Skip to the text

Caput XXI. Solvitur IV. objectio Kemnitii

Quarta Kemnitii objectio habetur pag. 1024. ubi sex causse numerantur, ob quas Lutherani rejecerunt Confessionem, in qua enumerantur omnia peccata: « Hsec est, inquit, vetus illa carnificina conscientiarum, quam gladio Spiritus Ecclesise nostrse excusserunt, propter multas gravissimas causas, Primo, quia imponitur conscientiis, cum nec Christi, nec Apostolorum, vel praeceptum, vel exemplum habeat. Secundo, nullam in verbo Dei promissionem habet. Tertio, Evangelium transformat in legem: statuit enim remissionum pendere ex enumeratione. Quarto, gratuitae condonationi substituit meritum enumerationis, et Satisfactionis. Confessionem meri¬

toriam esse ad culpae remissionem, poenae diminutionem, paradisi apertionem, et salutis fiduciam, Scholastici expresse tradunt. Quinto, conscientiam adducit in dubitationem, et desperationem, scrupulosa illa enumeratione: videns enim se non posse omnia delicta colligere, nunquam acquiescit; dubitatio vero extinguit, fidem. Sexto, exigit rem impossibilem, constat enim plurima peccata' nos, intelligere, nec meminisse, juxta illud, Delicta quis intelligit. »

Respondeo, tam esse veras istas causas, quam est elegans illa sententia, qua dicitur, carnificina gladio excuti. Ac primam quidem causam falsam esse, cognosci potest ex- iis, qua; supra a nobis disputata sunt, ubi ex Evangelio, ex Actis Apostolorum et ex epistolis Pauli, Joanniset Jacobi, Confessionem -deduximus omnium peccatorum.

Secundam causam falsam esse, testantur illa verba Domini Joan. xx: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Neque enim (ut supra docuimus) scire possunt Sacerdotes, quae peccata remittere, et quae retinere eos oporteat, nisi peccata ipsa plene atque integre noverint. Item illa I. Jo. i: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra.

Tertia causa calumniam manifestam, ac mendacium continet. Neque enim ita pendere remissionem ab enumeratione, Catholici docent, ut nisi quis omnia peccata enumerare potuerit, reconciliari nequeat: siquidem facile potest accidere, ut vel propter oblivionem, vel propter ignorantiam, vix minimam partem suorum criminum quis aperiat, et tamen absolvitur, et vere absolutus creditur ab omnibus peccatis.

Neque vero Evangelium in legem convertit, quicumque conditionem alicujus operis exigit ad justificationem, nisi totum Evangelium negare velimus. Quid enim sonant verba illa: Nisi quis renatus fuerit etc. Joan. ni. et, Nisi manducaveritis carnem filii hominis etc. Joan. vi. et, Nisi Poenitentiam habueritis etc. Luc. xm. et, Si vis ad vitam ingredi serva mandata, Matth. xix, et alia permulta, nisi conditionem? Deinde si Evangelium in legem converteret, quicumque diceret remissionem peccatorum, pendere aliquo modo ab enumeratione, quse fit in Confessione coram Sacerdote, in eumdem errorem

incideret, qui diceret, remissionem pendere ab enumeratione, quee fit in confessione coram Deo. At hoc ipsum, ex doctrina veterum Patrum, disertis verbis affirmat Kemnitius pag. 982. ubi sic loquitur: « Dicunt Patres peccata confessione revelanda, in specie expendenda, curiosius discutienda, explicanda, detegenda, enumeranda: dicunt peccata solvi per Confessionem; impossibile esse salvari citra Confessionem. Sed Chrysostomus addit interpretationem; haec intelligenda esse non de externa Confessione homini facienda, sed de interiori, quae fit Deo. )) Haec ille.

Non disputo nunc, an sententiae Patrum patiantur interpretationem istam, et num ad eam solam Confessionem pertineant, quae Deo fit: sed tamen nemo, opinor, tam excors erit, qui non videat Kemnitium ex sententia Patrum id admittere, quod paulo post in Catholicis reprehendit, nimirum remissionem ah enumeratione pendere.

Quarta causa similis est tertiae. Scholastici enim Doctores tradunt quidem, multum conferre tum Confessionem, tum Satisfactionem ad salutem; sed nec dicunt, per Confessionem nos mereri remissionem peccatorum, nisi forte ex congruo, nec substituunt meritum enumerationis gratuitae condonationi: haec enim mendacia Kemnitii, non Theologorum sententiae sunt.

Porro encomia Confessionis longe majora extant apud Patres, quam apud ullos Scholasticos, ut mirum sit, Kemnitium ea in Scholasticis reprehendere, quae negare non potest, multo uberius in antiquis Patribus inveniri. Ac ut pauca exempli gratia referam: S. Ambrosii est illa sententia lib. n. de Poenitentia cap. 6: « Solvit criminum nexus verecunda confessio peccatorum. » S. Paciani verba sunt, in Paraenesi ad Poenitentiam: <i Gehennam recordemini, quam

vobis cxomologesis extinguit. » S. Joannis Chrysostomi est illud homil. 20. in Genes:

« Confessio peccatorum abolitio est delictorum, » qui etiam hom. 5. in Gen. antea dixerat, Confessione peccata lavari, et fiduciam salutis in fine praeberi.

Ac (ut omittam caetera) nonne ipse Kemnitius paulo ante ex Patribus annotavit, peccata solvi per Confessionem, et impossibile esse sine Confessione salvari? Neque refert, quod Patrum sententias Kemnitius intelligendais esse velit, de Confessione, quae fit Deo. Nam si gratuitae condonationi repugnaret virtus et efficacia, quam tribuunt Scholastici Confessioni, quae fit Sacerdoti; repugnaret etiam virtus et efficacia, quam tribuunt Patres Confessioni, quae fit Deo: utraque enim Confessio est opus nostrum.

Quinta et sexta causa, quod illa enumeratio sit impossibilis, et ad desperationem adducat, jam supra refutatae sunt, et rursus ex ipso Kemnitio refutari possunt. Nam si enumeratio in Confessione, quae coram Sacerdote facienda est, in desperationem adducit, et impossibilis est, idem profecto dici poterit de enumeratione in Confessione coram Deo, vel potius longe facilius desperabunt, qui coram Deo, qui falli nullo modo potest, omnia peccata enumerare debebunt quam ii, qui coram hominibus id facturi erunt.

Admisit autem Kemnitius pagina 982. peccata coram Deo in specie explicanda, enumeranda et confitenda esse, et citra istam Confessionem impossibile esse hominem salvari. Quare necessario jam cogitur, aut carnificinam illam, quam gladio spiritus excusisse jactaverat, amplecti, ac tueri: aut certe concedere, enumerationem, quam Catholici exigunt, neque impossibilem esse, neque ad desperationem adducere, neque carnificinam nominari posse.

Restat Satisfactio, quas tertia est Poenitentias pars, de qua breviter disseremus, tum quod haec disputatio fere pertineat ad locum de Justificatione, quem tomo 4. reservamus; tum quod Adversarii Catholicorum disputationibus eruditi, aut convicti, multa jam concedant, quod attinet ad Satisfactionem, de quibus acerrime antea dimicabant.

Porro universa hasc disputatio tribus partibus continetur. Primum enim explicandus est controversias status. Deinde quoniam statu controversias explicato, quinque existent quaestiones, tractandae erunt singulae seorsum. Postremo dissolvenda erunt argumenta, quae ab adversariis afferuntur.

num nullum acceperit. Quocirca Deo nihil restitui potest, cum ipse damnum nullum patiatur: potest tamen eidem satisfieri, cum injuria a nobis afficitur. Itaque restitutio in rebus Satisfactio in actionibus versatur: et restaurat justitiam restitutio quoad aequalitatem rerum, ut cum ea' quae furto ablata sunt redduntur: restaurat Satisfactio justitiam quoad aequalitatem actionum, ut cum is qui alium contumelia affecerat, ab eo veniam petit.

Quemadmodum autem justitia, qua} in actionibus versatur, duplex est; ita duplex etiam est Satisfactio. Alia justitia est, quae versatur in absoluta, et perfecta aequalitate; ut cum tantum honoris unus alteri tribuit, quantum ejus dignitas absolute exigit. Alia est justitia, quae non consistit in perfecta, et absoluta aequalitate sed in aequalitate imperfecta, quae ex pacto, aut donatione, vel acceptatione alterius pendet; veluti cum quis eum

Status controversiae explicatur.

Ut igitur controversia de Satisfactione intelljgatur, animadvertendum est, Satisfactionem nihil esse aliud, nisi actionem, qua is qui alternum laesit, tantum facit, quantum satis est ad injuriam compensandam; sive quantum is qui laesus est, juste exigit.

Ex quo sequitur, ut non sit idem Restitutio, quod Satisfactio. Restituere enim, est cessare ab injuria, non injuriam factam resarcire: nam qui rem alienam invito Domino retinet, tamdiu facit injuriam, donec rem illam non reddit. Adhaec restitutio respicit damnum reipsa illatum: Satisfactio personam injuria affectam, etiamsi illa damhonorem principi defert, quem is sibi deferri lege mandavit, licet is honor inferior sit principis dignitate.

