Skip to the text

Textus

Sacramenta componi ex rebus, et verbis, ut materia et forma.

De causis Sacramenti disputaturus, Primum de intrinsecis causis dicam. Deinde de extrinsecis. Ac de intrinsecis tres erunt quaestiones. Prima; An Sacramenta constent ex rebus, ut materia, et verbis, ut forma. Secunda; Quae sirit illae res, et illa verba. Tertia; An res illae, et verba ita determinata sint, ut nihil in eis mutari possit.

Prima quaestio; Utrum Sacramenta constent rebus, et verbis, tamquam materia, et forma, etsi solum inter Catholicos disputatur, non tam ob discordiam eorum, quam ut res explicetur: est tamen qua*stio utilissima, vel etiam necessaria propter calumnias haereticorum, qui ex hoc dogmate Catholicorum, quo requirimus res, et verba in Sacramentis, conantur ostendere, multa non^ esse Sacramenta ex his, qua nos ha¬

bemus pro Sacramentis. Sunt igitur variae Doctorum sententiae.

Prima est quorumdam recentiorum, qui volunt proprie in Sacramentis materiam, • et formam non esse res et verba, sed rem sensibilem esse materiam, sive sit res, sive verbum, sive utrumque, significationem autem esse formam. Quod vero communiter dicitur, rem in Sacramento esse materiam, verbum esse formam, volunt explicandum esse de Sacramento materialiter sumpto. Ita docet Dominicus a Soto in IY. dist. I. qusest. I. art. i. et 2. quod idem videtur dicere Cajetanus in 3. par. qusest. LX. art. 6. nisi quod Cajetanus affirmat, significationem Sacramenti esse unam et simplicem, resultantem ex composito sensibili ex rebus et verbis; quod Sotus non dicit.

Altera sententia est aliorum, qui docent, Sacramentum ipsum, et non solum ejus partem materialem, constare ex rebus ut materia, et verbis utforma. ItaS.ThomasllI. par. qusest. LX. art. 6. ad secundum, et veteres Theologi communiter.

Rursus quidam existimant, non omnia Sacramenta constare rebus, et verbis, sed solum quaedam. Ita Durandus in IV. dist. I‘. q. 3. et Adrianus quaest. 2. de Baptismo.

Alii docent omnia Sacramenta novae legis, constare rebus, et verbis. Ita Alexand. Alensis IV. pars summae quaest. 8. memb. 3. art. 1. et 3. et Theologi communiter in dist.

Alii denique volunt omnia Sacramenta constare rebus et verbis, si res et verba accipiantur largo modo pro iis signis, quae aut sunt vera? res, et vera verba, aut certe vicem eorum gerunt; si vero accipiantur in rigore, non constare omnia Sacramenta rebus et verbis. Ita docet Dominicus a Soto in IV. dist. I. quaest. I. art. 6. et alii quidam recentiores. Sed istae opiniones magna ex parte conciliari possunt.

Sit igitur Prima propositio: « Sacramenta veteris legis probabile est non habuisse res, et verba, sed solas res. » Ilaec est S. Thomae 3. par. quaest. LX. art. 6. ad ultimum. Ratio est, quia in Scriptura veteri, ubi praescribuntur praecipui ritus Sacramentorum, nulla fit mentio verborum, ut patet Genes. XVII. ubi praescribitur ritus Circumcisionis. ExodXII.ubi praescribitur ritus Agni Paschalis Levit. VIII. ubi praescribitur ritus Ordinationis. Praeterea ratio postulare videbatur, ut

Sacramenta nova ab ipso Christo instituta, signa essent clariora, quam vetera, quaj Moses, ut Dei minister, instituit.

Posset objici, quod Levit. IV. ubi praescribuntur sacrificia pro peccato (quae erant etiam Sacramenta Testamenti veteris, ac respondebant Sacramento nostro Poenitentiae, ut S. Thomas docet 4. 2. quaest. CII. art. 1.) praescribitur etiam, ut oret sacerdos pro iis, quorum est Sacrificium. Sed respondetur, orationem illam sacerdotis non fuisse de essentia Sacrificii pro peccato, sed solum addi debuisse in usu, seu administratione Sacramenti illius ad facilius impetrandum. Id quod ex eo colligitur, quod, ut ibidem habemus, in Sacrificio pro peccato sacerdotis nulla oratio adhibeatur, sed solum in Sacrificio pro peccato aliorum de populo. Illud autem quod habetur Num. V. de verbis prajscriptis in caeremonia Zelotypiae, non est ad rem. Illa enim caeremonia non erat Sacramentum, cum non esset instituta ad sanctificandum, sed ad investigandum, et puniendum adulterium.

Secunda propositio: « In Sacramentis omnibus novae legis inveniuntur res, ut materia; et verba, ut forma. » Haec propositio saltem quoad modum loquendi, negari non debet. Habetur enim expresse in Concilio Florentino, in instructione Armenorum, quae facta est, ipso approbante Concilio, ut ibidem legimus. Praeterea habemus in Scripturis, expresse res, et verba in quatuor Sacramentis, nimirum in Baptismo Matth. XXVIII: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. In Eucharistia Matth. XXVI. ubi ponitur panis, et verbum: Hoc est corpus meum. In Confirmatione Actor. VIII. ubi ponitur manus impositio et oratio, quae verbis fit. In extrema unctione, Jacobi V. ubi ponitur unctio et oratio. Credibile igitur est alia etiam Sacramenta constare rebus, et verbis, licet non habeantur ita expresse in Scripturis. Item est communis sententia veterum Theologorum, uno Durando, vel aliis paucis exceptis, quorum loquendi modus corrigendus est, licet in re non multum discrepent a caeteris.

Tertia propositio: « Non solum quod est materiale in Sacramento, sed ipsum totum Sacramentum recte dicitur constare ex rebus, ut materia; et verbis, ut forma. » Ha?c est aliquo modo contra Cajetanum, et So-

tum: quamvis quod ipsi dicunt, etiam.aliquo modo sit verum.

Notandum igitur, Sacramentum proprie non esse compositum aliquod Physicum, neque artificiosum, sed cum utroque habere similitudinem quamdam. Et quidem si conferantur cum composito artificioso, tum sine dubio forma ejuspartim estsignificatio, partim virtus operativa; materia vero sunt res ipsse, et verba, in quibus residet significatio, et virtus illa operativa. Ut enim in composito artificioso tota substantia dicitur materia, forma vero est quoddam accidens: ita Sacramentum, ut signum, formaliter dicit significationem; ut causa, dicit vim operativam; reliqua omnia ad materiam, seu subjectum pertinent. Et hoc modo accipiendo Sacramenta, recte dicunt Cajetanus et Sotus.

Tamen potest etiam Sacramentum considerari, ut est simile composito Physico. Nam ut in composito Physico materia pra;- cedit: forma accedit, ita Sacramento accedit verbum ad elementum. Item ut in composito Physico materia est indeterminata, sed coarctatur a forma; ita in Sacramento verbum determinat indifferentiam elementi. Denique, ut in composito Physico materia est imperfecta, forma est perfecta, et dat esse rei: ita in Sacramento verba sunt rebus perfectiora, cum sint signa multo clariora, et prsestantiora.

Et hoc modo totum verbum cum sua significatione est forma, et totum elementum cum sua significatione, est materia. Id quod probatur Primo, quia ita loquitur Concilium Florent, et veteres Theologi. Nam ipsi dicunt, Sacramentum constitui ex re, et verbo, ut ex materia, et forma. At remota significatione, nulla est compositio ex re, et verbo; non enim est alia conjunctio rerum, et verborum, nisi quatenus rei significatio indeterminata, determinatur per significationem verbi. Non igitur Concilium, et Theologi volunt solum subjectum significationis constitui ex rebus, et verbis, sed totum ipsum Sacramentum etiam ut signum est formaliter.

Praeterea compositio ex re sensibili, et significatione, non est compositio ex materia et forma,, ut partibus essentialibus, sed est compositio ex subjecto, et accidente. At Concilium, et Theologi dicunt: Sacra-

Matth. XXVIII, 19; Matth. XXVI, 26.

menta constare ex materia ct forma, non ex subjecto, et accidente: s£cpe etiam addunt, ideo non posse ab Ecclesia mutari materiam, aut formam Sacramentorum, quia sunt de essentia, seu substantia.

Secundo probatur ratione. Nam significatio Sacramenti, non est una significatio simplex, ut Cajetanus docet, sed dure sunt partiales, ex quibus una totalis componitur. Ergo ipsa etiam significatio ex materia, et forma componetur, ut ex partibus essentialibus.

Antecedens probatur dupliciter. Primo: Antequam fiat conjunctio elementi, et verbi, utrumque habet suam significationem: Sed ex conjunctione non perit ulla significatio: Non enim potest verbum tollere significationem elementi, quee est naturalis, sed solum eam determinare, nimirum, ut cum aqua, exempli causa, naturaliter significare possit quamlibet purgationem, determinetur a verbo ad significandam purgationem a peccatis. Manet igitur utraque significatio, sed conjunguntur inter se, ita ut ex duabus partialibus, fiat una integra, et totalis.

Secundo: Tam verbum, quam elementum in Sacramentis significat aliquid, ut omnes docent, et patet etiam ex S. Thoma III. par. quest, LX. art. G. ad primum et secundum. Sed verbum non communicat elemento suam significationem, neque verbo elementum: duae sunt igitur, non una. Assumptio probatur. Quia elementi significatio naturalis est, ut ibidem ait S. Thomas, verbi autem voluntaria. Non igitur significatio elementi communicatur verbo, quia tura naturalis esset, non voluntaria verbi significatio: et contra, significatio verbi non communicatur elemento, quia tunc elementi significatio esset mere voluntaria, et nullo modo naturalis.

Quarta propositio: « Ut Sacramenta constare dicantur rebus, et verbis, non est necesse, ut res non sint verba, et verba non sint res, sed sat est si aliquid fungatur vice rei, aliud vice verbi. » Hrec propositio conciliat tres ultimas sententias. Nam ut Ledesmius recte monet, quoest. I. art. 6. non est quaestio inter Durandum, et alios, nisi de nomine.

Probatur propositio. Nam in Sacramento Poenitentiae potest fieri, ut nulla sint alia signa praeter verba. Ex communi enim consensu Theologorum, in Sacramento Poenitentiae, forma est absolutio; materia remota sunt

peccata; materia proxima sunt aotus poenitentis, id est, contritio, confessio, et satisfactio, quatenus signo externo produntur. Potest autem fieri, ut quis non habent nisi peccata verbo commissa; et tunc materia remota erunt sola verba. Potest etiam fieri, ut non ostendat signa contritionis, confessionis, et satisfactionis, nisi verbis. Non enim est de essentia Sacramenti, ut poenitens ploret, suspiret, flectat genua etc. sed si tantum verbo dicat sua peccata, et dicat se esse contritum, et velle satisfacere, potest absolvi: quare materia etiam proxima tunc non erunt, nisi verba. Tere tamen dicuntur esse in eo Sacramento res, et verba, quia peccatum verbo commissum, non ut verbum, sed ut peccatum est materia confessionis: peccatum autem formaliter non est verbum, sed res a verbi ratione valde distincta. Sic etiam confessio non est proprie materia Sacramenti, ut oratio qusedam, sed ut actio poenitentis. Nam ut eleganter docet S. Thomasin IY.dist I i. quajst I. art. I. singulare est in hoc Sacramento, ut actio suscipientis sit pars essentialis Sacramenti. Ut enim inter corporalia medicamenta, qusedam sunt omnino extrinseca, ut emplastra, quae applicantur segrotis, et non requirunt ejus actionem, ut partem medicamenti; quasdam alia partim sunt extrinseca, partim intrinseca, ut quaedam potiones, quae requirunt ut partem medicamenti, ambulationem: sic etiam quaedam Sacramenta omni ex parte applicantur, et conferuntur a ministro, ut Baptismus, Eucharistia etc. sed Sacramentum Poenitentia; partim applicatur a ministro per absolutionem,, partim requirit, ipsius aegroti actionem, nimirum confessionem etc. -

Idem jam de forma ostendere possumus; nam in Sacramento Matrimonii omnium consensu, loco verborum sufficiunt nutus, aut litterae; modo sufficienter exprimatur consensus utriusque partis. Quod vero aiunt Nicolaus Papa 27. quaest. 2. can. Sufficiat; et Alexander Papa, cap. Cum locum, de sponsalibus, et matrimoniis, solum consensum efficere Matrimonium; non ita est accipiendum, quasi consensus interior sufficiat sine signo externo: siquidem idem Alexander, cap. Licet, de sponsa duorum, docet necesse esse, ut consensus, verbis consuetis exprimatur. Itaque illa particula: « Solus consensus dicitur efficere Matrimonium: » non excludit signum, quo exprimitur consensus, sed excludit consensum parentum, et solemnitatem, et alia, quae non sunt de essentia Matrimonii.

Quinta propositio: « Non est necesse, ut in omni Sacramento res, et verba ita conjungantur, ut partes essentiales ejusdem rei. n Notandum est hoc loco. Sacramentum habere quamdam similitudinem cum rebus naturalibus, quae ex materia et forma constant: tamen non esse revera compositum naturale, et idcirco non esse requirendas omnes proprietates materiae, et formae, sed satis esse, si aliquae reperiantur.

Probatur haec propositio ex Eucharistiae Sacramento. Siquidem in Eucharistia omnium consensu inveniuntur res pro materia, id est, panis, et vinum, et verba pro forma: Hoc est corpus meum. Hic est sanguis meus; et tamen nunquam res istae, et verba ita conjunguntur, ut materia, et forma in rebus naturalibus. Nam vel Sacramentum Eucharistiae est solum res ipsa consecrata, id est, species panis, et vini, ut continent corpus, et sanguinem Christi: vel etiam consecratio, aut sumptio, ut quidam volunt, Sacramenta dici possunt. Si consecratio dicatur Sacramentum, tum verba habemus, sed rem non habemus, ex qua Sacramentum componatur: tota enim consecratio in verbis consistit; nam panis, et vinum non concurrunt, ut pars consecrationis, sed ut subjectum circa quod agit Sacerdos; et in quo recipitur actio consecrantis. Cum vero Sacramentum dicitur res ipsa consecrata, vel sumptio, tunc rem habemus, verba non habemus, ex quibus Sacramentum componatur. Verba enim respectu rei consecbatae, non sunt pars essentialis, sed principium productivum; pars enim essentialis manet cum ipsa re, verba autem non manent cum re consecrata, imo tunc primum incipit esse res consecrata, cum verba desinunt esse. Quocirca Concilium Florentinum in instructione Armenorum, non docet, verba Eucharistiae esse formam ex qua constat Sacramentum, sed ex qua conficitur consecratio. Sic enim ait: « Forma hujus Sacramenti sunt verba Salvatoris quibus hoc conficitur Sacramentum. » Ex quo intelligimus, quando idem Concilium docet, in omni Sacramento esse res pro materia, et verba pro forma, non debere hoc intelligi ita proprie, ut intelligeremus in vero composito naturali.

Idem ostendi posset ex Sacramento Con¬

fessionis. Nam non solum, ut diximus, in eo Sacramento materia sunt verba, quae gerunt vicem rerum; sed etiam potest fieri, ut uno die liat confessio et altero die detur absolutio, ac proinde tum non simul sint materia, et forma: quod in nullo composito vere Physico reperitur. Quocirca tum Concilium Florentinum in instructione Armenorum, tum etiam Tridentinum sess. XIV. can. 4. dicunt, in Sacramento Confessionis actus pcenitentis esse quasi materiam; nec audent absolute dicere esse materiam.

Ex quibus omnibus apertissime colligimus materiam, et formam in Sacramentis largo modo esse accipiendam; atque hinc etiam facile solvuntur omnia, quaj contra objici solent.

Verbum, quod cum elemento Sacramentum facit, non esso concionale, sed consecratorium.

Diximus in Sacramentis res, et verba requiri, in quo cum adversariis convenimus. Neque dubitatio illa superest de re, qui sit illud videlicet, quod in Sacramentis adhibendum est, ut sensibile signum; fatentur enim nobiscum in Baptismo aquam, in Eucharistia panem, et vinum adhibendum. De materiis aliorum Sacramentorum non est opus hic disserere, quoniam ea non habentur ab adversariis pro Sacramentis.

Unum hic addam, ridicule Brentium in Confessione Wirtembergensi, cap. de Baptismo, excludere Chrisma ab usu Sacramenti, quod dicat ad elementa mundi pertinere, et in usu fuisse Judaeis in caeremoniis Testamenti veteris. Nam si ea ratio quidquam valeret, excludere oporteret etiam aquam. Nam aqua magis pertinet ad elementa mundi, quam oleum, cum sit ipsa unum ex quatuor elementis mundi, oleum vero non inter elementa, sed inter mixta numeretur. In caeremoniis quoque Judaeorum longe frequentiores erant ablutiones aquae, quam inunctiones olei.

Sed his omissis, de quibus alio loco dicendum erit, quaestio gravissima est de verbo, quod cum re conjunctum, Sacramentum facit. Nam Catholici omnes docent, verbum

Sacramenti esse pauca quaedam verba a Deo praescripta, quae super materiam a ministro pronuntianda sint; ut in Baptismo illa verba: * Ego te Baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » In Eucharistia illa: Hoc est enim corpus meum; et de caeteris ad eumdem modum.

At Joannes Calvinus lib. IV. Instit. cap. 14 § 4. contendit verbum Sacramentale nihil esse aliud, nisi concionem; sic enim loquitur: « Hoc est quod vulgo dicunt, constare Sacramentum verbo, et externo signo. Verbum enim intelligere debemus, non quod sine sensu et fide insusurratum, solo strepitu velut magica incantatione. consecrandi elementi vim habeat: sed quod praedicatum intelligere nos faciat, quid visibile signum sibi velit. Quod ergo sub Papae tyrannide factitatum est, non caruit ingenti mysteriorum profanatione; putant enim satis esse, si sacerdos, populo sine intelligentia obstupente consecrationis formulam demurmuraret. » Et infra: «Ergo cum de verbo Sacramentali fieri mentionem audimus, promissionem intelligamus qua: clara voce a ministro praedicata plebem eo manu ducat, quo signum tendit, ac nos dirigit. » Haec ille. Sed antequam vel probemus aliquid, vel refellamus, explicandaest diligenter Calvini sententia.

Primo igitur annotandum est, Calvinum, etcaeteros adversarios nostros aliter sentire, et loqui de Baptismo, aliter de Eucharistia, quae duo sola sunt apud eos propriissime Sacramenta. Nam in Baptismo duo genera verborum requirunt, in Eucharistia unum tantum: siquidem in Baptismo Primo loco requirunt verbum concionale, quo a ministro proponatur, et explicetur promissio divina. Deinde requirunt, ut dum aspergitur aqua, simul dicantur illa verba: « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Id quod patet tum ex libello Calvini de formula ministrandi Sacramenta; tum ex Melanchthone in locis, cap. de Baptismo; tum ex praxi ipsorum quotidiana; tum denique, quia non rebaptizantur apud Catholicos ii, quos Lutherani, et Calvinistse baptizarunt: quod tamen esset faciendum, nisi illi veram formam Sacramenti adhiberent dum baptizant.

Porro in Sacramento Eucharistiae Calvinistae (ut ex formula Calvini perspicuum est) non requirunt aliud verbum, quam instructionis; jubent enim Primo loco recitari ins¬

titutionem Sacramenti ex cap. XI prioris ad Corinthios, eo fere modo, quo nos in Missa recitamus lectionem ex eadem epistola ad populi instructionem. Deinde adhibet concionator explicationem; et tum demum sine ullo signo crucis, aut alio verbo, seu ritu sacro distribuunt panem, et vinum. Exstat alia formula Anglorum, qui Genevae degunt, in qua post lectionem epistola: ad Corinthios, et concionem, sequitur gratiarum actio conceptis verbis, quam alia voce pronuntiat minister, et tum demum sine ullis verbis consecratoriis, distribuitur panis, et vinum.

Lutherani autem non eodem modo omnes agunt, sed alii recitant verba institutionis mere historice, alii recitant cum intentione consecrandi, alii nihil recitant: quorum opiniones vide apud Kemnitium in 2. par. Examinis, pag. 346.

Ex quibus sequitur habere adversarios verum Baptismum, sed non veram Eucharistiam, nisi forte admodum paucos, eos videlicet, qui adhibent verba, et fuerunt in Ecclesia ordinati Sacerdotes.

Secundo notandum est, quod Calvinus dicit, verbum Sacramentale esse concionem, duobus modis intelligi posse. Uno modo, ut velit concionem esse partem Sacramenti essentialem, ita ut sine concione non sit Sacramentum. Altero modo, ut velit concionem non esse partem Sacramenti, sed tantum requiri, ut Sacramentum fructuose percipiatur.

Et quidem valde probabile est, Lutheranos, qui praeter concionem adhibent verba consecrationis in omnibus Sacramentis, non requirere concionem ad essentiam, sed ad fructum tantum Sacramenti assequendum; proinde cum eis nulla erit hoc loco altercatio: iis tamen exceptis, qui verba ipsa Sacramentalia non proferunt ad consecrandum, sed ad instruendum, et aperte Evangelii praedicationem vocant, ut facit Joannes Brentius in Confessione Wirtembergensi cap. de Eucharistia.

At Calvinus videtur quidem interdum loqui de verbo concionali, ut de re distincta a Sacramento, ut cum ait lib. IV. cap. 14. § 3. Sacramentum esse quasi appendicem verbi: tamen saepius de eo loquitur, ut de parte essentiali Sacramenti. Nam in verbis supra citatis dicit, Sacramentum constare duabus rebus, signo, et verbo, et per verbum dicit se intelligere concionem. Item ibidem explicat de verbo concionali, illud Augustini: « Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum »: ubi sine dubio verbum ponitur de essentia Sacramenti. Nam ibidem Augustinus, et ex Augustino Calvinus, ait: « Sine verbo quid est aqua nisi aqua? » id est, aqua sine verbo non est Sacramentum, sed profanum elementum. Praeterea si concionale verbum non esset de essentia Sacramenti, in Eucharistia nullum esset verbum de essentia, apud Calvinistas: non enim aliud verbo in eo Sacramento habent, nisi concionale. Praeterea in commentario cap. Y. ad Ephes. explicans Calvinus illud (Mundans eam lavacro aqua? in verbo vitae): « Apparet, inquit, nullam in Papatu legitimam esse signorum observationem. Nam verbum quidem per se habere jactant, sed quod sit incantationis vice: quia illud lingua incognita demurmurant, et ita quasi demortuo elemento potius, quam hominibus destinatum foret; nulla mysterii explicatio ad populum; quae sola facit ut mortuum elementum incipiat esse Sacramentum.» Nota ultima verba.

Denique Theodorus Beza omnem dubitationem tollit, cum ita scribit in libro, quem inscripsit: Summa doctrina? de re Sacramentaria: « Quae est causa formalis Sacramentorum? Ordinatio Dei in ipsius verbo comprehensa, et ab ipsius ministro explicata secundum ejus mandatum: non autem pronuntiatio ipsa’ illorum verborum, neque ulla vis in vocabulis latens. » Haec ille. Ex quo intelligimus verba illa Baptismi: «Baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti», recitari quidem a Calvinistis dum aspergitur aqua, sed non esse illa verba formam Sacramenti apud eos: verum concionem praecedentem esse formam, illa autem verba ad ritum pertinere, ut paulo infra idem Theodorus indicat: et illa ipsa non proferri, ut consecretur aqua, sed ut etiam inde instruatur populus.

Notandum est Tertio, tria esse, in quibus nos a Calvinistis dissentimus, quae sunt ordine demonstranda. Primum enim nos in omni Sacramento docemus, necessarium esse verba quaedam a Deo instituta pronuntiari in ipsa actione Sacramenti: illi solum in Baptismo id necessarium docent. Secundo nos docemus, ad essentiam Sacramenti non requiri verbum concionale, illi affirmant, requiri. Tertio nos docemus, ad essentiam Sacramentorum requiri verba certa

concepta, consecratoria, et haec esse, quae dicantur proprie verba Sacramentalia; illi hoc totum negant, et magicam incantationem vocant. Nam etiam verba Baptismi, ut dixi, non ideo recitant dum aspergunt aqua, sed ut instruatur populus, ut sint etiam illa verba pars quaedam concionis: in quo, ut dixi, JoannesBrentius, et alii quidam ex Lutheranis cum Calvinistis conveniunt Et haec est ratio, cur illi lingua vulgari, nos Latina utamur in Sacramentis: illi enim populum docere volunt, qui non intelligit linguam Latinam, nos Deum invocamus ad sanctificandum elementum, Deus autem omnes linguas intelligit.

Sit igitur Prima propositio: « Non solum in Baptismo, sed etiam in caeteris Sacramentis requiruntur verba in ipsa celebratione mysterii. » Probatur. Nam in Eucharistia, Dominus dum panem benedixit, certa verba pronuntiavit nimirum: Hoc est corpus, quod pro vobis datur, ac deinde jussit, ut idem nos faceremus: « Hoc, inquit, facite in meam commemorationem, » Luc XXII. Debemus igitur et nos certis verbis uti, si facere volumus, quod ipse fecit, ut nobis imperavit.

