiae Dei faceres: accipit a te Christus libenter salutis tuae pretium; » et paulo ante de eodem pretio, id est, de eleemosynis loquens, sic ait:
Iste docet fusis redimens sua crimina nummis, Vitior ut sit res, quam sua cuique salus.
Salvianus Massiliensis, in libris quos no¬
mine Timothei ad Ecclesiam scribit, lib. i. de misericordia, sic ait: « Quando lugebit, qui dies lugendi perdidit? quando satisfaciet, qui tempus Satisfactionis amisit?» Et infra:
« Si novit quisquam hominum peccatorum, quantum redimere delicta possit, utatur scientia ad redemptionem: si vero nescit cur non offerat quantum potest? »
Post annum Domini 500. Cassiodorus in Psalm. 37: « Et cogitabo pro peccato meo, id est, talia te donante faciam, quse meum possint abolere peccatum: scilicet fletus adhibebo, eleemosynas faciam, et ab hoc quod deliqui, mandatorum tuorum me observatione purgabis. »
S. Gregorius lib. 6. in I Regum, explicans cap. 15: « Non solum, inquit, confitenda sunt peccata, sed etiam poenitentiae austeritate delenda. » Item ibidem: « Corrigibilia equidem peccata portantur, quia postquam a delinquentis voluntate discedunt, purgari Satisfactione salubriter possunt. » Yide eumdem lib. 3. in I. lib. Regum, cap. 7. et lib. 2. epist. 27.
Hesychius, sive Isichius (quem aequalem Gregorii fuisse putamus, ut diximus in secundo lib. de Eucharistia, cap. 32.) lib. 2. in Leviticum, exponens cap. 6: « Carnes, inquit, poenitentiae intelligimus jejunium, vigilias, cilicinum vestimentum, cum lacrymis orationem, eleemosynam: ex his enim consistit poenitentia, quae qui tangit recte, sanctificatur. » Yide eumdem lib. 7. in cap. 25. et in cap. 27.
Post annum Domini 600. Isidorus lib. n. do summo bono cap. 13. « Ille, inquit, poenitentiam digne agit, qui reatum suum Satisfactione legitima plangit. »
Caesarius Arelatensis senn. 1. de eleemosyna, in quo explicat illud Apostoli I Corint. m Si cujus opus arserit detrimentum patietur: Si autem, inquit, nec in tribulationibus Deo gratias a g imus, nec bonis operibus ipsa peccata redimimus: tam diu illo in Purgatorio moras habebimus, quamdiu supradicta minuta peccata tamqutim lignum, et foenum, et stipula consumantur »; et homil. 6. « Non quidem dicimus, Poenitentiam prodesse non posse: certum est, quia prodest, si cum grandi eleemosyna illam unusquisque accipiat etc. » Idem auctor in‘ homiliis illis passim repetit, bonis operibus peccata redimi, elui, purgari.
Post annum Domini 700. Beda in 1. Psal.
« Delectatio, inquit, seu voluntas peccandi, quando ad Satisfactionem venitur, leviter eleemosynis, et aliis talibus purgatur: consensus vero, non nisi gravi poenitentia deletur: consuetudo autem, non nisi recta et ponderosa Satisfactione absolvitur. » Idem in Psalm. 4: « Mortificetis propria vitia vestra, faciendo fructus dignos poenitentiae; tantum scilicet pro singulis vos affligendo, quantum digna expetit poenitentia, quod erit sacrificium justitiae, id est, justum sacrificium. »
Post annum Domini 800. Rabanus lib. vi. in Eccles. cap. 7: « Quid, inquit, est aliud poenitere, nisi irasci sibi, ut horreat quod fecit, et cruciatus a se exigat, ne Judex iratus potius affligat? » Yide eumdem lib. ym. cap. 3.
Post annum Domini 900. Radulphus lib. xii. cap. 1. in Lcviticum: « Ab unoquoque nostrum, inquit, poenitentiae Satisfactione commissa culpa detergitur; » et lib. xviii. cap. 4. « Venditores possessionis haereditatis aeternae hi sunt, qui claves regni coelorum a Domino susceperunt, quibus commissa est potestas, ut ligent et excludant peccantes, solvant et introducant pcenitentes. Istis ergo juxta Domini praeceptum, providendum est, ut in hoc mercimonio non gravent cives suos, majorem Satisfactionem exigentes ab eis, quam peccati qualitas requirit. Emptor quoque caveat necesse est, ne Dei dispensatorem contristet, si tepida mente sui delicti veniam petens, justam Satisfactionis mensuram non explet. ))
Post annum Domini 1000, Petrus Damianus serm. de S. Andrea: Ne tibi blandiaris, si graviter peccanti, levior pcenitentia a mansueto, vel a dissimulante dictatur: cupi ia Purgatoriis ignibus perficiendum sit, quidquid hic minus feceris: quia dignos poenitentiae fructus quaerit Altissimus. »
Post annum Domini 1100. S. Bernardus serm. 4. in Cantica: « Cum, inquit, satisfacimus ut ablato, quod separat, peccato reconciliemur, indulgentiam quam recipimus, quid nisi quoddam osculum dixerim pacis? Idque interim non alibi, quam ad pedes sumendum: humilis quippe, et verecunda debet esse Satisfactio, qua emendatur superba transgressio. »
Huc usque testimonia Patrum annotasse sufficiat; nam Doctorum scholasticorum, qui post hsec tempora de iisdem rebus accuratius scripserunt, adversarii ne legere quidem, vel audire dignantur.
Responsiones Haereticorum ad testimonia Patrum.
Videamus nunc, quid adversarii ad Patrum testimonia respondere soleant. Lutherus in assert. artic. S. non concedit, testimonia ulla veterum esse, qute de Satisfactione loquatur: « Quare, inquit, verum dixi, arbitrariam istam Satisfactionem nec in Scripturis, nec in Patribus inveniri; inveniri autem poenam irremissibilem a Deo impositam, ut Psalm. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum. » Sed Lutherus, aut non legerat, aut se non legisse fingebat, monimenta veterum; jam enim ostendimus, singulis aetatibus non defuisse, qui Satisfactionem docerent.
Lutherum secutus Philippus in Apologia Confessionis Augustanae, art. de Confessione et Satisfactione, negat exstare veterum testimonia de Satisfactione, qua Deo pro peccatis satisfiat: « Haec tota res, inquit, commentitia est, recens conficta, sine auctoritate Scripturae, et veterum scriptorum Ecclesiasticorum. Ac ne Lombardus quidem de Satisfactionibus hoc modo loquitur. Scholastici viderunt in Ecclesia esse Satisfactiones, nec animadverterunt, illa spectacula instituta esse, tum exempli causa, tum ad probandos hos, qui petebant recipi in Ecclesia. In summa, non viderunt esse disciplinam, et rem prorsus politicam: ideo superstitiose finxerunt, eas non ad disciplinam coram Ecclesia, sed ad placandum Deum valere. »
Primum nescio qua fronte Philippus negare audeat, apud Lombardum exstare testimonia de Satisfactione illa, de qua Scholastici loquuntur, cum Scolastici apud Lombardum invenerint ea, de quibus ipsi copiosius disserunt. Certe Lombardus lib. 4. Sentent. dist. 16. posteaquam multa de Satisfactione dixerat, eamque ex Scriptura, et Patribus deduxerat, ita conclusit totam eam distinctionem: « Ad agendam poenitentiam non sufficit, mores in melius commutare, et a malis factis recedere, nisi de his qua3 facta sunt, satisfiat Domino per pcenitentise dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. » Et quoniam hsec verba Lombardus ex homil. 50. S. Augustini mutuatus est; ex iisdem verbis simul ostendimus, non solum apud Lombardum, sed etiam apud Augustinum exstare testimonium de Satisfactione, qua ipsi Domino, non autem solis hominibus satisfacimus.
Deinde non solum testimonia a nobis allata plane convincunt errorem Philippi, sed etiam Calvinus, Kemnitius, et Illyricus ejusdem Philippi vanitatem redarguunt. Illyricus enim ingenue fatetur, omnes fere Patres agnoscere Satisfactionem, quae Dominum placet, et peccata redimat. Nam Centur. 3. partim cap. 4. in fine, ubi ponit inclinationem doctrina}, partim cap. 10. ubi ponit vitas Doctorum, citat Tertullianum, Origenem, et Cyprianum. Centur. 4. partim cap. 4. in inclinatione doctrina}, partim cap. 10. citat Hilarium, Nazianzenum, Ambrosium, Lacttmtium, Hieronymum, Theophilum A- lexandrinum, Antonium Magnum. Centur. 5. partim cap. 4. in inclinatione doctrina}, partim cap. 10. citat Chrysostomum, Augustinum, Leonem, Prosperum, Maximum, Paulinum, Cassianum, Hesychium. Centur. sexto, septimo, octavo, nono, decimo, et undecimo, in iisdem locis, citat Cassiodorum, Gregorium, Isidorum, Bedam, et alios, quos omnes reprehendit ut qui ea de Satisfactione docuerint, quse a Catholicis nunc docentur.
Sed quemadmodum laudanda est Illyrici ingenuitas, et diligentia, qui sententias omnium ferme Patrum studiose collegit, eaque Lutheri dogmatibus esse contraria, negare contra manifestam veritatem noluit: ita caecitas animi, et impudentia, ne dicam stoliditas, et vecordia vituperanda, quod sibi persuadere potuerit, plus uni Luthero, quam omnibus omnium aetatum Doctoribus esse credendum. Scilicet omnes Patres, quamvis alioqui doctissimi, et sapientissimi, in hoc articulo ca}si fuerunt, 'et sacras litteras ignorarunt: unus Lutherus lumen aspexit, unus Scripturas recte interpretari potuit.
Joannes Calvinus tametsi conetur utcumque respondere, tamen fatetur, quod res est, Patres a partibus nostris stare, eosque reprehendere, quam sequi, utilius esse, stultissime judicavit. Lib. in. Institut. cap. 3. §. 16:
« Ejusmodi, inquit, exercitia saepe commemorant vetusti scriptores, cum de poenitentiae fructibus loquuntur: quamquam autem vim poenitentiae minime in illis reponunt, veniam tamen mihi dabunt lectores, si dixero quod sentio. Plus aequo certe insistere in his mihi
videntur: ac si quis prudenter expendat, mihi (ut spero) assentietur dupliciter eos modum excessise. » Et cap. 4. §. 38. « Patrum, inquit, me movent, quae in veterum Scriptis de Satisfactione passim occurrunt. Video quidem eorum nonnullos, dicam simpliciter omnes fere quorum libri exstant, aut hac in parte lapsos esse, aut nimis aspere, et dure locutos. » Et lib. iv. cap. 12. §. 8: (i Qua in parte, inquit, excusari nullo modo potest immodica veterum austeritas, quae et prorsus a Domini praescripto dissidebat, et erat mirum in modum periculosa. » Haec ille, qui satis aperte arrogantiam suam, et superbiam intolerandam prodit; dum ipse unus tot Ecclesiae lumina, quae variis temporibus non solum insigni doctrina, sed etiam probitate incomparabili, pars etiam miraculis, aut martyrio claruerunt, prorsus contemnere, et castigare non erubescit.
Sed videamus quid praeter contemptum istum Patrum, pro responsione Calvinus afferat. Lib. m. Institut. cap. 4. § 38 et 39. tria proponit, ex quibus testimonia nobis prolata nonnihil infirmari videntur.
Adducit primum duo loca Chrysostomi, et alia duo Augustini, contra Satisfactionem. Sed ea paulo post in argumentorum solutione discutiemus. Interim nemo non videt, quatuor obscura loca duorum Auctorum, praejudicare non posse testimoniis plurimis, atque apertissimis Auctorum supra triginta, quae nos adduximus.
Deinde dicit, « Vocasse Patres Satisfactionem, non compensationem, quae Deo redderetur, sed publicam testificationem, qua qui excommunicatione mulctati fuerant, cum in communionem recipi vellent, Ecclesiam reddebant de sua poenitentia certiorem. » Et paulo post: « Atque ita dicebantur non Deo, sed Ecclesiae satisfacere: quod etiam his ipsis verbis ab Augustino expressum est in Enchiridio » cap. 65.
At dicit quidem loco notato S. Augustinus oportere pcenitentes Ecclesiae satisfacere, sed non addit negationem illam, « Non Deo. » Idem autem Augustinus, non uno in loco disertis verbis scribit, ipsi etiam Deo satisfaciendum. In eodem Enchiridio cap. 70: a Per eleemosynas, inquit, de peccatis praeteritis est propitiandus Deus, » et cap. 71.
« De quotidianis, levibusque peccatis, quotidiana oratio fidelium satisfacit »; ubi licet non exprimatur, cui, tamen sine dubio intelligitur, Deo: neque enim pro levibus,
quotidianis peccatis jubemur publice orationem Dominicam quotidie recitare, sed satis est si privatim in cubiculo, ubi solus Deus exaudiat, recitetur. Idem homil. 50. cap. 15: « Non sufficit mores in melius commutare, nisi etiam de his, quai facta sunt, satisfiat Deo. » Quid clarius? Nec minus perspicue id ipsum tradunt Tertullianus, Cyprianus, et caiteri, quos capite superiore produximus. Idem quoque S. Augustinus Psal. 50. ut supra notavimus, Satisfactionem requirit, ut peccatum non maneat impunitum, ut eo modo non solum misericordia Dei in remissione resplendeat, sed etiam veritas, et justitia locum habeant; quo etiam pertinet, quod multi veterum quos supra citavimus, peccata per Satisfactiones redimi, deleri, expiari, purgari dicunt.