Ita Satisfactio aliquando sit ad absolutam, et perfectam aequalitatem; ut cum actio contumeliosa inter duos homines aequales recompensatur per aliam contrariam, tantum habentem honoris, quantum alia habuerat contumeliae. Aliquando autem fit ad aequalitatem imperfectam; ut cum is, qui pertulit jacturam decem millium aureorum, satisfieri sibi patitur cessione omnium bonorum, licet ea bona ad summam tot millium non perveniant.

Jam igitur inter omnes convenit, inter Deum et homines non posse esse justitiam illam perfectam, et absolutam: proinde nec Satisfactionem. Quidquid enim sumus, Dei sumus: quidquid habemus, a Deo habemus; cum in eum peccamus, infinitum bonum, quod in nobis est, laedimus, quidquid autem nos habemus, et sumus, exiguum est, ac finitum. Quare nisi aliqua acceptatio aut donatio intercedat, nemo potest illi pro peccatis in eum admissis satisfacere; neque de hac re ulla controversia esse potest, cum etiam ethnici philosophi intellexerint et scripserint, Deo non posse ab hominibus paria reddi. Tota igitur controversia est: Utrum saltem imperfecta illa Satisfactio, quae acceptatione, et donatione ejus nititur, locum habeat in Sacramento Poenitentiae.

Rursus animadvertendum est, Satisfactione compensandam esse in aequalitatem, quae non solum justitiae, sed etiam amicitiae contraria est, ut S. Thomas recte docet in 4. dist. 15. quaest. 1. art. 3; quemadmodum enim qui alterum laedit, justitiam simul, et amicitiam violat, ita qui satisfacit, et justitiam et amicitiam restaurare, ac redintegrare debet. Et quamvis una actione possit aliquando justitiae simul, et amicitiae satisfieri, tamen saepe contingit, ut una actio solam justitiam aut solam amicitiam restauret.

Si quis a judice comprehensus, tantum poenae subire cogatur invitus, quantum ipse injuriae in alium intulit, satisfiet sine dubio supplicio illo justitiae, nec tamen inter cqs amicitia reformabitur, quae inter invitos esse non potest. Contra autem, si quis ita graviter aliquem laeserit, ut non possit, nisi longo tempoi’e, injuriam compensare, is quidem poterit humili prece continuo veniam petere, atque in gratiam ejus redire quem laeserat;

deinde tamen suo tempore pro injuria integre satisfacere tenebitur.

Jam igitur cum homines peccant in Deum, amicitiam simul, et justitiam violant, ut notum est. Ac pro amicitia quidem reformanda, non potest homo Deo satisfacere: nam, ut supra diximus, satisfactio hominis erga Deum, acceptatione ipsius Dei' necessario indiget; acceptatio autem amicitiam praesupponit. Et praeterea ut satisfactio sit aliquo modo ad aequalitatem, oportet ut sicut offensio habuit infinitatem quamdam ex parte objecti: sic habeat satisfactio infinitatem aliquam ex parte principii satisfacientis; proinde requiritur, ut opera satisfactoria fiant a Spiritu Dei hominem inhabitante, sive ab ipso homine ut membro Christi, ac filio Dei jam per gratiam et charitatem effecto. Non igitur fieri potest, ut pro instauranda amicitia cum Deo, homines satisfaciant: et hoc est quod Theologi communiter docent, Satisfactionem non offerri Deo, neque exigi ab hominibus pro culpa; gratis enim nos a culpa justificat Deus, gratis amicitiam suam nobis restituit.

Quod si veteres Patres interdum actionibus humanis tribuere videntur, ut Deum ex inimico amicum reddant, atque adeo pro expianda culpa satisfaciant interpretandi sunt de Satisfactione excongruo, non ex condigno, ut libro superiore diximus, de vi, et merito Contritionis.

Docet quidem Ruardus Tapperus, insignis Theologus in explicatione art. 6. Lovaniensium, posse hominem satisfacere Deo pro culpa, et poena aeterna, per actus quosdam, qui ordine naturae sequantur gratiae gratum facientis infusionem, et praecedant remissionem peccatorum; et in eamdem sententiam citat S. Thomam in 4. dist. 15. quaest. 1. art. 2. sed neque necesse est nunc de his subtilitatibus disputare, neque certo constat an S. Thomas id voluerit; satis nobis est hoc loco, Doctores omnes in eo convenire, ut non possit ullus ante gratiam gratum facientem adeptam, Deo satisfacere: in quo ne Haeretici quidem nobis adversantur.

Quod etiam Andreas Vegalib. xm. in Concilio Trident. cap. 36. contendit satisfieri pro culpa, non repugnat, iis, quae diximus. Neque enim vult ille, satisfieri posse pro culpa, quatenus ea inducit inimicitiam cum Deo, sed solum quatenus eam sequitur reatus poenae: quare quaestio solum est de nomine.

Restat igitur controversia solum de Satisfactione, qua justitiae restauretur aequalitas: restituta siquidem amicitia per gratuitam Dei misericordiam, et per redemptionem, qua? est in Christo Jesu. Posset quidem Deus universum prense debitum condonare, ut certum est eum facere, cum primum per Baptismum nos in filios recipit, vel cum martyrium pro nomine ejus subimus: sed potest etiam id velle, ut cum peccamus post Baptismum, amicitia quidem gratis prenitentibus, et confitentibus peccata sua, restituatur; sed maneat tamen debitum luendse prense, quo justitiae satisfiat. Qusestio igitur est, An velit Deus, ut peccantibus post Baptismum, remissa culpa, remaneat debitum luendse prense, an non: atque boc est primum, in quo Catholici ab Haereticis dissident.

Quod si probatum fuerit, ut paulo post, Domino bene juvante fiet, remissa culpa non semper remitti debitum prense, existet alia quaestio: An debitum illud prense, post culpse remissionem manens, possit per opera bona redimi. Nam (ut recte explicat Card. Cajetan. in tract. De contritione qusest. 4. ) poena illa quse luenda restat post culpae remissionem, est illa ipsa poena sensus, quam in gehenna pati debuisset peccator, remota solum aeternitate. Tria enim complectitur poena gehennae: poenam damni, poenam sensus et utriusque poenae aeteritatem; quorum primum respondet aversioni a Deo. Secundum, conversioni inordinatae ad creaturas. Tertium inimicitiae cum sempiterno, et infinito Rege. Ex his autem tribus malis quae sunt in gehenna; a primo et tertio liberantur continuo, qui ad amicitiam Dei, et ejus gratiam redeunt: solum autem remanet malum illud secundum, debitum videlicet poenae sensus, ad tempus luendae.

Et quoniam posset Deus velle, ut ea poena necessario lueretur post hanc vitam, posset etiam admittere redemptionem ejus poenae per opera laboriosa hujus vitae; et quid reipsa Deus velit, non convenit nobis cum adversariis: propterea nascitur secunda quaestio, An satisfacere possint homines, pro expiando reatu illius poenae, qui interdum remanet post remissionem culpae.

Postquam autem demonstratum fuerit, posse poenam illam temporalem futurae vitae, quae proprie debetur peccato, per opera laboriosa hujus vitae redimi: nascetur quaestio tertia, An opera laboriosa, quibus poena peccati redimitur, tum sponte assumenda

sint, tum etiam per Sacerdotes in Sacramento Poenitentiae injungenda: nam in hoc etiam articulo, non parum ah adversariis dissidemus.

Tum succedet quarta, Quibus potissimum operibus pro reatu poenae Domino satisfiat.

Ac demum quinta et postrema. Utrum ista opera sint dicenda proprie satisfactoria, ita ut nos dicamur vere ac proprie Domino satisfacere.

Quod ssepe remissa culpa, maneat debitum luendse pcense.

Prima igitur controversia est, ArT remissa culpa, remaneat aliquando reatus poenae temporalis. Adversarii partim inter se conveniunt, partim dissident. Conveniunt enim de reatu poenae alterius vitae, nullum ejusmodi reatum remanere, eaque de causa omnes communi consensu purgatorium, et suffragia, atque Indulgentias pro defunctis negant: dissident autem de poenis hujus vitae.

Lutherus enim initio suae novae doctrinae, negabat ullam poenam a Deo exigi post culpam, ut cognosci potest ex concione de Indulgentiis, quam habuit anno,, 1518. et ex Astericis, quos opposuit Eckii obeliscis, ad initium secundi asterisci. Deinde tamen idem Lutherus, admisit reatum poenae temporalis in hac vita, post culpam remissam, ut patet ex assertione articulorum suorum art. 5.

Porro priorem Lutheri sententiam secutus est Joan. Calvinus lib. m. Instit. cap. 4. §. 31. et 32. ubi docet Deum a justis nullas expetere poenas in vindictam peccati praeteriti, sed eos tantum paterne castigare ad profectum, et emendationem in posterum. Sententiam posteriorem secuti sunt multi ex Lutheri discipulis, ac praecipue Philippus in locis ultimo editis, tit. de Satisfactione, et Kemnitius in 2. par. Exam. Trident. Cone, pag. 1074.