Dicent fortasse, Christum imperasse, ut faceremus, quod ipse fecit, non autem ut diceremus verba, quae ipse dixit. Sed nos respondemus, illud (Hoc facite) referri ad totam actionem Christi, ita ut comprehendat etiam verba. Id quod (ut omittam nunc alia ai'gumenta) discimus ex traditione, et usu Catholicae Ecclesiae, quae traditio si non recipiatur, in dubium revocabitur etiam forma Baptismi. Nam unde, quaeso, colligitur, dum aqua aspergitur, dicenda esse illa verba: « Baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti? » certe non aliunde quam ex illis verbis Matth. ult: Docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti. At ex hoc loco id non potest certe colligi, nisi recipiatur Ecclesia? traditio. Non enim Dominus ait, Dicite: Baptizo te in nomine Patris etc. satis igitur erit, si aspergentes aquam dicamus, In nomine Pati is, et Filii etc.

Praeterea non etiam dixit Dominus, Dicite; In nomine Patris etc. sed solum ait: Baptizantes eos, in nomine Patris etc. qua? verba non cogunt, ut dicamus, In nomine Patris etc. sed solum ut baptizemus auctoritate Dei, nimirum ut ejus ministri, quod potest fieri, etiamsi nihil dicamus, Id quod

ex aliis similibus locis demonstrari potest. Nam Marci ultim. Dominus ait: In nomine meo dcemonia ejicient, super aegros manus imponent, et bene habebunt. Et tamen non erat opus, ut Apostoli, cum aliquem curare volebant, dicerent voce, In nomine Domini, sed satis erat, si cogitatione: nam Actor. IX. Petrus excitavit Tabitham, et Actor. XIV. Paulus sanavit claudum sine ulla mentione nominis Christi. Sic etiam Matth. XVIII. Dominus ait: Ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, illic sum in medio eorum. Et tamen non est opus, ut qui volunt congregari in nomine Christi, dicant verbis; Congregamur in nomine Christi: sed satis est si conveniant Christi auctoritate. Sic denique Joan. V. Dominus ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non recipistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Ubi non significatur aliud per nomen, nisi auctoritas. ■

Quod igitur in Baptismo dicere debeamus: « Baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » non ex sola Scriptura certo colligi potest, sed ex Scriptura, adjuncta Ecclesiae explicatione, et praxi. Quod si in Baptismo recipitur Ecclesiae auctoritas, cur non etiam in Eucharistia, etcrnteris Sacramentis?

De aliis Sacramentis idem probari potest, quamquam non sit valde necessarium, cum ea ab adversariis non recipiantur. In Confirmatione perspicuum est, adhibenda esse verba ex cap. VIII Actor, ubi Apostolim anus imponentes simul orabant. Unde Cyprianus in epist. ad Jubaianum: « In impositione, inquit, manuum invocatur, et infunditur Spiritus sanctus super baptizatos. » Idem habet Ambrosius lib. III de Sacrament. cap.

2: « Post fontem, inquit, superest, ut perfectio fiat, quando ad invocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur. » Idem habet Hieronymus in lib. contra Luciferianos; et Augustinus lib. III. de Baptismo cap. 16.

In Sacramento Poenitentia} requiri etiam verba, patet ex illo Joan. XX: Quorum remiseritis peccata, remittuntur; nec enim id fieri potest sine verbis. Unde JoannesChrysostomus in commentario ejus loci, dicit, Deum uti, et manu, et lingua sacerdotis ad absolvendum; et S. Leo in epistol. 91. ad Theodorum dicit, post Baptismum Deum sic

ordinasse remedium Poenitentiae, ut nisi supplicationibus sacerdotum venia nequeat obtineri.

In Sacramento Ordinis requiri verba, docet Ambrosius in cap. IV. prioris ad Timotheum: « Manus impositiones, inquit, verba sunt mystica, quibus confirmatur ad opus electus, accipiens auctoritatem, teste conscientia sua, ut audeat vice Domini sacrificium Deo offerre. » Item Hieronymus in cap. LVIII Isaine, dicit Ordinationem clericorum fieri ad imprecationem vocis, et impositionem manuum.

In Sacramento Unctionis aegrotorum, planum est requiri verba ex epistola Jacobi cap. V: Inducat Presbyteros Ecclesice, et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini elc..

Denique in Matrimonio res est perspicua, cum non possit constare mutua consensio, nisi verbis, aut signis sequivalentibus exprimatur. Itaque Calvinus etiam in libro de forma ministrandi Sacramenta, licet Matrimonium non habeat pro Sacramento, tamen vult in Ecclesia, celebrari, et praescribit certam formam verborum.

Secunda propositio; « Non requiritur verbum concionale ad essentiam ullius Sacramenti. » Probatur Primo; argumento ab auctoritate Scripturae negative, quod ab adversariis magnifieri solet, et debet, cum nihil oporteat in rebus divinis facere sine Dei verbo, et ipsi nullum Dei verbum agnoscant, nisi scriptum. Igitur in Scripturis fit mentio Baptismi; primum Joan. III: Nisi quis renatus fuerit etc. deinde Joan. IV. ubi habemus, Dominum per discipulos baptizasse; item Marci ult: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: ad Tit. cap. III: Salvos nos fecit per lavacrum. I. Pet. III: Vos salvos facit Baptisma. Sed in his locis nulla fit mentio verbi, nedum concionis.

Duo tantum sunt loca, ubi fit mentio verborum. Unus est ad Ephes. V: Mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Alter Matth. ultim.: Docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti {5).

Prior locus explicari debet per posteriorem; tum quia haec sit regula generalis etiam ab adversariis celebrata, ut cum id fieri potest, una Scriptura per aliam explicetur: tum quia Chrysostomus,Theodoretus,Theophylactus, Anselmus, aliique interpretes ita docent; dicunt *nim illud: « In verbo vitae, significare, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Unus est Hieronymus, qui in commentario hujus loci per, verbum vitee, intelligit doctrinam. Sed observandum est, Hieronymum omisisse litteralem expositionem, et solum exposuisse mystice, id est, ut ipse dicit, tropologice. Non enim per lavacrum intelligit Baptismum, sed purgationem quamlibet, qua; per doctrinam fieri potest. Omnes autem interpretes, qui ad litteram exponunt, per lavacrum intelligunt Baptismum, et per verbum, intelligunt invocationem Trinitatis.

Remanet ergo solus locus ille Matthaei ultim.: Docere omnes gentes, baptizantes eos etc. quo loco non negamus juberi, ut instructio praecedat Baptismum: imo hoc ipsum nos docemus, et facimus; non enim baptizamus ullos adultos, nisi prius diu multumque instructi fuerint. Sed negamus hoc loco praescribi concionem tamquam partem essentialem Sacramenti, imo asserimus distingui hoc loco aperte doctrinam a Sacramento. Sic enim distinguit S. Hieronymus, in commentario hujus loci: « Ordo, inquit, praecipuus, jussit Apostolis, ut primum docerent omnes gentes; deinde fidei intingerent Sacramento, et post fidem, ac Baptisma, quae essent observanda, praeciperent. »

Porro, quod diximus de Baptismo, dici potest etiam de Eucharistia. Nam nec Dominus Mattii. XXYI. nec Paulus I. Corinth. XI. dicunt fieri debere concionem, cum celebratur ccena Dominica: nec ipse Dominus ullam habuit concionem, nec explicuit vim Eucharistiae (quod tamen Calvinus necessarium putat) in ipsa ccena; celebratione. Habuit quidem postea longissimum sermonem, ■quem Joannes descripsit cap. XIY, XY et XVI sed is nihil ad ccenam pertinebat, tum quod post ccenam habitus sit, tum etiam, quod nihil in eo de ccena Dominus disseruerit. Viderit igitur Calvinus, ex quo Evangelio didicerit, concionem esse formam Sacramenti.

Secundo probatur, non esse concionem de essentia Sacramenti. Nam si ita esset, non distinguerentur officia condonandi et baptizandi. Quicumque enim condonaretur, hoc ipso buptizaret, quandoquidem ministraret formam Baptismi: et contra, qui baptizaret,

condonaretur, cum Baptismus formaliter nihil aliud sit, nisi concio. At contradicit huic sententia; Beatus Paulus, cum aitl.Co- •rinth. I: Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare. In quem locum praeclare scribit commentarius, qui tribuitur Ambrosio: ostendit enim multo minus esse baptizare, quam praedicare, ex eo, quod qui baptizat, solum praenuntiat solemnia quaedam verba, et aquam infundit, quod facilimum est. Unde etiam Petrus Actor. X. postquam praedaverat Cornelio, non ipse eum baptizavit, sed jussit a ministris inferioribus baptizari. At secundum Calvinum Petrus ipse baplizasse dicendus esset, qui formam adhibuit Baptismi.

Tertio; Si forma Baptismi esset concio, varia essentBaptismata pro varietate concionum: non.enim omnes eodem modo condonantur. At unum Baptisma esse, sicut unus est Deus, et unus Dominus, testatur Apostolus ad Ephes. IV. et Symbolum Constantinopolitanum.

Quarto; Si forma Baptismi esset concio, falsum Baptismum haberent haeretici, ac proinde rebaptizandi essent: non enim vera esse potest praedicatio lisereticorum. At Ecclesia approbat Baptisma quorumlibet haereticorum, modo detur verbis praescriptis, id est, « fn nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » etiamsi addant ipsi perversissimam concionem, ut docet S. Augustinus lib. III. de Baptismo cap. 15: « Si Evangelicis, inquit, verbis, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum, quamvis ejus fides sub iisdem verbis aliud opinantis, quam Catholica veritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. Nam sub eisdem verbis, (id est, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti) non solum Marcion, aut Valentinus, aut Arius, aut Eunomius, sed ipsi carnales parvuli Ecclesiae, si possent singuli diligenter interrogari, tot diversitates opinionum fortassis, quot homines numerarentur. Animalis enim homo non percipit ea, qua; sunt Spiritus Dei. Numquid tamen ideo non integrum Sacramentum accipiunt? »

Quinto; Baptismum Catholicorum datur sine ulla concione. Etsi enim praecedit Gatechismus, et sermones, ac praedicationes permultce, tamen eo die, quo fit Baptismus, ordinarie concio fieri non solet. Et tamen Calvinus non jubet rebaptizari Catholicos, imo fatetur verum esse eorum Baptismum lib. IV. Instit. cap. 13. §. 16: « Tales, inquit, hodie sunt Catabaptistoe nostri, qui rite nos baptizatos pernegant, quod ab impiis, et Idololatris in regno Papali baptizati sumus. Itaque Anabaptismum furiose urgent etc. » Quomodo ista cohaerent, ut concio sit forma Baptismi, et tamen sine concione verus Baptismus dari possit? Quomodo etiam verba ista ex libris Institutionum concordant ^nn verbis ejusdem Calvini supra citatis ex commentario Y. cap. ad Ephes. ubi ait, nullam esse apud Papistas legitimam signorum observationem, quod desiit apud eos explicatio ad populum, quae sola facit ut mortuum elementum incipiat esse Sacramentum?

Sexto; Si forma Baptismi esset concio, parvuli certe baptizandi non essent: non enim fieri debet concio, ubi non est, qui audiat, et intelligat. Monet enim Sapiens Eccles. XXXII: Ubi non est auditus, non effundas sermonem. At pueri nihil intelligunt, nec attendunt, aut attendere possunt; igitur non est illis concio facienda: quare nec baptizari debent, aut possunt.

Ad hoc argumentum dupliciter responderi solet, aliqui enim, ut Lutherani, volunt parvulos percipere concionem. Sed Sos supra refutavimus dilemmate S. Augustini in Epist. ad Dardan. Aut usum rationis habent, aut non: si non habent, ergo non intelligunt; si habent, ergo sacrilegi sunt, qui Sacramentum recusant, ut patet.

Alii, ut Calvinus lib. IV. Instit. cap. 16. §. 20. dicunt, parvulos non percipere Sacramentum utiliter pro eo tempore, tamen verum Sacramentum percipere, quod postea utile sit futurum. Sed haec solutio non est sufficiens. Nam si verbi praedicatio est de essentia Baptismi, non minus, quam aqua; certe debet percipi non minus, quam aqua, alioqui non modo inutile, sed etiam nullum erit Sacramentum. Quod si aqua aspergeretur a ministro, infantem vero non attingeret, nemo diceret illum esse baptizatum; ergo si concio fiat, et non percipiatur ab infante, nemo dicere debet ex Calvinistis, illum esse baptizatum. Concio autem non vere percipitur, nisi cum intelligitur: non enim dicitur percipere concionem, qua» proprie instructio quaedam est, qui non instruitur, etiamsi so¬

num quemdam audiat. Non ergo infantes percipiunt formam Sacramenti, quare nec Sacramentum. Aut igitur Calvinistae fiant Anabaptistae, aut desinant concionem requirere ad essentiam Sacramenti.

Tertia propositio: « Requiritur ad essentiam Sacramenti certa forma verborum, quae non tam instruat circumstantes, quam consecret et sanctificet elementum. » Ha»c est non modo adversus Calvinum, sed etiam adversus Brentium, ac caeteros Lutheranos, quae vei’ba ipsa consecrationis pronuntiari volunt ad instruendum populum, non ad materiam consecrandam; et idcirco nefas esse putant, si ea verba Latine pronuntientur apud populum Latinae linguae imperitum.

Probatur haec propositio Primo; Verba a Domino praescripta in Baptismo, non habent formam instructionis, sed invocationis et benedictionis. Id quod probatur ex ipsa forma loquendi Christi. Non enim ait: Docere omnes gentes nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed: Baptizantes eos in nomine Patris etc. ubi verba illa, In nomine Patris etc. respiciunt actum baptizandi, non actum docendi: proinde sonant invocationem Trinitatis super aquae aspersionem, non declarationem mysterii ad auditores. Deinde, si licet Scripturam exponere per Scripturam, perspicuum erit, In nomine Patris etc. sonare invocationem, non instructionem: sic enim accipitur ista forma loquendi in aliis locis, ut Marci ult: In nomine meo deemonia ejicient. Actor. 111: In nomine Jesu Christi surge, et ambula. Matth. VII: Nonne in nomine tuo daemonia ejecimus? et alibi passim. Deinde, si verba ista ad instructionem pertinerent, valde profecto imperfecta essent: non enim solum instrui debent de Trinitate qui baptizantur, sed etiam de incarnatione, et passione Domini, ct praecipue de promissione gratiae ob Christi meritum; quarum rerum nulla in his verbis mentio fit.

Secundo; Verba, quae dicuntur in mysterio Eucharistiae ab Apostolo, dicuntur verba benedictionis, quod certe non instructionem, sed consecrationem sonat. I. Corinth. X: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Idem argumentum duci posset ab aliis Sacramentis, si ea reciperent adversarii. Vide tamen quae diximus in confirmatione primae propositionis.

Tertio probatur ex illis Apostoli ^rbis I. Corinth. 1: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? ubi Apostolus demonstrare vult, Sacramentorum actores non esse eos homines, qui illa ministrant, sed Deum: idque inde probat, quia non dantur in nomine ministrorum, sed in nomine Dei, id est, Patris, et Filii., et Spiritus sancti. Nomen igitur in verbis Sacramentorum, invocationem significat, ex qua colligitur auctoritas. Unde Chrysostomus hom. 3. in priorem ad Corinthios: « Noli, inquit, mihi dicere, quis baptizavit, sed in cujus nomine; neque qui baptizat, sed quem in baptismate invocamus, requiritur. » Yide de hoc loco, et de hoc argumento Optatum Milevitanum, lib. V. contra Parmenianum.

Quarto idem probatur ex traditione Conciliorum. Nam Concilium Nicaenum can. 19. jubet rebaptizari Paulianistas: quod idem statuit Concilium Laodicenum can. 8. de Cataphrygibus.' At contra Concilium I Arelatense eodem tempore celebratum can. 8. et Siricius epist. I. cap. 1. jubent, Arianos non rebaptizari, cujus differentiae causa non potest reddi nisi illa, quam reddit Innocentius I. in epist. 22. cap. o. quia videlicet Paulianistas, et Cataphryges non solum non credebant Trinitatem, sed nec baptizabant cum invocatione Trinitatis: at Ariani licet non crederent Trinitatem unius essentiae, tamen baptizabant in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. At certe quantum ad instructionem, et explicationem, tam errabant circa Trinitatem Ariani, quam Paulianistas, et Cataphryges: non igitur instructio, sed invocatio Baptismum perficit.

Quinto probatur ex Patribus, qui cum de verbis Sacramentorum loquuntur, non instructionis, sed invocationis, et consecrationis mentionem faciunt. Dionysius Areopagita in lib. de Ecclasiast. Hierar. cap. ult. vocat verba Sacramentorum ra; b rt-

xkriatit, id est, consecralorias invocationes. Justinus in Apologia ad Antoninum Pium: « Super eo, inquit, qui renascendum sibi esse statuerit, parentis rerum omnium, et Domini Dei nomen nominatur, atque id ipsum solum lavaturum istum ad lavacrum ducentes invocamus. » Et infra: « In nomine etiam Jesu Christi crucifixi, atque in nomine Spiritus sancti abluitur is, qui illu¬

minatur. » Basilius libro de -Spiritu sancto, cap. 13: « Tribus, inquit, mersionibus, ac totidem nomenclaturis, sive invocationibus * magnum Baptismatis mysterium perficitur.» Cyrillus catechesi 3: « Aqua simplex, inquit, per Sancti spiritus, Christi, et Patris invocationem, sanctitatem consequitur. »

Athanasius s,pr. 3. contra Arianos, circa medium: «Cur, inquit, dum initiamur Baptismate, una cum Patre, Filii quoque nomen recensetur? nam ut Pater sit insufficiens, nefaria vox est etc. » ubi docet, tres personas nominari in Baptismo, non quod una non sufficiat sanctificare hominem, sed quia inseparabiles sunt ob naturas unitatem. Quocirca vult verba illa Baptismi non dici ad instruendum populum, ut hasretici somniant, sed ad invocandum Deum, qui per Baptismum nos sanctificat.

Gregorius Nyssenus in lib. de Baptismo: «Omitte, inquit, mecum confligere, et oppone te, si potes, Domini vocibus, quae invocationem, et cognominationem Baptismatis hominibus instiluerunt. Et quce sunt verba Dominici prascepti-? Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Et infra: « Submittimus nos Patri, ut s^pctificemur etc. »

Cyprianus, vel quicumque fuit auctor, in serm. de Baptismo Christi, prope initium: « Verborum, inquit, solemnitas, et sacri invocatio nominis, et signa institutionibus Apostolicis sacerdotum ministeriis attributa, visibile celebrant Sacramentum: rem vero ipsam Spiritus sanctus format, et efficit, et consecrationibus visibilibus invisibiliter manum totius bonitatis auctor apponit. »

Ambrosius lib. II. de Sacramentis, cap. o: « Venit, inquit, sacerdos, precem dicit ad fontem, invocans Patris nomen, praesentiam Filii, et Spiritus sancti, utitur verbis ccelestibus. Coelestia verba, qute Christi sunt, quod baptizemus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si ergo ad hominis sermonem ad invocationem Sancti, aderat prmscntia Trinitatis, quanto magis ibi adest, ubi sermo operatur aeternus? » Similia dicit de verbis Eucharistiae lib. IV. de Sacramentis, cap. i.

Augustinus lib. III. de Baptismo contra Donatistas, cap. 10: «Non est, inquit, aqua profana, et adultera, super quam nomen Dei invocatur, etiamsi a profanis, et adulteris invocetur, quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est. Baptismus vero Christi verbis Evangeliois consecratus, et per adulteros, et in adulteris sanctus est, quamvis illi sint impudici, et immundi, quia ipsa ejus sanctitas pollui non potest, et Sacramento suo divina virtus assistit. » Et lib. Y. cap. 20: « Si ergo ad lioc valet, quod dictum est in Evangelio, Deus peccatorem non audit, ut per peccatorem Sacramenta non celebrentur, quomodo exaudit homicidam deprecantem, vel supra aquam Baptismi, vel super oleum, vei super Eucharistiam, vel super capita eorum, quibus manus imponitur? Quae omnia tamen, et fiunt, et valent etiam per homicidas. »

Solvuntur' objectiones.

Solvendae supersunt objectiones Calvini, qui p«mo loco profert testimonium S. Augustini ex tracta. 80. in Joan. ubi S. Augustinus, postquam dixerat: « Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? » adjungit: « Nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur. Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens: hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Unde in Actis Apostolorum: Fide mundans corda eorum. Et Petrus Apostolus: Sic nos Baptisma salvos facit, non depositio sordium carnis, sed conscientiae bonae interrogatio. Hoc est, verbum ildei, quod prajdicamus. » Haec ille.

Respondeo: Locus hic mire torquere solet nonnullos, cum tamen non usque adeo obscurus esse possit, cum sit pars quaedam concionis ad populum habitae, nisi forte credimus S. Augustinum per aenigmata praedicare solitum, ut QEdipo opus esset ad eum intelligendum. Referam igitur quid alii sentiant, et refellam ea, qua} non videntur recte dicta.

Primum igitur Calvinus contendit, totum hunc locum de concione intelligendum. Sed fallitur apertissime. Primo, quoniam Augustinus ait: <i Detrahe verbum, quid est aqua, nisi aqua? » At detracto verbo concionis, adhuc aqua Baptismi non est pura

aqua, "sed aqua sacra, et Sacramentalis. Nam apud nos nulla fit concio in Baptismo, et tamen Baptismum nostrum verum Sacramentum Calvinus esse fatetur, lib. IV. Instit. cap. 13. § 16.

Secundo, Augustinus ait: « Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum. » At concio non accedit ad elementum, sed praecedit, ut ipse idem Calvinus docet, lib.

IV. c. 14. § 3. Oportuisset ergo, ut diceret: Accedit ad verbum elementum, et fit Sacramentum.

Tertio, Augustinus ait: « Unde tanta virtus aqum, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo?» Et infra. ((Mundatio nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo. » Ubi fatetur Augustinus, ipsam etiam aquam vim habere mundandi, sed eam non ex se habere, sed a verbo. At concio nihil tribuit aquae; tota enim refertur ad instruendos auditores, non ad sanctificandam aquam. Imo id nobis objicit Calvinus in commentario, cap.

V. ad Ephesios, tamquam valde absurdum, quod in Sacramentis interdum verba referamus ad ipsum elementum consecrandum, et non ad populum instruendum.

Quarto, Augustinus ait: « Hoc verbo, ut mundare possit, consecratur et Baptismus.» At idem Augustinus docet verbum, quo Baptismus consecratur, esse illam invocationem: « In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Sic enim loquitur, lib..111. de Baptismo, contra Donatistas, c. 13: « Quamobrem si Evangeliois verbis: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum. » Id ipsum repetit in infinitis locis.

Quinto, Augustinus ait: « Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsam credentem, offerentem, benedicentem, tingentem etiam tantillum, mundet infantem, quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem. » At verbum concionale nihil prodest, nisi actu credatur, ut notum est: non igitur Augustinus de conciouali verbo loquitur.

Rejecta igitur Calvini sententia, quidam ex Catholicis docent, Augustinum loqui de verbo non concionis, nec consecrationis, sed institutionis Sacramenti: illud enim suo modo efficit Sacramentum, consecrat aquas, mundat infantem etc.

Sed neque hsec explicatio admitti potest. Primo, quoniam non tollit difficultatem, quam adversarius nobis objecit, ex illis verbis: « Non quia dicitur, sed quia creditur.» Et ex illis: « Hoc est verbum fidei, quod praedicamus; » quae verba ter repetuntur hoc loco ab Augustino.

Nihil enim horum quadrat in verba institutionis Sacramenti. Nara verba institutionis non ideo vim habent, quia creduntur, sed quia dicta sunt a Domino, qui solus potuit ex elementis facere Sacramenta. Neque verba institutionis sunt proprie verbum fidei, quod praedicamus: nam ibidem explicat Augustinus, quod sit hoc verbum fidei, cum ait: « Quia si confessus fueris in ore tuo, quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. »

Secundo, Augustinus praeter verbum, de quo hic loquitur, non agnoscit in Sacramento aliud verbum; sed nudum ac solum elementum, ut patet ex illis verbis: « Detrahe verbum, quid est aqua nisi aqua?» Et: «Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum.» Et: «Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo?» Non igitur hoc verbum est verbum institutionis, cum certum sit praeter verbum institutionis, Sacramenta constare ex verbis, et elementis, et non esse nuda elementa.

Alia item Catholicorum sententia est, Augustinum loqui solum de verbo caeremoniali, seu consecratorio. Quae sententia melior est caeteris duabus: tamen habet hoc unum incommodum, quod non potest reddere causam, cur Augustinus allegaverit ex c. X. epist. ad Romanos illa verba: Hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Quia si confitearis in corde tuo etc » Et rursus cur paulo infra allegaverit illa ex cap. XV. Actorum: Fide mundans corda eorum. Et ex I. Pet. 111. illa: Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonce interrogatio. Et denique illa ex cap. XV. Joan.: Jam vos mundi estis propter sermonem,, quem locutus sum vobis. Nam nihil horum trahi potest, ad verba consecrationis, nisi per summam vim, et nisi ex concione populari, ut supra dixi, aenigmata faciamus.

Dico igitur, Augustinum hoc loco non semper loqui de eodem verbo, sed nunc de Sacramentali, nunc de concionali, ut ex ar¬

gumentis jam factis planum factum est.

Dices; ergo Augustinus in perpetua acquivocatione versatur, cum iisdem sententiis tam differenter accipiat nomen verbi: exempli causa, cum dixisset: « Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo? » Subjungit: « Non quiadicitur, sed quia creditur, » ubi aperte loquitur de verbo concionali: proinde aut etiam antea loquebatur de concionali, aut vitiosam sequi vocationem committit.