Ultimo addit Calvinus, testimonia, quai Catholici scriptores pro Satisfactione adducunt, bona ex parte esse Canones ex insulsis Monachorum deliriis, quai sub Ambrosii, Hieronymi, Augustini, et Chrysostomi nomine feruntur, a Petro Lombardo collectos.
Sed testimonia, quai citavimus, non ex Lombardi sententiis, sed ex ipsis veterum Patrum monumentis accepimus: et res ipsa per se fidem faciet, si quis ea testimonia legere, et ad suos fontes revocare voluerit. Quamquam neque illud admittimus, Petrum Lombardum Canones collegisse ex insulsis Monachorum deliriis: fuit enim is vir apprime doctus, et in Hilarii, Ambrosii-, Hieronymi, Gregorii, aliorumque Patrum, ac prseter cseteros in Augustini libris diligenter versatus.
Jam vero Martinus Kemnitius non negat in Patribus multa de Satisfactione extare, sed partim aperte reprehendit eorum sententias, partim revocat ad tropicas, atque liyperbolicas locutiones; sic enim loquitur in 2. par. Exam. pag. 1082: «, Veteres, ut ritus illos Satisfactionum hominibus magis commendarent, stepe cohortatoric magis, quam vere, juxta Chrysostomi dictum, de ritibus illis per hyberbolem locuti sunt, peccata scilicet, et poenas peccatis debitas, purgari, compensari, tegi, judicem placari, et reconciliari operibus illis Satisfactionum; » et paulo infra, ubi citasset Origenem, Cyprianum, Ambrosium, Augustinum, et Gregorium, ita subjungit: « Et Cyprianus in illis hyperbolicis Satisfactionum commendationibus, eo usque progreditur, ut affirmet peccatum non dimitti, nisi absolutis, et com- Tom. IV.
pletis illis canonicis Satisfactionibus; et in sermone do eleemosyna, excidit ipsi hoc inconsiderate dictum: Delicta, quae ante Baptismum contracta fuerunt, Christi sanguine, et Satisfactione purgari; sordes vero postmodum contractas, eleemosynis ablui: et addit, remedia propitiando Deo in lapsibus post Baptismum, haic esse: operationibus justis Deo satisfacere, misericordiae meritis delicta purgare. Haec profecto nimium transcendens veritatem est oratio. Joannes enim illis, qui post Baptismum peccant, dicit: Haec scribo vobis, ut non peccetis; sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: nec pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi. » Haec ille.
Sed quod attinet ad reprehensionem sanctorum Patrum, qui clarissima illa lumina vituperare audet, non illis ignorantiae, aut imperitiae, sed sibi superbiae, atque arrogantiae, notam inurit.
Neque loca illa Cypriani censuram Kemnitii metuunt. Ubi enim Cyprianus scribit, peccata non dimitti, nisi completis canonicis Satisfactionibus, non loquitur de quacumque remissione peccati, sed de plena, atque integra remissione quoad culpam, et poenam tum aeternam, tum temporalem. Quare non negat Cyprianus, hominem lapsum post Baptismum, ante completam Satisfactionem posse Deo reconciliari; sed negat plene remitti peccatum illi quoad culpam, et omnem pcenam, nisi per opera laboriosa divinae justitiae fuerit satisfactum. Id autem non negari a Cypriano, perspicuum est ex epist. 17. et 18. lib. 3. ubi periculo mortis imminente, jubet idem Cyprianus lapsos reconciliari, etiamsi nondum poenitentiae tempus impleverint: et quia recte noverat Cyprianus, eis qui plene dum viverent, non satisfecerant, peccata non esse plene remissa quoad omnem pcenam, ideo disertis verbis in epist 2. lib. iv. scribit, nonnullos post mortem longo tempore cruciari: « Aliud, inquit, est pro peccatis longo tempore cruciatum purgari, et emendari diu igne: aliud peccata omnia passione purgasse. »
In alio vero loco a Kemnitio reprehenso, non negat Cyprianus peccata post Baptismum commissa merito passionis Christi deleri; sed negat, solo illo merito plene deleri, quoad omnem culpam et poenam. Hoc enim (ut s te pius dictum, et probatum a nobis est)
interest inter Baptismi, et poenitentiae Sacramenta, ex sententia Scripturae, et sanctorum Patrum, quocl in Baptismo non requiritur satisfactio ex parte nostra, sed plene atque integre, ad omnem culpam et pcenam delendam, Christi passio applicatur: in Sacramento autem Poenitentiae ita Christi passio applicatur ad culpam et pcenam aeternam tollendam, ut tamen requirat ex parte nostra opera laboriosa, quibus pro reatu poenae temporalis divinae justitiae satisfiat. Quocirca idem Evangelista Joannes, quem adversus Cypriani sententiam perperam adducit Kemnitius, licet in epistola sua vere dixerit peccaita post Baptismum facta Christi sanguine expiari, tamen adolescenti cuidam post Baptismum in multa crimina delapso, ac poenitentiam agere cupienti, non id praecepit, quod Lutherani solent, ut Christi sanguine peccata sua purgata esse certo crederet, sed preces, et jejunia indixit; neque id solum, sed ipse etiam Joannes pro eo longo jejunio se maceravit, ut ex Clemente refert Eusebius lib. m. histor. Eccles. cap. 17. Atque hactenus do reprehensione testimoniorum Cypriani.
Quod autem Kemnitius liyperbolem esse contendit in sententiis Patrum de Satisfactione, duobus modis refellitur. Primum enim etiamsi concederemus esse hyperbolem in illis testimoniis Patrum, adhuc tamen haberemus argumentum solidissimum contra adversarios. Hyperbolica enim locutio requirit, ut vere aliquid subsit in re, licet non tam excellenter, quam verba significant alioqui enim non hyperbole, sed mendacium esset, neque tam ejusmodi figuris ornaretur, quam vitiaretur oratio. Scribit David Ps. 106. de navibus in mari periclitantibus: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos; lnec quidem hyperbolica locutio est tahien nisi revera naves a fluctibus interdum valde alte sustollerentur, et deprimerentur, non figuram, sed mendacium (ut diximus) contineret. Ad eumdem igitur modum, nisi opera laboriosa aliquid, vel potius nisi multum valerent ad poenam peccatorum expiandam, et Deum placandum, non hyperbolica?, sed falsae prorsus veterum sententiae dici deberent. Itaque si qua est hyperbole in illis encomiis Satisfactionis, quae apud Patres inveniuntur; in eo est, quod verba Patrum significare videantur, operibus
Poenitentia? purgari peccata, quoad culpam et poenam, eamque tum aeternam, tum temporalem: cum tamen re ipsa, ac sine hyperbole, quoad poenam tantum eamque solum temporariam, ejusmodi operibus crimina expientur.
Caeterum etiamsi in eorum Patrum testimoniis hyperbole admitti possit, qui in concionibus ad populum de Satisfactione disserebant; tamen nullo modo probabile est, hyperbolice esse locutos eos, qui vel contra Haereticos libros de Poenitentia scripserunt, ut Ambrosium, Tertullianum, et alios; vel in epist. Decretal. ad consulta Episcoporum respondebant, ut Innocentium, Leonem, Gelasium; vel in commentariis, aut aliis ejusmodi libris doctrinam Ecclesiasticam simpliciter tradebant, ut Hieronymum in comment. Prophetarum, Augustinum in Enchiridio, Gregorium in explicatione lib. Regum, Theodorum in Epitome divinorum decretorum, Cassiodorum, Isichium, Isidorum, Bedam, Rabanum, Radulphum, et alios, quos capite superiore protulimus. Porro isti omnes non minus perspicue Satisfactionibus peccata redimi docent, quam Cyprianus, Paeiamus, Chrysostomus, et alii, qui in concionibus ad populum de Satisfactione disseruerunt. Ac de his satis.
Solvuntur argumenta qusedam Lutheri concontra sententiam Ecclesix de Satisfactione.
Nunc demum argumenta solvenda sunt, ac praecipue Lutheri, Melanchtonis, Calvini, Kemnitii. Sed quoniam Lutheri argumenta et leviora sunt, et a multis viris doctissimis jamdudum excussa, et dissoluta, pauca solum attingam, ut ex iis judicium de caeteris fiat.
Primum igitur in serm. de indulgentiis^ quem habuit anno 1518. ad initium videlicet tragoediae a se excitatae, ex verbis Ezechielis Prophetae demonstrare nititur, post dimissam culpam, nullam exigi a Deo poenam, sive pmnitentinm, sed novanr tantummodo vitam. Ezechiel enim cap. 33. inducit Dominum ta loquentem: Impietas impii non no- - cebit ei quacumque die conversus fuerit ab impietate sua (i); ex quo loco colligi videtur, nullas superesse poenas, quas Deus repetat ab impio post conversionem; quia si aliqua superesset poena, certe adhuc noceret impio impietas sua.
Respondeo: sententia Prophetee non est, quod nihil omnino impietas noceat impio post conversionem; sed quod non noceat ad obtinendam et conservandam gratiam Dei, et salutem aeternam: nam quid sit nocere, aut non nocere explicat ibidem Propheta, cum non semel repetit, impium post conversionem non moriturum, et justum post aversionem non victurum. Quemadmodum igitur non prosunt justitiae justo, si a Domino avertatur, quia non possunt efficere ut non moriatur: sic etiam non nocent impio omnes impietates, si ad Dominum convertatur, quia non possunt efficere, ut moriatur.
Et confirmatur haec explicatio evidentissimo argumento. Nam si impietas impio post conversionem nullo modo noceret, etiam quoad poenam temporalem: eodem modo justitia justo post aversionem nullo modo prodesset, etiam quoad praemium temporale. Nam Deus in eo loco dicit: « Justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit»; et cap. 1 8. sicut dicit Deus non recordaturum se iniquitatum, quas impius gessit, si Poenitentiam egerit, ita quoque dicit, non recordaturum se justitiarum, quas justus operatus est, si peccaverit. At negari non potest, quin saepenumero Deus opera bona impiorum remuneret temporali mercede, ut sancti Patres docent, Chrysostomus hom. 67. ad populum Antiochenum Hieronymus in cap. 29. Ezechiehs; Augustinus lib. v. de civit. Dei, cap. 15. Gregorius homil. 40, in Evangelia. Sicut igitur bona opera post aversionem dicuntur non prodesse justo, quia non eum liberant a morte sempiterna, licet non fraudentur temporali aliquo praemio: sic etiam impietas dicitur post conversionem non nocere impio, quia non impedit vitae aeternae consecutionem, licet poenam temporalem secum ferat.
Denique si Deus per Prophetam testaretur nullam omnino poenam se de peccatore sumpturum post conversionem: qua ratione Mosem, Aaronem, Davidem, et alios tam
multos post conversionem temporaliter punivisset, ut Scripturae divinae testantur, quarum testimonia jam ante protulimus? Quare necesse est, aut Scripturam Scripturae repugnare, quod absurdissimum est; aut (quod est verissimum) alteram ex altera explicari: proinde poena temporalis de Davide post conversionem sumpta, apertissime docet, locum Ezechielis intelligendum esse de poena sempiterna, quae per conversionem tollitur, non de poena temporali, quae post conversionem maget.
Secundum argumentum habetur in lib. de captivit. Babylon, quem edidit anno 1520. Nam in eo lib. cum ad Sacramentum Poenitentiae venisset, multa scripsit de Satisfactione, sed inter multa verba partim inania, partim mendacia, nihil est quod aliquam argumenti speciem ostendat, praeter exemplum Christi, Joan. 8. qui cum adulteram absolvens, dixit: Vade, et noli amplius peccare; non aliam satisfactionem ab illa exegit, nisi ut deinceps bene viveret.
Respondeo, primum non constat, utrum adulteram Dominus a peccatis absolverit, an solum a poena lapidationis liberaverit; certe verba illa: Nec ego te condemnabo: vade et noli amplius peccare, nihil aliud significare videntur, nisi: Neque ego te ad lapidationem adjudico, sed cave ne iterum peccando in idem periculum incidas. Quare nihil hic locus pro Satisfactione, vel contra Satisfactionem facit.
Deinde esto, remiserit Dominus adultera peccatum: quis novit, an non tantam in ea Dominus contritionem viderit, ut nulla praeterea- satisfactione opus esse judicaverit? nam nec nos diffitemur, tantam aliquando vim contritionis in aliquo reperiri posse, ut sola sufficiat ad omnem culpam, et poenam expiandam; qualem fuisse in Maria Magdalena, facile mihi ipse persuadeo.
Denique alia ratio Christi est, alia Sacerdotum. Ille, qui Dominus erat, suo jure poterat omnem culpam et poenam adultera condonare: Sacerdotes, qui ministri sunt, juxta leges sibi traditas coguntur pcenitentibus mulctam injungere.