Catholici autem summo consensu docent, post remissam culpam saepe remanere reatum poenae temporalis, ut ex Concil. Trid. constat, sess. 6. cap. 14. et sess. 14. cap. 12. poenam autem temporalem intelligunt, tum in alia vita, tum etiam in praesenti: sed

pcena alterius vitee, proprie peccatis omnibus, et ex condigno debetur; poena autem hujus vitee, solum ex congruo (ut sic loquamur) certis peccatis a Deo infligi solet. Et quoniam de pcena futuree vitee, satis multa diximus in primo libro de Purgatorio, nunc de poena hujus vitee breviter dicemus.

Igitur de pcena temporali hujus vitee, cxtant in divinis litteris varia testimonia, ex quibus ea primo loco excutienda sunt, quee contra se Calvinus adduxit.

Primum igitur testimonium est, II Regnum xii. ubi David post impetratam veniam adulterii, atque homicidii, punitus est morte filii.

Secundum est II Reg. cap. xxiv. ubi idem David ob numeratum populum Poenitentiam agit, et a Deo in gratiam recipitur: et tamen post remissam culpam, datur illi optio ut eligat in poenam peccati bellum, famem, aut pestem.

Ad heec duo loca respondet Calvinus lib. m Instit. cap. 4. §. 31. et 35. poenas istas non fuisse a Deo Davidi impositas in vindictam peccati prseteriti; sed in admonitionem cavendi de csetero; esseque ejusmodi flagella, correptiones paternas, non judicis ultiones: et in hac re citat Chrysostomum in hom. de Poenitentia et Confessione, qui sic ait: « Propter hoc imponit nobis poenam, non de peccatis sumens supplicium sed ad futura nos corrigens. »

At frustra nititur Calvinus. Nam in primis II Regum xii. Scriptura ipsa causam referens mortis filii David, non ait: caveas in futurum; sed: « quia blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, propter verbum hoc, filius qui natus esttibi, morte morietur.» Ubi videmus, poenam Davidi inflictam, referri ad praeteritum potius, quam ad futurum; quod expresse negabat Calvinus, cum diceret loco citato §. 33: « Ferulis verberantur filii, non ut mulctam delictorum persolvant, sed ut inde ad resipiscentiam proficiant: proinde in futurum eas potius, quam in proeteritum tempus respicere intelligimus. »

Deinde nemo melius potest intelligere, qua de causa Deus poenam illam injunxerit Davidi: quam ipsemet David. David autem intellexit sibi injunctam fuisse propter peccatum prfeteritum, non ad cavenda futura: id quod testantur lacrymie, jejunium, humi cubatio, etcsetera, quibus mortem filii aver¬

tere conabatur. Neque enim poenam sibi utilem ad cavenda futura, et ad hunc solum finem inflictam, deprecatus fuisset vir sanctus sed quia intelligebat, luendam sibi fuisse poenam ob peccatum preeteritum, per aliam viam Deo satisfacere cupiebat.

Prseterea S. Gregorius lib. ix. Moral. cap. 27. disertis verbis scribit, Davidem punitum fuisse oh peccatum praeteritum, quamvis remissum quoad culpam: quia Dominus delictum sine ultione non deserit.

Adheec multa sunt alia Scripturae testimonia, qua? indicant, mortem ipsam saepe infligi in poenam peccati, etiam post culpam remissam: ridiculum autem esset dicere morte puniri homines, ut deinceps cautius vivant; proinde ad ea testimonia nullo modo applicari potest Calvini responsio.

Primum testimonium est Gen. n.: Quacumque die comederis, morte morieris. Et Rom. v: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors per transiit, in quo omnes peccaverunt. Neque adversarii negant, mortem esse poenam peccati originalis; quam multi autem moriuntur, quibus peccatum originale remissum est?

Quod si forte Calvinus dicat, mortem esse non nunquam exercitationem virtutis, ut S. Augustimus recte docet lib. n. de peccatorum meritis et remission. cap. 34. quem locum Calvinus adducit: quid dicemus de parvulis, qui post Baptismum repente moriuntur? Nam sine dubio peccatum illis originale per Baptismum dimissum est, neque ejus setatis sunt, ut virtutes exercere possint, et tamen in poenam peccati ante legitimum tempus rapiuntur: neque solum mors, sed etiam morbi, et dolores, quibus iidem parvuli non raro torquentur, sunt poense peccati originalis, neque ullo modo eis ad cavenda futura proficiunt.

Deinde etiamsi quibusdam mors interdum virtutis materia esse possit, tamen non ide o desinit esse pcena peccati: cujus signum est, quod non aliqui tantum, sed omnes omnino moriuntur, etiamsi aliqui justi sint, et nullam in morte virtutem exercere valeant ut qui repentina morte rapiuntur. Quocirca idem Augustinus lib. xiii. de Civit. Dei cap. 6. mortem, et peccati poenam, et exercitium virtutis simul esse dicit: « Cum, inquit, ex primi hominis perpetuata propagine, proculdubio sit mors poena nascentis, tamen si pro pietate, justitiaque pendatur, sit gloria rcnascentis; et cum sit mors peccati retributio, aliquando impetrat, ut nihil retribuatur peccato. »

Alterum testimonium est Exod. 32, ubi sine discrimine multa hominum millia interfecta sunt, propter peccatum adorari vituli: nec tamen credibile est, omnes illos in peccato mortuos esse, cum Dominus testatus sit, se ob Moysi preces peccatum illud dimisisse.

Tertium est Num. 14. ubi populus universus murmuravit, ac deinde ad Moysis intercessionem, reconciliatus est Deus Israeli, et tamen in poenam criminis illius, omnes omnino Hebraei qui numerari fuerant, mortui sunt in deserto, exceptis Caleb et Josue, qui non murmuraverant. Ac praeterquam quod (ut diximus) poena mortis non infligitur ad emendationem in futurum, Deus ipse testatur eo loco, eam poenam in ultionem sceleris a populo se exigere: « et scietis, inquit, ultionem meam. »

Quartum est Num. 20, ubi Moyses, et Aaron, quia non glorificaverunt Deum ad petram, ea poena damnantur, ut moriantur in deserto: et de Aaron in eodem capite loquitur Scriptura: « Pergat Aaron ad populos suos, non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas contradictionis. » Et continuo describitur mors ejus. De Moyse autem sic legimus Beutcronom. xxxn: Ascende in montem istum Abarim, in montem Nebo, et morere in monte: quem conscendens, jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus, et appositus populis suis; quia praevaricati estis contra me, etc.. Nemo est autem qui neget Moysem et Aaronem post peccatum illud in gratiam Dei rediisse: mansit igitur poena luenda post culpam remissam.

Quintum est I Cor. xi. ubi Apostolus scribit, multos eorum qui indigne communicabant Sacramento corporis Domini, in poenam peccati morte punitos, cum ait: Ideo inter vos multi imbecilles, et dormiunt multi. Quos ante mortem reconciliatos Deo fuisse, idem Apostolus monet, cum addit: A Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. Neque huic loco accommodari potest Calvini responsio.

Simile est quod scribitur III Reg. xiii. de

Propheta Domini, quiob peccatum quoddam a leone occisus fuit in itinere: et quia paulo ante praedicta illi fuerat ea calamitas, dubium esse non potest, quin Poenitentiam egerit, et remissionem a Domino impetraverit: nam in testimonium sanctitatis ejus, in qua vitam finierat, stabat leo juxta cadaver, impastus, et ne asinum quidem Prophetae attingere audebat.

Denique Chrysostomus, et Augustinus, quos pro se Calvinus adducit, si recte inspiciuntur, eidem Calvino manifeste repugnant. Nam Chrysostomus in hom. de Poenitentia et Confessione, a Calvino citata, utrumque scribit: et supplicium, quod Deus de nobis post culpam remissam interdum sumit, ultionem esse peccatorum, et simul remedium contra futura; quod quidem verissimum est <( Ne peccantes, inquit, et inulti manentes, nos efficeremur deteriores, non remisit nobis supplicium, sed vidit hoc manifeste, quod peccatis ipsis non minus damnosum sit non puniri: propter hoc imponit poenam». Quare illud quod sequitur: « Non exigens supplicium de peccatis, sed ad futura corrigens», non significat ut verba sonare videntur, poenas, quas Deus infligit, non esse supplicium pro peccatis: id enim repugnaret apertissime verbis superioribus, ubi legimus, non remitti supplicium, et peeeantes non manere inultos: sed significat, Deum magis intendere in poenis utilitatem nostram, quam ultionem peccati, et ideo peccata ulcisci, quia nobis id utile est, quemadmodum Osea3 C. legimus: Misericordiam volo, non sacrificium.

Sic etiam S. Augustimus lib. ii. de peccatorum meritis et remission. cap. 33. et 34. dicit quidem (quod notavit Calvinus) poenas, quibus Deus amicos suos affligi sinit, esse materiam virtutus, sed non negat esse etiam ultionem peccatorum. Et in Psalm. 50. apertius de hac re loquens, ultiones esse confitetur: «Veritatem, inquit, dilexisti, hoc est, impunita peccata eorum etiam, quibus ignoscis, non dimisisti, sic praerogasti misericordiam, ut servares et veritatem. »

Quid quod ipse etiam Calvinus in lib. eodem c. 8. §. G. agnoscit puniri a Deo peccata etiam in filiis, et amicis? sic enim loquitur: « Adde, quod non modo infirmitatem nostram praevenire, sed praeteritu etiam delicta sa)pe corrigere habet clementissimus Pater:

ut nos in legitima erga se obedientia contineat. Proinde quoties affligimur, subire protinus in mentem debet anteactee vitee recordatio: ita procul dubio reperiemus, nos admisisse, quod dignunf ejusmodi castigatione esset.