Praeterea ad probandum, aquam habere vim ex verbo, profert testimonium B. Pauli, ex c. X. ad Rom.: Hoc est verbum fidei., quod prcedicamus. Quia si confitearis etc. Et illud Actor. XV: Fide mundans corda eorum. Et illud, I. Pet. III: Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonce interrogatio. Et addit: Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Sed quid, quaeso, probat Augustinus, si aequivoce de verbo loquitur?.

Denique in extrema concione cum dixisset, aqua per verbum mundari infanlem, subjungit continuo: « Hoc totum fit per verbum, de quo Dominus ait: Jam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis; » quae verba de concione Domini sunt intelligenda necessario. Quare vel etiam superiora intelfigi debent de concionali verbo, et non de Sacramentali, ut nos paulo ante dicebamus; vel erit in his verbis intolerabilis aequivocatio.

Respondeo, nullam esse in verbis Augustini aequivocationem. Siquidem ipse explicanda susceperat illa verba Domini, Joan. XV: Jam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis. Dum autem illa verba explicaret, proposuit sibi ipsi quaestionem, cur non dixerit potius Christus: Jam vos mundi estis propter Baptismum, quo toti estis. Nam etiamsi verbum Domini praedicatum mundat, quatenus gignit fidem, quae est initium justificationis, tamen etiam Baptismus mundat, cum statim abluat sordes omnium peccatorum.

Ad hanc quaestionem respondet, Christum dixisse: Vos mundi estis, propter verbum, et non dixisse: Mundi estis propter Baptismum quia in omni mundatione, sive ea fiat in Sacramento, sive extra Sacramentum, semper vis mundandi oritur ex verbo. Nam si iit mundatio extra Sacramentum, necessario fit per actualem fidem: fides autem ex auditu, auditus autem per verbum Christi, Rom. X. Si vero mundatio fit in Sacramento; elementum quidem est, quod mundat, sed ut mundare possit, adjungitur ei verbum consecrationis. Semper igitur mundatio oritur ex verbo. Quocirca S. Augustinus illa verba Domini: Vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis, non restringit ad verbum concionis, sed generatim accipit; et in toto reliquo sermone id unum probare conatur, omnem mundationem fieri par verbum. Idcirco promiscue adfert argumenta, et testimonia, nunc de verbo Sacramentali, nunc de Goncionali, quia illi perinde est, modo demonstret verbum esse, quod mundat.

Ex hoc fundamento facile explicabuntur tria illa loca, ubi videbatur esse vitiosa sequivocatio. Primus locus erat: « Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? » Ileec verba a nonnullis intelliguntur ideo esse dicta, quia nisi adsit fides vel propria in adultis, vel aliena in parvulis, Sacramentum nihil efficit. Sed hoc non recte dicitur. Quia licet fides in adultis requiratur, ut dispositio quaedam ad Sacramentum fructuose recipiendum, tamen non est fides, quae dat virtutem mundandi elemento: non enim ideo aqua habet vim mundandi, quia ego credo, sed quia est Sacramentum a Deo institutum.

Id autem quaerit Augustinus, unde sit virtus aquae, non cui prosit aqua. Illud ergo: Non quia dicitur, sed quia creditur, significat, verbum Sacramentale non dare vim aquae, ut est res quaedam naturalis, id est, aer percussus; sic enim nihilo melius est verbum elemento: sed ut est res spiritualis, et sola fide cognoscibilis, nimirum, ut continet invocationem Trinitatis (quomodo etiam signum crucis, et nomen Jesus, honorabile est, et vim habet operandi miracula, ac daemones coercendi; non ut est res naturalis, et sensu corporeo perceptibilis, sed ut repraesentat rem divinam) ita ut sensus sit: Verbum non quia dicitur, sed quia creditur, id est, non quatenus auribus sentitur, sed quatenus fide percipitur.

Esse autem hunc sensum verum hujus loci, patet ex sequentibus verbis: « Nam, inquit, et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens; » ubi id vocat sonum transeuntem, quod vocaverat, Verbum quia dicitur; id vocat virtutem ma¬

nentem, quod vocaverat, verbum quia creditur.

Praeterea illud; (Jura creditur, vel significat, quia creditur actu. vel quia est objectum fidei, et proinde res fide perceptibilis: non autem potest significare, quia creditur actu; nulla enim actualis fides est in rigore necessaria ad Baptismum. Nam non requiritur fides actualis suscipientis Baptismum, ut patet in parvulis, quos Augustinus hoc loco dicit verissime per verbum in Sacramento mundari, etiamsi non valeant corde credere, et ore 'confiteri. Nec requiritur fides ministri, aut parentum, aut quorumlibet offerentium, et susceptorum, ut idem Augustinus probat in epist. 23. ad Bonifacium, ubi dicit, vere mundari parvulos etiamsi baptizentur, vel offerantur ab infidelibus. Cujus igitur fides actualis requiritur, si nec suscipientibus, nec dantis, nec offerentis?

Dices, requiritur fides Ecclesiai. Sed quid si nullus in Ecclesia actum fidei exerceret, dum infans ab infideli baptizatur? quid si per impossibile Ecclesia tota periret, et tamen Turea quispiam, qui nosset res nostras infantem baptizaret cum intentione faciendi quod Christus instituit, et Ecclesia faciebat? certe ille esset baptizatus. Verum est tamen, quod Augustinus et alii dicunt, infantes baptizari iu fide parentum, vel Ecclesiae, quia de facto, si nullus esset fidelis, certe nullus moveretur ad baptizandum infantes: sed non ideo fides actualis ita requiritur, ut sine illa Baptismus infructuosus esset.

Est autem hic diligenter notandum, non negari ab Augustino, verbum ipsum, ut dicitur, et ut est res sensibilis, habere virtutem; nam si aqua ipsa habet virtutem mundandi, quanto magis verbum, etiam ut sensibile? sed negari virtutem illam esse a verbo, ut est res sensibilis. Itaque totum Sacramentum habet virtutem, sed habet a verbo, ut verbum est res spiritualis, et sola fide cognoscibilis.

Alter locus difficilis erat, ubi Augustinus allegat Scripturas, Rom. X. Actor. XV. et I. Pet. III. Sed respondeo, Hia loca non allegari ad probandum, vim mundandi esse in aqua a verbo; sed ad probandum in genere, verbum habere vim mundandi: ille enim est Augustini scopus, ut diximus. Et quia id jam probaverat ex eo, quod verbum Sacramentale dat vim mundandi elemento: idem probat testimoniis illarum Scripturarum. Nam illa loca demonstrant fide purgari corda hominum, fidem autem nasci ex verbo praedicationis; ex quibus sequitur, verbum vim habere mundandi.

Tertius locus difficilis erat in fine sermonis, ubi postquam dixerat, verbo Sacramentali mundari infantes, addidit: « Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait: Jam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis. » Sed jam responsum est, ista verba Domini ab Augustino non restringi ad sermonem, quem Dominus locutus fuerat post ultimam crenam, sed intelligi de verbo generaliter, ut sensus sit: Vos mundi estis, propter verbum meum, sive quod me condonante audistis, et credidistis, sive quo in Baptismo sanctificati estis. Atque haec de isto loco Augustini, ac de praecipuo argumento Calvini.

Altera objectio est Calvini, Brentii, Kemnitii, et aliorum, quod sit species quaedam magicae incantationis, demurmurare certa verba super aquam, vel panem, aut aliud ejusmodi mutum elementum.

Sed haec non tam objectio, quam horribilis blasphemia est. Nam in primis duo sunt, quae damnantur in incantationibus magicis. Unum, quod aliqui putent in certis figuris, aut verbis esse naturalem virtutem aliquid efficiendi, atque haec quidem superstitio est; cum certo constet, nec figuras, nec verba vim naturalem ullam habere aliquid efficiendi. Alterum, quod alii existiment, figuras, aut verba nihil ex se habere virtutis, tamen ex pacto cum diabolo inito adhiberi ad res certas efficiendas; et haec proprie magica est incantatio, et peccatum maximum.

Porro verba Sacramentalia omnes fatemur nullam vim naturalem habere; ideo enim dicimus requiri divinam institutionem, ut ex Dei institutione efficiant, quod ex se facere non poterant. Estque mera calumnia Calvini, lib. IV. cap. 14. §. 4. quod solo strepitu verborum sine sensu, et fide utamur ad elementum consecrandum; et Kemnitii in Examine, parte 2. pag. 101. qui dicit, nos vim ponere in syllabis, et characteribus, neglecto sensu verborum. Ista enim sunt mera mendacia: nam nos nec in characteribus, nec in sono, aut numero syllabarum, sed in sensu, et significatione vim ponimus. idque ex Christi institutione.

Siquidem fatentur omnes Catholici, quavis lingua utamur, vere perfici Sacramentum, modo sensus sit idem; constat autem

eadem verba, si diversis linguis efferantur, vel scribantur, diversos habere characteres, diversum sonum, diversum numerum syllabarum. Sequitur igitur, ut existimemus, ut vere existimamus, ea ex pacto, et promissione Christi vim habere; qua? si magia est, quid aliud sequitur, quam ut Christus sit Diabolus? Nam cum omnis magia pendeat ex pacto Diaboli, vis autem Sacramentnlium verborum pendeat ex pacto Christi: manifeste sequitur, aut nullam in Sacramentis nostris esse magiam, aut Christum esse Diabolum. Ad hanc igitur horribilem impietatem adversarii nostri devenerunt, ut ex Christo Diabolum faciant.

Dicent, se non facere Christum Diabolum, quia Christus non instituit, ejusmodi verborum pronuntiationem super muta elementa. Sed jam satis probavimus, Christum instituisse. Cseterum quaero ab eis, an credant Christum potuisse instituere ejusmodi signa, quae vim haberent ex pacto ipsius aliquid operandi. Non, opinor, negabunt, nisi Christum negent esse Deum.

Nam Deus, Num. V. instituit verba quaedam, qua; dicerentur super aquas, ac voluit eam esse vim illorum verborum, ut virtutem tribuerent aquis continuo interficiendi mulieres adulteras, si ab eis biberentur. Item Num. XXI. instituit, ut qui aspicerent aeneum serpentem, continuo curarentur a morsu serpentium ignitorum. Et Christus ipse, nonne verbis, aut manus impositione, aut etiam luto, et sputo pellebat morbos? Potuit igitur Christus hoc instituere, ut verba Sacramentalia vim habeant ex pacto ipsius.

Rursus autem quaero, an si id Christus instituisset, quod eum facere potuisse constitit, esset magia, necne? Si dicant magiam futuram fuisse, aperte fatentur Christum esse Diabolum: si negant futuram fuisse magiam, non possunt ulla ratione nos magos appellare; id enim solum facimus, quod Christum instituisse credimus. Si autem Christus id non instituisset, falleremur simpliciter, sed nulla ex parte magiae crimen nos attingeret.

Denique verba, et signa magica, non habent ullam vim; neque enim Diabolus dare potest rebus virtutes, sed solus Diabolus operatur ad eorum praesentiam. At verba, et signa Sacramentalia vim habent a Deo operandi quod significant: quare longe mirabilius, et sublimius agunt, quam ullae incantationes possint.

Tertia objectio Calvini sumitur ab auctoritate Christi, Apostolorum, primitivae Ecclesiae, et ipsius Dei: « Non est, inquit lib. IV. cap. i 4. §. 4. quod in hac probatione laboremus, quando minime obscurum est, quid Christus fecerit, quid nobis facere mandaverit, quid secuti sint Apostoli, quid purior Ecclesia observaverit. Imo ab initio usque mundi notum est, quoties signum aliquod obtulit Deus sanctis Patribus, inseparabilem fuisse doctrinae copulam, sine qua attoniti nudo aspectu sensus nostri redderentur. Ergo cum de verbo Sacramentali fieri mentionem audimus, promissionem intelligamus, quae clara voce a ministro praedicata, plebem eo manu ducat, quo signum tendit, ac nos dirigit. »

Sed nihil est etiam quo nos in responsione laboremus. Nam minime obscurum est, Christum nullam praemisisse concionem, cum Eucharistiam primus consecravit, et ut deinceps idem faceremus, mandavit. Vide Matth. XXVI. Lucae XXII et I. Corinth. XI. Notum est etiam quid Apostoli, et veteres Patres secuti sint, ex his testimoniis, quae nos paulo ante citavimus, Calvinus enim nullum attulit testimonium, praeter unum Augustini, quod jam a nobis est explicatum. Denique non negamus, et Deum cum signa dedit Patribus, eorum vim explicuisse, et nobis idem esse faciendum, dum Catechumenos instituimus: sed non recte inde colligit Calvinus, verbum Sacramentale nihil esse, nisi concionem. Aliud enim est condonari, aliud Sacramenta celebrare: utrumque fieri debet, sed non idcirco distinguenda non sunt, et tempora, et officia.

Res, et verba Sacramentorum ita determinata esse, ut nihil addere, minuere, aut mutare liceat.

Sequitur tertia qutestio de causis intrinsecis, utrum res, et verba Sacramentorum ita sint certa, et determinata, nt nihil in eis mutari possit. Et quidem apud Catholicos nulla iere dissensio est, magisque explicatione, quam altercatione res indiget.

Apud haereticos veteres non deerant, qui

res et verba Sacramentorum inverterent, ac praecipue apud Gnosticos, dequibus vide Irenseum.lib. I. cap. 9. et 18. Et Epiphanium hseresi 26. Interim tamen omnes, qui Sacramentis utebantur, res, et verba determinata habere volebant, et ut plurimum non recedebant a verbis in Evangelio praescriptis. Sic enim ait Augustinus, lib. VII. de Baptismo contra Donatistas, c. 25: « Facilius inveniuntur hserrtici, qui omnino non baptizent, quam qui non illis verbis baptizent. »

At nostro tempore Martinus Lutherus haereticorum omnium audacissimus, novam hajresim excogitavit, videlicet non requiri certa verba in Sacramentum. Sic enim loquitur in libro de captivitate Babylonica, cap. de Baptismo: « Quocumque modo tradatur Baptismus, modo non in nomine hominis, sed in nomine Domini tradatur, vere salvum facit. Imo non dubitem, si quis in nomine Domini suscipiat, etiamsi impius minister non det in nomine Domini, vere baptizatum esse in nomine Domini. » Ha;ciile. Itaque secundum Lutherum si quis dicat: Ego te baptizo in nomine Lutheri, et Catharinse uxoris ejus, vel etiam in nomine Diaboli, erit verus Baptismus, modo qui suscipit, accipiat in nomine Domini.

Reti actavit postea Lutherus hunc errorem, Nam in I. homilia de Baptismo, habita anno 1585. ita loquitur: «Clare exprimit, Christus, quas caeremonias velit, et formam ipse proscribit: ut illa ipsa signa, neque alia, illa ipsa verba, neque alia hic adhibeantur. » Etinfra:« Si infantem intingeres aqua, neque adderes verba Baptismi, sed pronuntiares orationem Dominicam, aut alia quaedam verba ex sacris litteris, non esset verus Baptismus. » Et infra: « Si quis pane, et vino proposito pronuntiaret non ipsa verba Sacramenti, sed aut Decalogum, aut Symbolum Apostolorum, aut sententiam aliquam sacram, vel Psalmum, non esset verum corpus, et sanguis Christi. » Similia habet in tertia homilia de Baptismo habita anno 1540.

Licet autem retractaverit Lutherus errorem suum, tamen Joannes Brentius magis probasse videtur priorem Lutheri sententiam. Siquidem in Catechismo suo, cap. de Baptismo, non multum curat praescriptam formam Baptismi a Christo; ut etiam Zwinglius in lib. de vera, et falsa religione, cap. de Baptismo, de qua re dicemus etiam lib.

II. de Sacramentis, cap. 3. Et sane prior Lutheri sententia, ut manifeste repugnat veritati, ita magis convenit principiis Lutheranse Theologice, quam posterior. Si enim Sacramenta ideo potissimum instituta sunt, ut fidem excitent, et sustentent; nihil inte— test, quibus verbis, aut rebus utamur, modo illis fides excitari, ac sustentari possit. Igitur tum ad hunc errorem destruendum, tum ad rem ipsam declarandam, statuam aliquot propositiones.

Prima propositio: « Res certae, et determinatae ab ipso Deo in Sacramentis esse debent. » Hicc propositio quantum ad Sacramenta novae legis, nec ab haereticis negatur, et apud Catholicos certissima est. Sed aliter ab illis, aliter a nobis probatur. Illi probant ex generali suo principio, quod nullus cultus Deo placeat, nisi quem ipse instituit: cajtera ad s@sXo fipamtav, et traditiones hominum pertineant. Quod argumentum infirmum est, ut nos alibi saepe ostendimus. Catholici probant ex alio principio. Quia Sacramenta nova) legis sunt causa gratiae, et justificationis. I. Cor. VI.: Abluti estis, sanctificati estis. Ephes. Y: Mundans eam lavacro aquee in verbo vitee. At nemo potest gratiam dare nisi Deus; solus igitur potuit Deus ea determinare, qua) ad essentiam Sacramentorum pertinent.

Do Sacramentis legis Mosaicse, et legis naturae nonnulli dubitare videntur: tamen si vere Sacramenta erant, ut revera erant, omnino sentiendum est, fuisse a Deo determinatas res eorum Sacramentorum. Nam in primis de facto constat, omnia fere Sacramenta, qua; ad notitiam nostram venerunt, a Deo fuisse determinata. Nam Circumcisio Sacramentum fuit legis naturae, et constat ab ipso Deo determinatum, quid, quomodo, et quo tempore faciendum esset, Gen. XVII. Agnus Paschalis Sacramentum erat legis scriptee, et a Deo determinatum eum ritum novimus, ex cap. XII. Exod. Idem de multis aliis probare possemus. Deinde Sacramenta vetera erant figurae, ac typi Sacramentorum nostrorum. At determinare certas res, quae infallibiliter significent aliquid futurum, non potest convenire nisi Deo, qui certo novit illas res futuras. Denique, etiamsi Sacramenta vetera non efficiebant gratiam justificantem, tamen efficiebant legalem munditiam, et introducebant in populum

Dei: at nemo potest determinare aliquid ad legalem munditiam efficiendam, aut ad introducendum in certam Rempublicam, nisi qui auctor est illius legis, et Reipublica).

Est autem hic notandum cum S. Thoma, 3. par. quaest. LX. art. 5. ad 3. in omni lege fuisse materiam Sacramenti determinatam a Deo, sed non semper eodem modo. Nam in lege natura), quia lex non scribebatur in tabulis, nec promulgabatur per homines, aut Angelos, sed dictabatur interius, atque inspirabatur cordibus hominum: ita quoque et Sacramenta inspirabantur preeeipuis Patriarchis, ut Adoe, Noe, Abrabse, qui alios deinde docebant. Quia vero lex Mosaica promulgata est per Moysem, et publice scripta in tabulis; ita etiam Sacramenta illius temporis, a Deo per Moysem tradita, et litteris mandata etiam fuerunt. Denique, quia legis novoe auctor est Verbum incarnatum, ideo etiam ab ipso Sacramenta nostra determinata fuerunt.

Secunda propositio: « Non solum res, sed etiam verba in Sacramentis novae legis a Deo determinata sunt, ut non liceat quidquam immutare. » Haec propositio explicanda est, ut recte intelligatur. Notandum est igitur: Primo, sex modis contingere posse formae variationem; nimirum per additionem alicujus vocis; detractionem alicujus vocis; mutationem, ut si una ponatur loco alterius; corruptionem alicujus vocis, detrahendo, vel mutando aliquam syllabam; transpositionem, id est, ordinis dictionum variationem; denique per interruptionem, ut pronuntiando unam partem formae, ac deinde quiescendo per aliquod spatium, vel loquendo aliquid impertinens, et tum demum perficiendo formae pronuntiationem.

Secundo notandum est, duplicem esse Sacramentalis formae integritatem; unam substantialem; alteram accidentalem. Substantialis consistit in solo sensu, seu significatione verborum, non autem in sono vel numero syllabarum. Quare utcumque varientur verba, addendo, detrahendo, mutando, transponendo, cori’umpendo, interrumpendo, semper manet integritas substantialis, dum manet idem sensus: et contra minima etiam variatio destruit integritatem substantialem, si pereat sensus; ut si quis una sola littera mutata dicat: Ego te baptizo in nomine Matris, et Filii, et Spiri-

tus sancti, non habet substantialem formam. Accidentalis integritas consistit in caeteris omnibus, id est, in integro sono, ordine, et numero syllabarum.

Tertio nota, judicium de his mutationibus, sintne substantiales, an accidentales, non debere esse mathematicum, sed morale, ita ut tunc judicandum sit, sensum verborum conservari, quando audientes intelligunt, et judicant illud significari, quod perintegra verba significari solet, etiamsi alioqui verba pronuntientur valde corrupte. Exemplo esse potest, id quod refert Zacharias Pontifex in epistola ad Bonifacium, et habetur etiam apud Gratianum, can. Retulerunt, de consecrat. distinet. IV. Quidam enim ex nimia imperitia linguae Latinae baptizabant his verbis: Ego te baptizo in nomine Patria, ct Filia, et Spiritua sancta. Quae verba si proprie accipiantur, non significant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et praesertim si seorsim pronuntiarentur: judicavit tamen summus Pontifex prudentissime, substantiam formae non esse mutatam, quia facile poterat intelligi, quid ille vellet dicere, tum ex ipsa actione baptizandi, tum etiam ex conjunctione cum verbo in nomine; Non enim ait: In nomine Patriae, et Filiae, quod ratio Grammaticae exigebat, si is de industria formam mutare voluisset; sed, in nomine Patria, et Filia: quae cum ex se nihil significent, signum est illum voluisse dicere, quod alii dicunt, cum aiunt: In nomine Patris, et Filii etc.

Pari ratione judicandum est de interruptione: Si enim quis diceret in consecranda Eucharistia: Hoc est coi', ac deinde recitaret unum Psalmum, vel quiesceret ad spatium notabile, et tum demum adderet, pus meum, sine dubio judicio prudentium non censeretur dixisse: Hoc est corpus meum. Si vero ubi dixit: Hoc est cor, pateretur brevem aliquam evagationem mentis, et nonnihil etiam interquiesceret, antequam adderet, pus meum, non censeretur sensus formae perire.

Notandum est quarto, non esse licitum, ut in conclusione dicimus, ullo modo verborum formam immutare, sive per eam immutationem tollatur substantialis formae integritas, sive solum accidentalis. Sed hoc interest, quod cum forma mutatur substantialiter, Sacramentum non perficitur; et ideo ea integritas dicitur necessaria, necessitate Sacramenti; cum autem mutatur solum acci-

dcntaliter, Sacramentum perficitur, sed peccat qui ita mutat: et ideo dicitur haec integritas necessaria solum necessitate praecepti.

Nota quinto, ex parte formae verborum numquam Sacramentum irritum reddi, nisi revera desit integritas substantialis: tamen aliunde posse contingere, ut cum sola corruptione accidentali non perficiatur Sacramentum, nimirum si is, qui accidcntaliter mutat formam, velit introducere novum ritum, ut docet Zacharias, can. Retulerunt, de consecrat, dist. 4. et post eum S. Thomas 3 part. queest. LX. artic. 7. ad tertium, et artic. 8. in corpore articuli. Quorum auctorum verba non recte ab omnibus explicantur.

Ideo Animadvertendum est, utrum is, qui intendit introducere novum ritum, intendat introducere novum essentialem ritum respectu totius Ecclesiae Christi, in universum, id est, qui non fuerit antea in ipsa vera, et universali Ecclesia; an intendat novum ritum introducere respectu alicujus Ecclesiae, quam ipse putet falsam.

Si intendit introducere novum absolute, tunc non perficitur Sacramentum, non quia desit forma, sed quia deest intentio. Convincitur enim ille non velle facere, quod facit vera Ecclesia, quandoquidem vult introducere ritum, qui numquam fuit in Ecclesia universali, et vera. Et hoc est, quod docet sanctus Thomas locis citatis: semper enim reddit rationem cur non perficiat Sacramentum, qui intendit introducere novum ritum, quia non habet intentionem Ecclesia;.

Si vero intendit introducere novum ritum, non absolute, sed solum respectu alicujus Ecclesiae, quam ipse putat falsam, et interim intendat facere quod facit vera Ecclesia; tunc perficitur Sacramentum, etiamsi ipse fallatur in vera Ecclesia internoscenda. Ut exempli causa, si Graecus aliquis dum baptizat illis verbis: Baptizetur servus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, intendat introducere ritum substantialem, et necessarium contra ritum Romanae Ecclesiae, ita ut velit persuadere, non perfici Sacramentum, si quis dicat: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et tamen intendat facere, quod facit Ecclesia vera, quaecumque illa sit; is vere baptizabit, non obstante ipsius errore. Nam in eo Baptismo invenitur forma substantialis, et intentio verae Ecclesiae in genere, quae omnium consensu sufficit: error enim illius circa Sacramentum, aut Ecclesiam, non irritat Sacramentum, ut omnes Catholici docent, qui docent Sacramenta ab haereticis tradita esse valida. Non enim tenetur minister Sacramenti intendere id facere, quod facit Ecclesia Romana: alioqui nullus haereticus vere baptizaret; sed solum id quod facit Ecclesia Christi vera, in qua tamen intentione virtualiter includitur, ut intendat id, quod Romana Ecclesia intendit, quia illa sola est vera Ecclesia.