Tertium argumentum Lutherus habetin assertione omnium articulorum suorum, quam edidit anno 1521. Nam in assertione articuli quinti, more suo ab auctoritate negativa sumit argumentum, et quidem his verbis:
« Satisfactionem, inquit, negavi, qualem ipsi docent: quod mihi non erit difficile probare. Ostendant si possunt ubi in tota Scriptura unus apex, aut tota scribatur,, pro peccato mortali uno debere satisfieri septem annis: dicant ubi pro differentibus peccatis differentes pcenas statuat Christus, et Apostoli. Nonne haec omnia sunt postea inventa ab Episcopis? imo dent unum ex antiquis Patribus, in quo legantur quadragenae, septenae, et similia. Ubi fecerint, libens revocabo.»
Respondeo: non esset quidem necessarium ex Scripturis, et Patribus ea demonstrare, quae requirit Lutherus, si summo jure agere vellemus: non enim contendimus determinationem certarum poenarum sive quoad tempus, sive quoad modum, esse juris divini. Quemadmodum enim in multis aliis rebus genera tim Christus praescripsit quid agi vellet, determinationem autem quoad tempus, locum, modum, et caetera similia, Ecclesiae potestati reliquit, ut sanctus Augustinus testatur in epist. 86. ad Casulanum de jejunio, et in epist. 118. ad Januarium, do sumenda Eucharistia: sic etiam dicere nobis liceret, Christum in genere Poenitentiam peccatoribus imperasse, modum autem et tempus, et similia, definitioni Ecclesiae reliquisse.
Verumtamen non erit difficile, in divinis litteris ostendere mulctam septem annorum pro peccato, quam Lutherus quaerit. Lib. n. Regum cap. 24. cum David peccasset in Deum, ac deinde resipiscens dixisset: Peccavi valde in hoc facto, sed precor Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis, non remisit ei Deus continuo, ut Lutherus in primo argumento contendebat, omnem culpam et poenam, sed culpa remissa poenam indixit septem annorum, aut si mallet, aliam breviorem, sed duriorem, trium videlicet mensium, aut denique aliam brevissimam, dierum trium, sed gravissimam. Habemus igitur non apicem, aut tota unum, sed integram, planamque sententiam Scripturae divinae, ubi pro uno peccato poena septennis indicitur. Neque longe abest a proposito nostro quod scribitur Daniel. 4. regem Nabuchodonosor pro peccato superbiae septem temporibus, id est, septem annis, gravissimam poenam Deo jubente luisse. Num. xii, Maria soror Mosis pro peccato murmurationis jussu Domini septem diebus extra castra morari coacta est.
Quod autem Lutherus indicari postulat locum, ubi pro differentibus peccatis differentes poenae constituantur; habemus testimonium luculentum in Deuteron. cap. xxv. Pro mensura delicti, erit et plagarum modus EtApocal. xviii. Quantum se glori fi cavit, et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum; ex his enim locis perspicue discimus diversa peccata, diversas exigere poenas, majora videlicet majores, et minora minores.
Quod vero pertinet ad sanctos Patres, quorum vel unum sibi demonstrari cupit Lutherus, qui meminerit quadragenarum et septenarum, id est, poenitentiae quadraginta dierum, aut septeni annorum: nos pro uno Patre Concilia antiquissima Patrum plurimorum dabimus. In Concilio Ancyrano celebrato ante Nicoenum I. Concilium, id est, ante annos 1270, can. 8, injungitur septennis poenitentia iis, qui coacti bis, terve, idolis sacrificaverant, et in eodem Concilio pro variis delictis, aliquando duorum, aliquando trium, aliquando etiam decem annorum poenitentiae indicuntur. In Concilio Nicaeno 1. trecentorum decem et octo sanctorum Patrum, can. 11. indicitur poenitentia annorum undecim iis, qui praeter necessitatem praevaricati sunt; et can. 12. quibusdam aliis annorum 13. poenitentia imperatur. In Concilio Elibertino, quod circa tempus Concilii Nicaeni celebratum est, can. a. mulieri, quae ancillam verberando necavit, septem annorum injungitur poenitentia.
Denique innumerabilia sunt ejusmodi testimonia, quae tum in ipsis Conciliis, tum apud Ivonem, et Burchardum decretorum collectores legi possunt, ex quibus Lutheri imperitia, qui ne unum quidem Patrem pro septenni poenitentia proferri posse credidit, facile cognosci potest.
Solvuntur argumenta Philippi, Melanchthonis ex Locis communibus.
Jam vero Philippus Melanchthon in Locis communibus tit. de Satisfactione, quaedam alia argumenta congessit, quae hoc loco solita brevitate solvemus.
Primum, exemplo Gentilium conatur
ostendere, Satisfactionem apud veteres Christianos nihil aliud fuisse, nisi publicam excommunicationem, et certa signa reatus, atque etiam poenas externas, qua) injungebantur publicis peccatoribus exempli et disciplinae causa: et profert exempla quaedam de Phoenice apud Homerum de Oreste, Peleo, Antilocho, Adrasto, et similibus, qui leguntur in historiis, sive potius in fabulis Graecorum.
Respondeo, exstare vestigia quaedam Satisfactionis apud Ethnicos libenter admittimus, id enim argumento est, naturale judicium docere, post admissam culpam necessariam esse Satisfactionem: tamen nullo modo credibile est, Christianos ab Ethnicis satisfaciendi ritum habuisse; cum in utroque testamento tam multa et tam perspicua inveniantur praecepta, et exempla Satisfactionis. Cur enim, obsecro, primi illi Christiani a Phomice, potius, aut Ores te, Peleo, Antilocho, vel Adrasto, Satisfactionem didicissent, quam a Job, Davide, Achabo, Manasse, Ninivitis, et aliis, qui in Scripturis sanctis Deum verum per opera Poenitentiae placare studuisse inveniuntur? et quid opus erat in fabulis Graecorum opera Poenitentiae quaerere, cum in Scripturis Prophetae, et Apostoli, et Christus ipse tam frequenter ad ea opera homines adhortctur.
Sed illud nullo modo ferendum est, quod Philippus scribit, exempli solum, et disciplinae causa impositas satisfactiones in usu fuisse apud veteres. An exempli, et disciplinae causa. Rex Achab, cui nemo Satisfactionem imponere ausus fuisset, cilicium ad carnem sponte sua gerebat, et dormiebat in sacco, ac jejunabat, ut legimus lib. m. Regum cap. 21. an potius ut soli Deo, qui videt in abscondito, satisfaceret? Joram quoque rex Israel, cum tempore belli et famis Deum per Poenitentiam placare cupcret, cur cilicium gerebat occulte, ut habemus lib. iv. Regum cap. 6. nisi quia non hominibus, sed Deo satisfacere cupiebat? Quod idem ex rege David intelligi potest, qui solo Dei oculo ' contenus, lavabat per singulas noctes lectum suum, et humiliabat in jejunio animam suam, et panem sicut cinerem manducabat, ut ipse de se in Psalmis loquitur: ut omittam testimonia Patrum, qui disertis verbis testantur, per opera Poenitentia) Deum esse placandum, atque illi potissimum satisfaciendum: quse testimonia supra posuimus.
Alterum Philippi argumentum constat ex
variis causis, quibus Deus in hoc mundo affligit Ecclesiam. Nam posteaquam enumeravit decem causas, ita concludit: « Omittantur ergo fabula) de compensatione Purgatorii, quae nulla habent testimonia in Scriptura prophetica, et apostolica, et cogitentur aliae majores causae calamitatum, ut iram Dei agnoscamus, et expavescamus, et rursum veram consolationem nobis proponamus. »
Respondeo, multis modis argumentum peccat. Primum, non reddit causam afflictionum, quas vel- ipsi poenitentes sponte sua assumebant, ut Ninivitae, Job, David, et caeteri; vel Ecclesia poenitentibus injungebat, ut ex tot Conciliis supra probavimus; sed.earum tantum quas a Deo immissas, velint nolint, homines tolerare coguntur. Etsi autem nos fatemur flagella divinitus immissa, si aequo animo tolerentur, non parum prodesse ad Satisfactionem: tamen magis proprie satisfactionis dicuntur labores sponte assumpti, vel a judice spirituali impositi ad compensandam injuriam Deo factam.
Deinde non probat Philippus non esse alias causas calamitatum, quas Deus immittit, praeter illas decem, quas ipse enumerat. Et quemadmodum ipse repetit causas, non unam, aut duas, sed decem, ita possumus et nos undecimam addere, qua) caeteris nihil repugnet: ea vero est, ut homines Christiani calamitates, quibus a Deo premuntur, libenter sustinentes, Purgatorii poenas evadant.
Denique ex illis ipsis causis, quas ipse adducit, colligi potest, valere Satisfactiones ad poenas Purgatorii compensandas, quod ipse negat. Fatetur enim Philippus in prima et octava causa, Deum calamitatibus suos affligere, ut eorum peccata puniat: fatetur etiam paulo post, id est, pag. sequenti, ejusmodi calimitates per Poenitentiam nostram mitigari, et aliquando penitus tolli, idque ex divinis litteris probari posse dicit. Quod igitur ipse docet de poena temporali hujus vita), nos extendimus etiam ad poenam temporalem vita) futura), qua) Purgatorii poena nominatur. Esse autem Purgatorium post hanc vitam negat Philippus, et ideo negat poenam alterius vita) per Poenitentiam mitigari, vel tolli: sed si admitteret Purgatorium, admitteret consequenter (quod ex iis quoe ipse docet, aperte sequitur) Purgatorii poenam per poenitentiam mitigari, vel tolli. Porro, Purgatorium esse, nos in 2. tomo Controversiarum ex Scripturis et Patribus clarissime demonstravimus: proinde nihil est, quod in hoc argumento diutius immoremur.
Postremum argumentum in Locis communibus, ducit Philippus ab absurdis, quse in Scholasticorum doctrina, quam ipse doctrinam Monachorum vocat, reperiri dicit: « Multa sunt, inquit, deliramenta in opinione Monachorum, quorum aliqua satis est refutasse. Satisfactiones Monachorum obscurant legem, et Evangelium, et amplificant dignitatem traditionem humanarum: fingunt enim in Satisfactionibus aliquid amplius fieri, quam legem Dei; somniant reliquis operibus legi Dei satisfactum esse. Necesse est autem in Ecclesia exstare hanc doctrinam, quod in hac vita procul absint etiam renati a perfectione legis. Deinde obscurant Evangelium, quia fingunt, mortem seternam nostra compensatione aboleri, imo indocti facile transferunt Satisfactiones etiam ad remissionem culpse. Tertio amplificant traditiones humanas; definiunt enim Satisfactiones esse opera non debita, hoc est, caeremonias humanas, certorum dierum jejunia, certorum ciborum abstinentiam, certarum precum lectionem. Necesse est autem in Ecclesia exstare hanc doctrinam: Frustra colunt me mandatis hominum, id est, observationes humanae non sunt cultus Dei, ac multo minus aestimationis tantae, ut sint compensatio pro morte aeterna. »
Respondeo, omitto quod doctrinam Catholicam, per contemptum Philippus doctrinam Monachorum nominat: neque enim conviciis, sed argumentis certare mihi propositum est, quamquam eam doctrinam, quam Philippus oppugnat, non Theologorum tantum Scholasticorum, quorum plerique Monachi fuerunt, sed etiam omnium veterum Patrum esse, paulo ante ostendimus.
Quod igitur attinet ad illa tria, quae adversus doctrinam de Satisfactione objiciuntur, quod videlicet obscuret legem, quod obscuret Evangelium, et quod amplificet dignitatem traditionum humanarum. Primum repugnat Scripturae et Patribus universis. Secundum, non modo est falsum, sed etiam ipso teste Philippo falsum esse convincitur. Tertium et est aperte falsum, et supra a nobis cap. 4. et 6. refutatum.
Primum Scripturae et Patribus repugnare,
perspicuum est ex cap. 19. Matthaei, ubi Dominus consilia a praeceptis distinguens, ostendit, posse homines justificatos per gratiam Dei non solum implere legem; sed etiam aliqua alia opera Deo gratissima facere, quae imperata non sint. Nam interroganti adolescenti: Quid boni faciam, ut habeam vitam seternam? respondit Dominus: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 'Cumque ille diceret, se omnia servasse a juventute sua, adjecit Dominus, et ait: Si vis perfectus esse, vade, vende quse habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me; de quo loco fuse disseruimus in ii. lib. de Monachis, cap. 9. ubi etiam multa alia adduximus testimonia Scripturarum ad rem eamdem confirmandam: et in eodem libro, cap. 11. adduximus testimonia-Patrum Latinorum et Graecorum, qui disertis verbis affirmant, posse hominem Christianum per Dei gratiam plus facere, quam Deus prsecipiat. Quare necesse est in Ecclesia exstare hanc doctrinam, posse omnes Christianos (ut Concil.II. Arausicanum, can. ultimo tradit) post acceptum Baptismum, cum Dei adjutorio, quae ipsi Deo sunt placita, si fideliter laborare voluerint ad implere.