Reatum poenae temporalis, qui interdum remanet post amicitiam cum Deo reformatam bonis operibus redimi posse.

Sequitur altera queestio: An reatus poenae temporalis, quem interdum superesse demonstravimus post culpam remissam bonis operibus redimi queat; sive quod idem est? An pro reatu pcense satisfieri possit.

Joannes Calvinus lib. m. Institut. cap. 4. §. 30. docet, poenas peccatorum nullis operibus redimi posse: sic enim loquitur de lege Testamenti veteris: « Qui fit ut nullis prorsus operibus admissa delicta procurare jubeat, sed sola in expiationem sacrificia requirat; nisi quod ita testari vult unicum esse satisfactionis genus, quo judicium suum placatur? nam quae tunc immolabant sacrificia Israelitee, non hominum opera censebantur: sed a sua veritate, hoc est, unico Christi sa- ' crificio extimabantur. » Et §. 36. explicans locum illum Danielis: Peccata tua eleemosynis redime: u Non voluit, inquit, significare justitiam, et misericordiam esse Dei propitiationem, et poenarum redemptionem: absit enim, ut alia unquam fuerit aTroXuTpox»?, quam sanguis Christi. »

At Lutherani fere communiter fatentur poenas temporales, quarum apud Deum sumus rei, posse interdum aliis poenis sponte assumptis tolli, aut mitigari.

Martinus Lutherus in assertione articulorum suorum art. 5. non admittit quidem nomen Satisfactionis, sed tamen concedit (quod solum hoc loco quaerimus) posse praeveniri manum Dei, et poenis sponte susceptis poenas illas averti, quas alioqui ob nostra scelera merebamur. Quod idem admittit Philippus in locis communibus ultimo editis tit. de Satisfactione, et in Apologia Confessionis Augustana} cap. de Confessione et Satisfactione; et Ivemnitius in 2. par. Examinis pag. 1078.

Porro Catholici tria docent. Primo poenas temporales alterius vita;, quae in purgatorio luenda} essent, redimi posse jejuniis, precibus, eleemosynis, aliisque piis ac laboriosis operibus hujus vitae: de qua re satis diximus in libris de Purgatorio.

Secundo, poenas temporales hujus vitae interdum non posse redimi, sed necessario perpetiendas esse: id quod extra omnem controversiam esse videtur. Deus enim aliquando ita poenam aliquam constituit, ut nullam pro ea redemptionem accipere velit. Talis in primis poena mors est, quam nullus quantumvis justus, ullo pio opere avertere potuit. Talis fuit poena illa Davidis, II Reg. xn. « Quia blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur. » Tametsi enim David jejunaverit, et humi prostratus oraverit, non tamen mortem illam filii sui redimere potuit. Talis etiam fuit poena illa Moysis, ne intraret in terram promissionis, ob peccatum, quod ad petram Oreb commiserat: rogavit enim Moyses (ut ipse testatur Deut. ni.) Deum, ut poenam illam sibi condonaret, et exauditus non est. Yide S. Gregorium lib. ix. Moral. c. 30. in illa verba S. Job: «Deus cujus ira} nemo resistere potest.»

Tertio posse aliquando poenas temporales hujus vitee aliis operibus tolli: id quod tam est in Scripturis evidens, ut mirum sit ab ullo negari potuisse. Certe Ninivitae ob gravia peccata meruerant id, quod Deus illis comminatus fuerat, ut post quadraginta dies Ninive subverteretur: et tamen jejuniis, saccis, et precibus Ninivitarum placatus Dominus, civitatem illam conservavit. Jonee ult.

Secundi Paralip. vn Dominus ait: Si clausero coelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero: et praecepero locustae, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum: conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de coelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.

Hieremiae 18. Dominus dicit: Repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi, ut facerem ei.

Dan. 5. Cum propheta exposuisset regi visionem, per quam indicata fuerat poena temporalis, quam ille ob sua scelera merebatur: continuo subjecit: Quamobrem Rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosj/nis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Ubi apertissime S. Daniel docet, posse poenas peccatorum piis operibus redimi.

Neque potest accommodari huic loco solutio illia Calvini, quod loquatur Daniel de redemptione debiti ad homines, ut videlicet restitueret Nabuchodonosor quEe injuste rapuerat. Nam peccatum praecipuum Nabuchodonosor, ob quod poenam illam meruerat, quam Propheta Eleemosynis averti posse dicit, non fuit rapina bonorum alienorum, aut aliquod aliud peccatum in homines, sed superbia, et cordis elatio. Sic enim legimus in illo ipso iv capite Danielis: In aula Babylonis deambulabat: responditque Rex, et ait: JSonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in clomum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur Nabuchodonosor rex, regnum transibit a te, elc..

Praeterea etiamsi peccatum regis fuisset iniquitas in homines, tamen non solum illud peccatum habuit Nabuchodonosor, sed multa alia. Daniel autem omnia peccata E- leemosynis redimi posse dicit: Peccata tua, inquit, eleemosynis redime. Quod clarius scribitur Tob. 4: Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat { 3); Loquitur igitur Daniel de eleemosyna non tam ut hominibus ablatum restituit, quam ut Deum offensum placat.

Huc etiam facit quod ait Apostolus I Corinth. ii: Si nos metipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.

Denique, huc pertinet sententia illa S. Augustini in Psalm. 50. Impunita peccata eorum etiam quibus ignoscis non dimisisti: sic praerogasti misericordiam, ut servares et veritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti: sic servatur misericordia, et veritas. Et illa sancti Gregorii lib. ix. Moral. cap. 27: « Procul dubio Dominus delictum sine ultione non deserit: aut enim ipse hoc homo in se pcenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. » Et ceeteree Patrum sententiae, quas infra cap. 9. afferemus.

Opera laboriosa, quibus reatus poenae temporalis expiatur sponte suscipi posse.

Tertia quaestio erat, Utrum opera laboriosa, quibus pcenae temporalis reatus expiandus est, tum sponte assumenda sint, tum etiam a Sacerdotibus injungenda.

Concilium Trident. sess. 14. cap. 9. docet, tribus modis Domino satisfieri: poenas et flagella a Deo immissa patienter ferendo: opera laboriosa sponte assumendo; et mulctam Sacerdotum arbitrio injunctam subeundo. Ex quibus modis solum primum sine controversia adversarii admittunt: modum secundum et tertium, Philippus in locis, tit. de Satisfactione, prope finem, videtur omnino rejicere, cum sic loquitur: « Recte, inquiunt, Ecclesia imponit aliquas mortificationes agentibus poenitentiam: Hic iterum admonendi sunt pii, ut discernant hypocrisim seu opera indebita a mortificatione debita, Mortificatio non simulata, est aut verus dolor in contritione, aut patientia sustinens veras afflictiones: ut David objurgatus a Nathan, cum vere expavisset agnitione irse Dei et esset in vero dolore; idem deinde cum calamitates, quee secutse sunt, perferret, sustinuit mortificationem. » Et infra: « Non sunt mortificationes sine mandato Dei accersitse corporis lacerationes, sicut sacrificuli Baal sibi vulnera faciebant. Tales ultro accersiti cruciatus, pertinent ad regulam, frustra colunt me mandatis hominum; item pugnant cum his preeceptis, Non occides; item, Habeto honorem corpori.»

Martinus etiam Kemnitius in Examin. suo part. 2, pag. 1079. satis aperte rejicit duos illos modos, ubi tractans locum Apostoli: Si nos ipsos judicaremus etc. I Corinth. x. « Non utitur, inquit, verbo xptvsiv, sicut Pontificii interpretantur de electitiis poenis, quee tanquam satisfactiones, aut compensationes pro peccatis, vel voluntarie suscipiuntur, vel a Gonfessario injunguntur. » Et infra pagin. 1092. negat pertinere ad claves, injunctionem satisfactionis: et pag. 1093, ita scribit: « Quod dictum est, Optimam et aptissimara poenitentiam esse, novam vitam, hanc habet sententiam: post acceptam fide propter Christum remissionem peccatorum, non requiri praeterea aliam satisfactionem, aut expiationem pro peccatis, cum simus in Christo consummati, sed [requiri illud quod Scriptura praescribit; Desine a malo, et fac bonum.»

Martinus Lutherus in assert. art. o. admittit quidem, recte facere Ecclesiam, dum, ut pia mater quibusdam castigationibus filios suos puniens, praevenit manum Dei: non tamen admittit hoc pertinere ad Claves, cum (ut ipse notat) ligentur et solvantur peccata, non autem Confessio, vel Satisfactio ligari aut solvi recte dici possit.

Sed facile nobis erit, utrumque modum satisfaciendi, et per poenas sponte assumptas, et per injunctas a Sacerdotibus, ex divinis litteris, etPatrum testimoniis demonstrare.