Itaque quod Paludanus ait in IY. distinet. 3. quaest. I. artic. 3. non semper irritari Sacramentum, cum quis intendit introducere novum ritum, est verum, sed non contra S. Thomam, ut ille fortasse putavit. Imo S. Thomas ideo non dixit: Cum quis vult inducere novum ritum, non perficitur Sacramentum, sed, non videtur perfici Sacramentum, quia nimirum posset fieri, ut perficeretur Sacramentum, sed praesumitur non perfici, quin praesumitur non adesse intentionem debitam.

Quod vero Dominicus a Soto ait, quaest I. art. 8. Graecos vere baptizare illis verbis: Baptizetur servus Christi etc. quia Ecclesia Romana tolerat eum ritum; sed si Ecclesia Romana eum ritum detestaretur, tunc fore ut ipsi non vere baptizarent: non est verum absolute. Nam si Ecclesia Romana eum ritum detestaretur, ut corruptionem formae accidentalem, illi peccarent quidem, sed tamen vere baptizarent: si vero Ecclesia Romana eum ritum detestaretur, ut corruptionem substantialem, tunc illi non vere baptizarent, sed causa non esset, ut Sotus dicit, quia deesset intentio, sed quia deesset forma substantialis.

His ita explicatis, probatur nostra propositio adversus Lutheri, et Brentii temeritatem. Primo, Sacramenta a Deo sunt instituta, ut adversarii concedunt; ergo pars Sacramenti praecipua, nimirum forma verberum a Deo instituta est; ergo qui eam mutat, peccat contra Deum, et saepe non perficit Sacramentum, nimirum cum substantialiter mutat. Si enim Sacramentum a Dei institutione pendet, certe non erit Sacramentum, cum non facimus, quod ipse instituit.

Secundo. Mutare Sacramentorum materiam, grave saerilegiunTesset, nec perficeretur Sacramentum, ut adversarii concedunt;

cur igitur non sit eadem ratio de forma, quae, in verbis consistit?

Tertio. Addere ad verba Scripturae, vel ea mutare nullo pacto licet: igitur n6c verba Sacramentorum mutari ullo modo debent, aut possunt; praesertim cum verba Scripturae solum ad significandum', verba Sacramentorum ad significandum, et sanctificandum instituta sint.

Quarto. Idem probatur testimoniis Patrum. Irenseus lib. I, cap. 18. reprehendit haereticos quosdam, quod mutarent formam verborum a Christo praescriptam in Sacramento Baptismi. Tertullianus in libro de Baptismo: « Lex, inquit, tingendi imposita est, et forma praescripta: Ita, inquit, ad omnes gentes, tingentes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Cyprianus in epist. ad Jubaianum idem habet. Item Athanasius serm. 3. contra Arianos. Basilius homil. in sanctum Baptisma, et caeteri, qui scribunt adversus Arianos, hoc argumento probant trium personarum divinitatem, quod jussi simus in Baptismo tres personas exprimere. Item Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 12. dicit, eum a gratia excidere, qui detrahit, aut addit ad verba praescripta in Sacramento Baptismi. Didymus in lib. II de Spiritu sancto: « Qui unum, inquit, de praeceptis nominibus praetermittit, neque perfectionem Sacramenti attingit, nec a peccatis hominem liberat. » Augustinus lib. YI. contra Donatistas, cap. 23: « Certa sunt, inquit, verba Evangelica, sine quibus non potest consecrari Baptismus. » Damascenus lib. IV. de fide, cap. 1&: « Quae fotina verborum in Baptismo adhibenda sit, Dominus exposuit, dicens: Baptizantes eos etc. » Accedat Concilium Arelatense I. can. 8. quod examinari jubet, qua forma verborum Ariani baptizent.

De fine et necessitate Sacramentorum.

Tria explicanda erunt circa finalem causam Sacramentorum. Primum, de ipso fine dicendum erit. Secundo, de necessitate, quae ex fine cognoscitur. Tertio, defendenda est sententia Ecclesiae contra mendacia, et calumnias haereticorum. Quod ad primum attinet, duo quaeri possunt, cura quaeritur quis finis sit Sacramentorum. Primum, ad quem finem assequendum Deus instituerit Sacramenta. Secundo, cur ad eum finem assequendum talia media instituerit, cum potuerit per alia media, et etiam sine ullis mediis ad eum finem perveniri.

Prior quaestio jam explicata est in disputatione de definitione Sacramenti: jam enim ostendimus, Sacramenta instituta esse ad justificandos homines, atque ut sint signa, et causae instrumentales gratiae Dei.

Posterior quaestio facilis est, nec de ea ulla est controversia. Et quidem auctores multas rationes colligunt tum ex parte Dei, tum ex parte hominis, tum ex parte Sacramentorum ipsorum, cur utile fuerit Sacramenta, id est, sensibilia signa instituere ad justificandos homines. Sed hae sunt praecipuae causae.

Prima, quia id congruit naturae humanae, quae ex corpore, et spiritu constat. Sic enim ait S. Chrysostomus homil. 60. ad populum, et 83. in Matthaeum: « Si incorporeus esses, nuda, et incorporea tibi dedisset dona, sed quoniam anima corpori inserta est, in sensibilibus intelligibilia tibi praebet. » Similia docent Gregorius Nazianzenus, et Gregorius Nyssenus, in sermone de Baptismo.

Secunda, ut clarius appareret gratiam, quae datur per Sacramenta, a solo Deo esse. Si enim daretur per actiones aliquas spirituales, suspicari potuissent homines, vi propria illius actionis homines justificari: nunc autem cum per res corporales, et abjectas detur tam excellens donum, nullus relinquitur locus ejusmodi suspicioni. Qua etiam de causa Dominus Joan. IX. caecum illuminavit sputo, et luto, non aliquo pretioso unguento: et mundum sibi subjicere voluit per homines pauperes, et obscuros.

Tertia, ut simul essent instrumenta justificationis, et signa, quibus discernerentur fideles ab infidelibus, et quibus colligeretur populus Dei, et quibus etiam, ut sacris cairemoniis coleretur Deus.. Nec enim poterant esse signa ad discernendos alios ab aliis, neque etiam caeremonia! religionis, nisi essent externa, et sensibilia. Yide multas ejusmodi rationes apud Hugonem, lib. I. de Sacramentis, par. 9. cap. 3. et Magistrum, ac Doctores, lib. IY. sent. dist. 1. et S. Thomam, lib. IV contra Gentes, cap. 56. et ex recentioribus Gulielmum Alanum, lib. de Sacramentis in genere, cap. 24.

Quantum ad secundum, de necessitate, duplex est necessitas. Una dicitur necessitas pracepti. Altera necessitas medii. Et quamquam interdum hae duaj necessitates conjunctae sint; nam hoc ipso quod aliquid est medium ad salutem necessarium simul etiam estprseceptum naturale, si in nostra potestate situm sit: tamen hoc interest, quod cum quis ex ignorantia invincibili, aut alia justa de causa non implet praeceptum, is nihil detrimenti accipit: at si quis non accipiat medium nocessarium, is magnum detrimentum capit, quia non assequitur finem, licet ex ignorantia invincibili id ei accidat. Verbi gratia, Sacramentum Confirmationis est praceptum; sed non medium ad salutem simpliciter necessarium, ideo qui negligit accipere ejusmodi Sacramentum, peccat, sed si ex legitima causa non accipiat, nec peccat, nec impeditur a salute. Quia vero Baptismus in re, vel in voto est praeceptum, et medium; ideo qui non baptizatur; aut certe non desiderat Baptismum, non salvatur, licet ex ignorantia, vel impotentia id accidat.

Rursus necessitas medii; Aut est necessitas simpliciter quomodo alse necessariae sunt ad volandum. Aut ad bene esse, quomodo equus necessarius est ad iter faciendum. Denique utraque necessitas; Aut est absoluta, et naturalis, ut in exemplis positis; Aut ex institutione, et arbitratu alterius: quomodo in ludis attingere metam, est medium necessarium ad bravium; Aut est partim ex institutione, partim ex naturali congruentia, ut cum Imperator concedit militibus urbem aliquam diripiendam, si eum vi coeperint. Ex his facile poterit intelligi, qua) sit necessitas Sacramentorum.

Sit igitur prima propositio: « Nulla Sacramenta habent absolutam necessitatem, sed omnis eorum necessitas pendet ex praeopto, et institutione divina, adjuncta naturali congruentia. » Certum est enim potuisse Deum sine ullis Sacramentis homines justificare. Neque de hoc ulla controversia est.

Secunda propositio: «Omnia Sacramenta necessaria sunt necessitate praecepti, licet non singulis. » De hac propositione non est controversia cum haereticis.

Tertia propositio: «Baptismus, et Poenitentia necessaria sunt, posita institutione divina, necessitate medii simpliciter; Baptismus quidem omnibus, Poenitentia iis qui post Baptismum lsethaliter delinquunt. » In hac non convenimus. Nam adversarii fatentur quidem Sacramenta esse necessaria, quia praecepta, et etiam necessaria ut media utilia: non tamen agnoscunt ullum Sacramentum necessarium simpliciter ut medium. Et ratio est, quia cum sola fides justificet, Sacramenta solum adhibentur, ut fidem excitent, aut nutriant. Atqui sine Sacramentis per solum verbum potest tides gigni, nutriri, augeri: non igitur sunt ulla Sacramenta simpliciter necessaria. Sed hoec controversia tractanda est in disputatione de Baptismo, et Poenitentia: nunc sufficient duo loca Scripturae apertissima Joan. III. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Luc. XIII. Nisi Poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.

Quarta propositio: « Eucharistia, Confirmatio, et Extrema unctio, necessaria sunt necessitate medii ad bene esse, posita divina institutione. » In hac non convenimus, quatenus numeramus Confirmationem, et Unctionem inter Sacramenta: sed de hoc alibi. Quantum ad Eucharistiam, convenimus, quod sit in praecepto; sed quod sit necessaria ad bene esse, ut medium, videmur convenire, sed re ipsa non convenimus. Nam dicunt quidem Calvinus in Antidoto, et Kemnitius in Examine, Sacramenta esse necessaria, ut media a Christo instituta, sed inter explicandum ita extenuant hanc necessitatem, ut eam fere tollant. Yolunt enim Sacramenta solum esseutiliaad alendam iidem, quia repraisentant oculis id, quod verbum offert auribus. Unde Apologia Confessionis, art. 13. comparat Sacramenta picturae: sicut ergo picturae non possunt dici necessariae ad salutem, nisi forte hominibus valde rudibus; ita nec Sacramenta secundum ipsorum sententiam. Conatur Kemnitius loco citato refellere hanc similitudinem de pictura, et ostendere nescio quam majorem necessitatem. Sed non potest negare similitudinem illam esse in Apologia, quam se in omnibus sequi profitetur. Et praeterea aliis verbis idem dicit: nihil enim vult Sacramenta esse aliud, nisi ritus, in quibus visibiliter repraesentetur promissio, sicut audibiliter, ut sic loquar, repraesentatur in verbo. Itaque revera non agnoscunt necessitatem, licet mentiantur se agnoscere, sed solum tenuem quamdam utilitatem Sacramentorum.

Quinta propositio: « Ordo necessarius est, non singulis hominibus, sed ipsi Ecclesiae in universum, necessitate medii simpliciter, posita divina institutione. »

Sexta propositio: « Matrimonium necessarium est ad bene esse, non singulis hominibus, sed Ecclesiae in universum. » De his non est controversia. Vide S, Thomam 3. par. quaest LXY. art. 4.

Quantum ad tertium, refellenda sunt mendacia et calumniae Calvini et Kemnitii, contra canonem 4. sess. YI1. Concilii Tridentini, ubi de necessitate Sacramentorum agitur. Verba Concilii ita habent: « Si quis dixerit, Sacramenta novae legis non esse ad salutem necessaria, sed superflua, et sine eis, aut eorum voto per solam fidem homines a Deo gratiam justificationis adipisci, licet omnia singulis necessaria non sint, anathema sit. » Quo canone Concilium tria definit. Primo Sacramenta non esse superflua ad salutem, sed necessaria; id quod definitum est contra Anabaptistas et Zwinglianos, qui (ut supra in disputatione de definitione vidimus) Sacramenta utilia esse volebant ad discernendos fideles ab infidelibus, non autem ad salutem consequendam. Atque hanc partem definitionis libenter admittunt, et probant Calvinus, et Kemnifius. Secundo, Sacramenta quredam adeo esse necessaria, ut sine ipsis, vel eorum voto non possit salus contingere. Hoc autem est contra Lutheranos et Calvinistas, qui soli fidei tribuunt ejusmodi necessitatem. Tertio, non omnia Sacramenta esse singulis necessaria: id quod asseritur propter Ordinem et Matrimonium. In qua parte definitionis illud solum reprehendunt, quod haec inter Sacramenta numeremus: sed de hoc alibi dicendum erit. Veniamus nunc ad mendacia.

Hunc canonem ita Calvinus calumniatur in Antidoto: « Hic boni Patres pro sua crassitie non animadvertunt, quidquid nobis gratiae per Sacramenta confertur, nihilominus fidei imputandum. Qui enim a Sacramentis fidem separat, perinde facit, ac si animam a corpore tolleret. Ergo quemadmodum Evangelii doctrinam non excludimus, cum dicimus, nos sola fide Christi gratiam adipisci, ita nec Sacramenta; quorum eadem est ratio, cum Evangelii sint sigilla. » llaec ille.

Quibus verbis reprehendit illam partem

canonis, ubi Concilium damnat eos, qui dicunt, homines justificari sola fide sine Sacramentis. Ideo autem reprehendit, quia putat a Concilio damnari sententiam Lutheranorum non intellectam. Nam etsi fatentur Lutherani solam fidem justificare, et proinde Sacramenta non justificare, eo modo, quo fides justificat, tamen admittunt etiam Sacramenta alio modo justificare; quomodo non negant, Deum justificare, et Christi passionem justificare, et concionem etiam suo quodam modo justificare. Nam Deus justificare dicitur, ex auctoritate peccata remittens, et in gratiam nos recipiens: Christus justificare dicitur meritorie, quia meruit nobis gratiam, et remissionem peccatorum; verbum, et Sacramentum justificant instrumentaliter, quatenus excitant, vel nutriunt fidem, quae justificationem apprehendit; fides autem justificat, 'quia immediate vel uti quaedam spiritualis manus, justificationem apprehendit; quomodo justificandi fides comitem nullum habet. Itaque inepte Concilium ex Calvini sententia colligit Lutheranos excludere Sacramenta a justificatione, quia doceant solam fidem justificare.

Similem calumniam habet Kemnitius, pag. 80: « Quod, inquit, praecipue observandum est, necessitatem Sacramentorum opponant justificationi per solam fidem, atque ea, quae ad salutem necessaria sunt, distinguenda sunt, ut Christus promerens, Pater donans, organa, seu instrumenta verbi, et Sacramentorum, per quae Spiritus sanctus beneficia illa novi testamenti offert, applicat, obsignat, auget, et confirmat, in credentibus, et demum fides, quae beneficia illa apprehendit, et accipit. Singula haec suo modo, et in suo gradu ad salutem nostram ordinata sunt. Et sicut non sequitur, Sacramenta ad salutem sunt necessaria, ergo non solus Christus suo merito nobis eam acquisivit: ita etiam non sequitur, Sacramenta ad salutem sunt necessaria, ergo non per solam fidem gratiam justificationis accipimus. » llaec ille.

Atqui haec est calumnia, et mendacium manifestum. Concilium enim recte intellexit eorum sententiam, et idipsum proprie damnavit, quod illi docent. Nam non damnat eos concilium, quod excludant Sacramenta a justificatione quovis modo, sed quod excludant ab immediata acceptione et applicatione justificationiSj quam ipsi soli fidei tribuunt. Fides enim Catholica non admittit

sola fide immediate apprehendi, et applicari hominibus gratiam justificationis, sed vult ad id necessario requiri etiam Sacramenta, adeo ut si fides in aliquo existat, quamvis maxima, non tamen justificet, nisi adsit etiam Sacramentum in re, vel in voto; Imo magis requiritur Sacramentum, quam fides. Nam sine Sacramento in re, vel in voto nemo justificatur, neque parvulus, neque adultus; sine fide autem aliqui justificantur, ut parvuli, qui fidem propriam nullam habent, qua recipiant justificationem, et tamen per Sacramentum fidei justificantur.

Unde etiam refellitur, quod ait Calvinus, quidquid nobis gratiae per Sacramenta confertur, id fidei imputandum. Id enim falsum est. Gratia enim quae per Sacramenta confertur, imputanda est virtuti ipsorum Sacramentorum, et Christi institutioni, non fidei: fides enim non tribuit vim Sacramentis, sed solum disponit subjectum, ut supra diximus.

Jam vero Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 79. et sequentibus, dicit in singulis dictionibus hujus canonis latere insidias: detegit autem ipse quinque insidias: quae tamen revera non sunt latentes insidiae Concilii, sed parentes calumniae Kemnitii. Primo, sic ait: « Principio artificium compositionis in hoc canone considerandum est. In singulis enim ferme dictionibus peculiares latent insidiae. » Et infra: « Reliquos, inquit, ritus, ut Confirmationis, Extremae unctionis, auricularis Confessionis, Satisfactionis etc. volunt simpliciter esse Sacramenta ad salutem necessaria. »

Hoc esse mendacium perspicuum est, tum ex eo, quod Concilium non addidit vocem illam (simpliciter) tum etiam quia communis sententia Theologorum, a qua Concilium numquam recedit, solum tria Sacramenta docet esse necessaria simpliciter; Baptismum omnibus; et Poenitentiam omnibus, qui peccant post Baptismum; et Ordinem ipsi Ecclesiae in universum. Sine reliquis posse homines salvari, modo absit negligentia, et contemptus. Vide S. Thorham 3. parte, quaest. LXV. art. 4.

Secundo sic ait idem Kemnitius: « Neque enim quisquam sanus justificationem per solam fidem ita unquam intellexit, quasi a justificatione excludatur gratia Dei, meritum Christi, et ministerium verbi, et Sacramentorum. »

Hoc est alterum mendacium. Nam etiamsi Kemnitius et Calvinus doceant, solam fidem non debere opponi Sacramentis in negotio justificationis, sicut non opponitur gratiic Dei, et merito Christi; tamen Lutherus, quem sanum fuisse Kemnitius numquam negaret, multis in locis opposuit solam fidem Sacramentis, ac disertis verbis docuit, ita sola fide homines justificari, ut nulla pars justificationis ad Sacramenta pertineat. In lib. de capt. Babyl. cap. de Baptismo: « Baptismus, inquit, neminem justificat, nec ulli prodest, sed fides in verbum promissionis. » Et in assert. I. art.: « Nos dicimus, inquit, nec novi, nec veteris testamenti Sacramenta, sed solam fidem justificasse: » Et in lib. contra Joannem Cochlceum. « Non potest, inquit, ulla pars justificationis tribui Baptismo. » Haec ille. Qui certe non dixisset, gratia Dei, aut meritum Christi non justificant, nec ullis prosunt; et nulla pars justificationis tribui potest gratiae Dei, aut merito Christi. Lutherus igitur opposuit justificationem per solam fidem Sacramentis, quam tamen non opposuisset gratiae Dei, aut merito Christi. Sic etiam Philippus Melanchthon, quem insanum fuisse Kemnitius numquam diceret, in locis editis, anno 1522: « Non justificant, inquit, signa, ut Apostolus ait: Circumcisio nihil est: ita Baptismus nihil est, participatio mensae Domini nihil est. » H;ec ille. Sed quaeso, an dixisset Melanchthon, gratia Dei non justificat, et gratia Dei nihil est? Igitur opponebant veteres Lutherani solam fidem Sacramentis, quam non opposuissent gratiae, et merito Christi. Porro Concilium simul damnavit et has profanas voces veterum Lutheranorum, et sententiam, quam sequuntur Calvinus, et Kemnitius, licet a verbis abstineant.

Tertio, sic ait ibidem Kemnitius: « Neque necessitatem Sacramentorum, eo tantum referunt, quod sint causae instrumenta- Ies, per quas a Deo nobis offeratur, et exhibeatur gratia justificationis, sed loquuntur de adipiscenda, seu accipienda gratia justificationis. Et hoc nolunt soli fidei tribui, sed adjungunt necessitatem Sacramentorum: hoc est, intelligunt nostrum opus, quod in susceptione Sacramentorum facimus, ita ut fides non sola, sed una cum dignitate, seu merito illius nostri operis accipiat gratiam justificationis. »

Hic vero impudenter mentitur Kemnitius. Nullus enim Catholicorum justificationem,

quam in Sacramentis accipimus, tribuit dignitati, aut meritis operis nostri, sed institutioni divinae, et operi Christi. Nec enim Baptismus, aut alia Sacramenta sunt opera nostra, aut pendent ex nostra dignitate, aut merito; alioqui Sacramenta ab impiis collata non essent utilia; cujus contrarium tum Catholici, tum etiam Lutherani defendunt contra Donatistas.

Quarto addit Kemnitius: « Et propterea nominant Sacramenta novae legis, ut sit mutua relatio legis, et nostrorum operum in ipso etiam Sacramentorum usu. »

Hic etiam leviter calumniatur. Non enim per legem intelligit Concilium proeceptum, quo opus imperatur, sed testamentum novum; idem enim significant Sacramentum novte legis, et Sacramentum a Christo institutum, qui est auctor novi Testamenti, seu legis.

Quinto adjungit ineptissime: « Ideo etiam votum nominant, hoc est, pollicitationem certi operis ad accipiendam justificationis gratiam.

Quis nos miretur imperitiam, vel impudentiam hujus censoris? Nam vel ignoravit, votum in verbis Concilii non pollicitationem, sed desiderium significare, vel de industria cavillari voluit. Certe Concilium, cum ait, Sacramenta esse necessaria, vel eorum votum, per votum voluntatem accepit. Nam ut S. Augustinus, lib. IV. contra Donatistas, cap. 23. docet, sine Baptismo, latro salvatus est, quia non ejus accipiendi voluntas defuit, sed non accipiendi necessitas adfuit. Atque haec de nugis Kemnitianis, etde causa finali Sacramentorum.

Auctorem Sacramentorum solum esse Christum.

De causa efficiente Sacramentorum, quatuor sunt controversiae, quot sunt etiam canones de hac re in Concilio Tridentino sess. VII. Ut autem ha;c facilius intelligantur, observandum est triplicem causam efficientem in Sacramentis a Theologis considerari. L nain principalem, et omnino independentem, in qua dicunt esse potestatem auctoritatis.

Alteram inslmmentalem, sed instrumenti conjuncti, in qua dicunt esse potestatem excellentia?. Tertiam instrumentalem, sed instrumenti separati; in qua dicunt esse potestatem ministerialem.

Prima causa omnium consensu est Deus, ipse enim solus ex auctoritate gratiam dare potest, et proinde Sacramenta instituere, quse gratiam efficiunt, aut etiam infallibili— ter significant. Secunda causa est Christus ut homo; Christi enim humanitas est instrumentum conjunctum divinitati hypostatice, et ideo Christo ut homini tribuitur quaedam potestas ministerialis quidem, quia derivata est a divinitate, tamen excellentiae potestas dicitur, quia soli Christo convenit. Tertia causa est quilibet alius minister Sacramentorum. De t. causa nulla est quaestio, de 2. una controversia est, de 3. tres.

Prima igitur quaestio est; An auctor Sacramentorum novae legis sit solus Christus. Adversarii duo quaedam docent. Primo, Sacramenta, quae sola ipsi vera Sacramenta putant, a solo Christo esse instituta, nimirum Baptismum, et Eucharistiam, caetera non a Christo instituta. Ita docent Calvinus in Antidoto Concilii, sess. VII, can. 1. et Kemnitius in 2. part. Examinis, pag. 13. Citat autem Kemnitius Cyprianum, in sermomone de ablutione pedum; item Hugonem, lib. II de Sacramentis, part. 15, cap. 2. et Petrum Lombardum, lib. IV, dist. 23. qui negant omnia Sacramenta a Christo instituta fuisse. Poterat addere Alexandrum Alensem, qui IV. part. qusest. 2-4. membro 1. dicit, Sacramentum Confirmationispost mortem Apostolorum institutum esse ab Ecclesia in Concilio Meldensi. Idem sentire videtur S. Bonaventura, in IV. dist. 7, art. 1, qusest. 1. Praeterea idem Alexander, qua;st. 59, memb.3. et Bonaventura dist. 17, art. 1, qua?st. 3. et Marsilius in IV. qusest. 14. dicunt, Sacramentum Pcenitentiae non fuisse a Christo institutum, sed ab Apostolis.

Adversus errorem -hunc posuit Concilium Trident. sess. VII, canonem 1. qui talis est: «Si quis dixerit, Sacramenta nova? legis, non esse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta, anathema sit. » Qui canon non debet ita intelligi, quasi Concilium velit Sacramenta instituta esse a Christo immediate, vel mediate; sed solum immediate: nam alioqui Concilium frustra canonem istum

posuisset; cum nemo unquam dubitaverit, quin saltem mediate Sacramenta a Deo sint instituta. Pra?terea idem Concilium, sess, XIV. can. 1. agens de Sacramento Unctionis extremse, seipsum explicat, cum ait: Sacramentum illud ab ipso Christo institutum fuisse, sed a B. Jacobo Apostolo promulgatum. Denique, si tantum mediate Christus Sacramenta instituisset, idem dici posset de Sacramentis, et de aliis omnibus cseremoniis Ecclesiasticis: omnes enim sunt aChristo mediate instituta?, quia nimirum dedit Ecclesia? potestatem instituendi, et inspiravit, ut institueret, et astitit ne erraret in instituendo; et tamen idem Concilium non eodem modo loquitur de Sacramentis, et de aliis ca?remoniis. Nam sess. XXI, cap. 2. dicit, Ecclesiam habere potestatem mutandi, et instituendi circa Sacramenta, salva tamen eorum substantia.