Alterum autem (ipso teste Philippo) falsum esse, ac proinde Philippum sibi non constare, ex ejus verbis demonstrari potest. Scribit enim hoc loco, per Satisfactiones Evangelium obscurari, propterea quod Monachi fingant, mortem seternam nostra compensatione aboleri: at non dicunt hoc, sed negant potius Monachi, id est, Scholastici Doctores; quod in eodem titulo de Satisfactione, docuit Philippus his verbis: «Monachi hic definiunt Satisfactiones Opera non debita, quibus volunt redimi poenas Purgatorii, aut certe alias poenas temporales: Sic enim docent, Deum cum sit misericors, remittere culpam, sed cum sit justus, et vindex, mutare poenam seternam in temporalem Purgatorii. Deinde addunt, partem poenarum remitti potestate Clavium, partem redimendam esse Satisfactionibus: hsec est summa commenti. » Hsec ille; qui cum docet, ex sententia Monachorum, Satisfactionibus redimi poenas purgatorii, aut alias poenas temporales, poenam autem seternam non redimi nisi prius ex misericordia Dei mutata sit in temporalem, certe simul docet, ex
sententia Monachorum, -absolute et simpliciter non redimi mortem, sive pcenam eoternam, sed solum temporalem.
Porro, pcenam t uiporalem Purgatorii nostris operibus redimi, non solum Monachi docent, sed etiam Scriptura, et Patres, quorum testimonia alio loco allata sunt: inter quffl illud S. Cypriani insigne est, ex epist. 2. lib. iv. « Aliud est pro peccatis longo dolore cruciatum emendari, et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse. ))
Quamvis autem Satisfactiones nostra non sint ex condigno compensationes mortis seternse, ut sajpe jam repetivimus, tamen opera laboriosa, quoe cum Dei auxilio fiunt a pcenitentibus, sive ex congruo, sive ut dispositiones concurrere et prodesse ad culpae remissionem, et mortis aeternae liberationem; Scriptura et Patres perspicue docent, ut lib. ii. cap. 12. demonstravimus: inter caetera Paciani in Paranesi ad Poenitentiam, post Tertullianum in libro de Poenitentia, testimonium illud apertissimum est: « Si de cruciatu Exomologesis retractatis, Gehennam recordemini, quam vobis Exomologesis extinguet. »
De tertio, id est, de amplificatione traditionum humanarum, nihil est hoc loco addendum, cum satis sit id totum cap. 4. et 6. ut paulo ante diximus, refutatum. Atque haec ex locis.
Solvuntur argumenta Philippi ex Apologia Confessionis Augustanse.
In Apologia Confessionis Augustanae idem Philippus praeter ea, quae ex Locis communibus adducta confutavimus, quaedam profert argumenta, quibus probare nititur, Scripturas, quae pro Satisfactione a Catholicis adducuntur, ad rem non facere, ac proinde sententiam nostram de Satisfactione non niti solidis argumentis. Sic igitur loquitur in articulo de Confessione et Satisfactione: « Multa colligi possunt argumenta, quod haec dicta Scriptura nullo modo pertineant ad Scholasticas Satisfactiones. Isti fingunt Satisfactiones esse opera indebita: Scriptura autem in his sententiis requirit opera debita: nam haec vox Christi: Agite
Poenitentiam; vox praecepti est. » Primum hoc argumentum si ad formam latiocina* tionis revocetur, ejusmodi erit: Scriptura, qme pro satisfactione adducuntur, praeceptum divinum sonant. At Satisfactio quam Scholastici docent, ipsorum opinione, continet opera indebita, id est, non mandata divinitus: igitur uro Satisfactione Scholastica Scriptura divinae perperam allegantur.
Respondeo: In assumptione latet vitium; neque enim Scholastici docent, opera Satisfactoria debere esse omnino indebita, sed alias (ut ipsi loquuntur) indebita, id est, indebita, nisi peccassent: siquidem assidua jejunia, vigiliae, cineres, et cilicia indebita essent, si homines in innocentia permanerent.
Adde quod licet sententia sit valde probabilis sancti Thomee, Durandi, Paludani, et aliorum in 4. distinet. 13. non recte satisfieri per opera alias debita: tamen non est improbabilis sententia Adriani in tractatu de Poenitentia, et Cajetani qua3st. 1. de Satisfactione, per opera alias debita satisfieri posse, cum Satisfactio, quam Deo reddimus, non pertineat ad solam justitiam, sed etiam ad amicitiam.
Pergit deinde Philippus et ait: « Item Adversarii scribunt, confitentem si recuset suscipere Satisfactiones, non peccare, sed persoluturum esse has poenas in Purgatorio. Jam hse sententiae sine controversia praecepta sunt ad hanc vitam pertinentia: Agite Poenitentiam; Facite fructus dignos Poenitentia}; Exhibere membra vestra servire justitise: quare non possunt detorqueri ad Satisfactiones, quas recusare licet; non enim licet recusare pracepta Dei. »
Respondeo: neutra propositio hujus argumenti vicio caret. Nam quod attinet ad primum, si loquatur de Satisfactione a Sacerdote injuncta, de qua Philippus loqui videtur, non concedit melior pars Theologorum Catholicorum, posse confitentem sine peccato recusare Satisfactionem. Nam tametsi Scotus et Gabriel, et pauci quidam doceant, quod Philippus retulit: tamen Magister Sententiarum, S. Thomas, Richardus, Durandus, Paludanus, et alii permulti in 4. dist. 16. vel 18. omnino contendunt, quod et nos supra docuimus, Sacerdotem habere Claves, quibus non tantum absolvat a culpa, sed etiam ut Judex vice Dei liget ad poenam, quam poenitens recusare non potest, nisi judici divinitus constituto, ac proinde ipsi
Deo resistat. Veteres autem Patres tantum abest, ut recusantes mulctam a Sacerdote injunctam admissuri essent, ut nunquam ad communionem Eucharistiae pcenitentes adire permiserint, nisi prius salubri satisfactione purgatos. Ipsa denique Concilia OEcumenica. Florentinum et Tridentinum, non facerent Satisfactionem partem Sacramenti Poenitentiae, nisi et a Deo institutam, et necessariam in re vel in voto esse credidissent.
Altera vero propositio ideo non caret vitio, quia praeceptum illud: Facite fructus dignos poenitentiae, quod unum ex tribus a Philippo notatis, nos adduximus, pro Satisfactione, datur quidem hominibus in hac vita, sed intelligitur cum conditione, si videlicet quis velit perfectam remissionem peccati, non solum quoad culpam, sed etiam quoad omnem poenam: omnino enim probabile est, non obstringi eos novo peccato, qui non plene satisfaciunt in terris pro poma temporali alterius saeculi. Etsi enim vult Deus dignos poenitentiae fructus, tamen si quid minus hic solverimus, id Purgatoriis ignibus expiabitur, ut Petrus Damianus scribit in 2. serm. de S. Andrea.
Addit Philippus argumentum tertium his verbis: « Tertio, Indulgentiae remittunt illas Satisfactiones, ut docet capit. Cum ex eo, de Poenitentia et remissione. At indulgentiae non solvunt nos illis praeceptis: Facite fructus dignos Poenitentiae; Agite poenitentiam. Itaque manifestum est, male detorqueri illa dicta Scripturae ad canonicas Satisfactiones. »
Respondeo. Indulgentiae (de quibus suo loco fusius disseremus) non solvunt nos divinis praeceptis, sed faciunt tamen, ut pro iis poenis, quae nobis per Indulgentiam condonantur, non teneamur praecepto illo de faciendis dignis poenitentiae fructibus. Et habemus simile aliquid apud Apostolum Roman. xm. imperat enim Apostolus, ut reddamus omnibus debita: Cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem. Igitur si cui creditor debitum donaverit, aut Princeps tributum remiserit, non solvetur ille quidem Apostolico praecepto, ut non teneatur reddere omnibus debita; sed non habebit debita, quae reddat: neque poterit impune negare tributum ei, cui debet tributum; sed non habebit cui debeat tributum.
Addit quarto hoc modo: « Videte porro quid sequatur, si poenae Purgatorii sunt Satisfactiones, seu satispassiones, aut Satisfactiones, sunt redemptio poenarum Purgatorii. Num etiam hae sententiae praecipiunt, ut animae castigentur in Purgatorio? id cum sequi necesse sit ex adversariorum opinionibus, hae sententiae novo modo interpretandae erunt: Facite fructus dignos Poenitentiae, hoc est, patiamini p cenas 'Purgatorii post hanc vitam. »
Respondeo: miror novam istam Philippi Dialecticam: Satisfactio est redemptio poenarum Purgatorii; igitur sententiae, quae praecipiunt Satisfactionem, praecipiunt ut animae castigentur in purgatorio. Quis ita colligeret, nisi plane amens? an qui praecipit redimi captivos, ne divexentur, aut occidantur ab hostibus, is tibi videtur praecipere, ut captivi ab hostibus vexentur, vel interficiantur? Ergo ita colligi debet: Satisfactio est redemptio poenarum Purgatorii. Sententiae igitur, quae Satisfactionem praecipiunt, id praecipiunt, ut detur opera, ne animae purgatoriis ignibus addicantur: et sententia illa: Facite fructus dignos Poenitentiae, non significat, Patiamini poenas Purgatorii, post hanc vitam, sed; redimite poenas Purgatorii, et sponte satisfacite in hac vita, ne, velitis nolitis, satis patiamini post hanc vitam.
Quintum argumentum his verbis proponit: <( Praeterea cum certissimum sit, remissionem peccatorum gratuitam esse, seu gratis propter Christum donari sequitur non requiri Saitisfaictiones. » •
Respondeo: Remissionem peccatorum, quod attinet ad reconciliationem amicitiae, et poenam mortis aeternae, gratuitam esse, libenter admittimus, tum quia Scripturae divinae id passim testantur, tum quia certum est, non posse hominem sine Dei gratia boni aliquid agere: remissionem autem peccati quoad poenam temporalem, ita fatemur esse gratuitam, ut etiam per Satisfactionem acquiri posse non dubitemu^. Gratuitam esse dicimus, quia sine gratia Dei satisfacere non possemus, acquiri nihilominus per Satisfactionem asserimus, quia ipsa opera bona et paenalia per Spiritum Christi facta, ex condigno reatum poenae temporalis expungunt. Et quemadmodum B. Paulus ad Rom. vi. vitam aeternam, gratiam Dei vocat, quam II Timoth. 4. justitiae coronam appellat, quia ut recte docet Concilium Arausicanum can. 19, debetur merces bonis operibus, si fiant, sed gratia, qua3 non debetur, praecedit ut fiant, sic etiam pcense temporalis remissio ad gratiam, et justitiam pertinet; quia debetur remissio poente temporalis Satisfactioni, si fiat, sed gratia quse non debetur, praecedit ut fiat. Adde, quod si non repugnat gratuitae remissioni peccati, redemptio poenae temporalis cujus vitae, quam Philippus admittit: nulla est ratio cur eidem repugnat redemptio poenae temporalis Purgatorii.
Sextum argumentum in verbis sequentibus ita proponitur: « Evangelium habet mandatum gratis remittendi peccata, non imponendi poenas, et novas leges, aut partem poenarum imponendi, parte remissa.
Respondeo: Mandatum istud Evangelicum de peccatis remittendis gratis, id est, nulla Satisfactione imposita: nos adhuc in quatuor Evangelistarum voluminibus reperire nequivimus; invenimus autem Matth. 16. et 18. mandatum omnino contrarium. Ubi enim Apostolus dantur claves solvendi, et ligandi, ibi sine dubio sic illi judices hominum peccatorum constituuntur, ut non solum eos a culpis absolvant, sed etiam ad poenas ligent, prout ad salutem ipsorum judicaverint expedire. Quod enim potestas ligandi nihil sit aliud, nisi potestas retinendi peccata impoenitentibus, quod hoc loco scribit Philippus, adversarii non probant, sed dicunt tantum: quod autem ea potestas ad ea omnia vincula se extendat, quse necessaria, vel utilia sunt ad salutem hominum renatorum, ac nominatim ad vinculam Satisfactionis, nos probamus, tum quia verba Domini generalia sunt: Quodcumque ligaveris, et Quxcumque alligaveritis; neque nostrum est restringere, quod Dominus amplum esse voluit: tum quia Ecclesiae consuetudo locum istum apertissime declaravit, siquidem (ut ex Conciliis, et Patribus supra citatis perspicuum est) nullum unquam fuit tempus, quo lapsi in Ecclesia sine Satisfactione reciperentur. Quis autem credat, Ecclesiam universam ab initio praedicationis Evangelicae, noluisse lapsos sine Satisfactione admittere si in Evangelio mandatum exstaret de peccatis sine satisfactione remittendis?
Argumentum postremum, si tamen argumentum, et non potius figmentum dici bebet, in illis verbis habetur: « Praeterea mors Christi non est solum Satisfactio pro culpa,
sed etiam pro morte aeterna, juxta illud: Ero mors tua o mors. Quid est igitur monstri, dicere, quos Christi Satisfactio redimat culpam, nostrae poenae redimant mortem aeternam; ut jam illa vox (Ero mors tua) intelligi debeat, non de Christo, sed de nostris operibus; et quidem non de operibus a Deo praeceptis, sed de frigidis quibusdam observationibus, excogitatis ab hominibus; et dicantur mortem abolere etiam cum fiant in peccato mortali? »
Respondeo. Tria sunt hic mendacia. Primum enim non docent Catholici, Satisfactionibus nostris redimi mortem seternam, sed poenam solum temporalem, ut jam saepius diximus: atque illud: Ero mors tua, de Christi morte, non de nostris operibus intelligendum esse, gratissime confitemur. Deinde, satisfactoria opera non in observationibus ab hominibus excogitatis, sed in Jejunio, Elemosyna, et Oratione, quae in Scripturis praecepta, exempla, et promissiones amplissimas habent, ut supra docuimus, collocamus. Denique nemo Catholicorum docet } opera in peccato mortali facta, abolere mortem: dicunt quidem aliqui, opera in peccato mortali facta, fore satisfactoria, si is iterum ad gratiam Dei redeat, qui ea opera fecerat; sed tunc satisfactoria esse, dum is est in peccato mortali, nemo (quod sciam) dicit. Porro meliores Theologi neque satisfactoria esse, neque unquam futura concedunt ea opera, quee in peccato mortali facta sunt; tantum abest ut his operibus mortem aboleri dicant. Atque hsec ad argumenta Philippi respondisse sufficiat.