Ac primum de poenis sponte assumptis tot sunt in Scripturis.exempla, ac testimonia, ut mirum sit, potuisse in mentem alicujus cadere, ut id negaret. Quis S. Job coegit poenitentiam agere in favilla, et cinere, ejus delicti, quod verbo commiserat? sic enim ipse ait cap. ult: Insipienter locutus sum, idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla, et cinere { 1). Quis Davidem coegit jejunare, et humi jacere? II Regum 12. et ponere vestimentum suum cilicium? Psal. 68, et panem sicut cinerem manducare, et potum cum fletu miscere? Psalm. 101. Nonne haec omnia, et alia id genus multa, S. David sponte sua faciebat, ut de se poenas sumeret, ob peccata in Deum admissa? Nonne etiam Achab sponte sua cilicium ad carnem induit, ut Deum placaret, jejunavitque, et dormivit in sacco, ut legimus III Regum 21. et Dominus de eo ad Etiam dixit: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus. QuidrexNinivitarum nonne sponte sua surrexit de solio, et abjecto vestimento suo, indutus est sacco, et sedit in cinere, et jejunium toti populo suo indixit? Si poena} ista} sponte assumpta;, hypocritae essent, et cum praeceptis divinis pugnarent, ut Philippus cum novis Epicureis dicit; qua ratione Deum placassent, et ruinam jam impendentem avertissent, ut scribitur Jonae 3.

Porro libri veterum Patrum, ac praesertim Tertulliani in lib. de Peenitent. S. Cypriani in sermone de hipsis, Faciant in Paramesi ad Poenitentiam, S. Ambrosii in lib. ad Virginem corruptam; plenissimi sunt exhortationibus, ad opera poenitentiae laboriosa sponte suscipienda.

Ac inter alia Pacianus in Paraefiesi ad poenitentiam, post Tertullianum sic ait: « In quantum pcene vestrae non peperceritis, in tantum Deus vobis parcet. » Et S. Gregorius loco supra cit. lib. ix. Moral. cap. 27. a Delinquenti, inquit, Dominus nequaquam parcit: aut enim ipse homo in se hoc poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. » Cui consonat quod scribit S. Augustinus apud Bedam in comm. cap. ii. prioris ad Corinth. in illud: Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur. « Pro illis peccatis, quae legis Decalogus continet, et de quibus Apostolus ait: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; in poenitentia majorem in se quisque severitatem debet exercere, ut a se ipso judicatus, non judicetur a Domino, ut idem Apostolus ait: Si enim nos judicaremus, a Domino non judicaremur. »

Ex quo intelligimus, parum ad rem facere quod notavit Kemnitius, Apostolum non usum esse verbo xptvetv, sed Siaxpfvetv, cum ait: Si nos judicaremus: siquidem Apostotolus per vocem oiaxptvetv, intellexit quidem discutere ac discernere, ut vox ipsa proprie significat, sed haud dubie voluit, ut qui se discutiunt, si malefacta in se inveniunt, ea corrigant, et puniant, ne a Domino gravius puniantur, ut S. Augustinus recte exposuit. Quem sequitur Anselmus in eumdem locum; et ab his non discrepat Commentarius, qui tribuitur Ambrosio, qui per Siaxpivsiv intelligit errata non solum discernere, sed etiam corrigere: cum quibus apertissime sentit Chrysostomus hom. 42. in Matth.: « Audi, inquit Chrysostomus, Paulum dicentem: Si nos ipsos judicaremus, norf utique judicaremur. Et quonam modo, inquies, a meipso rationes vivendi, et supplicium exigam? Largos lacrymarum effunde fluvios, laboribus ac vigiliis te ipsum afflige etc. »

Neque argumenta illa Philippi, quod pertineant poenae sponte assumptae ad regulam:

« Frustra colunt me mandatis hominum », et quod pugnent cum praeceptis: « Non occi-

des», et, «Habeto honorem corpori, » concludunt aliquid: alioqui reprehendere cogeremur S. Job, Davidem prophetam, et alios sanctissimos homines, quos constat poenas multas sponte suscepisse, ut peccata in se punirent.

Illud igitur: « Frustra colunt me mandatis hominum », non habet locum in re proposita: tum quia Dominus eo loco non loquitur de eo, quod sponte agimus, sed de eo, quod facimus ex hominum imperio: tum quia non displicet Deo obedientia erga homines, nisi quando contraria Deo praecipiunt homines: tum denique quia non hominum sed Dei mandatum est, ut qui peccavit poenitentiam agat; et poenitentiam Scripturae passim describunt per fletum, planctum, jejunium, saccum etc. Itaque cum dicuntur aliqui poenas sponte sua assumere; illud, Sponte sua, non excludit mandatum Dei de poenitentia agenda, et operibus laboriosis assumendis; sed excludit tum peculiare Sacerdotis imperium; tum etiam certum genus, aut mensuram operum laboriosorum, quam Scriptura aut Ecclesia in particulari praescripserit.

Illud autem: « Non occides», quorsum adducitur? neque enim ullus nostrum probat ejusmodi poenas, quae mortem, aut mortis periculum afferant. Porro jejunia, preces, sacci, et caeterae corporis asperitates, adeo non occidunt, ut eremitae illi veteres, qui iu ejusmodi operibus praeter caeteros homines exercebantur, diutissime vixisse legantur: neque illud negari potest, quin plures crapula, quam jejunium, deliciae, quam labores occiderint.

Denique illud: « Habeto honorem corpori, » quod ex cap. 2. ad Goloss. Lutherani, corporis, quam animae studiosiores, passim afferre solent, duobus modis commodissime explicatur. Nam si commentarium sancti Joannis Chrysostomi sequi velimus, sententia Apostoli erit ut debitus honor corpori tribuatur. Exigit autem debitus honor corporis, ut ei necessaria provideantur, quod laciendum esse nos minime negamus; non autem exigit, ut ob animae salutem non affligatur, alioqui Paulus ipse contra suum praeceptum egisset, quando castigabat corpus suum, et in servitutem redigebat, i. Cor. 9. Si vero sanctum Augustinum audiamus in epist. 59. ad Paulinum, tantum aberit, ut

hic locus sit contra nos, ut etiam maxime faciat pro nobis. Nam ex Augustini sententia, B. Paulus reprehendit quosdam, qui ex superstitione corpus affligebant, non autem ut illud ob animae salutem castigarent: ubi c orporalis afflictio sponte assumpta laudatur, sed finis malus reprehenditur: « Videntur quidem, inquit Apostolus, quae isti faciunt rationem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.» Hoc est, Videtur quidem abstinentia istorum habere quasdam rationes sapientia}, quia hoc facere videntur ad humiliandum cor, et castigandum corpus, non honorandum et saturandum: tamen quia ex superstitione id faciunt, non ex vera pietate, nihil eis prodest.

Opera quibus reatus peccati pneteriti expietur, recte a Sacerdotibus injungi.

Demonstravimus hactenus opera laboriosa sponte assumi posse: sequitur, ut ea posse quoque ac debere a Sacerdotibus injungi, breviter ostendamus.

Primum igitur verba illa Domini: Quod - cumque ligaveris, Matth. 16. et, Quascumque alligaveritis, Matth. 18., satis aperte hoc docent. Recte enim Concilium Tridentinum sess. 14. can. 15. docet, Claves Sacerdotibus datas non tantum ad solvendum, sed etiam ad ligandum; et ideo sicuti aeulpa poenitentes absolvunt, ita etiam posse ac debere eosdem ad certa poenitentiae opera alligare: et quemadmodum peccata remittunt quoad culpam, et poenam aeternam, dum absolvunt, sic etiam peccata retinent quoad poenam temporalem, dum mulctam pcenitenti imponunt.

Ridicula autem est objectio Lutheri, quod peccata, ligari et solvi dicantur: non Confessio, aut Satisfactio. Nam neque nos dicimus, ligari vel solvi Confessionem, aut Satisfactionem: neque proprie peccata solvuntur, aut ligantur; sed homines sunt, qui a vinculis peccatorum absolvuntur, vel poenarum vinculis alligantur.

Porro in potestate Clavium contineri, ut

(t) - Matth. XVI, 19; Matth. XVIII, 18. Tom, IV.