Hsec igitur verissima Concilii sententia confirmari potest his rationibus. Primo, in Scripturis Apostoli non vocantur nisi dispensatores, et ministri mysteriorum Dei, ut I. Corinth. IV: Si nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Non igitur instituerunt ipsi, sed solum promulgarunt, et ministrarunt Sacramenta a Christo instituta.

Secundo, Sacramenta legis veteris a Deo immediate sunt instituta, a Moyse autem solum promulgata, ut patet ex libris Exodi, et Levitici, ubi semper cum aliquid novi instituitur, legimus: Locutus est Dominus ad Moysem; multo igitur magis par erat, ut Sacramenta novse legis praestantiora ab ipso Deo instituerentur.

Tertio, id Patres affirmant. Cyprianus, sive quicumque est auctor, in sermone de ablutione pedum: « Ipse, inquit, summus sacerdos sui est Sacramenti institutor, et auctor: in cmteris homines Spiritum sanctum habuere doctorem. » Ubi vides non Sacramenta (ut Kemnitius falso citabat) sed quosdam alios ritus ab hominibus institutos, auctore Cypriano. Ambrosius lib. IV de Sacramentis cap. 4: « Auctor, inquit, Sacramentorum quis est, nisi Dominus Jesus? » Augustinus lib. III. doctiin. Christ. cap. 9. dicit primo ipsum Dominum, deinde Apustolicam disciplinam tradidisse Ecclesiis Sacramenta. Idem in epist. M8, c. i. Sacramentorum auctorem Deum facit.

Ad testimonia vero, qua; allegat Kemnitius, Respondemus: Cyprianum contrarium habere, ut supra ostendimus. Hugonem autem, et Lombardum per institutionem intelligere voluisse promulgationem; quomodo etiam lex vetus dicitur lex Moysis, cura tameneam Moyses non instituerit proprie, sed tantum promulgaverit. Idem responderi potest ad eorum testimonia, qui dicunt, Sacramentum Poenitentiae abApostolis institutum. Nam iidem dicunt, Christum instituisse Absolutionem, et insinuasse Confessionem: quocirca non tam relinquunt Apostolis institutionem, quam declarationem, licet ipsi eam vocent institutionem. Porro quod aiunt Alexander etBonaventura de Sacramento Confirmationis, defendi non potest. Constat enim testimonio Fabiani Papse, Dionysii Areopagitae, Cypriani, Tertulliani, et aliorum veterum, Sacramentum Confirmationis fuisse diu ante Concilii Meldensis tempora. Vide Dionysium de Ecclesiastica Hierarchia, cap. de Baptismo, Tertullianum lib. de resurrect. carnis, Fabianum in epist. ad Orientales, Cyprianum lib. II, epist. 1. et in serm. de Chrismate. Sed neque Concilium illud aliud statuit, nisi ut qui ad Sacramentum Confirmationis accedunt, jejuni sint, ut patet exGratiano, can. Ut Episcopi, de consecr. distin. 5. nec enim aliud exstat ex hoc Concilio. De hac tota quaestione plura dicentur, cum de singulis Sacramentis agetur.

Ministrum Sacramentorum ordinarium non esse quemlibet hominem etiam baptizatum.

Altera quaestio est de causa ministeriali in Sacramentis conficiendis et ministrandis, quis proprie in Ecclesia sit minister Sacramentorum. Adversarii multum inter se, et nobiscum in hac quaestione dissentiunt.

Martinus Lutherus duo dicit falsa, et inter se pugnantia. Primum, omnes omnino esse ministros, non solum homines, sed etiam daemones. Sic enim ait in lib. de Missa privata, et unctione Sacerdotum, edito anno 1534: « EgD non dicam, quod Papistoe di¬

cunt, nullum Angelorum, nec Mariam quidem ipsam consecrare posse. Sed e contra dico, si diabolus ipse veniret, et ego postea resciscerem diabolum sic irrepsisse in officium pastoris Ecclesia?, in specie hominis vocatum ad praedicandum, et publice in Ecclesia docuisse, baptizasse, celebrasse Missam, et absolvisse a peccatis, et tali munere functum esse juxta institutionem Christi, tunc cogeremur fateri, Sacramenta ideo non esse inefficacia, sed verum Baptismum, verum Evangelium, veram Absolutionem, verum Sacramentum corporis et sanguinis Christi nos accepisse. » Haec ille.

Probat autem, tum quia fides nostra, dignitas, et efficacia Sacramentorum, non nititur qualitate personae, sed Christi verbo, et ordinatione. Sive igitur bona sit, sive mala, sive uncta, sive non uncta, sive vocata legitime, sive non sic vocata, sive Satan, sive Angelus, idem efficit, modo servetChristi ordinationem: tum etiam quia Judas,qui erat membrum Diaboli, non minus praedicabat, et baptizabat, quam caeteri Apostoli. Cur igitur non possit Diabolus, quod possunt membra ejus?

Alterum, quod Lutherusdicit, est, omnes, et solos homines baptizatos habere potestatem omnia Sacramenta ministrandi; tametsi ad tollendam confusionem, non oporteat omnes uti hac potestate, sed tantum eos, qui legitime sunt vocati, exceptis tribus casibus. Primo, quando quis est in loco privato, ut domi sua?. Secundo, quando nemo alias adest, et necessitas urget. Tertio, quando alius adest, sed non tam bene ministrat, ut ego facerem, juxta illud I. Gorinth. XIV: Si alteri revelatum fuerit, prior taceat.

Ilanc esse ejus sententiam patet ex sequentibus. In lib. de captivit. Babylon, cap. de Ordine: « Esto, inquit, certus, et sese agnoscat quicumque se Christianum esse cognoverit, omnes nos aequaliter esse sacerdotes, hoc est, eamdem in verbo, et Sacramento quocumque habere potestatem; verum non licere quemquam hac ipsa uti, nisi consensu communitatis, vel vocatione majoris. » Et paulo ante: « Quod si cogerentur admittere, nos omnes esse aequaliter Sacerdotes, quotquot baptizati sumus, sicut revera sumus e to. » Item in articulis a Leone X damnatis, art. 13: « Ubi, inquit, non est Sacerdos, aeque potest quilibet ChristiauuDj

etiamsi mulier, aut puer esset. » Et in assertione ejusdem articuli rationem reddens, ait: « Qui enim baptizatus est, Spiritum Christi habet; ubi autem Spiritus Christi, ibi omnium potestas, et libertas. » llu;c ibi. Item in libro, quem edidit contra eamdem Bullam Leonis, anno 20: « Assero, inquit, et amplector fiducia tota spiritus mei articulos, per eam damnatos, asserendosque pronuntio omnibus Christianis: sub poena aeternae damnationis. » Et infra in fine libri: « His, inquit, scriptis testor, me omnia damnata per Bullam istam execrabilem confiteri pro Cathslicis dogmatibus. » Et infra: «Ultimum quod habeo exponam, nempe hanc animam, et hunc sanguinem. Melius enim est me millies occidi, quam unam syllabam damnatorum articulorum revocare. » Haec ibi.

Ubi est obiter Notandum, revocasse postea Lutherum aliquos ex iisdem articulis, ac nominatim 36. de libero arbitrio, quem in assertione primarium, et fundamentum totius doctrinae suae ipse appellat. Nam in articulo isto 36. dicit, liberum arbitrium esse rem de solo titulo: et in assertione explicat, id ita intelligendum esse, ut juxta doctrinam Wiclefi omnia de necessitate absoluta eveniant. Quod quidem apertissime revocavit in visitatione Saxonica, ubi docet, hominem esse liberi arbitrii in operibus civilibus, nec omnia necessario evenire.

Ad haec in lib. de abroganda Missa, edito anno 21. ex proposito docet, et probat omnes Christianos habere eamdem potestatem in verbo, et Sacramentis ministrandis: «Invictis, inquit, Scripturis firmabimus legitimum illud, et unicum verbi ministerium esse commune omnibus Christianis, sicut et sacerdotium, et sacrificium. » Et infra probat aliquot exemplis Scripturae, licere etiam fieminis concionari. Item in lib. ad Pragcnses, et instituendis ministris Ecclesiae, quem edidit anno 1523: «Sacerdos, inquit, in novo praesertim Testamento non fit, sed nascitur, non ordinatur, sed creatur: nascitur autem in Baptismo, suntque prorsus omnes Christiani Sacerdotes. » Et ibidem prolixe probat omnes Christianos cxBaptismo habere, ut possint concionari, baptizare, consecrare, et absolvere, ac ligare. Et de clavibus habet haec verba: « Cessent, inquit, hominum mendacia. Claves sunt totius Ecclesiae, et cujuslibet membri ejus, tam jure, quam usu, et omnibus modis. » Hmc ille. Infra ta¬

men monet, non licere unicuique uti hoc jure, nisi in necessitate, sed expectandam esse vocationem, et electionem multitudinis.

Ex quibus duo corollaria deducit. Unum, quod publici ministri non differant a caeteris potestate, vel dignitate aliqua, sed solo usu potestatis. Alterum, quod ex proximo sequitur, posse ministrum fieri laicum, ut ex laicis fiunt ministri. Porro argumenta ejus infra ponentur, cum solvenda erunt. Hcec igitur est Lutheri sententia.

Joannes Calvinus in altero extremo versatur. Nam non solum non concedit diabolum, aut foeminas, aut quoslibet Christianos posse concionari, et Sacramenta ministrare, sed ita severe defendit, solum quosdam legitime vocatos habere hanc potestatem, ut ne in necessitate quidem concedat laicis, ac praesertim foeminis, ut baptizent. Sic enim scribit in Antidoto ad canon. 10, sess. 7: « Nemo sanus Christianos omnes in verbi. Sacramentorumque administratione pares facit: non solum quia decenter, et ordino geri omnia in Ecclesia decet; sed etiam quod singulari Christi mandato ad bam rem ordinantur ministri. » Et infra: «Porro munus baptizandi, ubi mulierculis injunctum reperient, quemadmodum illis permittunt?» Idem fuse docet in Institut. lib. IV, cap. 3, §. 10 et cap. 15. infime. Itaque cum Calvino nulla nobis hoc loco controversia est. Nam quod negat laicos, et foeminas non posse in necessitatis articulo baptizare, in disputatione de Baptismo refutandum erit.

Martinus Kemnitius more suo rem totam involvens, non satis aperit quid sentiat. Nam discutiens 10. can. sess. VII Concilii Tridentini, qui sic habet: « Si quis dixerit, Christianos omnes, in verbo, et omnibus Sacramentis administrandis habere potestatem, anathema sit. » Tria dicit. Queritur Primum, canonem esse positum ad damnandam Lutheri sententiam, sed mutilatam, et depravatam: « Non enim Lutherus unquam sentit, » inquit Kemnitius pag. 138. « quemvis Christianum promiscue sine legitima vocatione, vel posse, vel debere sibi arrogare, vel usurpare ministerium verbi, ct admiuistrationom Sacramentorum in Ecclesia. »

At debuisset distinguere Kemnitius potestatem ab exeeutione. Nam si loquitur de sola exeeutione, verum est, Lutherum non sensisse, posse vel debere quemvis sibi arrogare hoc ministerium sine legitima vocatione. Sed neque Concilium id in Luthero damnavit; id enim omnes fatemur esse verum. Si vero loquitur de potestate, falsum est Lutherum non ita sensisse: ut loca a nobis prolata demonstrant. Atque id est, quod damnavit Concilium. Neque potest dici Lutheri sententia a Concilio mutilata, vel depravata. Non enim Concilium debuit totum librum Lutheri describere, aut referre ea, quse ab illo bene* scripta sunt: sed satis fuit ea referre, qua*, damnanda erant.

Deinde addit Kemnitius, Concilium fraudulenter loqui: « Oblique, inquit pag. 140, et quasi aliud agentes hoc axioma petunt: Neminem, etiam si legitime juxta praescriptum verbi Dei ab Ecclesia electus, et vocatus sit, nisi ab Episcopo aliquo unctus, et rasus sit, habere ullam potestatem in verbi, et Sacramentorum administratione: et Sacramenta ab illis administrata non esse vera, et efficacia. Has insidias Lector intelligat occultatas in hoc canone. »

Sed canon apertissimus est, et Kemnitius potius simplici ejus intelligentiaj insidias tendit. Nam Concilium non dicit, non habere ullam potestatem in Sacramentis ministrandis eos, qui non sunt ab Episcopo uncti et rasi. Nam Concilium non ignorabat ad Sacramenta Baptismi et Matrimonii, non requiri necessario ordinationem, sed dicit non habere potestatem in omnibus Sacramentis; ut reprobet Lutheri sententiam, quai in omnibus Sacramentis, etiam Eucharistiae, et Pcenitentife tribuit laicis potestatem. Deinde Concilium non nominat unctos, et rasos; unctio enim et rasura caeremoniae sunt accidentales, sine quibus essentia Ordinationis consistere potest. Itaque Kemnitius insidias in suis verbis occultat.

Tertio, dicit sententiam Canonis, ut verba sonant, esse veram, sed tamen eam non recte exponit: « Quod vero, inquit, ad ipsam sententiam decimi hujus canonis, sicut verba posita sunt, attinet, plane et clare respondeo: Si qui existimant cuivis Christiano promiscue sine peculiari, et legitima vocatione permissam esse potestatem usurpandi, et exercendi ministerium verbi, et Sacramentorum in Ecclesia, eos jure, et merito damnari. »

At non recte exponit Concilium Keranitius. Non enim Concilium damnat cos, qui dicunt, licere unicuique sine vocatione usurpare ministerium; id enim nemo dicit, proinde non fuisset opus canone; sed damnat cos, qui dicunt, omnes Christianos Tom. III.

habere potestatem, verbum, et Sacramenta omnia ministrandi, quod Lutherus dixit, et Kemnitius sentire videtur, licet aperte confiteri non audeat. Proponenda est igitur, et probanda Ecclcsiaj doctrina, quae duabus propositionibus comprehendi potest.

Prima propositio: « Minister Sacramentorum homo esse debet, non autem Angelus, sive bonus, sive malus. » Haec est adversus Lutherum, et communis apud Theologos.

Est tamen observandum, quod si forte Angelus bonus Sacramentum aliquod ministraret, illud habendum esset ratum, quia certum esset id factum esse divina dispensatione extraordinaria. Quocirca refert Nicephorus lib. XI. cap. 20. S. Anphilochium ab Angelis ordinatum Episcopum; idque ratum habitum ab Episcopis ejus provinciae. At si Diabolus idem faceret, iterandum esset Sacramentum, quia Diabolus nec habet ex se potestatem, nec peculiari Dei dispensatione acciperet, sed sibi usurparet, aut falleret.

Probatur haec propositio. Primo; Ad essentiam Sacramentorum, ut requiritur verum, et naturale elementum ita requiritur verum et naturale verbum. Sed solus homo vere, et naturaliter loquitur: loqui enim est actio corporis viventis per instrumentum linguae, et palati; non igitur Angelus bonus, vel malus Sacramenta conficere potest. Nam, ut recte docet S. Thomas I. par. qu. LI. art. 3. ad. 4. Angeli etiam per corpus assumptum non possunt proprie loqui.

Secundo: Etiamsi vera elementa, veraque verba Angeli adhibere possent, tamen non propterea illa verum Sacramentum efficerent. Nam Sacramentum est signun, et causa infallibilis gratite: non autem id habent elementa, et verba naturalitep, sed solum ut a Deo assumuntur, ut instrumenta justificationis. Ergo non sunt vera Sacramenta cum a quocumque adhibentur, sed cum adhibentur ab eo, cui Deus id committit: quomodo etiam verba, quibus miracula faciebant Christus, et Apostoli, non a quocumque prolata fuissent, eamdem vim habuissent. Si enim quis dicat claudo: Surge et ambula, nihil efficiet, nisi a Deo assumatur, ut instrumentum ad miraculum faciendum: non igitur vera Sacramenta conficere potest, nisi qui a Deo habet auctoritatem. Sed Deus hanc auctoritatem solis hominibus dedit, non Angelis bonis, vel malis. Nam Matth. XXVIII, hominibus dixit: Euntes docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. Item Luc. XXII: solis hominibus dixit: Hoc facite in meam commemorationem. Joan. XX: solis hominibus dixit: Quorum remiseritis peccata etc. Ad haec Ephes. IV. Christus ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus; ubi per dona intelligit varia ministeria, qute sunt in Ecclesia; nam antea dixerat: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, sicut scriptum est: Ascendens in altum etc. Et infra: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, alios Prophetas, alios Euangelistas, alios Pastores, et Doctores etc. Denique Hebr. V: Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur etc. Quare Chrysostomus lib. 111. de sacerdotio, aperte testatur, Angelis non esse concessum, quod est concessum hominibus, ut Sacramenta ministrent: et idem habet homil. 85. in Joan. prope fin.

Tertio, confirmatur ex doctrina Lutheri; Nam ipse vult fundamentum potestatis in verbum, et Sacramenta, esse Baptismum, ut patet ex locis citatis: at l\pc fundamento carent Angeli tum boni, tum mali. Item in homil. de Baptismo, et alibi, docet, non sufficere verba, et elementa, sed requiri Dei mandatum; at Deus nusquam mandavit Angelis, ut Sacramenta conficerent; igitur etc.

Neque argumenta Lutheri pro Diabolo facta concludunt. Ad Primum concedimus, Sacramentorum efficaciam non pendere a qualitate ministri quacumque. Non enim pendet a qualitate accidentali, ut est bonitas; tamen pendet ad qualitate essentiali, sine qua non esset verus minister; talis autem in primis est, ut sit homo.

Ad secundum, fatemur Judam, et membrum Diaboli fuisse, vera Sacramenta ministrasse: negamus autem idem convenire Diabolo. Nam Judas, non ut membrum Diaboli, sed ut minister Christi Sacramentum administravit: fuit autem Judas Christi minister, quia verus homo erat, et a Christo acceperat potestatem baptizandi, quorum neutrum Diabolo convenit.

Secunda propositio: « Verus minister Sacramentorum (Baptismo et Matrimonio

exceptis) non est quilibet homo etiam baptizatus, sed is solum, qui rite in Ecclesia ordinatus est. »

Nota, excipi Baptismum, quia propter summam ejus Sacramenti necessitatem, semper Ecclesia intellexit posse a quolibet homine conferri; de qua re dicemus in materia de Baptismo. Item excipi Matrimonium, quoniam cum Matrimonium consistat in contractu mutuo duorum; non poterat aliter fieri, quam ut ipsi contrahentes essent ministri.

Probatur htec propositio adversus Lutheranos. Primo, ex Scripturis, quse docent, in Ecclesia esse diversa officia, nec omnia omnibus convenire; ut Roman. XII. I. Corinth. XII. et Ephes. IV: Alios posuit Apostolos, alios Prophetas etc. Et nunupuid omnes Apostoli, numquid omnes Propheta?? etc. Idem ergo dici potest de pastoribus et doctoribus, qui ibidem nominantur. Nec responderi potest hic agi de usu, ut Lutherani dicunt, non de potestate. Nam certe Apostoli non habebant potestatem Apostolicam, antequam illam a Christo acciperent: non igitur acceperunt usum tantum, sed ipsam potestatem.

Secundo, ex illo Heb. V. Nemo assumit sibi honorem, nisi qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Non igitur omnes, qui sunt de populo Dei, sunt hoc ipso Sacerdotes. Neque potest hic locus intelligi de exercitio tantum: nam Aaron antequam vocaretur a Deo ad sacerdotium, non habebat neque usum, neque potestatem. Praeterea assumere honorem, non est exequi potestatem, sed accipere eam; quod etiam confirmatur ex sequentibus: Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut Pontifex fieret. Igitur assumere honorem est fieri Pontificem, non autem exercere Pontificatum.

Tertio, Apostoli baptizati sunt et baptizabant ante Christi passionem. Nam quod baptizarent, habetur Joan. IV. quod baptizati fuerint, docet Augustinus in epist. 108. ad Seleucianum: nec est credibile, eos a Christo jussos baptizare, antequam ipsi baptizarentur. At potestatem consecrandi Eucharistiam acceperunt postea Luc. XXII, cum audierunt: lloc facite in meam commemorationem. Similiter et absolvendi potestatem acceperunt postea Joan. XX:

Quorum remiseritis (i). Non igitur acceperant in Baptismo.

Quarto; Si omnes Christiani acciperent in Baptismo hanc potestatem, ideo acciperent, quia tunc, ut ait Lutherus, unguntur gratia Spiritus sancti, et proinde fiunt spirituales Sacerdotes. At id falsum est; nam sequeretur eos, qui dum baptizantur, non recipiuntf gratiam, et eos, qui postea eam perdunt, non vere conferre Sacramenta, quod tamen Lutherus recte negat contra Anabaptistas. Nec potest responderi sufficere characterem, nam Lutherani non agnoscunt ullum characterem.

Quinto; Si omnes Christiani haberent hanc potestatem: nemo posset privari usu ejus, nisi in poenam magni criminis: atqui apud Lutheranos multi privantur usu hujus potestatis sine ulla sua culpa. Neque obstat quod illi objiciunt de confusione, qua2 nasceretur in Ecclesia, si omnes uterentur hac potestate. Nam possent per vices fungi hoc ministerio: aut certe non deberet posse repelli, qui vellet ministrare, quando pauci sunt ministri, etiamsi non esset vocatus a Magistratu. At ipsi repellunt non vocatos; ergo vel injuriam eis faciunt, vel fateri debent, eos non habere potestatem.

Sexto; In lege veteri, ubi erant Sacramenta imperfectiora, non tamen omnes poterant ea ministrare, sed soli sacerdotes. Nec valet solutio, si dicas Christianos esse factos in Baptismo spirituales sacerdotes: nam etiam illi fiebant in Circumcisione spirituales sacerdotes, et poterant omnes offerre spirituales hostias. Imo quod dixit B. Petrus de omnibus Christianis: Vos autem genus electum, regale sacerdotium. I. Pet. III. idem antea dixerat Moses de omnibus Israelitis Exod. XIX. et tamen Ozias Rex lepra punitus fuit, quia fungi voluit munere sacerdotali. II. Paralipom. XXVI.

Solvuntur argumenta Lutheri.

Ex his ad argumenta Lutheri facile erit respondere. Ac Primum in libro de abroganda Missa proponit sex Scripturas, quibus probet omnes Christianos aeque esse sacerdotes. Prima est I. Pet. II: Tamquam vivi lapides superaedificamini in sacerdotium sanctum. Secunda ibidem: Vos autem genus electum, regale sacerdotium. Tertia ibidem: Ut virtutes annuntietis ejus, qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum. Ubi Christiani dicuntur ad hoc vocati, ut annuntient, id est, praedicent virtutem Christi: igitur omnes Christiani possunt ac debent praedicare, quod est praecipuum munus sacerdotis. Quarta Apocal. V: Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotium. Quinta Apocal. XX: Erunt Sacerdotes Dei, et Christi ejus. Sexta. II. Cor. III. Qui idoneos nos fecit ministros novi Testamenti.

Addit praeterea quaedam loca, ut probet mulieres posse concionari, Joelis II: Prophetabunt filii vestri et filice. Actor XXI. Erant Philippo quatuor filice virgines prophetantes. Exod. XV. Maria prophetavit. Judic. IY. Debora docuit Barach. IV. Reg. XXII. Olda consilium dedit Regi Josiae. Luc. I. Virgo Maria prophetavit. I. Corinth. £1: Mulier, velato capite, oret, et prophetet. Ex quo loco explicari putat alium ejusdem Apostoli I. Corint. XIV: Mulieres in Ecclesia taceant. Nam in priori loco loquitur absolute, in posteriori prohibet, ne loquantur mulieres viris praesentibus, et loqui volentibus, et valentibus.

Rursus in lib. de instituendis ministris ad Pragenses, probat hoc ipsum dupliciter, Primo, hac ratione: Christus est Sacerdos. Psal. CIX: Tu es sacerdos in aeternum. Omnes Christiani sunt fratres Christi, Ps. XXI: Narrabo nomen tuum fratribus meis; et Psalm. XLIV: Unxit te Deus oleo Icetitice pree consortibus tuis. Igitur omnes Christiani sunt Sacerdotes.

Secundo probat ex officiis Sacerdotum,

quae sunt condonari, baptizare, consecrare, absolvere, sacrificare, orare pro aliis, et judicare de doctrinis. Quod enim omnes possint condonari, probat tribus Scripturis. Primo ex illo I. Pet. II: Ut virtutes annuntietis. Secundo ex illo I Cor. XI. Quotiescumque manducabitis panem hunc, mortem Domini annuntiabitis. Annuntiare enim mortem Domini, praedicare est. Tertio ex illo I. Cor. XIV: Unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, Apocalypsim habet, potestis omnes per singulos prophetare. Propter quae loca ita Lutherus triumphat: « Quare satis his locis robustissime et clarissime firmatum sit, ministerium verbi potissimum in Ecclesia esse prorsus unicum, et commune omnibus Christianis, non modo jure, sed etiam praecepto. Quare et sacerdotium non nisi unicum, et commune erit, ut nihil valeant adversus haec divina fulmina, infiniti Patres, innumera Concilia, aeterna consuetudo, et universa mundi multitudo, quibus stipulis rasae larvae nituntur sacerdotium suum stabilire.» Haec ille.

