Praefatio
Disseruimus hactenus de ea parte Ecclesiae, quae est in terris: Nunc de ea disputandum est, quae degit infra terram; disputaturi ultimo de illa, quae regnat in coelis; et quoniam fideles jam defuncti, necdum beati, et corpore, et animo sunt infra terram, diversis in locis, ideo primum de loco animarum dicemus; secundo de loco corporum, id est, de sepultura.
Sed antequam ad quaestiones veniamus, tria praemittenda sunt. Primo, quid nomine Purgatorii hoc loco intelligamus. Secundo, qui fuerint errores de Purgatorio. Tertio, quo ordine sit explicanda haec disputatio.
Scripserunt autem de Purgatorio Joannes Boffensis contra articulos Lutheri; Joannes Eckius lib. IV. de Purgatorio; Joannes Bunderius in suo Compendio titul. J8. Joannes Garetius lib. de orat, pro defunctis; Jacobus Latomus in explicatione artic. sexti Lovaniensium; Jodocus Clicthovaeus in lib. de Purgatorio; Bernardus Lutzenburg. lib. unico de Purgatorio; Alphonsus de Castro, verbo Purgatorium; Martinus Peresius Ajala de traditionibus; Claudius Coussord contra Waldenses; Cajetanus tom I. tract. 25 et 24; Franciscus Orantius lib. V. de locis Catholicis; Hugo Etherianus de regressu animarum ab inferis; Catharinus lib. de veritate Purgatorii.
Chapter 1 of 34