Sacerdotes pcenitentibus opera quaBdam laboriosa praescribant; ac per hoc, ad jus divinum, non ad humanas traditiones hoc pertinere, testatur S. Leo in epist. 91. ad Theodorum his verbis: « Mediator Dei et hominum, hanc Praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, et ut confitentibus actionem paenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem Sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. »

Sanctus etiam Cyprianus in serm. de lapsis, dum contendit non oportere ad Martyrum preces, remittere peccata lapsis, nisi prius expleverint impositas mulctas, ad E- vangelium recurrit: « Contra Evangelii, inquit, vigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorumdam laxatur incautis Cum- 'municatio. Irrita, et falsa pax, periculosa dantibus, et nihil accipientibus profutura. Non queerunt sanctitatis patientiam, nec veram de Satisfactione medicinam, » et infra: <( Contra Evangelium facere non possunt, qui de Evangelio Martyres fiunt. »

Et S. Gregorius lib. 3. in I Regum, explicans cap. 7: « Afflictio, inquit, Poenitentiae, ad delenda peccata idonea est, cum Sacerdotis fuerit judicio imperata, cum ab eo confitentium actibus discussis, pro modo criminis, onus eis decernitur afflictionis. »

Ad hsec pleni sunt Conciliorum libri canonibus (quod nec adversarii negant) quibus certum tempus ad satisfaciendum poenitentibus praescribitur. Et quamvis opera laboriosa, pcenitentibus olim ante Absolutionem imponebantur et explebantur; tamen non fuisse id absolute necessarium, sed potuisse etiam expleri post Absolutionem, ut hoc tempore fieri solet; ac per hoc satisfactiones illas non tam ad culpam, quam ad poenam temporalem expiandam, referri consuevisse, perspicuum est ex Conciliis illis, quse in articulo mortis jubent pcenitentibus Communionem dari, etiamsi nulla, aut non plena praecesserit satisfactio; sed tamen admoneri, ut si forte supervixerint, integrepoenitentiam sibi injunctam expleant. Yide Concilium Nicaenum, can. 12. alias 13. Carthaginiense IV. can. 76. Arausicanum I. can. 3. Moguntinum sub Rabano, canon. 26. Item cap. 83. Graecarum Synodorum a Martino Bracarensi collectarum: et ex Pcenitentiali Theodori apud Gratianum, 26. quaest. 7. can. Ab infirmis.

Nec vero desunt optimae rationes, ob quas

plane congruens fuerit, ut in Sacramento Poenitentiae Deus vellet per ministros suos certam mulctam peccatoribus imponi.

Primum enim id exigebat differentia inter eos, qui ante Baptismum, et qui post Baptismum peccant. Qui enim peccant ante Baptismum, majori misericordia digni sunt, quam qui post Baptismum, cum illi in tenebris ignorantiae, isti in lumine fidei, et agnitionis Dei versarentur: illi Diabolo, et pompis, atque operibus ejus nondum nuncium remisissent; isti remisissent: illi sine adjutorio gratiae gratum facientis, et absque Spiritu sancto inhabitante viverent; isti filii Dei affecti, pignus Spiritus in cordibus suis haberent: illi denique nunquam antea ad indulgentiam pervenissent: isti post indulgentiam, et tot beneficia, ingrati, tantum benefactorem iterum ad iracundiam provocas - sent. Itaque omnino par erat, ut Deus ministris suis mandaret, ut peccantes post Baptismum non sine mulcta injuncta ad indulgentiam divinam per januam reconciliationis admitterent.

Quam rationem Michael Psellus in ea disputatione quam edidit, An plena remissio detur in fine suscipienti habitum monachalem, egregie his verbis complexus est, ex sententia Gregorii Nazianzeni: « Quot afferemus lacrymas, ut fonti Baptismi exaB- quentur? et enim nisi tantse fuerint lacrymee, ut per eas nostrae iitiquitates obruantur, non invenientur eis superiores. Et infra: Divinum quidem lavacrum, sicut superius est dictum, etiam sine lacrymis largitur remissionem peccatorum. Quamobrem, quod talis lavacro adest potestas, et quod facile condonari possunt, quae ante Baptismum peccata sunt, ut qum sint admissa propter ignorantiam, ostensum est: quae autem post Baptismum, multis lacrymis indigent, et non facile condonantur, quoniam prudentes, scientesque peccamus. »

Altera ratio peti potest a misericordia, et justitia Dei, quae in divinis litteris passim conjuncta) praedicantur: siquidem maxime consentaneum est rationi, ut sic Deus ex misericordia peccata condonet, ut etiam justitiae, quoad ejus fieri potest, satisfieri velit.

Neque solvitur argumentum, si quis dixerit, Christum pro nobis Deo Patri abunde satisfecisse. Nam etiamsi ad amicitiam Dei recuperandam, et pcenam sempiternam evadendam congruens fuerit, ut nobis Christi satisfactio applicaretur, cum nos tanto oneri

omnino impares essemus; tamen ad expiandam poenam temporalem, per Christi gratiam idonei effecti, par erat, ut nos ipsi, qui Deum offenderamus, eidem nostro labore satisfaceremus.

Tertia ratio ducitur a differentia Sacramenti Baptismi, et Poenitentia). Nam Baptismus, cum sit lavacrum regenerationis, non requirit, ut is qui regeneratur, in ea re multum laboret: at Poenitentia quia medicamentum est animae vulneratae, ac aegrotantis,.id plane exigit, ut qui curatur, medicinales ustiones, incisiones, pharmaca amara, aliaque id genus multa sustineat.

Quarta ratio sumitur ab utilitate ipsius poenitentis: utilissimum enim peccatori est ut non maneat penitus impunitus, ne ex veniae facilitate ad peccandum iterum incitetur. Atque haec est ratio S. Gregorii Nazianzeni, orat. 14. quam habuit in funere parentis sui Gregorii: « Deus, inquit, ultionum est Dominus, qui licet ob clementiam a severitate ad remissionem inclinare consueverit, non tamen in omnibus parcit peccantibus, ne illi bonitate sua fiant deteriores. » Haec ille.

Neque solum timor satisfactionis cum labore exsolvendae, coercet a peccando, sed etiam admonet quanta sit peccati gravitas, et eo modo aminam erudit, et illustrat, atque ex eo lumine ingens quoddam odium erga peccatum nascitur, ut jam non timore poenae, sed amore justitiae, et odio peccati ni bonis actionibus perseveretur.

Neque exigua est illa utilitas Satisfactionis, quae multum conducit ad habitus vitiorum eradicandos, et virtutum inserendos, quodque Christi crucem gustare nos facit, et Christo ipsi compati, ut cum eodem postea (juxta Apostolum) regnemus: quas rationes breviter attigit Concilium Tri dentinum, sess. 14. cap. 8.

Quinta ratio petitur ab utilitate, quae in alios redundat. Nam saepe ob peccatum unius, non punitum, ut oportebat, in totum populum Dei furor accenditur: cujus rei testis est Josue, qui cap. 7. scribit, populum Israel tandiu coram hostibus terga vertisse, donec peccatum Achan detectum, et punitum non fuit. Neque exigua est illa utilitas, quod ex poena unius, praesertim si publica sit. saepenumero corriguntur multi. Denique, illud quoque accedit, quod, ut sanctus Cyprianus ait in sermone de lapsis, extremo: « Is qui Deo pro peccatis suis satisfacere, ut par est, laborat, non solum veniam apud

Deum impetrat, sed etiam quam contristaverat nuper laetam facit Ecclesiam. »

Opera satisfactoria esse, Orationem, Jejunium, et Eleemosynam.

Quarta sequitur quaestio, Quaenam sint illa opera, qftibus pro reatu poenae expiando, satisfacere debemus. Et quidem Philippus Melanchthon cum in Confessione Augustana, art. de Confessione, inter eos qui sunt.de abusibus, et in Apologia art. de poenitentia, tum in locis, titul. de Saitisfactione, absolute damnat ea opera, in quibus Catholici Satisfactionem constituunt, ac dicit esse caeremonias, res inutiles, non mandatas divinitus, traditiones humanas etc.

Martinus autem Kemnitius in 2. par. Examin. pagin. 1094. admittit, opera qua) satisfactoria dicuntur a Catholicis, ut Orationem, Jejunium, Eleemosynam, in genere, et ut ad vitae novitatem pertinent, mandata esse divinitus: tamen certam mensuram eleemosynae, certos dies jejuniorum, certas preces ad expianda peccata, vel sponte suscepta, vel a Sacerdotibus indicta; contendit esse traditiones humanas, et opera electitia, quae nullius sint apud Deum pretii, autvaloris.

Nobis igitur duo probanda sunt. Primum, opera Satisfactoria in genere, non esse caeremonias, aut res inutiles, sed res utilissimas, quarum in divinis litteris extent exempla, promissiones, et praecepta. Deinde hsec ipsa opera in particulari, quatenus a Deo non imperantur, sed sponte ad peccata expianda suscipiuntur, gratissima esse Deo, et exemplis Scripturarum, ac promissionibus confirmari.

Quod igitur ad primum attinet, sciendum est, opera satisfactoria, ex communi Theologorum sententia, et ex Concilio Tridentino, sess. 14. can. 13. esse Orationem, Jejunium, et Eleemosynam, ac prafferea illa omnia, qua} ad lrasc tria, tamquam ad quantam prsecipua capita revocantur.

Cur autem hree tria pr secipue a Theologis statuantur, dua) sunt causa). Una est, quod debeamus satisfacere per ea bona, qua) nostra sunt, quoad ejus fieri potest. Habemus autem tria genera bonorum animi, qua) Deo damus per Orationem; corporis, qua) Deo damus per Jejunium; externa, qure Deo damus per Eleemosynam. Altera ratio est, quod omnia vitia revocantur ad illa tria, qure S. Joannes posuit in epist. cap. 2. concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam vitee. Jejunium comprimit concupiscentiam carnis, Eleemosyna concupiscentiam oculorum, id est, avaritiam, Oratio superbiam vita}.

Revocantur autem ad Jejunium ea. omnia qua} corpus affligunt, et concup^centire carnis repugnant, ut cilicia, cineres, flagellationes: revocantur ad Eleemosynam, quae repugnant avaritia}, aut certe in proximi utilitatem cedunt, ut opera omnia misericordia}: revocantur ad Orationem, qua} Deo proprie exhibentur, ut laudes, gratiarum actiones, Contritionis et Confessionis actus.