Quod omnes possint baptizare, probat ex usu nostrae Ecclesiae, quae concedit etiam mulierculis ut baptizent: et proinde ut ministrent verbum: nec enim Baptismus sine verbo constat.

Quod omnes possint consecrare Eucharistiam, probat Primo, quia Lucae XXII, Christus in coena omnibus dixit: Hoc facile in meam commemorationem. Item Secundo, quia Paulus I. Cor. XI. totam Ecclesiam alloquitur, cum ait: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Denique Tertio probat; quia majus est baptizare, et concionari, quam consecrare. Nam ex concione, et Baptismo datur remissio peccatorum, ex consecratione nihil sequitur, nisi stupor sacerdotis super sua potestate et dignitate.

Quod omnes possint absolvere, probat ex illo Matth. XVIII: Quaecumque alligaveritis super terram etc.

Quod Omnes possint sacrificare, probat, quia nullum est sacrificium in Ecclesia, nisi illud, quo juxta Paulum Itom. XII: Sacrificamus corpora nostra per mortificationem vitiorum. Id autem commune est omnibus.-

Quod omnes possint orare pro aliis, probat, quia oratio Dominica est communis; et in ea pro aliis etiam oratur.

Quod omnes possint judicare, et discernere dogmata, probat dupliciter. Primo ex illis Scripturis, quae jubent, ut fugiamus falsos Prophetas. Joan. X: Oves meae vocem meam audiunt, vocem alienorum non audiunt. Matth VII: Attendite a falsis Prophetis. Se-. cundo ex illis verbis Pauli I. Cor. XIV: 5» sedenti revelatum fuerit, prior taceat. Hic vero triumphat Lutherus, ac vult licere unicuique judicare Ecclesiam Romanam, licet ipsa sedeat, ut mater, et magistra Ecclesiarum. Haec sunt argumenta ex lib. de instituendis ministris. Accedat ultimo argumentum, quod facit in assertione 13. art. « Qui, inquit, baptizatus est, spiritum Christi habet; ubi autem spiritus Christi est, ibi omnium potestas et libertas. »

Responsio. Ad Primum, Secundum, Quartum et Quintum locum respondeo, loca illa intelligi de sacerdotio spirituali, quo oderimus hostias spirituales, id est, opera bona, ac praecipue laudes, et preces: quod quidem sacerdotium commune est omnibus piis hominibus. Sed praeter hoc sacerdotium est aliud proprie dictum; quo offertur sacrificium proprie dictum, et ad cujus officium pertinet ministrare verbum, et Sacramenta populis.

Id ita esse patet. Primo ex ipsis locis. Nam I. Petri II. habetur: Offerentes spirituales hostias (o). Addidit enim spirituales ad distinctionem hostiarum, quae non spiritualiter et mystice, sed proprie sacrificantur. Sic etiam in cap. V. etXX Apocalypsis agitur de sacerdotio beatorum in coelo, quod certum est non esse nisi ad offerendas laudes.

Secundo idem probatur: quia verba B. Petri sumpta sunt ex cap. XIX Exodi, ubi illud idem dicitur de Ilebrseis, quod B. Petrus tribuit Christianis. At in Testamento veteri non erant omnes proprie dicti sacerdotes, sed solum filii et posteri Aaron, et tamen erant omnes sacerdotes spirituales.

Tertio: quia tam Petrus in epistola, quam Joannes in Apocalypsi conjungunt regnum cum sacerdotio. Sic igitur sunt omnes Christiani sacerdotes, quo modo sunt omnes reges.

Quarto: haec loca solum intelliguntur de sanctis et piis Christianis, non de peccatoribus, qui non sunt gens sancta, ut cos Petrus vocat: at sacerdotium, seu ministerium externum convenit etiam peccatoribus, ex sententia tum Catholicorum, tum Lutheranorum.

Ad tertium locum: Ut virtutes annuntietis etc. Responsio. Non imperat S. Petrus, ut omnes Christiani publice pradicent verbum Dei, sed ut gratias agant Deo, eumque laudent ob ejus beneficia. Nam ut recte exponit Beda, alludit Petrus ad Canticum Hebraeorum ( Cantemus Domino gloriose etc. Exod. XV.) quod cantaverunt liberali ex Aegypto post transitum maris rubri. Vult enim eodem modo Christianos liberatos de diabolica servitute per aquas Baptismi cantare canticum actionis gratiarum, et assidue laudare potentiam Redemptoris. Nec male addit QEcumenius, velle etiam B. Petrum, ut omnes Christiani non tam verbis, quam bonis operibus annuntient Dei virtutem, ita ut eorum vita sit quaedam concio gentilibus, juxta illud Matth. V: Ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem etc. Quomodo etiam intelliguntur multa alia loca, utPsal. XVIII: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. I. Timoth. II: Sicut decet mulieres promittentes. Graece snuppX).o pivoui, annuntiantes pietatem per opera bona. Et infra: Mulieri docere non permitto. Ubi vides mulieribus imperari, ut annuntient pietatem; ac ne forte Lutherana interpretatione deceptae putarent sibi licere etiam concionari, addit: Per opera bona, et: Mulieri docere non permitto.

Ad Sextum: Idoneos nos fecit ministros etc. Responsio. Non loquitur de omnibus Christianis, sed de se tantum, et caeteris collegis suis Apostolis. Nam confert se cum Mose, qui minister fuit testamenti veteris, ac dicit, illum ministrasse litteras in lapidibus insculptas, se autem, et collegas suos ministrare spiritum etc. At constat in testamento veteri non fuisse omnes ministros, et promulgatores legis, sed solum Mosem. Praeterea toto capite praecedenti loquitur de se ipso, et similiter initio c. III, cum ait: Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut egemus, sicut quidam commendati tiis litteris ad vos, aut ex vobis?

Ad loca illa pro feminis, Respondeo:

Aliud est prophetare, id est, futura praedicere, aliud prophetare, id est, concionari, sive Scripturas interpretari. Primum non est proprie munus sacerdotis, seu praesulis Ecclesiastici, sed est gratia gratis data, quae etiam laicis viris et feminis convenire potest. Certe David, Elias, Elisaeus, Isaias, et alii permulti, sacerdotes non erant, et tamen prophetabant, et de hoc genere prophetandi intelliguntur fere omnia loca allegata. Alterum genus est proprium sacerdotis, neque convenit feminis, quia feminarum est subesse, non praeesse. Et hanc rationem adfert B. Paulus I. Corint. XIV: Mulieres taceant in Ecclesia, non enim permittitur cis loqui, sed subditas esse. Nec tamen propterea prohibetur Deus, quin possit extraordinarie feminis concedere, ut doceant viros, ut quondam contigit Deboree, et antea annos ducentos sanctae Catharina; Senensi. Sed heec privilegia non faciunt legem.

Ad argumentum, ex eo quod Christus est sacerdos, et omnes Christiani sunt fratres ejus, Respondeo: Nihil concludit hoc argumentum. Primo, quia Christus non est sacerdos Aaronicus, sed secundum ordinem Melchisedech. In sacerdotio Aaronico id habebat locum, ut omnes fratres essent sacerdotes: at in sacerdotio secundum ordinem Melchisedech solus primogenitus erat sacerdos.

Praeterea etiam in sacerdotio Aaronico soli fratres naturales erant sacerdotes, non autem adoptivi: porro Christiani sunt fratres Christi adoptivi, non naturales.

Denique, si omnia, quae Christo conveniunt, nobis etiam omnibus convenirent, cur non omnes faceremus miracula, praediceremus futura? etc.

Ad argumentum ex primo officio sacerdotis, Respondeo: Tria illa loca nihil probant. Nam illud I. Pet. II: Ut virtutes annuntietis, intelligitur de laude privata, non de concione, ut diximus. Illud I. Corint. XI: Mortem Domini annuntiabitis, intelligitur de commemoratione passionis Dominicae, quam facimus non concionando, sed sumendo Eucharistiam; alioqui deberent omnes, qui sumunt Eucharistiam, concionari, quod est impossibile. Illud I. Corinth. XIV: Potestis omnes prophetare, ut omnes discant, et omnes ex hortentur; non intelligitur de omnibus Christianis, sed de omnibus, qui habebant ca dona; ait enim: Unusquisque vestrum psalmum habet, linguam habet elc. At certe non habebant omnes donum linguarum, cum idem Paulus dicat I. Cor. XII: Divisiones gratiarum sunt etc. et: ISumquid omnes linguis loquuntur? et hoc tempore nulli sunt, qui habeant ejusmodi donum. Vult ergo Paulus dicere: Unusquisque vestrum, qui gloriamini ob ejusmodi dona, utimini illis ordinate, ct ad aedificationem. Adde secundo, quod non loquitur de concione publica, quae est propria sacerdotum, sed de piis collationibus, et exhortationibus quibus utebantur, cum simul conveniebant, ut paulo post dicam. Itaque immerito Lutherus ob haec tria loca male intellecta, contemnit infinitos Patres, innumera Concilia, aeternam consuetudinem, et universam mundi multitudinem.

Ad alterum ex secundo officio, Respondeo: Mulieres apud nos baptizare in casu necessitatis, et ex permissione, non ex officio: quomodo etiam permittitur Judaeis, et Tureis ob summam ejus Sacramenti necessitatem. Sicut ergo non sequitur, Turea potest baptizare, ergo potest omnia Sacramenta ministrare, vel, ergo est verus sacerdos; ita non sequitur, Femina potest baptizare, ergo potest omnia Sacramenta ministrare, vel, ergo est sacerdos. Neque est verum neminem baptizare, quin condonetur; verbum enim, quod in Baptismo profertur, non est concionale, ut supra demonstravimus, sed consecrativum.

Ad argumentum ex tertio officio, Respondeo: Illud, Hoc facite, non est dictum omnibus; alioqui tenerentur feminae, et pueri consecrare Eucharistiam; pari ratione illud, Ego enim accepi a Domino, quod ct tradidi vobis, non significat omnibus traditam potestatem consecrandi, sed omnibus traditum, id est, dictum, explicatum, et declaratum, quod Dominus instituerat. Denique potentia consecrandi major est, quam baptizandi, sicut per Baptismum datur remissio peccatorum, ita et per Eucharistiam; Joan. VI: Qui manducat hunc panem, vivet id veternum. Et praeterea per consecrationem fit conversio 'panis, etiam si Lutherus nolit, quse non fit per Baptismum.

Ad argumentum ex quarto officio. Illa verba: Qucecumque alligaveritis super terram

etc. intelliguntur dicta Ecclesiae, de qua ibidem: Dic Ecclesiae; et, Si Ecclesiam non audierit etc. Ut enim ostenderet Dominus non esse contemnendum Ecclesiae judicium, addidit illam promissionem: Qucecumque alligaveritis. Porro Ecclesia ligat, et solvit, sed per suos praesules, non per quoscumque, sicut corpus loquitur, sed per linguam, non per manum; et universitas determinat propositiones, sed per Doctores, non per Scholasticos. Id autem ostendit apertissime praxis Ecclesiae omnium aetatum.

Ad argumentum ex quinto officio. Negamus non esse in Ecclesia aliud sacrificium, quam mortificationis vitiorum. Nam ad hoc sacrificium non requiritur altare: est autem in Ecclesia altare, ut patet ad Hebr. XIII: Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.. Sed de hoc alibi.

Ad argumentum ex sexto officio, Respondeo: Non est Sacerdotis orare quomodocumque, sed orare publice, et tamquam publica persona intercedere pro universo populo, ut Chrysostomus docet lib. VI. de sacerdotio.

Ad argumentum ex septimo officio, Respondeo: Illa loca: Oves mece vocem meam audiunt; non audiunt vocem alienorum, ct: Attendite a falsis Prophetis; docent debere omnes homines judicare de dogmatibus, non quidem examinando *illa ad regulam Scripturae, ut haeretici volunt; si enim id omnes facere possent, non esset opus pastoribus, ct doctoribus in Ecclesia, sed examinando illa ad doctrinam antea traditam, et ad doctrinam aliorum pastorum. Facile enim possunt omnes judicare, an doctrina sit nova, et tunc eam suspectam habere debent. Praeterea Dominus alienos, et falsos Prophetas non vocatordinarios pastores, sed extraordinarios, qui per se veniunt, ut venerunt omnes haeretici.

Illud autem: Si sedenti revelatum fuerit, prior taceat, in quo Lutherus triumphat, non intelligitur, nisi in collationibus quibusdam, de quibus eo loco Paulus agit, non de publica concione Pastoris, et multo minus de publico judicio Concilii, aut summi Pontificis. Id quod patet primo, usu Ecclesiae. Numquam enim est auditum, ut dum sit publica concio, permissum sit alicui alteri loqui, et multo minus permissum est unquam privatis hominibus reluctari judicio totius Ecclesiae.

Secundo, quia non tenemur credere unicuique dicenti sibi esse revelatum aliquid, praesertim in re gravi, et maxime si illa revelatio sit contraria doctrinae ordinariorum Pastorum: alioqui pateret aditus omnibus haeresibus. Nullus est enim haeresiarcha, qui non jactet sua dogmata, ut verissimam Dei revelationem.

Tertio patet ex illis verbis Prophetae, duo aut tres dicant, et conteri dijudicent. Non enim conveniret ut duo aut tres concionarentur, sed bene conveniebat, ut in collatione spirituali duo aut tres dicerent. Adde quod Justinus in secunda Apologia prope extrema, explicans morem primae Ecclesiae, distinguit concionem, quam soli Praeposito tribuit, a collatione spirituali, quam ibidem post concionem, et Sacramenta inter se habere soliti erant.

Ad illud argumentum postremum: Qui baptizatus est, habet spiritum Christi: ubi autem Spiritus Christi est, ibi omnium potestas, et libertas. Respondeo primo; Major propositio non est vera universaliter. Multi enim baptizantur, qui non recipiunt spiritum Christi, quia sine fide aut poenitentia baptizantur: multi recipiunt, qui postea amittunt, et tamen non amittunt Baptismum. Secundo; Minor etiam propositio falsa est. Nam plurimi habent spiritum Christi, qui tamen non habent omnium rerum potestatem, cum nec possint loqui variis linguis, neque futura praedicere, neque curare morbos, neque excitare mortuos.

Non requiri fidem, aut probitatem ministri, ut sacramenta efficacia esse possint.

Sequitur tertia quaestio de qualitatibus ministri Sacramentorum, utrum requiratur necessario fides, aut charitas, ita ut haeretici, infideles, schismatici, improbi Catholici non possint Sacramenta conferre. Non quaerimus autem, an peccent Sacramenta conferendo: ista enim est quaestio proprie Scholastica; sed tantum an sit irritum, quidquid faciant

infideles, aut improbi homines, etiamsi alioqui legitime ordinati sint Presbyteri, aut Episcopi, et nihil omittant eorum, quae ad substantiam Sacramentorum pertinent.

Porro controversia de hac re nulla, aut pene nulla hoc tempore esse videtur. Nam etsi Lutherus aliquoties dicat, spiritum Christi, qui recipitur in Baptismo esse fundamentum potestatis conferendorum Sacramentorum, ex quo sequitur, solos bonos, qui spiritum Christi habent, efficaciter Sacramenta conferre: tamen ipse idem postea docuit, adeo non requiri fidem, aut probitatem ministri, ut etiam Diabolus efficiatur Sacramenta ministrare possit, ut supra diximus. Confessio quoque Augustana, art. 8. fatetur Sacramenta esse efficacia, licet ab hypocritis, et malis hominibus ministrentur. Quod idem habet Calvinus lib. IV Instit. cap. 15, §. 16. Unde in Antidoto Concilii Tridentini ad can. 12. sess. VII, ubi dicitur anathema iis, qui negant Sacramenta esse efficacia, si a malis ministrentur, nihil aliud scribit, nisi hanc vocem, Arnen. Denique Kemnitius in 2. parte Examinis pag. 155. affirmat canonem Concilii 12. sibi non displicere.

Tribui solet Hussitis, et Anabaptistis ea sententia, quod Sacramenta non sint efficacia, nisi a probis, et fidelibus ministrentur. Sed mirum est si Hussitae ita sentiant, cum ordinationes sacerdotum suorum a Romano Pontifice petere consueverint, cum tamen Romanum Pontificem, et omnes Episcopos Catholicos pro haereticis haberent, et habeant. Et certe siHussitae ratas habent ordinationes eorum, quos haereticos putant, multo facilius ratum haberent Baptismum ab eis collatum: Id patet ex lib. Lutheri ad senatum Pragensem, ubi dehortatur Bohemos Mussitas, ne petant ordinationes a Romanis, cum et ipsi Romanis, et Romani ipsis sint haeretici. Quod ergo.Joannes Hus in articulis, qui damnantur in Concilio Constantiensi, sess. XIV dicit, Praelatum malum, aut praescitum esse aequivoce pastorem; et nullum esse Episcopum, dum est in peccato mortali; aut intelligitur solum, quoad jurisdictionem; aut certe non sequuntur in hac parte Hussitae magistrum suum.

Anabaptistis tribuit hunc errorem Kemnitius loco citato, sed quia doctrina eorum est in multis occulta, et non publice evulgata, non scimus quibus fundamentis nitantur. Quare satis erit hoc loco primum indicare qui fuerint olim errores de hac re. Deinde a quibus Patribus, et quibus rationibus confutati» Postremo quomodo eorum objectiones dissolvantur.

Quoad Primum; ante annos 1300, in Asia, et Africa coepit error exoriri, non esse rata Sacramenta, quae ab haereticis, et schismaticis dabantur post separationem eorum ab unitate Catholica. De Asiasticis id refert Eusebius lib. VII. histor. cap. G. ex epist. Dionysii Alexandrini. De Africanis constat tum ex eodem Eusebio lib. VII. cap. 2. tum ex Augustino lib. II. de Baptismo, cap. 7. ubi etiam indicat primum auctorem hujus erroris fuisse Agrippinum Episcopum Carthaginiensem, S. Cypriani praedecessorem: Quod clarius testatur Vincentius Lirinensis in Commonitorio, ubi dicit Agrippinum primum omnium mortalium rebaptizandum censuisse.

Secutus est praedecessorem suum S. Cyprianus cum multis Africae Episcopis, sic tamen, ut non propterea se ab Ecclesiae unitate separaret, ut patet ex epistolis ad Quintum, ad Pompeium, et ad Jubaianum: quocirca numquam haereticus habitus est. Nec desunt, qui asserunt, eum postea revocasse sententiam, ut S. Augustinus testatur in epist. 48. ad Vincentium: quemadmodum etiam Episcopos caeteros, qui cum Cypriano eum errorem definierant, revocasse sententiam suam, permotos auctoritate Stephani Romani Pontificis scribit S. Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos.

Secuti sunt paulo post haeretici Donatistaj, qui pertinaciter eumdem errorem tenuerunt, et auxerunt. Nam in primis, Agrippinus et Cyprianus non habebant pro haereticis, qui contrarium sentiebant: unde nec rebaptizabant baptizatos a Catholicis etiam sibi in ea opinione contrariis. Donatistaj autem rebaptizabant etiam Catholicos, quos haereticos putabant: Sic enim ait Augustinus in libro de unico Baptismo, cap. 13. conferens Donatistas cum Agrippino et Cypriano: <( Rebaptizare hajreticos, quod illi fecisse dicuntur, tunc fuit humani erroris; rebaptizare autem Catholicos, quod adhuc isti faciunt, semper est diabolica} prajsumptionis. »

Secundo, Donatistae errorem defendebant post Ecclesiae definitionem in Concilio generali, quod est haereticorum proprium. A ggrippinus, et Cyprianus non viderunt ullam absolutam Ecclesiae definitionem, ut August. testatur lib. II. de Baptismo, cap. 7 et 9.

Tertio, Cyprianus tantum improbabat Sacramenta tradita ab haereticis et schismaticis, id est, ab iis, qui essent extra Ecclesiam; at non improbabat Sacramenta tradita a malis ministris intra ipsam Ecclesiam: ut Augustinus demonstrat lib. IV. de Baptismo, cap. 2. lib. III. contra epistolam Parmeniani, cap. 2. At Donatistarum alii, omnes peccatores manifestos excludebant a Sacramentorum administratione, ut Augustinus testatur, lib. 11. contra epist. Parraeniani, cap. 10. alii, omnes omnino homines malos, etiam occultos, ut idem Augustinus refert lib. II. contra Cresconium, cap. 28.

Post Donatistas eumdem errorem saltem ex parte docuerunt Luciferiani. Nam teste S. Hieronymo in Dialogo contra Luciferianos, admittebant illi Baptisma collatum ab heereticis, sed non Ordinationem: quamquam Hilarius quidam Diaconus, ut ibidem ait Hieronymus, ne Baptisma quidem admitteret.

Fuerunt deinde alii tempore S. Bernardi, qui dicebantur Apostolici, qui negabant homines malos posse efficaciter Sacramenta ministrare, ut ipse testatur serm. 66. in Cantica. Quod idem postea etiam docuerunt Albigenses, ut refert S. Antoninus in summa Theologica, par. IV. tit. 11. cap. 7. §. 5.

Inter utrosque autem exstiterunt Waldenses, qui bonis laicis concedebant ministeria Sacramentorum, atque illa eadem malis sacerdotibus detrahebant, teste S. Antonino, par. IV. tit. 11. cap. 7. §. 2. Atque huc respexit S. Thomas lib. IV. cont. Gentes, cap. 77. cum ait esse quemdam errorem, quod omnes boni, et nulli mali possint esse idonei Sacramentorum ministri: quod idem omnino est cum eo, quod Lutherus initio dicebat, eos omnes, et solos esse sacerdotes, qui habent Spiritum Christi.

Denique post hos omnes exstitit Joannes Wiclef, qui hanc hseresim non parum locupletavit. Nam non solum peccatores, sive occultos, sive manifestos, sed etiam bonos in prajsenti, sed malos aliquando futuros, id est, prajscitos, negant Sacramenta posse conficere. Vide de hoc errore Concilium Constantiense sess. VIII. et Thomam Waldensem tomo II. cap. 14.

Quantum ad Secundum; Refutarunt hanc hajresim multi ac veteres summi Pontifices: Ac primum in ipso ejus exortu S. Stephanus Papa et Martyr, ut refert Eusebius lib. VII. histor. cap. 2. et seq. Deinde Siricius

in epist. 4. ad Himerium, Innocentius I. in epist. 22. ad Macedoniae Episcopos, Leo epist. 77. ad Nicetam, Anastasius II, in epist. ad Anastasium Imperatorem, et alii.

Secundo damnarunt eamdem hceresim Concilia. Primo Concilium Nicaenum generale. Id enim frequentissime testatur S. Augustinus lib. II. de Baptismo, cap. 3, i, 5, 7, 9, et alibi, sed quia nusquam Augustinus vocat illud Concilium Nicamum, multi dubitant de quo Concilio loquatur. At nulla est causa dubitandi; nam vocat Concilium plenarium orbis terrae. Nullum autem novit Augustinus orbis teme Concilium, nisi Nicaenum. Nam quatuor tantum facta sunt Augustini tempore Concilia generalia, Nicaenum, Sardicense, Constantinopolitanum I. et Ephesinum I. Sed ex his Ephesinum I. indictum fuit paulo ante mortem Augustini, et post mortem ejus celebratum; ex epistola Africanorum ad Imperatorem Theodosium juniorem. Concilium Constantinopolitanum de hac questione non tractavit.

Adde quod Augustinus lib. II. de Baptismo, cap. 9. testatur Concilium plenarium, in quo haec veritas definita est, ante celebratum fuisse, quam ipse nasceretur. Constat autem solum Nicaenum celebratum esse ante Augustini nativitatem. Nam Concilium Nicaenum actum est anno 327. Augustinus natus est anno 357. Concilium Constantinopolitanum actum est anno 383, Yide Chronicum Eusebii eugi additione Prosperi. Concilium Sardicense nec de ista quaestione tractavit, nec notum fuit Augustino ut ostendimus in disputatione de jure appellationis, et VI Concilio Carthaginiensi.

Praeterea in Concilio Nicaeno canon. 19. jubentur Paulianistae rebaptizari, ex quo' aperte deducitur caeterorum haereticorum Baptisma approbatum a Concilio fuisse.

Denique (quod unum sufficere deberet) S. Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos extremo, sic ait: « Synodus quoque Nicaena omnes haereticos suscipit, exceptis Pauli Samosateni discipulis. » Haec ille. Ubi apertissime dicit, a Synodo Nicaena approbatum Baptisma haereticorum omnium (de hac enim re loquebatur) exceptis quibusdam, qui nimirum non utebantur forma legitima.

Non diu post damnavit eumdem errorem Concilium. Carthaginiense I. can. I. praesidente Grato Episcopo, temporibus Constantini Imperatoris, cujus Concilii meminit

etiam S. Augustinus, lib. II. cap. 2. de Baptismo contra Donatistas. Item Arelatense I. canon. 8. eodem tempore: ac diu postea Concilium Constantiense sess. VIII. et. Tridentinum sess. VII. can. 12.

Tertio, refutarunt Doctores permulti, ac praecipue Augustinus in omnibus libris contra Donatistas. Optatus in libris contra Parmenianum, Ilieronym. in Dialogo contra Luciferianos, Nazianzenus in orat, de Baptismo, S. Thomas lib. IV. contra Gentes cap. 77. et Thomas Waldensis tom. II. ab initio per multa- capita, ubi etiam multorum multa profert testimonia.