Solvuntur quasdam, argumenta Joannis Calvini.
Joannes Calvinus lib. m. Institut. cap. 4. §. 25. incipit exagitare doctrinam de Satisfactione, et quasi alter Thraso, vel Goliath Philistceus, admirabili confidentia insultat agminibus Dei viventis: « Tertium, inquit, locum Satisfactioni in Pcenitentia assignant: de qua quidquid blaterant, uno verbo subverti potest. Dicunt non sufficere poenitenti a prseteritis malis abstinere, et mores in melius commutare, nisi de iis, quse facta sunt, satisfaciat Deo: esse autem multa adminicula, quibas peccata redimamus, lacrymas, jejunia, oblationes, charitatis officia». Et paulo post: « Talibus mendaciis oppono gratuitam peccatorum remissionem: qua nihil in Scripturis clarius praedicatur. »
Responsio. Quod nos blaterare dicit Calvinus, et quod uno verbo subverti posse affirmat, totidem verbis tradit S. Augustinus in homil. 50. cap. 15. ubi sic loquitur: a Non sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere, nisi etiam de iis, quae facta sunt, satisfiat Deo per Poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium cooperantibus eleemosynis ». Quod etiam de subsidiis peccatorum redimendorum in nobis Calvinus reprehendit, his verbis tradit S. Ambrosius in lib, de Elia et Jejunio, cap. 20. « Habemus plura subsidia, quibus peccata nostra redimamus. Pecuniam habes? redime peccatum tuum. » Neque his dissimilia leguntur in Scripturis et Patribus, quos supra citavimus: non igitur ista nos blateramus, aut fingimus, sed ex Scripturis et Patribus hausimus.
Porro gratuita peccatorum remissio, qum clarissime in divinis litteris praedicatur, sicut Augustinum et Ambrosium, et Patres caeteros, Scripturarum diligentissimos tractatores non terruit, ita neque nos terret: in iisdem enim Scripturis utrum que legimus, gratuitam videlicet peccati remissionem, et redemptionem peccatorum per bona opera. Idem enim Spiritus sanctus, qui per Isaiam dixit: « Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non ero memor, » Isaiae xliii. et caetera, quae citat Calvinus: dixit etiam per Salomonem: Misericordia, et [veritate redimitur iniquitas. Proverb. xvi. et per Danielem: Peccata tua eleemosynis redime. Daniel iv. et per Lucam: Remittuntur ei peccata multa, quoniam clilexit multum. Luc, vn. Itaque gratuita est peccatorum remissio, quia gratis Deus fidem et poenitentiam nobis inspirat; gratis ad amicitiam, et gratiam suam nos recipit, gratis culpam, et reatum mortis aeternae condonat; gratis denique gratiam illam infundit, per quam pro poena temporali, quae dimissa culpa remanet, satisfacimus; ex quo sequitur, ut gratuita peccati remissio, non solum cum Satisfactione non pugnet, sed eam potius gignat. In eo vero potissimum errat Calvinus, quod gratiam quae in sacris litteris
praedicatur, non animadvertit opponi proprie illis tantum operibus, quae ex propriis viribus liberi nostri arbitrii fiunt: opera enim, quae ex gratia ipsa procedunt, adeo non opponuntur gratiae, ut in ea potius tamquam eftectus in causa includantur.
Pergit Calvinus §. 26. « Verum qua sunt perversitate, et peccatorum remissionem, et reconciliationem fieri semel dicunt, cum in gratiam Dei per Christum in Baptismo recipimur: post Baptismum resurgendum esse per Satisfactiones: sanguinem Christi nihil prodesse, nisi quatenus per Claves Ecclesiae dispensatur, etc. » et contra allegat illud 1. Joan. ii: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Et illud Joan. i. Ecce agnus Dei\ ecce qui tollit peccata mundi.
Respondeo, quod hoc loco in Catholica doctrina Calvinus reprehendit, ante mille et trecentos annos scripsit S. Cyprianus in sermone de opere et eleemosynis, ubi sic loqui-.tur: Non haberet quid fragilitatis humanae infirmitas, atque imbecillitas faceret, nisi iterum pietas divina subveniens justitiae, et misericordiae operibus ostensis, viam quamdam tuendae salutis aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus, eleemosynis abluamus. Loquitur in Scripturis Spiritus sanctus, et dicit: Eleemosynis et fide delicta purgantur: non utique illa delicta, quae fuerant ante contracta, nam illa Christi sanguine, et sanctificatione purgantur ». In eadem sententiam loquitur Ambrosius libr. ii. de Poenitentia, cap. 5. Utrumque beatum dixit; et cujus iniquitas remittitur per Lava» erum, et cujus peccatum legitur operibus bonis; atque alia id genus multa passim in Patribus reperiuntur.
Neque vero ita distinguimus inter Baptismum et Poenitentiam, quasi peccata, quie post Baptismum fiunt, sine Christi sanguine, solis operibus nostris expientur; nam (ut supra non semel docuimus) peccata omnia, sive ante Baptismum, sive post Baptismum commissa fuerint, Christi sanguine, et redemptione purgantur, ut testimonia Scripturaj a Calvino adducta probant: sed hoc inter ea discrimen agnoscimus, quod in Baptismo * ita plene, ita perfecte, ita copiose Christi sanguis operatur, ut peccata omnia non solum quoad culpam, sed etiam quoad omnem poenam alterius vitse, cum a)ternam, tum etiam temporalem deleat, ita ut nullus satisfactioni proprie locus relinquatur; in Sacramento autem Poenitentise, idem Christi sanguis culpam quidem, et poenam aeternam delet, sed poenam temporalem totam, nisi propria Satisfactione cooperante, non expiat: cujus discriminis causam ex divina justitia, atque ex aliis locis petitam supra reddidimus.
Quare non admittimus modos illos loquendi, quibus Calvinus sententiam nostram, ut eam odiosam faceret, explicavit. Non enim dicimus, remissionem peccatorum et reconciliationem semel fieri, quasi justificatio lapsorum post Baptismum, non sit vera peccatorum remissio, et reconciliatio. Neque dicimus post Baptismum resurgendum esse per Satisfactiones: non enim Satisfactio ad resurgendum a morte peccati, sed ad reatum poenre temporalis, qui post eam resurrectionem manet, expiandum adhibetur. Neque illud dicimus, sanguinem Christi nihil prodesse, nisi quatenus per Ecclesiae claves dispensatur: neque enim solum prodest in Sacramento Poenitentiae, in quo virtute clavium peccatores reconciliantur, sed etiam in Confirmatione, Eucharistia, ceeterisque omnibus Sacramentis.
Deinde, §. 27. argumentum ducit ab honore Christi, et pace conscientiae: <c Ac duo, inquit, hic perpendere convenit: ut integer et illibatus suus honor Christo servetur; ut conscientiae de peccati venia securae, pacem apud Deum habeant etc. » allatis autem in medium testimoniis, Isaiae, Petri, et Pauli, quibus peccatorum nostrorum purgatio Christo tribuitur, his verbis conficit argumentum: « Nunc tibi pestilentes eorum naenias propone: Gratiam Dei in prima peccatorum remissione solam operari; si postea ceciderimus, ad secundam veniam impetrandam opera nostra cooperari. Haec si locum habeant, anne quae Christo superius sunt attributa, illi salva manent? Immane quantum haec differunt: Iniquitates nostras positas esse -in Christo, ut in ipso expiarentur ^ et, nostris operibus expiari. Christum esse propitiationem pro peccatis nostris; et, Deum operibus propitiandum. »
Ad hanc priorem argumenti partem, quae ab honore Christi ducta est, respondeo, multis modis peccasse Calvinum. Primum,
non recte sententiam Catholicorum exposuit, cum ait nos dicere, Gratiam Dei in prima peccatorum remissione solam operari: si postea ceciderimus, ad secundam veniam impetrandam opera nostra cooperari. Nam si agatur de remissione peccatorum quoad culpam, et debitum mortis seternse; neque in prima, neque in secunda remissione, opera nostra cooperantur gratise Dei, per mo dum Satisfactionis proprie dictse, et tamen cooperantur tum in prima, tum in secunda remissione, per mpdum impetrationis, et dispositionum. Quod enim in prima remissione, quae videlicet fit in Baptismo, non sit gratia Dei sola, quae operatur, sed opera etiam nostra, ut dispositiones, cooperentur; perspicuum est ex verbis illis Beati Petri Actor, ii: Poenitendam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Et ex illis Apostoli Pauli Actor, xx. Testificans Judaeis atque Gentibus in Deum Poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. Cooperari autem fidem et Poenitentiam, impetrando remissionem peccatorum, docet Augustinus in epist. 105. ad Sixtum, ubi sic ait: « Nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat: neque enim nullum est meritum fidei, qua fide ille dicebat, Deus propitius esto mihi peccatori. » Et tract. 72. in Joan.: « OperantLin se Christo cooperatur homo salutem aeternam, ac justificationem suam.
Itaque discrimen quod Catholici ponunt inter remissionem primam, et secundam, id, est, in Baptismo, et post Baptismum in eo potissimum situm est, quod in prima condonatur omnis culpa, et poena, et proinde nulla est necessaria Satisfactio: in secunda, condonatur culpa, et poena aeterna, remanente reatu poenae temporalis, pro qua Satisfactio exigatur. Atque hanc esse Catholicorum sententiam, agnoscit, et scribit idem Calvinus paulo infra in eodem cap. §. 30. sed maluit hoc loco fraudulenter eam proponere ut facilius impugnaret.
Deinde Calvinus non satis fideliter antitheses illas adduxit, cum ait: « Immane, quantum hsec differunt: iniquitates nostras positas esse in Christo, ut in ipso expiarentur: et nostris operibus expiari: Christum esse propitiationem pro peccatis nostris: et, Deum operibus propitiandum. » Nam si ut paulo ante fecit opera nostra cooperari expiationi,
et propitiationi Christi dixisset, non autem ea Christi Satisfactioni opposuisset; vidisset plane nullum esse locum exclamationi illi: a Immane, quantum haec differunt. » Neque enim haec multum differunt, Iniquitates nostras positas esse in Christo, ut in ipso expiarentur: et, opera nostra a Spiritu Christi profecta, eidem Christo ad peccata expianda cooperari: neque illa multum differunt, Christum esse propitiationem pro peccatis nostris; et, opera nostra per Spiritum Christi facta, ejusdem Christi propitiationi cooperari. Certe S. Augustinus, qui praeter cceteros gratiam Christi totis viribus ubique defendit, non abhorret ab his vocibus, quas hoc loco tantopere reprehendit Calvinus: <c In melius, inquit in Enchiridio, cap. 70. est vita mutanda et per eleemosynas de peccatis praeteritis est propitiandus Deus, a
Tertio Scripturae, quas ex Isaia, Petro, et Paulo Calvinus adducit, nihil minus probant quam quod ipse cupit. Quid enim Isaias dicit? Posuit Deus in eo iniquitatem omnium nostrum, et livore ejus sanati sumus. Isaiffi lui. Quid Petrus? Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. I Petr. ii. Quid Paulus? De peccato damnavit peccatum in carne, Rom vm. Atqui haec loca nihil aliud docent, nisi, Christi mortem fuisse pretium sufficiens ad omnia peccata mundi totius redimenda, sive sacrificium ad omnia omnium hominum crimina expianda: sed hoc pretium nemini prodest, nisi modo aliquo applicetur. Nam si nulla requiritur applicatio, et omnia omnino peccata Christi sanguis expiavit; unde tam multi sunt in mundo impii? cur tam multi detruduntur ad Inferos? cur tam pauci sunt qui salvantur? quid facit Baptismus? quid Eucharistia? quid fides? quid Poenitentia? quid ipsa Evangelii praedicatio? Confitendum est igitur, Christi mortem, quae per se ad omnia peccata abolenda sufficeret, nemini prodesse, nisi per fidem, et Sacramenta, caoteraque instrumenta divinitus instituta, singulis applicetur. Unum autem ex instrumentis divinitus institutis ad poenam temporalem peccatorum expiandam, Satisfactionem esse, nos dicimus, nec solum dicimus, sed ex Scripturis, et omnium Patrum testimoniis comprobamus, ut ex iis qua3 antea scripsimus, patuit.
