Caput I. De nomine Purgatorii
Tria in Scripturis inveniuntur, quibus tribuitur purgatio peccatorum, et purgatoria dici possunt. Primo, Christus ipse, de quo dicitur ad Hebr. I: Purgationem peccatorum faciens. Joan. I: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (i). Sed de hoc non loquimur, tum quod non soleat Christus vocari Purgatorium, tum quod sit extra controversiam eum purgatorem peccatorum esse.
Secundo, tribulationes hujus vitae, de quibus ad litteram videtur intelligcndus Malachias cap. III: Ipse sedebit quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum, et quasi argentum. Nam, ut recte exponit B. Hieronymus, hic agitur de tribulatione, quae praecedet diem judicii ad purganda peccata fidelium, et Joan. XV: Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. De hoc Purgatorio non loquimur, tum quod sit extra controversiam, tum etiam quod non semper tribulatio hujus vitae sit purgatoria. Nam multi justi affliguntur, non ut purgentur, sed ut exerceantur, et probentur juxta illud Ecclesiast. XXVII: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Et multi injusti affli¬
guntur, non ut purgentur, sed ut incipiant damnationis suae pcenas gustare.
Vocatur ergo tertio Purgatorium, locus quidam, in quo tamquam in carcere post hanc vitam purgantur animae, quae in hac non plene purgatae fuerunt, ut nimirum sic purgatae in coelum ingredi valeant, quo nihil intrabit coinquinatum. De hoc est tota controversia.
Chapter 2 of 34