Quocirca recte Theologi docent, per actum Contritionis, ut est opus pamale,semper aliquid prense temporalis, pro qua satisfaciendum erat, remitti: et aliquando tam vehementem esse posse dolorem Contritionis, ut tota poena remittatur. Quod etiam a nostris docere, agnoscit Philippus in Apolog. Confess. in articulo de Confess. et. Satisfactione, et tamen mentiri audet, nos Satisfactionem in creremoniis, et rebus inutilibus constituere.

His ita constitutis, facile erit probare Scripturarum testimoniis ea, in quibus nos ponimus Satisfactionem. Nam de Oratione loquitur Deus in Psalm. 49: Invoca me in die tribulationis, eruam te etc., ubi simul prreccpturn, et promissionem videmus. Exemplum habemus Davidis, qui tot Psalmis compositis, peccata sua coram Deo deflevit; item Manasse, de quo sic legimus, II Paralip. 33. Qui post quam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et egit Poenitentiam valde coram Deo Patrum suorum, deprecatusqueest eum, et exoravit intense: et exaudivit orationem ejus, reduxitque cum Hierusalem in regnum suum. De jejunio habemus exemplum Davidis, utcretera praetermittam, II Reg. 12; item praeceptum, et promissionem, Joelis 2: de Eleemosyna insigne exstat exemplum Tob. i, praeceptum, et promissio, Lucae xi: Date Eleemosynam, et omnia munda sunt vobis.

Rursum haec tria commendantur ab Angelo, Tobiae 12: Bona est Oratio cum jejunio, et

Eleemosyna. Et regulas eorumdem trium operum explicat Dominus, Matth. 6. De cinere, et cilicio, quae ad Jejunium reducuntur, exstant exempla in divinis litteris, ut Ninivitarum, Jonae 3. Davidis, ac seniorum Israel, I Paral. 21. Idem imperatur Hier. 4. Joel. 1 et alibi. Idem confirmat ipse Dominus, Matth. ii. Denique Hieronymus incomment. ad 3. cap. Jonae: « Saccus, inquit, et jejunium, arma sunt poenitentiae. »

De flagellatione, ac percussione sui ipsius, quod genus poenitentiae praeter cretera damnant adversarii, habemus exemplum Apostoli Pauli, I Corinth. 9: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Quo loco verbum Graecum u7twjria^o) (ut Theophylactus notat) significat, usque ad livorem contundere. Et quamvis Apostolus similitudem ducat ab iis, qui in stadio pugnant, ac dicere velit, eo se modo corpus suum male accipere, ac subjicere, quemadmodum athletae, cum in stadio adversarium suum pugnis, ac caestibus ad livorem usque contundunt, tamen omnino probabile est Paulum etiam proprie corpus suum verberibus affecisse; tum quod vox Graeca id significet, tum quod hoc genus poenae etiam veteribus fuerit usitatum. Nam Luere 18. publicanus poenitens percutiebat pectus suum: et S. Hieronymus postquam dixerat in epist. ad Eustochium de custodia virginitatis: «Horrebant sacco membra deformia », et: Nuda homo vix ossa cohaerentia collidebam »; et « Repugnantem carnem, hebdomadarum inedia subjugabam. » Subjungit: « Memini me clamantem, diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret Domino increpante tranquillitas. »

Jam vero haec ipsa opera quatenus quoad certummodumin particulari, divinitus mandata non sunt, ac per hoc indebita dici possunt; grata esse Deo, et sancta, atque utilia, demonstratum est a nobis in 2. lib. de Monachis, ubi de Conciliis Evangelicis, et Op eribus supererogationis disputavimus.

Ac praeter alia, insigne testimonium habemus in lib. Num. cap. 30. ubi Deus approbat, et sibi reddi jubet, vota sponte facta de jejuniis, aut alia quavis corporis afflictione. Atqui Deus nunquam imperaverat, non solum in specie aliqua certa vota, sed ne in genere quidem ulla vota: et tamen vota sponte

facta Deo grata esse, perspicuum est, tum ex eo, quod jubet sibi reddi, tum ex illa Prophetae cohortatione: Vovete, et reddite Domino Deo vestro Psalm. 75. Falsum igitur est quod adversarii passim scribunt, opera indebita, sive non imperata divinitus, minime Deo placere.

Insigne quoque est exemplum S. Joannis Baptistae, cujus vestis, piii camelorum erant; cibus, locustae; lectus, humus; domus, desertum. Matth. 3. Luc. 3. et Mare. 1. Neque poterunt adversarii in Scripturis ostendere ubi Deus tantam vitae asperitatem imperaverit, ut omnino fateri cogamur, ejusmodi labores sponte susceptos fuisse, atque ad opera supererogationis pertinuisse. Neque illud dici potest, resipiscentiam, ac vitae novitatem eos labores postulasse. Nam nec S. Joan. unquam a Deo alienus fuerat, ut conversione, et resipiscentia, ac vitae novitate indigeret: neque conversio, ac vitae novitas ex sententia praecipue adversariorum, tantum severitatem requirit. Joannes igitur quia Poenitentiam praedicaturus venerat; ut eam non solum verbo, sed etiam exemplo praedicaret: « Elegit, ut scribit Chrysostomus homil. 10. in Matth. vestem, et victum, ac reliquam vitam compunctioni, et poenitentiae accommodatam. » Et placuisse Deo ejusmodi vitam, testis est Christus ipse, qui Joannem Matth. 2. et Luc. 7. mirifice laudavit.

Huc etiam pertinet Annae illius exemplum quae ut Lucas scribit cap. 2, non recedebat a templo, jejuniis ac obsecrationibus serviens, die ac nocte { 2). Nam a templo non recedere, et perpetuo jejunare et orare, non erat in lege Domini usquam imperatum: et tamen haec opera indebita, et supererogationis, fuisse cultum Deo gratum, ex verbis Evangelii satis aperte colligitur. Neque enim Evangelista in laudibus ejus mulieris posuisset, assidua illa jejunis et preces, et in templo commemorationem; neque dixisset, illam Deo servisse jejuniis et orationibus, nocte ac die; nisi opera illa cultum Dei esse credidisset. Omitto alia plurima, quae et per se obvia sunt, et a nobis alibi annotata.

Porro veteres Patres, afflictiones istas carnis non imperatas in particulari, sed sponte assumptas, apertissime laudant, et ad cultum Dei pertinere dicunt.

Tertullianus in libro de resurrectione carnis; seras et aridas escas, et reliquam cor¬

poris afflictionem, sacrificia esse Deo grata, scribit. Gregorius Nazianzenus in epistola ad Rellenium, scribens de quibusdam sanctis viris, qui aut nunquam homines videbant, aut totos viginti dies sine cibo transigebant, aut integro anno in oratione stabant: quae certe opera non sunt divinitus imperata: <( Talis, inquit, est Christi pars, talis passionum Christi fructus, quem ipse e terra ad Patrem defert; religionis, inquam, Christianae columen, populi decus, mundi fundamentum cum coelestibus pulchritudinibus elegantia propemodum certans. » Augustinus homil. 29. in lib. l. homiliarum, eleemosynarum largitionem, sacrificium vocat. Idem, sive quicumque fuit auctor, in libro de dogmatibus Ecclesiasticis, cap. 68. « Pro amore castigandi corporis, abstinentibus a vino vel carnibus, nihil credere meriti accrescere, non hoc Christiani, sed Joviniani est. » At profecto a carnibus, et vino abstinere, non est divinitus imperatum. Leo serm. 2. de jejunio decimi mensis: « Pro consummata, inquit, perceptione omnium fructuum dignissime largitorum, eorum Deo continentiae libamen offertur. » Quo loco S. Pontifex, sacrificium, ac per hoc, cultum Dei, jejunium illud appellat, quod certum est non esse a Deo Christianis impositum. Denique, pleni sunt libri Patrum ejusmodi testimoniis.

Postremo, accedit etiam ratio. Nam si Deo placent opera, quae ipse neque in genere, neque in specie imperavit, modo cum debitis circumstantiis fiant, ut paulo ante ostendimus de votis; quanto magis certum erit, placere Deo, quae ipse saltem in genere imperavit, qualia sunt, Oratio, Jejunium, et Eleemosyna, et qua3 ad ista revocantur? Argumenta Philippi soluta sunt capite superiore.

Posse hominem justi ficatum vere Deo satisfacere pro reatu pcenx temporalis.

Ultima restat quaestio: Utrum opera quse fiunt ad redimendam poenam temporalem, cujus reatum ssepe manere ostendimus post culpam dimissam, vere satisfactoria dici possint. Adversarii siquidem etiamsi cogantur admittere (ut jam disputavimus) manere interdum reatum poenae temporalis post culpam remissam; et poenis sponte assumptis praeveniri manum Dei, et flagella divina averti, ac denique Jejunium, Orationem, et Eleemosynam esse opera laboriosa, ac Deo grata: tamen nullo modo adduci possunt, ut fateantur, per hsec opera satisfieri Deo, aut poenas, debitas compensari; vix etiam nomen ipsimi Satisfactionis ferunt.