Huc accedit, quod sacrificium crucis
Christi eo potissimum spectavit, ut nos Deo reconciliaret, ac de impiis et inimicis, justos et amicos Dei faceret: sic enim Apostolus loquitur: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, Rom. v. et: De peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis, Rom. vm; et B. Petrus: Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo per lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus I Petr. n.. Id autem totum noslibentissime confitemur, non visatisfactionisnostrae, sed solo Christi merito nos reconciliari, et justificari, sive per Baptismum, sive per absolutionem: sed cum hoc non pugnat quod dicimus, homines Christi sanguine reconciliatos, et justificatos, operante in ipsis Christi spiritu et virtute, satisfacere Deo pro reatu poenae temporalis.
Denique quod initio argumenti Calvinus assumit, Providendum esse, ut integer et illibatus suus honor Christo servetur; tantum abest, ut sententiae nostrae de Satisfactione adversetur, ut eam potius stabiliat, et confirmet. Siquidem major est Christi gloria, si dicatur non solum pro peccatis nostris satisfecisse, sed etiam id membris suis donasse, ut per ejus gratiam et virtutem aliqua ex parte etiam ipsa satisfacerent: quemadmodum non derogat omnipotentiae Creatoris, sed eam potius commendat, et celebrat, qui dicit Deum non solum per se, sed etiam per servos suos miracula facere. Viderint igitur adversarii, ne dum pro Christi honore certare se credunt, operibus gratiae, et Christi membris, et ipsi Spiritui sancto injuriam faciant: siquidem reprehensio fructuum, derivatur ad radicem, et injuria membrorum in caput redundat.
Jam vero posterior argumenti pars, quae ducebatur a pace conscientiarum, his verbis a Calvino tractatur: « Quod si de pacificanda conscientia agitur: quae isthaec erit pacificatio, si audiat peccata redimi satisfactionibus? quando tandem ille satisfactionis modus constare poterit? ergo semper dubitabit, an Deum habeat propitium, semper aestuabit, semper horrescet. Nam qui levibus satisfactiunculis acquiescunt, nimis contemptim judicium Dei aestimant, et parum reputant quanta sit peccati gravitas. Et ut ipsis concedamus, peccata aliquot justa satisfactione redimere, quid tandem facient ubi tot peccatis obruuntur, quorum satisfactionibus c centum vitee, vel si totee in hoc sint, sulfficere queant? »
Respondeo: conscientiee pax non pendet a reatu illo pcenee temporalis, quem solum satisfactionibus nostris tollendum esse dicimus: qui enim culpee remissionem accepit, ac de mortis aeterna) periculo liberatus, in gratiam cum Deo rediit, magna sine dubio fruitur conscientia) pace, etiamsi sciat se temporali aliqua mulcta^ob peccata praeterita castigandum. Quare Calvinus ita argumentatur, ac si nos diceremus, satisfactionibus nostris amicitiam Dei, gratiamque recuperandam: quod cum nos minime dicamus; ipse frustra sudat, et nihil praeter aerem verberat.
In eo praetere^ Calvinus fallitur, quod existimat totam vitam, ac ne centum quidem vitas sufficere ad Satisfactionem, quam docemus. Fallitur, inquam, apertissime: siquidem tanti aestimatur a Deo Satisfactio, quae in hac vita sponte, atque ex charitate suscipitur ut brevis huj us vitae labor facile compenset acerbissimos, longissimosque cruciatus Purgatorii. CerteS. Martyr Cyprianus lib. iv. epist. 2. nonbubitat affirmare, peccata omnia, quae alio qui longissimam in Purgatorio po)- nam exigerent, unica Martyrii passione purgari: ac etiam praeter Martyrium, Theologi docent ejusmodi esse posse in aliquo poenitente contritionem, ut per eam peccata omnia quoad culpam et poenam, plenissime deleantur.
His argumentis explicatis, Calvinus §. 28. ponit distinctionem peccati mortalis, et venialis, qua nos uti dicit ad argumentum supra positum dissolvendum, atque eam refutare conatur. De quare nihil in praesentiarum dicemus, tum quod nos ea solutione non egemus, tum quod de distinctione peccati mortalis, et venialis plenum tractatum in 2. Tomo instituimus.
Hoc unum praeterire non possum, ineptissima ratiocinatione uti Calvinum, ut probet non posse unquam pro venialibus satisfieri: « Si unius, inquit, diei est satisfactio peccati unius: dum illam meditantur, pluribus se involvunt; quando diem nullum praeterit justissimus quisque, quo non aliquoties labatur: ad eorum vero satisfactiones dum se accingent, numerosa, vel potius innumera cumulabunt. Jam praecisa est satisfaciendi fiducia. Quid moramur? quomodo adhuc de satisfaciendo cogitare audent? »
Sed quis dedit Calvino illud principium; unum diem requiri a satisfactionem unius
peccati venialis? Si unico actu contritionis, qui momento temporis fieri potest, interdum multa mortalia, ut diximus, expiantur: quanto facilius non, inquam, unus dies, sed una hora sufficiet ad satisfactionem venialium plurimorum? « De quotidianis, » (inquit Augustinus in Enchiridio, cap. 71,) brevibus levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit. d Certe non consumitur unus integer dies in oratione Dominica recitanda: et tamen ea oratione pro venialibus peccatis, non uno aut duobus, sed multis satisfieri credit Augustinus: non igitur praecisa est satisfaciendi fiducia, neque sine causa de satisfaciendo cogitare audemus.
Solvuntur alia Calvini argumenta.
Jam vero in §. 29. propius ad rem accedit, et solutionem Catholicorum his verbis Calvinus proponit: « Conantur quidem se expedire: sed aqua, ut dicitur, illis haeret. Fingunt sibi distinctionem poena), et culpae: culpam remitti fatentur Dei misericordia; sed culpa remissa, poenam restare, quam persolvi Dei justitia postulat: ad poenae igitur remissionem proprie spectare satisfactiones.» Deinde multis Scripturae locis allatis, addit §. 30. quod deesse videbatur ad Catholicorum solutionem: « Scio, inquit, subtilius adhuc ipsos elabi, dum inter aeternam poenam et temporales distinguunt. Sed cum temporalem poenam quodvis supplicium esse tradunt quod tam de corpore, quam de anima sumit Deus, excepto modo aeterna morte; parum eos sublevat haec restrictio. Nam superiores loci, quos citavimus, hoc nominatim volunt, hac nos conditione recipi a Deo ia gratiam; ut quicquid eramus poenae meriti remittat, culpam ignoscendo. »
Excutiamus igitur loca singula quae adducit, ac videamus, utrum ex iis colligi queat, omnem temporalem poenam nobis remitti quotiescumque nos Deus in gratiam recipit. Quae quidem testimonia tanta confidentia Calvinus producit, ut dicat: « Subnectam quaedam alia testimonia, quibus adeo constringantur tortuosi isti angues, ut ne summam quidem caudam complicare posthac queant. »
Primum testimonium est, E iere m. 31. et
Ezech. 18. quod his verbis a Calvino proponitur: « Hoc est testamentum novum, quod Deus in Christo suo nobiscum pepigit, quod iniquitatum nostrarum non recordabitur. Quid his significaverit, dicimus ex alio Propheta, ubi Dominus: Si justus, inquit, a justitia sua deflexerit, omnium justitiarum ejus non recordabor: si impius ab impietate sua recesserit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Quod se justitiarum recordaturum negat, utique hoc est, nullam se earum habiturum rationem, ut remuneretur: ergo et peccatorum non recordari, est ea non postulare ad poenam. »
Ad hoc primum testimonium jam supra respondimus, cum Lutheri argumenta solveremus: atque ut Calvinus intelligat, quam parum hoc suo argumento nos contrinxerit: eadem nos ratiocinatione utimur in solutione qua est ipse usus in argumento. Cum enim justus a justitia sua deflexerit, justitiarum ejus Deus non recordabitur, non quia non remunerabit temporali aliquo praemio, sed quia non remunerabit aeterna illa mercede, quam repromisit diligentibus se; ergo ad eumdem modum cum impius ab impietate sua recesserit, iniquitatum ejus Deus non recordabitur, non quia non castigabit temporaria aliqua poena, ut Mosem, Aaronem, Davidem, et alios post reconciliationem castigavit, sed quia non puniet sempiterna morte, et igne illo aeterno, qui patratus est diabolo et angelis ejus. Vide plura loco citato in solutione argumentorum Lutheri, cap. 11.
Alterum testimonium habetur Isaiae 44, Mi. eheae 7. et in Psal. 31. « Id ipsum, inquit Calvinus, alibi dicitur, Projicere post tergum delere instar nubis, demergere in profundum maris, non imputare, tectumque habere: talibus loquendi formulis non obscure sensum suum nobis explicaverat Spiritus sanctus, si dociles aures illi accommodaremus. Certe si punit Deus, peccata imputat: si vindicat, recordatur: si ad judicium vocat, tecta non habet: si examinat, post tergum non projicit: si inspicit, non obliteravit instar nebula): si ventilat, non projecit in profundum maris. Atque in hunc modum interpretatur Augustinus claris verbis: Si texit peccata Deus, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere; si noluit animadvertere, noluit punire, noluit agnoscere, maluit ignoscere. Tecta ergo peccata quare dixit? ut non viderentur. Quid erat Deum videre peccata, nisi punire? »
Recte dicit Calvinus, id ipsum in his locis contineri, quod in superioribus. Quare quemadmodum superiora testimonia Hieremise, et Ezechielis, significabant Deum non recordari iniquitatum eorum, qui per Poenitentiam ad ipsum redeunt, non quia non puniat temporali aliqua poena, ob eorum ipsorum, qui puniuntur, utilitatem, sed quia non retinet cum illis inimicitiam, neque sempiterno igni illos addicit, neque ab aeterna felicitate excludit, sic etiam testimonia Isaiae, Micheae et Davidis: hoc tantum significant, Deum projicere, delere, non videre, non imputare, tegere peccata eorum, quibus amicitiam suam gratiamque restituit; quia quod attinet ad reatum culpae, et poenae aeternae, ita illos respicit, ac si numquam peccassent, licet ob eorum utilitatem, aliisque justissimis de causis, aut eos ipse temporaliter castiget, aut ut se ipsi castigent, velit.
Quocirca idem S. Augustinus, qui, tegere peccata, interpretatur, non punire: in alio loco scribit Deam omnino velle, ut peccatum non maneat impunitum, et tum non punire peccata nostra, cum nos ipsi ea punimus. In Psalm. 50. Non impunitum erit peccatum meum, sed ideo nolo ut tu punias, quia ego peccatum meum punio. Et ibidem: « Veritatem dilexisti, hoc est, impunita peccata eorum, quibus ignoscis, non dimisisti: sic praerogasti misericordiam, ut servares et veritatem. » Ilaec ille. Non igitur apud Augustinum, tegere peccata, est, nullo modo punire: sed, non punire in aeternum: vel non punire etiam temporaliter, si se ipse peccator puniat.
Tertium testimonium est Isaiae i. et Hierem. 50. « Audiamus vero, inquit Calvinus, et ex alio Prophetae loco, quibus legibus peccata remittat Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix albescent, et si rubuerint ut vermiculus, erunt quasi lana. Apud Hieremiam autem sic legitur: In illa die requiretur iniquitas Jacob, et non invenietur peccatum Judee, et non erit, quia propitiabor reliquiis quas servavero. Vis breviter tenere quis sit verborum istorum sensus? expende quid e converso sibi velint locutiones illae; Dominum insaccnlo iniquitates colligare, in fasciculum colligere, et recondere, stylo ferreo* exarare in lapide adamantino. Nempe si vindictam repensum iri significant, quod extra dubium est: neque etiam dubitandum est, quin contrariis sententis omnem vindictae repensionem Dominus se remitte-
re affirmet. Hic mihi obtestandi sunt lectores, non ut glossis meis auscultent, sed tantum ut verbo Dei locum aliquem esse si nant. »
Utinam Calvinus quod ab aliis petiit, praestare ipse voluisset, ut verbo Dei locum aliquem esse sinens, illud suis glossis minime depravasset: certe enim ex istis ipsis locis Isaise, et Hieremise, quae tunc adduxit, errorem suum deprehendere facile potuisset. Audi enim quibus legibus apud Isaiam peccata remittat Deus: « Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicare pupillo, defendite viduam; et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, sicut nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. » Haec Dominus per Isaiam, ubi promittit quidem perfectam peccati purgationem, ut nulla restet luenda pcena, ut cupit Calvinus; sed non promittit solum credentibus, et resipiscentibus, ut adversarii nostri docent, qui de capite suo loquuntur, et non de ore Domini: sed promittit iis, qui prius lavantur, et mundantur per veram Contritionem, et Poenitentiam; deinde cessant a peccatis, quibus antea male assueverant; tum in bonis operibus assidue, ac diligenter exercentur, atque ita (ut hunc locum sanctus exponit Hieronymus) dignos Pcenitentiee fructus faciunt. His inquam, Dominus dicit: Venite, et arguite rne: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, id est, ut idem exponit Hieronymus:.« Si haec omnia feceritis, arguite me, nisi praemia reddidero, quae pollicitus sum, nimirum nisi peccata, quamvis maxima, plene, perfecteque demisero. » Cum igitur plena peccati remissio, quoad omnem poenae reatum, praemium sit operum bonorum, quae post conversionem, et culpae remissionem fiunt, quaeque satisfactoria dici solent, qui non videt, ex hoc loco Isaiae a Calvino adducto, non destrui, sed astrui prorsus, et stabiliri nostram de satisfactione doctrinam?