Porro argumenta praecipua, quibus utuntur, tria sunt. Primo adferunt traditionem, et consuetudinem antiquissimam ab Apostolorum tempore. Iloc enim argumento praecipue usum sanctura Stephanum Papam testatur S. Cyprianus in epist. ad Pompeium. Eodem argumento utitur passim S. Augustinus lib. I. de Baptismo, cap. 9. « Consuetudinis, inquit, robore tenebatur oi’bis terrarum, et haec sola opponebatur inducere volentibus novitatem. » Vincentius autem Lirinensis in commonitorio, dicit tantum valuisse apud Ecclesiam Catholicam hoc argumentum ductum a traditione, et consuetudine Ecclesiae, ut hoc uno superata fuerit causa S. Cypriani, qui summa eloquentia, et frequentissimo sanctorum Episcoporum Concilio, et multis divinae Scripturae testimoniis contra veritatem pugnabat.

Ex quo intelligiraus Lutherum cum suis, contrarium spiritum habere ei, quem habuit vetus, et vera Christi Ecclesia. Lutherus enim propter unum Scripturae testimonium perperam intellectum, contemnit aeternam consuetudinem, ut ipsemet loquitur in lib. de abroganda Missa; et in lib. de instituendis ministris ad Pragenses. At vetus Ecclesia ex consuetudine ducentorum, vel trecentorum annorum explicabat omnia testimonia, quae Cyprianus cum suis adferebat; et merito: Nam cura certum sit, consuetudinem universas Ecclesiae perpetuam non posse cum verbo Dei pugnare, et clarior sit consuetudo, quam ipsum verbum; recte judicabant illi, ex consuetudine verbum Dei esse interpretandum, non ob verbum Dei obscurum et ambiguum, consuetudinem abolendam, utLutherani hoc tempore faciendum esse contendunt.

Secundo adferebant rationem in verbo Dei fundatam, quas potest hoc syllogismo concludi. Minister Sacramentorum ope-

ratur virtute, et auctoritate divina, Deus autem non aufert a ministro datam ei potestatem ob ejus peccatum, aut infidelitatem; ergo.etc,

Probatur Major; nam Scripturae passim hoc docent. Joan. I: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Praecipuus ergo auctor in Baptismo Christus est, non minister, ut fuse hinc deducit Augustinus, tract. 5. in Joan. I. Corint. III: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui magmentum dat Deus. Praeterea si ministri sua virtute baptizarent, essent diversa Baptismata, alia aliis meliora pro diversitate meritorum, et excellentiae baptizantium. At unum est Baptisma, ad Ephes. IV. Item Apostoli numquam appellarunt Baptismum, suum, quem aliis conferebant, cum tamen aliquando appellarent Evangelium suum, quod praedicabant, Rom. XVI. et II. Timor. II: Juxta Evangelium meum. Ergo in Baptismo nihil suum agnoscebant, nisi nudum ministerium. Denique ajquum fuit, ut Sacramenta non penderent ab humana virtute, ne homines in hominibus confidere assuescerent, cum scriptum sit: Maledictus homo qui confidit in homine.

Probatur jam minor propositio. Nam auctoritas conferendi Sacramenta, non est gratia gratum faciens, sed gratis data: non ergo ita pugnat cum improbitate vitee, utsimul cum ea esse non possit. Constat enim ejusmodi gratias in peccatoribus esse posse, ut patet de Caipha, qui prophetavit, cum tamen esset pessimus. Joan. XI. 51. item de illis, qui Matth. VII, 22. dicunt: Nonne in nomine tuo daemonia ejecimus? etc.

Secundo; Auctoritas conferendi Sacramenta, non datur in utilitatem habentis, sed aliorum: igitur non erat conveniens, ut auferretur propter peccatum habentis; sic enim unus puniretur ob culpam alterius.

Tertio; Deus non aufert ob peccata potestatem jurisdictionis, ut patet I. Pet. II. ubi jubet Apostolus, ut Christiani obediant Dominis] suis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis: et ibidem jubet obediri Regibus, aliisque magistratibus gentilium, qui infideles erant; igitur multo minus aufert potestatem ordinis. Nam si potestas auferretur ad puniendum eum, qui illam habet, magis deberet auferri potestas juris¬

dictionis, quam ordinis; quia illa magis amatur, et proinde magis punitur, cui illa tollitur, et praeterea magis dependet potestas jurisdictionis a probitate vitae ejus, in quo est, quam potestas ordinis. Nam magis dominantur passiones in imperando, quam in Sacramentis ministrandis, ut patet experientia.

Quarto; Non aufert Deus hominibus ob peccata naturales potentias ad opera naturalia, ut notum est: igitur nec auferre debet supernaturalem potestatem ad opera supernaturalia, in quibus non consistit meritum operantis. Nam non minus Deus providit bono totius Ecclesia}, quam bono mundi hujus.

Quinto; Judas peccator erat et reprobus, et tamen baptizabat, ut colligit Augustin. tract. 5. in Joann. ex illo Joan. IV: Ipse non baptizabat, sed discipuli ejus. Et quod efficaciter Judas baptizaverit, docet idem Augustinus ex eo, quod non legimus rebaptizatos, quos ille baptizaverat.

Tertium argumentum sumitur a similibus rebus. Nam in primis apud Judaeos circumcisi a Samaritanis, qui ha}retici erant Hebraeis, non circumcidebantur iterum, sed admittebantur, ut rite circumcisi, ut Augustinus docet lib. I. contra Cresconium, cap. 31. Deinde, verbum Dei efficaciter praedicatur ab improbis, ut colligit Augustinus lib. IV. de Baptismo, cap. H. ex Matth. XXIII: Qua' dicunt, facite ^quee faciunt, nolite facere; et ad Philippens.I; Quidam ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim? dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Praeterea nihil refert ad efficaciam sementis, et plantationis, ut idem Augustinus ratiocinatur lib. III. in Cresconium, cap. 8. an totis manibus, an sordidis id fiat, modo bonum sit semen, et terra fertilis, nec desit calor solis, et pluvia de coelo. Item ut Nazianzenus docet in orat, de Baptismo, non minus recte imprimit imaginem Regis sigillum ferreum, quam sigillum aureum. Item ut idem Augustinus docet lib. III. de Baptismo, cap. 10. lumen solis, vel etiam lampadum non inquinatur, etiamsi per lutum transeat, et loca coenosa. Denique, ut idem habet Augustinus tract.

  1. in Joan. parum refert, utrum aqua ad areolas irrigandas per canalem lapideum, an per argenteum transeat.

Quoad Tertium; Argumenta haereticorum refelluntur ab Augustino diligentissime in libris septem contra Donatistas, Praecipua erant haec. Primum: Nemo dat, quod non habet. Haeretici et impii non habent remissionem peccatorum; igitur non dant: quare non efficaciter Sacramenta ministrant.

Respondeo ad Minorem, haereticos non habere remissionem peccatorum formaliter, tamen habere ministerialiter, quomodo famulus, qui saepe non habet unum obolum, tamen defert multos aureos a Domino suo ad alium aliquem. Et in rebus naturalibus et artificialibus, effectus non debet esse similis instrumento, sed causae principali. Non habet calor formam substantialem ignis, nec habet dolabra formam cathedrae: et tamen eas efficiunt instrumentaliter.

Adde Praeterea distinguendum esse ipsum Sacramentum ab effectu ipsius; et inter effectus distinguendum esse characterem a gratia: haec enim omnia separari possunt ab invicem. Poterit igitur fieri, ut haereticus baptizet, et characterem, ac gratiam conferat, ut si baptizet infantem. Item ut gratiam non conferat, quia is qui baptizatur ponit obicem infidelitatis credens haeretico: sed non ideo inanis est Baptismus; nam efficit characterem. Item ut nec characterem, nec gratiam conferat, ut si det extremam unctionem aegroto haeretico: tamen adhuc etiam tunc verum Sacramentum, et Sacramentum efficax ministrat, licet in suscipiente nihil operetur ob ejus indispositionem. Ubi notandum cum Augjustino lib. VI de Baptismo cap. 1. hanc fuisse praecipuam causam erroris Cypriani, et aliorum, qui non distinguebant inter Sacramenta, et eorum usum et effectum.

Secundum argumentum contra solutionem praecedentis: Qui non habet Spiritum sanctum, non potest remittere peccata: dictum est enim Joan. XX: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur m. At haeretici, et impii non habent Spiritum sanctum; ergo etc.

Respondeo, negando minorem. Siquidem per Spiritum sanctum eo loco intelligimus potestatem remittendi peccata, ut intelligunt Chrysostomus etCyrillus in eum locum. Po¬

test autem et potestas esse sine gratia gratum faciente. Quod autem nomine Spiritus sancti intolligi possint quaelibet ejus dona, licet non faciant hominems anctura, patet ex I. Cor. XII: Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, alii datur per spiritum sermo sapientia? etc. Et I. Corinth. XIV: Spiritus Prophetarum Prophetis subjecti sunt. Ubi spiritum vocat donum prophetandi a Spiritu sancto datum.

Posset etiam dici, voluisse Dominum significare illis verbis: Accipite Spiritum Sanctum etc. effectum Sacramentorum praecipue pendere a virtute Spiritus sancti: proinde necessarium esse, ut saltem assistat Spiritus, et sic accipiatur saltem ut assistens, et operans in Sacramentis, licet non operetur in ipso ministro. Assistit autem Spiritus sanctus Sacramentis suis semper (ut Augustinus recte docet lib. III de Baptismo cap. 10.) etiamsi minister sit adulter, vel homicida; quia Sacramentum numquamest adulterum.

Denique, quia non desunt qui hoc loco per Spiritum sanctum intelligant Spiritum, ut gratiam, et charitatem largitur, ac diffundit in cordibus nostris, ut Ambrosius serm. 10. in Psal. CXVI1I. et Augustinus in commentario cap. XX Joannis: ideo possumus addere, gratiam quidem Spiritus sancti dari per sacram Ordinationem cum potestate remittendi peccata; sed non inde colligi posse, eum, qui gratiam non habet, non posse peccata remittere. Non enim gratia illa idem est cum potestate remittendi peccata, neque cum illa ita conjuncta, ut separari nequeat: nam non datur, ut qui eam habet, possit peccata remittere, sed ut non offendat Deum in tam sancto ministerio, si ipse inimicus Dei permanens alios Deo reconciliare praesumat.

Tertium argumentum: Sacramenta sunt v solius Ecclesiae Catholicae, quam Christus condidit; at haeretici sunt extra Ecclesiam in synagoga Satanae.

Respondeo, Sacramenta semper esse Ecclesiae, etiamsi interdum extra Ecclesiam reperiantur. Quocirca cum veniunt ad Ecclesiam baptizati ab haereticis, agnoscendum est quod est Ecclesiae, id est, Baptisma, et retinendum, corrigendus vero error. Alioqui etiam Evangelium, et alia multa bona, et vera repudianda essent, quae interdum apud haereticos inveniuntur.

Possent Ultimo adferri qucedam loca Patrum, ut Athanasii serm. 3. contra Arianos; ubi dicit, omnes haereticos habere inutilem aquam. Item Ambrosii lib. de iis, qui mysteriis initiantur cap. 4. ubi dicit: « Non sanat Baptismus perfidorum; » Et Leonis ep. 77. ad Nicetam cap. ult. ubi dicit, nullum haereticum posse dare per Sacramenta sanctificationem.

Respondeo; Athanasius duo dicit. Primum sic ait: « Ariani autem veniunt in periculum, ne amittant integritatem mysterii, loquor autem de Baptismate. » Secundo absolute negat Baptismum Arianorum, aut aliorum haereticorum mundare: «Non enim, inquit, qui simpliciter ait, Domine, is est, qui donat legitimum Baptisma, sed qui nomen exprimit, et fidem rectam habet.» Priori loco agit de ipsa substantia Sacramenti, et ideo non dicit, absolute Baptismum Arianorum non esse integrum, sed ait periculum esse, ne aliquando non sit integrum, quia nimirum facile erat, ut corrumperent formam, et nomine Patris, et Fili dicerent factorem, et facturam, ut ipse ibidem ait. Posteriori loco non agit de substantia, sed de utilitate Sacramenti: et ideo absolute haereticos, quia carent recta fide, non sanctificare eos, quos baptizant, quod intelligitur de illis, qui eis in haeresi consentiunt. Et eodem modo loquuntur Ambrosius, et Leo, et alii. Unde numquam dicunt isti Patres, Baptismum haereticorum esse iterandum, quod certe dicerent, si de substantia loquerentur.

Requiri intentionem faciendi quod Ecclesia facit.

Restat postrema quaistio de causa ministeriali: Sitne intentio ministri necessaria ad Sacramenti perfectionem. Quatuor eruntpartes hujus quaestionis. Primo, explicanda erit sententia haereticorum. Secundo, sententia Catholicorum simul explicanda, et vindicanda a mendaciis adversariorum. Tertio, confirmanda veritas. Quarto, solvendae objectiones.

Quantum ad Primum, nova haeresis nostro tempore exorta est, non requiri intentio¬

nem in ministro Sacramenti; sed Sacramentum omnino perfici, si res, et verba adsint, etiamsi minister joco, aut irrisorie, aut ficte, et mendaciter actionem illam peragat. Primus auctor videtur fuisse Lutherus. Sic enim scribit in lib. de captivitate Babylonica cap. de Baptismo: «Non dubitem, inquit, si quis in nomine Domini suscipiat, etiamsi impius minister non det in nomine Domini, vere baptizatum esso in nomine Domini. Non enim in conferentis tantum, quantum in suscipientis fide, vel usu sita est virtus Baptismi, sicut legitur exemplum de quodam mimo per jocum baptizato. » Et in art. 12. eorum, quos Leo Papa damnavit: «Si sacerdos, inquit, non serio, sed joco absolveret: si tamen credat se esse absolutum verissime est absolutus. » Et in assertione idipsum confirmat; necnon in lib. de Missa privata, anno 34 edito, idem probat tribus argumentis, qua; postea solventur.

Joannes Calvinus Lutherum secutus in Antidoto Concilii Tridentini sess. VII, can. 44:

« Quod, inquit, de intentione consecrandi garriunt, a sophistis nulla probabili ratione fuit proditum.» Et infra: « Ergo vero sacrosancta; Christi institutioni tantum defero, ut si Epicureus quispiam, intus totam actionem subsannans, mihi coenam ex Christi mandato, et secundum regulam ab eo datam, rituque legitimo administret, non dubitarem panem, et calicem illius manu porrecta vera mihi esse corporis et sanguinis Christi pignora. » Idem docet Tilmannus. Heshusius in lib. de sexcentis erroribus Pontificiorum, loco 45.

Idem etiam Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis pag. 441. et scq. ubi fuse de hac retractat. Et quamquam pag. 446. docet, actionem Sacramentalem non debere esse mimicam subsannationem, aut ridiculum lusum, in quo videtur nobiscum convenire: tamen intelligit hoc de exteriore actione „ tantum, non de intentione interna. Nam postea pag. 154. docet, Sacramentum esse verum, licet minister animo irrisorio Sacramentum administret: et tota disputatione id contendit, non pendere Sacramenti efficaciam ullo modo ab intentione ministri. Et infra pag. 4045. ubi agit de Absolutione:

« Nec sollicita, inquit, esse debet conscientia de intentioni ministri, sed si vox Evangelii annuntiatur, fide eam apprehendens, statuat se coram Deo absolutum: quidquid sit de sacerdotis animo. »

Ad hanc haereticorum sententiam proxime accessisse videtur Ambrosius Catharinus, qui in opusculo de intentione ministri Sacramentorum distinguit duplicem intentionem: unam, faciendi simpliciter actum externum, quem facit Ecclesia: alteram, faciendi actum externum non simpliciter, sed ut Sacramentalem, sive animo celebrandi mysterium, quod Christus instituit, et Ecclesia celebrat. Et quidem priorem intentionem ait requiri, posteriorem negat. Itaque si quis dum puerum baptizat, intendat fundere aquam super puerum, et dicere: Ego te baptizo, secundum Catharinum erit verum Sacramentum, etiamsi ille intendat aquam fundere, et illa verba dicere solum ad lavandum corpus pueri a sordibus, vel ad ludendum eo modo. Quaj opinio non video quid differat a sententia Kemnitii, et aliorum haereticorum, nisi quod Catharinus in fine opusculi subjicit se Apostolicae sedi, et Concilio; illi autem rident utrumque.

Quantum ad Secundum, sententia Catholicorum est, requiri intentionem faciendi, quod facit Ecclesia. Ita enim expresse habent Concilium Tridentinum sess. VII, can. 11. et Concilium Florentinum in instructione Armenorum.

Sunt autem hoc loco quaedam notanda. Primo, non ita requiri, ut minister habeat intentionem generalem faciendi, quod facit Ecclesia, ut non possit habere particularem: imo melius est habere particularem, id est, conferendi Sacramentum Baptismi, Absolutionis, Confirmationis, consecrandi Eucharistiam etc. Sed qui non nosset nostra mysteria, satis esset, si in generali intenderet facere, quod facit Ecclesia: et hoc docent Concilia.

Secundo, non est opus intendere, quod facit Ecclesia Romana, sed quod facit vera Ecclesia, quacumque illa sit, vel quod Christus instituit, vel quod faciunt Christiani: ista enim in idem recidunt.

Petes, quid si quis intendat facere, quod facit Ecclesia aliqua particularis, et falsa, quam ipse putat veram, ut Genevensis, et intendat non facere, quod facit Ecclesia Romana? Respondeo, etiam id sufficere. Nam qui intendit facere, quod facit Ecclesia Genevensis, intendit facere, quod facit Ecclesia universalis. Ideo enim ille intendit facere, quod facit talis Ecclesia, quia putat illam esse membrum Ecclesiae vera) universalis: licet fallatur in cognitione verae Ec¬

clesia). Non autem tollit efficaciam Sacramenti error ministri circa Ecclesiam, sed defectus intentionis. Atque hinc est quod in Ecclesia Catholica non rebaptizantur baptizati a Genevensibus, qui tamen dum baptizant, intendunt facere quod facit Ecclesia Genevensis, et non quod facit Ecclesia Romana. Adde quod cum Ecclesia vera Romana, et Ecclesia falsa Genevensis non dissentiant, quoad substantiam Baptismi, sed solum quoad accidentarias cairemonias: si quis alioqui Catholicus intenderet baptizare, quo modo ministri Genevenses ministrant, et non quo modo Sacerdotes Catholici, is intenderet verum Baptismum quoad substantiam, sed absque eseremoniis accidentariis. Proinde verum Sacramentum conferret, quamvis peccaret et tamquam de hseresi suspectus, jure puniri posset.

Tertio, non requiritur necessario actualis intentio, nec sufficit habitualis, sed victualis requiritur, et sufficit, quamvis danda sit opera, ut actualis habeatur. Actualis dicitur, quando minister actu habet talem intentionem: quai quidem actualis intentio non requirit, ut quidam scrupulosi faciunt, ut dicamus ore aut corde illa formalia verba, Intendo hoc facere, aut volo hoc facere, sed tantum requirit, ut homo sit praesens animo, et attente faciat, quod facit. Ista enim dicitur intentio in actu exercito, ut loquitur Cajetanus, et ut diximus, non necessario exigitur; quia non est in nostra potestate, quin distrahatur aliquando nostra cogitatio, etiam dum res sanctissimas agimus. Habitualis dicitur inclinatio quaedam, seu promptitudo ex habitu infuso, vel acquisito, qualis etiam in dormiente inesse potest: et ha)c sine dubio non sufficit. Nam actus inde procedens, non est humanus, et deliberatus; alioqui baptizatus diceretur, si quis a dormiente, vel ebrio baptizatus esset. Virtualis dicitur cum actualis intentio in praesenti non adest ob aliquam evagationem mentis, tamen paulo ante adfuit, et in virtute illius fit operatio: et haec omnium consensu requiritur, si actualis non adsit, et sufficit. Neque repugnat huic doctrina) S. Thomas, licet 3. par. q. LXIV, art. 8. dicat, sufficere habitualem intentionem. Nam (ut ipse se explicat) per habitualem intelligitvirtualem,ipse enim solum meminit intentionis actualis, et habitualis. Scotus autem, et Gabriel et alii posteriores, majoris claritatis gratia fecerunt trimembrem distinctionem, et virtualem appellarunt, quam S. Thomas vocat habitualem, et addiderunt aliam habitualem, quam S. Thomas omisit.

Ultimo notandum est, in hac tota doctrina mirifice convenire Catholicos doctores, uno Catharino excepto: Id quod patebit ex refutatione mendaciorum Tilmanni et Kemnitii.

Primo; Uterque auctor locis notatis dicit, Concilium Tridentinum definivisse, non esse ratum Sacramentum, nisi minister intendat non solum actum, sed etiam finem Sacramenti, id est., intendat illud, propter quod Sacramentum est institutum: quod certe multum distat a nostra sententia.

Sed hoc merum mendacium est, Concilium enim in toto can. 11. non nominat finem Sacramenti, neque dicit Concilium, ut illi videntur accepisse, oportere ministrum intendere id facere, quod Ecclesia intendit, sed quod Ecclesia facit. Porro, quod Ecclesia facit, non finem, sed actionem significat. Denique ex praxi id constat. Nam neque vetus Ecclesia rebaptizabat baptizatos parvulos a Pelagianis, neque nos rebaptizamus baptizatos a Zwinglianis et Calvinistis, et tamen scimus omnes istos baptizare sine intentione veri finis, qui est tollere peccatum originale. Neque tamen volumus a Concilio definitum id, quod vult Catharinus, et quod Kemnitius vellet, nimirum, ut solum intendat minister facere actum externum, quem Ecclesia facit: id enim non erat opus definire, cum a nemine unquam negatum fuisset, nec posset negari. Deinde qui intendit facere externum actum, sed non serio, is non intendit facere, quod facit Ecclesia, sed intendit simulare, quod facit Ecclesia. Quomodo milites illi, qui genu flexo, dicebant Christo: Ave Rex Judaeorum, vere intendebant flectere genua, et dicere illa verba tamen quia non serio, sed joco id faciebant, nemo diceret eos intendisse facere, quod faciunt qui adorant suos Reges, sed intendisse simulare adorationem.

Secundo Kemnitius dicit, Scolasticos inter se dissentire, quod Magister Sententiarum, et Innocentius Papa IY. velint sufficere intentionem faciendi, quod Christus instituit. Alexander autem Alensis, et Gabriel velint requiri etiam intentionem finis Sacramenti.

Sed non vere dissentiunt Scholastici, si recte intelligantur: omnes enim in IY. sent. dist. 6. docent, id ipsum, qund Magister docet» Neque excipiendi sunt Alexander ct

Gabriel. Nam Alexander in 4. par. summae quaest. 13. memb. 1. art. 2. dicit quidem requiri in ministro intentionem finis Sacramenti, sed per intentionem finis intelligit intentionem actionis integrae, et completae, et sic idem dicit, quod alii dicunt, sed aliis verbis. Id ita esse, patet ex eodem loco, ubi duplicem finem distinguit; unum intrinsecum operi, qui nihil est aliud, nisi terminus et complementum actionis; alterum extrinsecum, qui est fructus, ct utilitas rei. Verbi gratia, in Sacramento, finis intrinsecus est completa caeremonia per res, et verba rite conjuncta; finis extrinsecus est remissio peccatorum. Affirmat autem Alexander intentionem prioris finis necessario requiri, non autem posterioris.

Porro Gabriel in IY. dist. 6. quaest. 1. * conclus. 3. dicit, requiri intentionem ministri, non solum respectu actus baptizandi, ut objecti, sed etiam respectu effectus, ut finis. Accepit autem Gabriel haec omnia a Scoto in IY. dist. 6. quaest. 5. Uterque autem, ut ipsi se explicant, intelligunt per actum, ut objectum, ipsum actum externum, qualem etiam intendere posset, qui joco baptizare vellet: quam intentionem etiam nos diximus non sufficere. Per effectum autem, ut finem intelligunt finem quemdam generalem, et remotum, non particularem, et proximum. Non enim volunt requiri, ut minister intendat effectum gratiae, vel salutis, sed solum ut intendat id facere in baptizato, quod faciunt Christiani in iis, quos baptizant: sic enim Scotus explicat. IIoc autem nihil est aliud, quam dicere requiri intentionem respectu operis, non ut est opus quoddam naturale, et quod joco fieri potest, sed ut est opus sacrum, seu ut est caeremonia, quam Christus instituit, sive qua Christiani utuntur. Atque ita recidit haec sententia in id, quod omnes Catholici dicunt.

Quantum ad Tertium, probanda est sententia Ecclesiae. Prima ratio; Sicut certa forma verborum requiritur necessario, ut determinetur indifferentia materiae; ita requiritur aliquid, quo determinetur indifferentia formae. Nam illa verba: Ego te baptizo, et similia, possunt habere varias significationes. Nam baptizare est tingere aquis, tingit autem aquis, qui lavat sordes corporis, qui refrigerat, qui lavando medetur ctc.

At nihil fingi potest, quo determinetur haec indifferentia formae; nisi intentio ministri, qui illa verba profert, el cujus est tota ac* tio; ergo etc. Dicent fortasse determinari ab intentione suscipientis; at falsum est. Nam hic agimus de actione ministri, non de actione suscipientis; non potest autem actio unius determinari ab intentione alterius. Praeterea quid fieret, cum baptizantur, qui nihil intendere possunt, ut infantes? Num dicent determinari ab institutione Christi? Sed contra; nam si Christi institutio id faceret, ut illa verba id significarent, modo proferantur exterius, sine ullo ordine ad intentionem dicentis, quare non esset verum Sacramentum, si ea verba a psittaco proferrentur?