Lutherus in assert. art. 5: « Vehementer, inquit, odi, et sublatum vellem hoc vocabulum (Satisfactio), quod non modo in Scripturis non invenitur, sed et periculosum habet sensum, quasi Deo quisquam possit pro ullo peccato satisfacere, cum gratis ille agnoscat omnia. »

Philippus in Apologia Confessionis Augustanae artic. de Confessione et Satisfactione:

« Sed tamen, inquit, fatentur adversarii, quod Satisfactiones non prosint ad remissionem culpae: verum fingunt Satisfactiones prodesse ad redimendas poenas, seu Purgatorii, seu alias. «Et infra: » Hsec tota res est commentitia, recens conficta, sine auctoritate Scripturse, et veterum scriptorum Ecclesiasticorum. » Et infra: « Scholastici viderunt in Ecclesia esse Satisfactiones, sed non animadvertebant, illa speculata instituta esse, tum exempli causa, tum ad probandos hos, qui petebant recipi ab Ecclesia. In summa, non viderunt esse disciplinam, et rem prorsus politicam: ideo superstitiose finxerunt, eas non ad disciplinam coram Ecclesia, sed ad placandum Deum valere. »

Joannes Calvinus lib. m. Instit cap. 4. §. 39. loqueris de Satisfactionibus, quae leguntur apud veteres: « Vocarunt, inquit, ut plurimum Satisfactionem, non compensationem, quae Deo redderetur, sed publicam testificationem, qua qui Excommunicatione mulctati fuerant, cum in communionem recipi vellent, Ecclesiam reddebant de sua poenitentia certiorem: indicebantur enim illis pcenitentibus certa jejunia, et alia, quibus se prioris vitae vere, et ex animo pertaesos esse approbarent, vel potius priorum memoriam obliterarent: atque ita dicebantur non Deo, sed Ecclesiae satisfacere. » Haec ille, qui his verbis satis ostendit, se non admittere Satisfactionem qua Deo satisfiat; et in superioribus explicaverat, se non solum satisfactionem quoad culpam, sed neque etiam ' quoad poenam, ullo modo admittere: cujus argumenta paulo infra dissolvemus.

Martinus etiam Kemnitius loco saepius notato, ac praecipue pag. 1087. id praecipue in Tridentino Concilio reprehendi, quod exigat Satisfactionem in reconciliatione, quae fit post Baptismum: «Ita, inquit, Concilium sententiam suam explicat: Eos qui ante Baptismum deliquerunt, dicit in gratiam a Deo recipi sine propriis satisfactionibus, propter meritum et Satisfactionem Christi: qui vero post Baptismum lapsi sunt, illis ait divinam clementiam non dimittere peccata absque ulla propria ipsorum satisfactione, quam pro peccatis ipsi exsolvant. Hoc lector bene notet etc. »

Nos igitur Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 14. et sess. 14. canon. 13. et Ecclesise totius sententiam sequentes, probare aggrediemur, per opera illa poenalia, de quibus hactenus locuti sumus, vere ac proprie Domino satisfieri pro reatu poenae, qui post culpam dimissam remanet expiandus.

Illud tamen antea praemittendum putamus, quod et initio libri hujus attigimus nos hoc loco de Satisfactione illa verba facere, quae (ut nostri loquuntur) ex condigno quidem poenam temporalem expiet, non tamen ex rigore just tise. Satisfactio enim ex rigore justitias, duo requirit: ut satisfiat ex propriis, et ad aequalitatem, nulla videlicet praeveniente, aut intercedente gratia ejus, cui debetur Satisfactio. Nos autem neque aliquid habemus, quod Dei non sit, neque possumus ullo genere honoris adaequare injuriam, quam Deo fecimus: cum injuriae mensura aestimetur ex dignitate Dei, quae infinita est; mensura honoris, quem illi impendimus, aestimetur ex dignitate nostra, quae est finita, ac perexigua. Nihilominus tamen accedente gratia Dei, eaque multiplici, vere possumus aliquo modo ex propriis, et ad aequalitatem, ac per hoc juste, et ex condigno satisfacere.

Primum enim accedit gratia justificationis, per quam efficimur filii Dei, membra Christi, habitacula Spiritus sancti: et hac ratione, opera nostra, ut a Spiritu Christi in nobis habitante procedunt, quamdam habent infinitatem, ac per hoc etiam quamdam aequalitatem cum injuria, qua Deum peccando affeceramus.

Accedit rursus alia gratia, cum Deus, qui nostra omnia sibi jure vindicare posset, non omnia, quae facere possumus, imperat, sed certa quidem opera duntaxat, alia vero permulta non imperat, suadet, atque ad ea facienda hortatur, ut lib. n de Monachis copiose ostendimus. Ex qua Dei benignitate illud consequitur, ut habeamus opera propria, et indebita, quibus pro injuria satisfaciamus: quanquam ea est benignitas Dei, ut etiam quee munera ipsius sunt, nostra esse merita patiatur et qusedemanu ejus accepimus, sibi donari libenter admitfat.

Accedit praeterea alia gratia. Nam Deus cum nos ad amicitiam suam per reconciliationem iterum recipit, a poena, cujus debitores eramuseet, ernitatem aufert, ac de aeterna temporalem facit. Ita igitur intelligimus, per nostra opera Domino satisfieri, non ex rigore justitiae, sed gratia ipsius eaque multiplici praecedente, et comitante, atque id nobis donante, ut habeamus, unde ex propriis, et ad aequalitatem pro poena temporali satisfacere valeamus.

Hac explicatione praemissa, probanda est veritas primum testimoniis Scripturarum,. Deinde, traditione veteris Ecclesiae.

Ex Scripturis probatur, Deo satifieri posse pro poena temporali, culpa dimissa.

Primum igitur Scripturae testimonium esse potest, quod habetur Isaiaecap. 1, ubi Dominus promittit remissionem plenam, ac perfectam peccatorum quasi praemium quoddam, iis qui non tantum laverint ac mundaverint se per contritionem, sed etiam in bonis operibus misericordiae se exercuerint. Sed de hoc loco plura dicemus cap. 15. in solutione tertii argumenti Joannis Calvini.

Alterum testimonium habetur Daniel. 4: Peccata tua eleemosynis redime. Et Prov. 16: Misericordia et veritate redimitur iniquitas. Hic enim habemus vocem Redemptionis, quae aequivalet voci Satisfactionis, quam Lutherus in divinis litteris inveniri negabat. Certe enim non minus ad justitiam pertinet Redemptio, quam Satisfactio: etsi absurdum esset dicere, nostris operibus satisfieri pro peccatis, multo esset absurdius dicere, nostris operibus redimi peccata: quemadmodum ipsi etiam haeretici gravius ferunt, si dici velimus aliqua ex parte redemptores, quam satisfactores. Cum igitur Scriptura non uno in loco

disertis verbis tradat, nostris operibus redimi peccata, profecto non abhorret ab usu Scripturae quod nos dicimus, nostris operibus satisfieri pro peccatis. Quemadmodum autem refellatur Calvini expositio cap. 3. ostendimus.

Sed fortasse objiciet aliquis, non dixisse Danielem, Pcenas tibi debitas eleemosynis redime; sed, Peccata tua eleemosynis redime, proinde locutum esse de redemptione culpae; quam nos ipsi faitemur non esse veram et propriam redemptionem.

Respondeo: in sacris litteris nomen peccati saep numero accipi pro poena, sive pmnae reatu, ut Gen. 43. Nisi reduxero puerum, ero peccati reus in te omni tempore. Deuteron. 5. Reddens iniquitatem patrum in filios..III Regum i. Erimus ego, et filus meus Salomon peccatores. Et hoc modo accipi potest illud quod adduximus ex Proverbiis: Misericordia, et veritate redimitur iniquitas.

Locus autem Danielis duobus modis exponi solet. Uno modo ut per peccatum intelligatur culpa, sive inimicitia cum Deo: et tunc significatur illis verbis, posse hominem poenitentiam per eleemosynas placare Deum ex congruo, atque ab eo gratiam reconciliationis impetrare. Ex qua interpretatione id sequitur, ut si opera hominis nondunfjustificati, tamen cum auxilio Dei speciali facta tantum valent ad reconciliationem, ut excongruo dicantur redimere culpam: multo magis opera hominis justi, ex Spiritu inhabitante facta, tantum valeant ad expiandam poenam temporalem, ut ex condigno dicantur redimere poenam.

Alio modo exponuntur a nonnullis ea verba, ut per peccatum sola poena intelligatur. Sed quia Nabuchodonosor impius erat, et non solum poenas sed etiam culpae remissione indigebat, idcirco auctores illi volunt, sententiam Danielis esse hiulcam, ac subintelligi alia verba, quibus ad agendam poenitentiam, et quaerendam reconciliationem Daniel regem sit cohortatus, actum demum addiderit de expianda poena: Peccata tua eleemosynis redime. Caeterum plenus commentarius erit si verba Danielis intelligamus de perfecta remissione peccati cjuoad culpam et poenam; ita ut cohortatio sit ad magnas et frequentes eleemosynas, quibus primum disponatur Rex ad reconciliationem, deinde etiam poenam ex condigno redimat; quemadmodum

Chapter 62 of 63