Porro Hieremias loquitur de peccato idololatriae, ob quod totus populus in captivitatem Babylonicam ductus fuerat; ac praedicit, expiato peccato illo longa, durissimaque captivitate, tandem flagellum in ipsum regem Babylonis convertendum, et reliquias Israel et Juda liberandas, et ita liberandas, ut pec¬
catum illud non amplius inveniatur, ut nimirum aliqua alia poena mulctetur.
Quartum testimonium est, 1 Ptr. 2. Isaiae 53. Rom. 1.1. Gorinth. 1. Ephes. 1. Coloss. 1. et 1 Tim. 2. « Quid quaeso, inquit Calvinus, nobis praestitisset Christus, si adhuc pro peccatis poena exigeretur? nam cum dicimus eum pertulisse peccata nostra in corpore suo super lignum, non aliud significamus, quam defunctum poena et vindicta, quae peccatis nostris debebatur. Id ipsum significantius declaravit Isaias, cum dicit, castigationem pacis nostrae fuisse super eum, et quoties de de redemptione per eum facta meminit Paulus, vocare solet arroXutpcoaiv, qui non simpliciter redemptionem indicat, qualiter vulgo intelligitur, sed pretium ipsum, et satisfactionem. »
Respondeo, si Christo mortuo, adhucpce.ua mortis aeternae a nobis exigeretur, non omnino inepte Calvinus quaereret, quid nobis praestitisset Christus; si adhuc pro peccatis pcena exigeretur. At cum sacrificio mortis suae Christus nobis Deum reconciliaverit, et ex irato judice patrem amantissimum fecerit; cum nos ab aeterno interitu liberaverit et vitam sempiternam acquisierit, cum denique gratiam, et virtutem nobis dederit, qua Deo pro temporali poena satisfacere ipsi possemus, ingratissimus sic necesse est, qui quaerendum adhuc esse putat, quid nobis praestiterit Christus si poena quaedam temporalis pro peccatis nostris exigatur.
Porro testimonia illa Isaiae, Petri et Pauli, jam supra iterum adducta, et explicata sunt: ac libentissime, gratissimeque agnoscimus, et fatemur, Christi mortem pretium, et satisfactionem esse pro peccatis nostris, quoniam, ut saepe dictum est, solvit ipse pretium, et satisfecit; immediate (ut sic loquar) pro culpa, et reatu mortis aeternae eorum, quibus sanguis ejus per Sacramenta applicatur; mediate autem pro poena etiam temporali, quatenus gratiam praebet, perquam ipsi nos Domino satisfacimus.
Quintum testimonium est in toto Levitico, de.quo siq loquitur Calvinus: « Validum autem in primis arietem nobis suppeditat, quod de expiandis peccatorum noxis in lege Mosaica praescribitur. Neque enim illic Dominus hanc, aut illam satisfaciendi legem constituit, sed totam in sacrificiis compensationem requirit: ubi tamen alioqui diligentissime, atque exactissimo ordine omnes expiandi ritus exequitur. Qui sit autem, ut nullis prorsus operibus admissa delicta procurare jubeat, sed sola in expiatione sacrificia requirat, nisi quod ita testari ruit, unicum esse satisfactionis genus, quo judicium suum placatur? nam qua? tunc immolabant sacrificia Israelitce, non hominum opera censebantur, seda sua veritate, hoc est, unico Christi sacrificio aestimabantur.
Respondeo. Validus iste aries, pro veritate validus est, pro Calvini errore prorsus infirmus. Nam sacrificia illa Levitica (ut in 2. lib. de Sacramentis ingenere cap. 14. 15. 1G. et 17. demonstravimus) non culpam, aut poenam aeternam, sed immunditiam tantum legalem, et poenam temporariam expiabant proinde recte satisfactiones quaedam dici poterant.
Quod culpam et poenam aeternam non expiarent, perspicuum est, tum ex Davide Psalm. 50. Si voluisses sacrificium, dedissem: utique holocaustis non delectaberis. Sacri ficium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies, tum exeo, quod ea sacrificia Deo grata non erant, nisi qui offerebat, Deo gratus, et per hoc justus esset; nam Proverbior. 15. victima} impiorum dicuntur abominabiles Domino: tum denique ex testimonis plurimis Scripturarum, et Patrum, quae loco citato adduximus.
Quod autem ut quaedam satisfactiones, expiarent reatum poenae temporalis; sequitur ex ipsa Dei promissione. Promisit enim Deus offerentibus ea sacrificia, remissionem peccatorum: quae promissio cum intelligi nequeat de remissione quoad culpam, et poenam aeternam, id restat, ut intelligatur de remissione peccati quoad poenam temporalem. Accedit, quod Deus jubebat pro mensura delicti offerri sacrificia majoris, vel minoris pretii. Levitic. 6. quod est argumentum manifestum, illas oblationes imperatas fuisse in compensationem aliquam injuriae Deo factae.
Ex his autem sequitur, multa falso affirmasse Calvinum, ut validum illum arietem contra satisfactiones extrueret. Primo falso asseruit, Deum in Levitico non constituisse hanc, aut illam satisfaciendi legem: quid enim sunt sacrificia variae aestimationis pro varia mensura delicti, nisi variae Satisfactiones? Secundo falso scripsit, Deum totam in sacrificiis compensationem exegisse: nam
Deus non instituit sacrificia pro omnibus peccatis expiandis, sed solum pro peccatis ignorantiae contra caeremonias legis, Levitic. 4. et 5. et pro peccatis circa damnum proximi in rebus externis, et pro perjurio, ex cupiditate habendi res alienas prolato, Levit. 6. pro aliis peccatis gravioribus, ut pro blasphemia, idololatria, homicidio, adulterio, et similibus, nulla inveniuntur sacrificia instituta; sed Prophetae populum admonebant, pro his in cinere et cilicio Poenitentiam esse agendam et eleemosynis, aliisque bonis operibus peccata redimenda. Tertio falso Calvinus assumpsit, in Levitico Deum diligentissime, atque exactissimo ordine omnes expiandi ritus exeeutum; id enim falsum esse constat ex his, quae jam diximus. Quarto, falsum est quod ibidem posuit, nullis prorsus operibus admissa delicta procurari j ussisse Deum: nam ipsa oblatio sacrificii, opus erat a Deo mandatum ad peccata admissa procuranda.
Quod denique Calvinus addit, oblationes illas, non hominum opera censeri; non minus est falsum, quam ceetera. Nam tametsi sacrificia illa, divina opera dici possent, tum quia a Deo instituta erant, tum quia sacrificium Crucis significabant, tamen erant etiam ac censebantur opera humana, et laboriosa, ac proinde satisfactoria: quia non sine detrimento rei familiaris offerebantur; quia per ea cultus latria}, Deo ad eo cujus erat oblatio, adhibebatur: quia ex fide et pietate offerentium grata erant: Domina enim, ut ait Sapiens Eccles. 34. iniquorum, non probat Altissimus nec respicit in oblationes impiorum. Et Genes. 4. Respexit Deus adAbel, et munera ejus{ 2): in quem locum scribens, ita loquitur S. Gregorius lib. 22. Moral. cap.: 12 « Iram judicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis. » Et paulo post:
« Idcirco non Abel exmuneribus, sed ex Abel munera oblata placuerunt. » Atque heee de valido Calvini ariete.
Sextum testimonium est Osete 14. « Qualem, inquit Calvinus, compensationem a nobis recipiat Dominus, paucis verbis eleganter 1 Oseas expressit: Omnem, inquit, tolles iniquitatem, o Deus: en peccatorum remissio; et vitulos labiorum persolvemus: en satisfactio. »
Respondeo, qui Deum rogat ut omnem tollat iniquitatem, jure pollicetur actionem
gratiarum, sive laudis sacrificium. Sed quid hoc facit contra Satisfactionem? nam neque iniquitas reatum poenae, sed culpam significat proprie, neque si Deus culpam, et poenam aeternam tollat temporali manente, pro qua satisfieri debeat, non erunt labiorum vituli persolvendi; nec denique, si aliquando Deus culpam, et omnem poenam ita condonet, ut nullam exigat satisfactionem, praeterquam laudis, et actionis gratiarum, idcirco id perpetuum erit.
Septimum testimonium est Ezech. 36. « Superiores loci, inquit Calvinus, quos citavimus, hoc nominatim volunt, hac nos conditione recipi a Deo in gratiam, ut quidquid eramus poenae meriti, remittat, culpam ignoscendo. Et quoties David, aut alii Prophetae peccatorum veniam petunt, simul poenam deprecantur, imo divini judicii sensus huc eos impellit: rursus cum a Domino misericordiam promittunt, semper fere ex professop de poenis, eorumque remissione condonantur. Certe cum Dominus apud Ezechielem pronuntiat, finem se impositurum Babylonico exilio, idque propter se, non propter Judaeos: gratuitum esse utrum que satis demonstrat. Denique si a reatu liberamur per Christum, poenas, quae inde proveniunt, cessare oportet. »
Respondeo, quid superiores loci contineant, jam vidimus, nullum enim praetermisimus, et in nullo invenimus quod Calvinus hoc loco tam confidenter affirmat; hac nos conditione recipi a Deo in gratiam, ut quidquid eramus poenae meriti, remittat, culpam ignoscendo: et contra, nos multa exempla protulimus eorum, quibus Deus culpam, ignovit, et poenam tamen temporariam non remisit, ut Mosis, Aaronis, Davidi, et aliorum.
Porro David, et Prophetae caeteri, cum veniam peccatorum petunt, non simul poenam temporalem semper deprecantur, Davidis illa vox est II Regum. 24. « Ego sum qui peccavi, et ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra domum patris mei. » Deinde David, et Prophetae caeteri, nihil est mirum si p cenam saepe deprecabantur, et ejus remissionem populo promittebant, cum simul ad poenam sponte suscipiendam exemplo, et verbo populum hortarentur; aequum est enim, ut Deus parcat illis, qui ob ejus amorem sibi ipsi non parcunt.
Testimonium autem ab Ezechiele petitum Tom. IV.
nihil omnino facit ad rem: nam eo loco Propheta de gratia novi Testamenti proprie vaticinatur; ait enim: « Effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos, et dabo vobis cor novum, spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum, et dabo vobis cor carneum etc. » Hanc autem gratiam certum est, propter nomen suum, non propter merita Israelitarum, Deum fecisse humano generi. Deinde etiamsi ad litteram potissimum de liberatione a servitute BabylonicaPropheta locutus fuisset, quid hoc faceret contra satisfactionem, quam nos defendimus ad expiandam poenam temporalem alterius saeculi, et unicuique propriam? poenas enim hujus saeculi, et praesertim communes toti populo, jam antea docuimus non semper Satisfactionibus expiari, quemadmodum non semper immitti.
Denique illa conditionalis assertio: « Si a reatu liberamur per Christum, poenas quae inde proveniunt, cessare oportet. » Si per reatum intelligamus obligationem ad poenam verissima est; sed illud non est verum, per Christum semper liberari nos ab omni reatu poenae temporalis; etiamsi nulla interveniat Satisfactio. Si vero per reatum significetur culpa, sive offensio, ob quam debitum poenae luendae contrahimus; falsa conditionalis assertio est. Si a reatu liberamur, poenam cessare oportet; multa sunt enim, quae tamen orta manent, causis pereuntibus. ^Editicium sine aedificatore non fieret; quod si semel factum fuerit, manebit, licet continuo aedificator pereat. Itaque recte S. Augustinus tract. 124. in Joan.: «Productior, inquit, est poena, quam culpa, ne parva putaretur cui* pa, si cum illa finiretur et poena.
Atque ita soluta manent illa omnia argumenta, quae Calvinus insolubilia esse, solita temeritate jactaverat; supersunt tamen adhuc alia quaedam argumenta, quae obiter Calvinus in sequentibus paragraphis, dum aliud ageret, id est, dum argumenta Catholicorum solvere niteretur, inseruit.
Solvuntur alia Calvini argumenta.
Igitur in eodem cap. 4. §. 35. adducit S, Joannis Chrysostomi testimonium ex lib. 3.
Ue providentia, ut probet Deum non inferre supplicia, ut peccatores excitet ad resipiscentiam: et idem confirmat testimonio llieremifie, et Osecc Prophetarum; sic 'autem loquitur t « Stultissimus fuerit, si quis arbitretur, praesentis vitee calamitates in peccati noxam esse nobis impositas. Id mihi videtur Ghrysostomus voluisse, cum ita scripsit: Si ob hoc pcenas infert Deus, ut in malis perseverantes ad Poenitentiam vocet; ostensa Poenitentia, superflua jam erit poma. Quare prout uniusoujuscumque ingenio expedire novit, ita hunc majori asperitate, illum benigniori tractat indulgentia. Itaque ubi docere vult, se non esse in pcenis exigendis immodicum, exprobrat duro et obstinato populo, quod percussus, non tamen faciat finem peccandi. Hoc sensu conqueritur, Ephraim esse quasi placentam ab una parte torridam ab altera parte incoctam: quia scilicet non penetrabant in animos ferulee, ut vitiis excoctis, populus ipse capax venite fieret. Certe qui sic loquitur, ostendit, simul ac quisque resipuerit, se mox fore placabilem, sibique nostra pervicacia exprimi, quem exercet rigorem in castigandis delictis, cui voluntaria correctio occurreret. »
Respondeo: calamitates, quee impiis immittuntur a Deo, ssepenumero ad eum finem immittuntur, ut illi resipiscant: id tamen non esse perpetuum, testantur mortes Sodomitarum, Pharaonis, Antiochi, Herodis; et aliorum, qui divino judicio percussi, misere interierunt. Cteterum, tametsi ejusmodi calamitates, qme conversionem prmcedunt, sajpe, ut dixi, ad resipiscentiam referantur: ete tamen quie post conversionem sequuntur, de quibus nos hoc loco agimus, non ad resipiscentiam, sed ad offensam aliquo modo compensandam referuntur. Sequi autem post conversionem poenas aliquas temporales, vel in hac vita, vel in futura; satis supra probatum esse credimus.