Secunda ratio sumitur ex genere ministerii. Nam ministri Sacramentorum sunt instrumenta Dei, sed instrumenta animata, et ratione utentia. Ubi notandum est, multis modis posse unum hominem esse instrumentum alicujus agentis.

Primo, secundum sola membra corporalia, ut si quis utatur manu alterius ad aliquid capiendum, vel si cogat eum ferre onera, id quod potest fieri sine ulla ejus voluntate.

Secundo, per membra corporalia, et potentias sentientes, ut si quis jubeat servum legere aliquid, aut alicui aliquid significare, aut excubare et respicere aliquid, etrenuntiare quid videat: et ad hoc non requiritur voluntas servi, nisi qua velit actum exteriorem facere. Nam etiamsi non intendat legere significanter, tamen si velit ea verba proferre, satisfacit muneri suo: quia non utitur Dominus pro instrumento, nisi ejus lingua, et oculis etc.

Tertio, per membra corporalia, potentias sentientes, et etiam rationem; ut cum Rex constituit praesides et judices in urbibus, qui nomine suo jus dicant, et gubernent populos: in hujusmodi enim non solum corpus et sensus, sed etiam prudentia, et voluntas sunt instrumenta. Non enim Rex determinat actiones particulares, sed relinquit in arbitrio instrumenti. Quare in talibus requiritur necessario non solum potestas, sed etiam voluntas, et proinde intentio exercendi actiones. Nec vere est absolutus, quem judex absolvit sine intentione, licet exterius videatur absolutus. Ministros autem Sacramentorum esse hujus tertii generis, patet ex Scripturis. Nam Matth. XXIV dicitur: Quis est fidelis servus, et prudens, quem constituit Do¬

minus super familiam suam? ubi fidelitas et prudentia indicant talem esse hunc servum, ut in ejus arbitrio sit facere et non facere: ad hoc enim requiritur fidelitas et prudentia. Prajterea ideo vocantur prajpositi, ad Roman. XII: Qui preeest in sollicitudine; et Ifebr. XIII: Obedite praepositis. Denique non determinavit Christus particulares actiones, sed ait: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, Joan. XX, ubi manifeste relinquit in eorum arbitrio, ut solvant, vel ligent. Et hsec ratio plane convincit. Nam cum ejusmodi instrumenta potissimum sint instrumenta per voluntatem et intentionem; si liBec tollatur, desinunt esse instrumenta.

Tertia ratio sumitur ex discrimine inter verba speculativa et practica. Nam verba speculativa, quia totam efficaciam suam habent in significando, a quocumque dicantur, eamdem vim habent: idem enim significant verba, sive dicantur ab homine sobrio, sive ab ebrio, sive etiam a psittaco, vel ab asina Balaam, modo non sit ambigua significatio, quia tunc, ut diximus, deberet determinari ex intentione dicentis. At verba practica, quas praeter significationem habent efficientiam, non sunt efficacia, nisi dicantur ab eo, qui habet potestatem et voluntatem faciendi quod verba significant. Id patet inductione.

Nam imperia Regum et Judicum sunt efficacia, non imperia privatorum. Similiter qui habent donum miraculorum, efficaciter imperant morbis et daemonibus, non autem alii, etiamsi iisdem verbis utantur. Et ratio est, quia cum verba per se et naturaliter non sint operativa, necesse est ut tunc solum sint efficacia, cum ab eo dicuntur, qui habet potestatem. Idem de voluntate probari potest, nam potestas numquam exit in actum, nisi velit, qui eam habet. Quare de potestate prophetandi dicit Apostolus I. Gorinth. XIV: Spiritus Prophetarum prophetis subjecti sunt. Et idem patet experientia; nam si Rex sine intentione, ut somniando, jubet aliquem occidi, imperium non solet mandari exeeutioni, quia non constat, an velit, licet possit Rex illud jubere. Sed constat verba Sacramentorum esse verba practica, cum sint instrumenta justificationis; ergo requirunt potestatem et voluntatem, ac proinde intentionem.

Si quis Objiciat, verba Sacramentorum habere in se virtutem operativam ex Christi

institutione; proinde non pendere eorum efficaciam ab intentione vel potestate ministri.

Responderi debet, duas esse Theologorum sententias. Aliqui enim, ut Cajetanus 3. par. quaest. LXIV. art. 1. et Sotus IY. dist. I. q. o. art. 1. et Ledesmius ibidem, volunt in ipso etiam ministro esse virtutem operari vam efficienter et instrumentuliter, ut est in Sacramento, et secundum hanc sejitentiam facilis est solutio. Nam in verbis Sacramentalibus est virtus operativa, sed dependenter a ministro. Tunc enim solum illa verba habent virtutem, dum conjunguntur cum virtute, quae est in ministro.

Alii tamen sentiunt ministrum non habere in se vim ullam efficientem respectu justificationis, sed eam solum esse in Sacramento: ministrum autem solum concurrere, applicando Sacramenta; quomodo qui plantat et qui rigat (quibus comparat Apostolus ministros Ecclesia), I. Cor. 111) non producunt efficienter ct physice fructus arborum, sed applicant agentia. Ita videtur quibusdam sentire S. Thomas 3. par. qua)st. LXIV. art. I. ad primum. Neque inferri debet: Ergo ministri secundum hanc sententiam non vere et proprie consecrant, absolvunt, lavant, reconciliant etc. Nam hoc interest inter agentia voluntaria, et res ca)teras, quod res ceetera) non dicuntur proprie agere, quando solum applicant agentia: non enim dicitur proprie felis incendisse domum, si ignem applicuit, sed dicitur domus illa casu combusta. At agentia voluntaria quando de industria applicant agentia, dicuntur propriissime agere. Nam et medicus proprie curat a?grotum, cum adhibet medicinam salutarem; et proprie illum occidit, cum de industria pro medicina porrigit venenum. Et secundum hanc sententiam respondendum est ad objectionem positam, verba Sacramentalia non haberevirtutem, ct proinde non esse Sacramentalia, nisi quando moventur a Deo ut instrumenta; non autem moventur a Deo ut instrumenta, nisi quando pronuntiantur ab eo, cui ipse commisit. Quare semper aliquo modo pendent verba Sacramentalia a ministri potestate et voluntate. Quamvis igitur prior sententia probabilior videatur: tamen secundum utramque recte solvitur argumentum.

Quarta ratio ex absurdis, quae alioqui sequerentur, ut bene notat Ilugo de S. Victore lib. II de Sacramentis par. 6. cap. 13. Nam

primo, si parens aliquis duceret filium ad balnea, et dum puerum immergit, more Christiano signaret eum cruce, et diceret: Lavo te in nomine Patris, ct Filii, et Spiritus sancti, nimirum invocans Deum, ut bene cedat illa lotio, et nihil de Baptismo cogitans; tunc ille puer deberet dici baptizatus, si non requiritur intentio baptizandi, sed sufficiant materia ct forma quomodocumque prolata. JIoc tamen plane ridiculum est.

Secundo, si Sacerdos in mensa legeret Evangelium, ut fieri solet in mensa Proelatorum et religiosorum; ct inter legendum pronuntiaret illa verba: Hoc est corpus meum. Et: Hic est sanguis 7neus: jam totus panis et totum vinum illius mensae esset consecratum, si non requiritur intentio.

Tertio, si cum aliquis ancillam conducit, diceret: Accipio te in meam (intelligens, sed non exprimens ancillam) et illa diceret; Accipio te in meum (intelligens herum, sed non exprimens) jam illi essent conjugati.

Superest argumenta solvere. Primo Lutheri. Secundo Calvini. Tertio Kemnitii. Quarto Catharini.

Primum argumentum Lutheri ex assertione articuli 12. Verbum Dei, quacumque intentione dicatur, excitat fidem in audiente. Sed fides est qua) justificat; ergo verbum Sacramentale, quacumque intentione proferatur, efficax est et confirmat. Quia Philip. I Apostolus gaudet pra)dicari verbum quacumque intentione, etiamsi aliqui praxlicarent, ut invidiam Paulo conflarent, quia nimirum etiam eo modo poterat verbum esse fructuosum: igitur eodem modo vei'bum in Sacramentis, licet joco prolatum, utile erit.

Secundo confirmat idem Lutherus in lib. de Missa privata, ex eo quod Alexander Episcopus Alexandrinus ratum habuisse legitur Baptismum, quem Athanasius puer aliis pueris per jocum contulerat. Item ex eo, quod legitur in aliis historiis de quibusdam Gentilibus parasitis, qui unum ex suis baptizarunt, ut riderent Christianos, et ille tamen continuo conversus est, ubi aqua eum tetigit, ex quo intelligimus fuisse illum verum Baptismum.

Respondeo, Primum argumentum recte probare apud eos qui sentiunt cum Luthero Sacramenta tantum esse instituta ad excitandam iidem, et solam fidem justificare: at apud nos nihil concludit. Nam etiamsi concedamus verbum quacumque intentione prolatum, posse excitare fidem,’ non tamen concedimus verbum quacumque intentione prolatum habere posse effectum Sacramentalem. Ratio discriminis est, quia ad excitandam fidem non requiritur ulla efficientia, sed sufficit significatio, ut notum est.

Ad confirmationem dico, aliud esse intendere non concionari, aliud intendere condonari, sed ob malum finem. Paulus de hoc posteriore loquitur; et hoc modo concedimus Baptismum esse verum et efficacem cum minister intendit vere baptizare, licet ob malum finem. Dices- etiam, qui intendit non concionari serio, si tamen verba concionis proferat, fructum facere poterit: Ergo etc. Respondeo, non esse eamdem rationem verbi concionalis et Sacramentalis. Nam verba concionum sunt verba, ut sic dicam, speculativa, qua; non pendent ab intentione; verba Sacramentalia sunt practica, quse, ut probavimus, pendent ab intentione.

Quamvis autem argumenta ha;c concludant in via Lutheri, tamen non esse rectam eam viam, patet ex istis iisdem argumentis. Nam concluditur sola verba sufficere sine aqua, vel alio elemento, item concludunt Sacramenta posse conferri ab ebrio, imo etiam a pica.

Ad Secundam confirmationem respondeo, duobus modis posse pejr jocum Sacramenta conferri (ut explicat Ilugo lib. II de Sacramentis par. 6. cap. 13.) Uno modo, ut qui ludunt, intendant vere Sacramenta conferre, sed ob finem recreandi animum eo modo: quo modo possent alii vera intendere Sacramenta conferre, sed ob finem lucrandae pecuniae. Et hic ludus non impedit veritatem Sacramenti, quia hic jocus est extrinsecus ipsi Sacramentali actioni. Alio modo, ut qui ludunt, intendant non vere Sacramenta conferre, sed illudere et decipere, quo modo qui Christum purpura induebant, eique dicebant: Ave Ilex Judaeorum, non intendebant eum Regem facere, sed ei illudere. Et hic ludus impedit veritatem Sacramenti, quia hic jocus est intrinsecus actioni.

Dico igitur ludum Athanasii fuisse prioris Tom. III.

generis: nam vere voluit baptizare, sed accepit eam actionem pro materia ludi, et oblectationis. Id ita esse colligitur tum ex ipsa historia, quam scribunt Ruffinus lib. X. hist. cap. 14. Sozomenus lib. II. cap. 16. et Nicephorus lib. VIII. cap. 40. Scribunt enim hi auctores ab Athanasio solos Catechumenos baptizatos, idque omnibus Ecclesiae cteremoniis adhibitis: tum etiam ex eo, quod solent pueri serio facere res ludicras. Nam, verbi gratia, cum fingunt unum esse Regem, alios famulos, vel fingunt oppugnationem alicujus loci, vere intendit Rex eorum jubere, et illi intendunt obedire; et serio oppugnant locum aliquem, et alii serio defendunt: dicuntur tamen haec ludicra, quia sunt puerilia, et quia gratia oblectationis suscipiuntur. Similem historiam suo tempore accidisse scribit idem Nicephorus lib. III. cap. ult.

Ad illud de mimo, Respondeo: nihil in historia illa esse contra nos. Nam primus, qui historiam scripsit, fuit (quod sciam) Ado Trevirensis in martylogio 8 Kalend. Septembris. Ab eo acceperunt posteriores Vinccntius, speculo historiali lib. XII. cap. 102. et S. Antoninus I. par. tit. 8. cap. 1. §. 9. summa; historialis. Porro Ado scribit, mimum illum nomine Genesium, coram Imperatore Diocletiano gratia irridendi mysteria Christiana, se segrotum finxisse, ac Baptismum postulasse; tum jussu Imperatoris accersitum presbyterum, et exorcistam, qui eum baptizarent. Verum cum a presbytero interrogaretur, quid peteret, illum i’epente conversum, non ficte, sed serio respondisse, gratiam Christi se petere, atque ita baptizatum vere et serio, cum et presbyter baptizare intenderet, et ille intenderet suscipere Baptismum; licet imperator adhuc crederet eum fingere. Vide Surium, tom. IV. in vita S. Genesii.

Secundum argumentum est Calvini in Antidoto, et Kemnitii in 2. par. Examinis, loco citato, qui inde argumentum sumunt, quod si ab intentione ministri penderet efficacia Sacramenti, periret certitudo, quam homo debet habere de effectu Sacramenti, et consolatio spiritualis, quia nemo potest certus esse de intentione alterius.

Respondeo, non debere hominem in hoc mundo quaerere certitudinem de sua salute, vel justificatione infallibilem, qualis est certitudo fidei divina;. Heec enim non convenit huic statui, de quo dicit Apostolus,

I. Corinth. X: Qui stat, videat, ne cadat, Et Philip. II: Cum timore, et tremore salutem vestram operamini { 1). De qua re vide Augustinum lib. II.de bono persever. cap. 13. et de corrept. et gratia cap. 13. Certitudinem autem humanam, et moralem, qum sufficiat, ut homo quiescat, ex Sacramentis habemus, etiamsi pendeant ab intentione alterius. Nam cum habere intentionem sit facillimum, nulla est causa dubitandi, an minister habuerit intentionem, nisi aliquo signo exteriori id prodat: et hoc sufficit, ut homo non quoerat iterum baptizari, sed acquiescat in accepto Baptismo.

Et Nota, Lutheranos cogi idipsum confiteri etiamsi nolint. Nam ipsi baptizantur adhuc infantes more Catholicorum; quocirca cum adoleverint non possunt recordari, nec scire an habuerint Baptismum, nisi credere velint parentibus. Itaque parentibus credunt, qui tamen decipere possunt, et in eo acquiescunt. Quanto magis poterit acquiescere in Baptismo is, qui videt se baptizari, et intelligit verba, nec habet ullam conjecturam contrariae intentionis ministri; si is acquiescit, qui tantum credit parentibus, vel amicis dicentibus, eum esse baptizatum?

Tertium argumentum est Kemnitii ex auctoritate S. Augustini lib. VII. de Baptismo cap. 53. ubi non audet definire, an Baptismus collatus per jocum teneat, sed dicit exspectandam Dei revelationem. Addunt quidam alii alium locum Augustini ex tract. 5. in Joannem, ubi videtur dicere, Baptismum ab ebrio collatum, esse ratum; cum tamen constet, ebrios non habere intentionem.

Addit etiam Kemnitius Innocentium Papam IV. qui teste Angelo in sua summa, sensit ad veritatem Sacramenti non requiri, ut minister gerat in mente facere, quod facit Ecclesia, imo, si contrarium gerat in mente, id est, non facere, quod facit Ecclesia, si tamen appareat, quod velit illud facere, satis esse.

Respondeo, locum Augustini esse contra adversarios. Nam in primis ibidem Augustinus dicit, se de ea re dubitasse, quia in nullo Concilio res definita fuerat: « Sed nobis, inquit, tutum est in ea non progredi aliqua temeritate sententiae, quae nullo in Catholico regionali Concilio coepta, nullo plenario

Concilio terminata sunt. Id autem sit cura securae vocis asserere, quod in gubernatione Domini Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi universalis Ecclesiae consensione roboratum est. » Nunc autem res definita est in duobus generalibus Conciliis, Florentino et Tridentino. Neque refert, quod non recipiuntur a Lutheranis; nam neque Nicaenum recipiebatur a Donatistis in causa Anabaptismi; et tamen Augustinus ubique affirmat, rem esse certam, et definitam ob illius Concilii auctoritatem. Deinde ibidem Augustinus cum dicit, petendam e§se Dei revelationem, an Baptismus joco traditus, sine vera intentione conferendi sit ratus, aperte testatur non esse certum ex Scripturis, ut adversarii jactant, Sacramenta non requirere intentionem ministri. Praeterea sine dubio nos longe melius facimus secundum Augustini sententiam baptizando eos, qui sunt baptizati sine intentione, quam Lutherani non baptizando. Nam in re dubia praestat repetere Baptismum, saltem sub conditione, quam exponere se periculo amittendi Baptismum. Ad alium locum Augustini facilis est responsio: nam non dicit ebrii, sed ebriosi Baptismum esse ratum.

Ad auctoritatem Innocentii Respondeo, Kemnitium more suo fideliter recitasse ejus sententiam. Innocentius enim in cap. Si quis puerum, extra de Baptismo etc. postquam dixerat, Sacramentum esse ratum, etiamsi minister gerat in mente non facere, quod facit Ecclesia, addidit: « Dummodo intendat baptizare, » quae verba omisit Kemnitius. Nec vero semel, sed ter repetit Innocentius, Baptismum non esse ratum, si minister intendat non baptizare, sed tantum lavare corpus.

Unde illa verba Innocentii: « Etiamsi gerat in mente non facere, quod facit Ecclesia, » duobus modis possunt intelligi; uno modo, de eo, quod facit Ecclesia, quantum ad substantiam actionis; altero modo, quantum ad effectum illius actionis. Posteriori modo intellexit Innocentius, et est sensus: Etiamsi minister non gerat in mente facere, quod facit Ecclesia, id est, justificare hominem a peccatis, quia nimirum putat non habere talem virtutem illam caeremoniam; tamen si intendit vere facere caeremoniam, quam facit Ecclesia, satis est. Priori modo accepit Kemnitius, sed perperam, quia con-

tradictorium ter ibidem habet Innocentius. Quare illud etiam Kemnitius falso imponit Innocentio, quod dixerit, Sacramentum esse ratum, si tantum appareat ministrum voluisse baptizare, etiamsi revera id non intenderit. Id enim Innocentius non dicit, sed ex verbis colligi potest.

Quartum argumentum est Catharini ex auctoritate S. Thomae, Chrysostomi, et Nicolai Papse. S. Thomas 3. par. qucest. LX1V. nrt. 8. ad 2. dicit, ad perfectionem Sacramenti satis esse intentionem Ecclesia?, qua? exprimitur in ipsa forma verborum, nec aliud requiri ex parte ministri. Quod clarius habet in IV. dist. 6. qusest. I. art. 2. ubi dicit, non requiri mentalem intentionem ministri, sed sufficere expressionem verborum, in qua continetur intentio Ecclesiae. Ghrysostomus homil.85. in Joan.: « Sacerdos, inquit, linguam et manus pra?bet; neque enim justum est propter alterius malitiam ad salutem nostram accedentes offendi.;> Nicolaus Papa dd Consulta Bulgarorum interrogatus, an baptizati a Judaeo, essent rebaptizandi; respondit, non esse, si in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizati essent: ubi nulla fit mentio intentionis.

Denique addit rationem Catharinus, quia nimis durum videtur, ut Deus in arbitrio impii ministri posuerit salutem hominum; et quia redditur incerta nostra justificatio. Quod tamen argumentum jam est solutum. Sed potest addi aliud ejus loco; quia inter homines, cum dominus per servum contrahit cum alio, vel mittit munus alteri, non requiritur, qua intentione servus id faciat.

Respondeo ad S. Thomam, eum docere, requiri intentionem internam ministri. Nam 3. par. quaest. LXIV. art. 8. in corpore articuli, dicit, determinari debere ea, qme in Sacramentis fiunt, quia ad multos usus fieri possunt per intentionem ministri. Item in respons. ad I. dicit, ministrum, quia est instrumentum animarum, debere seipsum applicare ad opus per intentionem, qua intendat facere, quod facit Christus et Ecclesia. Item in responsione ad tertium dicit, non esse necessariam actualem intentionem, sed sufficere habitualem; et explicat, tunc esse habitualem, quando initio operis, actu intendebat facere, quod facit Ecclesia. Item in art. 9. adi. dicit, verum esse Sacramentum, etiamsi minister non credat Sacramentum aliquid valere, modo intendat facere, quod facit Ecclesia. Denique in art» 10. cla¬

rissime dicit, requiri in ministro intentionem Sacramentum conferendi, non autem ludendi, vel jocandi, et sine ea intentione non perfici Sacramentum. Neque obstat, quod addit S. Thomas: « Praecipue quando suam intentionem exterius manifestat. » Nam vult dicere: Quando minister habet intentionem non conferendi Sacramentum, sed jocandi, sed eam non manifestat, tum Sacramentum esse nullum, sed magis esse nullum, si intentionem manifestet, quia primo modo est nullum coram Deo, secundo modo est nullum coram Deo et coram hominibus.

Ad locum objectum a Catharino ex resp. ad 2. art. 8. Respondeo cum Cajetano et Soto, S. Thomam, cum dicit, non requiri mentalem intentionem ad perfectionem Sacramenti, sed sufficere exterriam prolationemverborum, non loqui de perfectione Sacramenti simpliciter, sed de perfectione coram hominibus, qua? sufficit ad humanam certitudinem, et mentem pacandam, ut non 1’cquirat aliud. Id quod probatur dupliciter. Primo, quia in argumento 2. S. Thomas hoc objecerat, si requiratur intentio mentalis, nullum posse esse certum se accepisse Sacramentum. Responsio igitur debet intelligi de Sacramenti perfectione, quoad certitudinem, non absolute. Secundo, quia in hac solutione addit S. Thomas, sufficere externam prolationem forma?, nisi exprimatur contraria intentio ministri, vel suscipientis, qua? additio optime se habet, si agatur de certitudine, ut patet; falsa autem est, si agatur de perfectione Sacramenti absolute, ut vult Catharinus. Nam si non requireretur interna ministri intentio, nisi pronuntiandi illa verba, tum certe verum esset Sacramentum, si minister exprimeret contrariam intentionem, hoc modo: Ego non intendo baptizare, sed irridere Sacramentum, et ideo volo dicere haec verba: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: imo etiam si externo gestu irrisionem exprimeret, et ironice illa verba diceret, adhuc esset Sacramentum. At S. Thomas contrarium docet, ut patuit.

Ad locum Chrysostomi Respondeo, Chrysostomum loqui de probitate ministrorum, ac velle dicere, non pendet’e efficaciam Sacramentorum a bonitate ministrorum, sed a "Bonitate Dei solius. Unde cum ait: « Sacerdos manus et linguam praebet, » excludit virtutes, non intentionem ministri. Nam vult dicere: Minister est instrumentum Dei, non principale agens; ex hoc autem, quod minister est instrumentum, sequitur, ut non agat in virtute propria; et proinde, ut non requiratur fides, spes, charitas, aut alia ejus virtus: tamen non sequitur, ut non requiratur intentio, imo potius contra sequitur, ut requiratur, cum homo sit instrumentum animarum et rationale; et proinde debeat moveri a Deo secundum naturam suam, id est, mediante propria electione ct intentione.

Dices: At ratio quam afTertChrysostomus nimirum: Quia non est justum, ut alterius malitia alteri noceat, concludit etiam non debere pendere Sacramenta ab intentione ministri; quia tunc nocere posset ministri malitia suscipientibus Sacramenta, si nimirum ille occulte subtraheret intentionem.

llespondeo: Rationem illam concludere de probitate, non autem de intentione, ob duas causas. Primo, quia si Sacramenta penderent a probitate, sa>pissime noceret unius malitia alteri, quia plurimi sunt mali, et non possent Sacramenta esse rata, qua; ab infidelibus, vel heereticis, vel publicis peccatoribus aliquando urgente necessitate traduntur. At si pendeant ab intentione, rarissime nocebit malitia ministri suscipientibus: nam intentionem omnes habere possunt, nec est ratio cur nolint. Secundo, quia justum est, ut non pendeant Sacramenta ab ea qualitate

ministri, qua; non est omnino necessaria ipsi ministerio, qualis est probitas; at non erat a*que justum, ut non pendeant ab ea qualitate, sine qua minister non esset minister, qualis est intentio. Adde, quod si haec ratio probaret, Sacramenta non pendere ab intentione serio tradendi Sacramenta, probaret etiam ea non pendere ab intentione faciendi actum illum externum, quam solam admittuntCatharinus et haeretici. Nam etiam hoc modo potest fieri, ut malitia ministri noceat suscipienti, ut si quis nolit dicere verba, aut infundere aquam eo tempore, quo non inveniatur alius, qui possit aut velit hoc facere.

Et per hoc solvitur etiam illa ratio Gathari ni, quod sit nimis durum, salutem hominum esse in arbitrio impii ministri: nam cogitur ipse quoque in aliquo casu id fateri. Neque debet videri durum, quod Deus permittit, ne destruat naturam hominis, alioqui etiam videretur durum, quod Deus reliquerit in arbitrio tyranni vitas multorurfi innocentium.

Ad auctoritatem Nicolai Papa;, Dico, eum non fuisse sollicitum de intentione, tum quia ea ordinarie adest, tum quia Ecclesia non judicat de internis.

Ad ultimum argumentum ex more humano, patet solutio ex nostra tertia ratione.

Chapter 12 of 36