Neque testimonium S. Joannis Chrysostomi cum nostra sententia pugnat: tum quia loquitur ipse de pcenis, quie conversionem praecedunt, qqas coquum est cessare, cum ii, qui flagellabantur, serio resipiscunt: tum etiam quia S. Ghrysostomus per poenitentiam non significat solam resipiscentiam, sed integram Poenitentiam, quoe praeter internam conversionem, ct gemitum, externos etiam labores atque opera satisfactoria comprehendit: aequissimum autem est, ut ostensu Poenitentia, id est, cum peccator
se ipse affligit, et punit, dignosque facit Poenitentiae fructus; poena divinitus inflicta cesset.
Quod autem Deus queratur, durum obstinatum populum, qui a Hieremia et Osea sub nomine Ephraim reprehenditur, diu percussum, non fecisse peccandi finem, significat quidem, iis flagellis populum percussum, ut tandem aliquando resipisceret; sed non inde sequitur, non oportuisse eum populum post conversionem in cinere, et cilicio, in jejunio, lletu, et planctu Poenitentiam agere, eaque ratione pro culpis praeteritis Domino satisfacere.
Aliud argumentum in eodem §. 35. ducit Galvinus ab exemplis eorum, qui sine ulla imposita mulcta justificati leguntur: « Legitur, inquit, publicanus, descendisse c templo justificatus: poena nulla sequitur. Petrus delicti veniam obtinuit: « lacrymas ejus (inquit Ambrosius) legimus, satisfactionem non legimus. » Audit paralyticus, « Surge, remittuntur tibi peccata tua»: poena non imponitur. Omnes quae in Scriptura commemorantur absolutiones, gratuitae describuntur. Ex hac exemplorum frequentia, regula potius peti debuerat, quam ab unico illo, quod nescio quid singulare continet. »
Respondeo: regula doctrinae Catholicae non ab unico Davidis exemplo petita est, sed a multis Scripturae testimoniis et exemplis, ab usu vetustissimo omnium Ecclesiarum, a communi Patrum Latinorum Graecorumque consensu. Sed tamen unicum etiam Davidis exemplum, si quis recte judicare possit, plus valet ad sententiam nostram confirmandam, quam exempla omnia, quae Calvinus protulit, ad infirmandam. Siquidem publicamus ille legitur quidem justificatus prae Pharisaeo, non tamen ab omni reatu poena) liberatus. Deinde non sine satisfactione justificatus dici potest, qui pectus suum percutiebat, qui humillime Domino supplicabat, ([ui neque ad interiora templi accedere, neque oeculosad coelum sustollere audebat. Paralyticus audivit: « Confide fili, remittuntur tibi peccata tua »; sed quis novit, an peccatorum nomine sola culpa, et poena ceterna eo loco non intelligatur? quis dicere auderet, ipsa paralysi tam diuturna (equo animo tolerata, non eum pro dilectis suis satis Deo fecisse? Quis neget denique, Christum pro arbitrio culpam, ct omnem poenam remittere potuisse? ncc tamen ministris licere omnia, quee Domino liceant? Petrus non.s,ulum re-
ripuit, sed etiam amarissime flevit: (|uo fletu Domino satisfecit.
Miror autem Calvini vel impudentiam, vel malitiam, qui aut Ambrosii testimonium non legit, aut eo ad fallendum abuti voluit. Sanctus enim Ambrosius nomine Satisfactionis eo loco excusationem, sive defensionem criminis apertissime designavit: laudat enim Petrum, quod maluerit lacrymando confiteri, quam loquendo excusare delictum. Sic enim legimus lib. x. in Lucam cap. 96. « Maluit ipse suum accusare peccatum, ut justificaretur fatendo, quam gravaretur negando: » Et infra: « Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit: lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego: sed quod defendi non potest, ablui potest. » Et in serm. 46. ubi eamdem illam sententiam posuerat: « Lacrymas lego, satisfactionem non lego » subjecit: «Recte Petrus flevit, et tacuit, quia quod defleri golet, non solet excusari. » Itaque Satisfactio eo loco defensio, et excu- #fatto est; quo sensu dicitur I. Petr. m. Parati semper ad satisfactionem omni poscenti cos rationem, de ea, quse in vobis est spe; et Actor, xxiv. inquit Paulus: Bono animo pro me satisfaciam.
Argumentum postremum Calvinus petit ex cmatuor Chrysostomi et Augustini testimoniis quae tamen nullo negotio poterunt explicari. Primum testimonium Chrysostomi est homil. 2. in Psalm. 30. ubi sic legimus: « Ubi misericordia flagitatur, interrogatio cessat: ubi misericordia postulatur, judicium non saevit: ubi misericordia petitur, prense locus non est: ubi misericordia, quaestio nulla: ubi misericordia, condonata responsio est. » Secundum testimonium ejusdem est hom. 10. in Genesim, ubi Chrysostomus dicit, nihil ultra a nobis Deum requirere, quam ut delicta nostra cum lacrymis apud se confiteamur. Primum testimonium Augustini est in lib. de dogmatibus Ecclesiasticis, cap. 54. ubi definitur Satisfactio ad hunc modum: « Poenitentiae Satisfactio est, causas peccatorum excindere, nec eorum suggestionibus aditum indulgerc. » Secundum testimonium ejusdem, ex nescio quo libro; neque enim certum locum notavit: « Garo Christi, inquit, verum est, et unicum pro peccatis 'sacrificium, non modo iis, quae universa in Baptismate delentur, sed quae postea ex infirmitate subrepunt, propter quae
universa quotidie clamat Ecclesia, Remitte nobis debita nostra; et remittuntur per singulare illud sacrificium. »
Respondeo primum: Chrysostomi testimonium misericordiam generatim commendat. Ac verissimum est, misericordiae opponi judicium, et pcenam; qui enim misericordiam quaerit, non vult subire judicium; et qui ex misericordia indulgentiam consequitur, non debet subire pronam, quae sibi condonata est. At ex hac generali commendatione misericordiae, non potest recte colligi, non oportere poenitentes satisfactione injuriam aliqua ex parte compensare, nisi aliunde constet, ex misericordia condonairi illis a Deo non solum culpam, sed etiam omnem omnino p cenam temporalem, et sempiternam.
Itaque idem Chrysostomus in eadem humilia paulo inferius, haec habet: « Miseretur quidem Deus, sed non paissim miseretur: provocat nos, et dicit, Da et tu aliquid; non quia ego tui egeo, sed quia volo, et te aliquid conferre ad tuam utilitatem. » Et infra: « Deus dicit: Da mihi confessionem tuam, et lacrymas Prenitcntiae. » Et hom. in Psal. 6. explicans quantas lacrymas David Domino dederit, qui tamen misericordiam flagitabat: « Non tantum, inquit, Iacrymatus est, sed etiam lacrymis lectum lavit, non uno, aut duobus, aut tribus diebus, sed etiam singulis noctibus. Et non solum dicit praeteritum, sed etiam futurum. Ne putetis enim, quod cum haec semel fecisset, deinceps se quieti tradiderit, et laxamento usus sit: sed hoc assidue fecit per totam vitam. » Et hom. in Psal. 10G: e Confessio, inquit, Poenitentiam monstrat, Satisfactio veniam sibi divina pietate conciliat. » Et infra: « Pejus est, Dei offensam non Satisfactione placare, quam peccando Dei bonitatem offendere. »
Alterum Chrysostomi testimonium docet, ad amicitiam Dei recuperandam, sufficere contritionem veram, quae confessionem peccati coram Deo eum lacrymis factam, et propositum vita? melioris complectitur: non excludit autem Chrysostomus opera laboriosa, post amicitiam Dei recuperatam ad reatum pamee temporalis delendum, ut ex multis ejus testimoniis supra probavimus.
Id ita esse, perspicuum erit ex homilia de B. Philogonio, ubi fusius habentur ea, qiue
lJhber IV.
ex hom. 10. in Genes. Calvinus adduxit, sic enim loquitur: « Ego testificor, ac fide jubeo ut si nostrum quisque, qui peccatis obnoxii sumus, recedens a pristinis malis, ex animo vereque promittat Deo, se postea nunquam ad illa rediturum.; nihil aliud Deus requirat ad satisfactionem ulteriorem: benignus enim est etc. » quo loco per Satisfactionem intelligit excusationem, et sensus est; Deum non requirere, ut peccatum defendamus, vel excusemus, et rationem reddamus, cur hoc, aut illud fecerimus, sed satis illi esse, si simpliciter peccatum confiteamur, et promittamus nos deinceps non peccaturos: dixerat enim paulo ante: « Discede a malo, virtutem amplectere, desiste a pravitate, pollicere te posthac ista non commissurum, et istud sufficiet ad excusationem. » In eadem autem homilia idem Chrysostomus antea docuerat, Satisfactionem, id est, opera laboriosa requiri, vel certe eorum propositum, si temporis angustiis quis excludatur: « Proinde, inquit, et tu quibus rebus provocasti Deum, per has rursus facito propitium. Provocasti illum pecuniarum rapina, per easdem illum reconcilia: cumque et rapta restitueris, et alia insuper addideris, dicito juxta Zachseum; Reddo, si quid rapui, quadruplum. Provocasti linguse maledicentia multis contumelia affectis: vicissim lingua placato, puras emittens preces, benedicens maledicentibus, laudans vituperantes, gratias agens injuriam inferentibus. Hsec non egent multis diebus, annisve, sed solo animi proposito unico die perficiuntur. » Testimonium Augustini, sive Gennadii potius, ex lib. de dogmatibus Ecclesiasticis, definit Satisfactionem veram ab effectu: illa enim est vera, seriaque Satisfactio, ex qua sequitur, ut radices peccatorum evellantur, et boni habitus virtutum acquirantur, ex quibus fiet, ut non facile deinceps malis suggestionibus aditus patefiat. Nam alioqui in eodem libro capite proximo, id est, 53. Auctor illis disertis verbis Satisfactionem docet: « Quamvis, inquit, quis peccato mordeatur; peccandi non habeat de esetero voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrymis, et orationibus. » Et paulo post: <c Sed hoc de illo dico, quem capitalia, et mortalia crimina non gravant: Nam quem mortalia crimina
post Baptismum commissa premunt, hortor prius publica Poenitentia satisfacere, et ita Sacerdotis judicio reconciliatum, communioni sociari, si vult non ad judicium et condemnationem sui, Eucharistiam percipere. Sed et secreta satisfactione solvi mortalia crimina non negamus, sed mutato prius srnculari habitu, et confesso religionis studio, per vitee correctionem, et jugi, imo perpetuo luctu, miserante Deo, ita duntaxat, ut contrariapro his queepoenitet, agat.» Heecille.
Ex quo intelligi potest, quam intoleranda impudentia Calvinus post allegatum cap. 54. hujus auctoris, hsec verba subjunxerit-:
« Quo apparet, illis quoque seeculis irrisam passim fuisse Satisfactionis doctrinam, quee pro admissis delictis rependi diceretur: cum omnem satisfactionem, ad cautionem referat, se in posterum a peccatis abstinendi. » Sane qui mendacium scribere ausus est, quod ex eodem ipso loco, unde mendacii occasio sumpta est, tam evidenter coarguitur: in rebus paulo obscurioribus, qua temeritate^ grassabitur?
Alterum Augustini testimonium nulla indiget expositione. Fatemur enim peccata omnia remitti per sacrificium Crucis. Nam ex eo sacrificio vim habent Baptismus, et Sacramenta csetera,v quibus homines justificantur; et ex eodem sacrificio spiritum gratiee haurimus, sine quo pro reatu poense temporalis satisfacere non possemus. Porro S. Augustinum ob Crucis sacrificium non existimasse satisfactiones excludi, perspicuum est ex his testimoniis, quse cap. 9 protulimus.
Atque heee de tota disputatione hoc loco sufficiant. Nam quse Marti nus Kemnitius de Satisfactione attulit, partim sunt a nobis cap. 8. et 10. refutata: partim sunt ea ipsa testimonia, quse Lutherus, Philippus, et Calvinus protulerunt. Certe novum aliquod testimonium in tota Kemnitii disputatione reperire non potui: neque aliquam aliam sententiam, quse speciem solidi argumenti prse se ferre videretur. Quemadmodum etiam quse Kemnitius de Absolutione disseruit, ideo non excussimus, quod nihil attulerit prseter ea, quse in disputatione de Sacramentis in genere jam ante posuerat: ad quse nos eo loco respondimus.,
Chapter 63 of 63