Skip to the text

Textus

Quid requiratur ad Sacramentum nova legis constituendum.

Diximus de nomine, nunc de re ipsa dicendum erit. Tres autem erunt partes disputationis de natura Sacramenti. Primo enim exponendum erit, quid requiratur ex communi sententia omnium Catholicorum ad Sacramentum novae legis constituendum. Deinde disserendum erit de ipsa formali, et artificiosa definitione Sacramenti. Postremo examinandae, et refellendae variae haereticorum sententiae, et depravationes circa naturam, et definitionem Sacramenti.

Quod igitur ad primum attinet, Catholici Doctores, etsi dissentiantin rebus quibusdam Philosophicis, et minutis, ut, An Sacramentum sit unum per se; An sit ens rationis etc. tamen in re Theologica mirifice conveniunt; cum haeretici contra inter se mirifice dissentiant; ut mox videbimus.

Igitur quae ad Sacramentum novae legis constituendum necessario requiruntur, haec sunt. Primum ut sit signum, dicitur autem signum, ut S. Augustinus definit lib.II. cap. I. doct. Christ. t Res praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex 9e faciens in cogitationem venire. » Quocirca debet signum esse res aliqua cognoscibilis, debet item ducere in cognitionem alterius. Et quia hoc secundum, ducere videlicet in cognitionem alterius, in signo est potissimum, utidem Augustinus docet lib. I. cap. I. doct. Christ. ideo oportet signum, quatenus signum est, imperfectius esse re illa, quam significat, et magis illam, quam seipsum repraesentare. Quare non dicitur homo signum suae imaginis, licet ex cognitione hominis saepe cognoscantur imagines: sed contra imago dicitur signum hominis. Jam vero quod Sacramentum signum quoddam sit, patet tum ex Scriptura, cum Genes. XVII. circumcisio dicitur 'signum foederis, Roman. VI. Baptismus dicitur si¬

gnum sepulturae, et resurrectionis, I. Corinth. XI. Eucharistia dicitur signum passionis, et mortis Christi, Ephes. V. Matrimonium dicitur signum conjunctionis Christi, ct Ecclesiae: tum ex Patribus; Nam Dionysius cap. I. Eccles. hierarch. et alii Patres Graeci, Sacramenta vocant o-Og/ 3o).«, id est, signa, et S. Augustinus, nunc vocat signacula, ut de catechizandis rudibus cap. 20. nunc verba visibilia, ut lib. XIX. contra Faustum cap. 16.

Secundum est, ut hoc signum sensibile sit: Sunt enim signa quaedam etiam invisibilia, ut character animae impressus. Sed Sacramenta visibilia, seu sensibilia signa esse debere, certissimum est. Solus ferme estGulielmus Okam, qui in IV. dist. I. fatetur quidem Sacramenta esse signa sensibilia, sed non putat id esse de essentia, quia posset Deus instituere Sacramentum in rc spirituali, ut si statueret, ut oratio mentalis, aut meditatio passionis Christi conferret gratiam ex opere operato. At fallitur Okam, quia illa oratio, vel meditatio haberet quidem effectum Sacramenti, secl Sacramentum non esset. Sacramentum enim intrinsece, et essentialiter est caeremonia religionis; caeremonia autem est actus externus. Unde sancti Patres passim docent, Sacramenta esse vestigia quaedam, et manuductiones ad spiritualia, et invisibilia; ut patet ex Dionysio, et Augustino locis notatis, necnon ex Chrysostomo hom. 83. in Matth.

Tertium est, ut hoc signum sit voluntarium, sive datum, non naturale. Qusedam enim signa sunt naturalia, quae non pendent ex nova institutione, sed ex natura sua significant, ut est fumus signum incendii, et odor signum rei odoratae praesentis, et aurora signum vicini solis: alia signa sunt ex arbitrio instituentis, ut nomina, et verba omnia, vexilla militum, et omnia insignia familiarum. Porro Sacramenta signa esse posterioris generis, docet Augustinus lib. II. Doctrime Christianae, cap. 3. et lib. III. cap. 9. neque ullus contradicit. Res enim ipsa per se clamat.

Quartum est, ut hoc signum habeat cum re, quam significat, analogiam, et similitudinem aliquam. Tria enim inveniuntur signorum genera. Quaedam enim tantam habent cum re significata similitudinem; ut sine ulla institutione naturaliter significent; quomodo imago Christi, signum est Christi, et vestigium in arena impressum, signum est pedis.

Quasdam alia nullam habent cum re significata similitudinem, et ideo tota pendent ab institutione: hoc modo verba sunt signa rerum, et sonus campanae signum senatus habendi.

Quaedam denique medio modo se habent. Nam habent quidem aliquam analogiam cum re, sed tam indeterminatam, et confusam, ut magis apta sint ad significandum, quam actu significent, nisi determinentur ab aliquo: quomodo imago hominis non facta ad alicujus particularis hominis similitudinem, neminem in particulari significat, et tamen quemlibet significare potest, si determinetur adscripto nomine alicujus, aut addito vestimento, aut alio signo particularis hominis.

Hujus tertii generis sunt omnia Sacramenta. Nam nec per se significant actu, nisi determinentur, et tamen apta sunt significare, si determinentur. Id patet discurrendo per singula. Nam ablutio externa internae ablutionis similitudinem gerit; proinde aptissima est ad eam significandam, si ad id adhibeatur. Idem de Unctione, alimento corporis Dominici, aliisque Sacramentis dici potest.

Solum est Sacramentum Poenitentiae, quod cum in solis verbis consistat essentialiter, non videtur habere naturalem analogiam cum re significata; sed habet tamen. Non enim illa verba, Ego te absolvo, Sacramentum sunt, quatenus significant ex humana institutione, id.est, quatenus verba sunt: sed quatenus sunt veluti res quasdam a Deo instituta? ad significandam, et efficiendam justificationem a peccatis. Ilabet autem analogiam exterior absolutio, qua? ore pronuntiatur, cum interna justificatione, quae a Deo efficitur. Itaque absolutio significata per verba, Sacramentum est, non ut per verba significatur, sed ut significat ipsam absolutionem internam.

Unde S. Augustinus in epist. 23. ad Bonifacium: «Si Sacramenta, inquit, quamdam similitudinem earum rerum, quarum Sacramenta sunt, non haberent, omnino Sacramenta non essent. » Et Graeci Patres, passim Sacramenta vocant dvTiVu7ra, quod vocabulum significat rem ita similem alteri, ut cum illa quasi certare videatur de forma: ut si depicta imago ita probe, et quasi ad vivum rem exprimat, ut non imago, sed res ipsa videa¬

tur. Sic enim accipit hanc vocem Nazianzenus in 2. oratione de Pascha, ubi noctem Paschalem ob infinitam ardentium cereorum multitudinem, quibus illuminabatur, vocat antitypam firmamenti coelestis, ubi infinita stellarum lumina conspiciuntur. Sic etiam ante Gregorium S. Petrus in epistola priore, cap. III. vocat Baptisma nostrum antitypum respectu arcae Noe, ubi noster interpres recte vertit, similis formae. Cum ergo Patres Sacramenta vocant dvTtTU7r« earum rerum, quarum Sacramenta sunt; nihil aliud sibi volunt, quam habere Sacramenta maximam similitudinem cum his rebus, quarum sunt Sacramenta.

Quintum est, ut hoc signum repraesentet rem aliquam sacram, non profanam. Sunt enim Sacramenta caeremoniae religionis: unde etiam illa violare, omnium consensu, sacrilegium est. Id quod etiam patet ex nomine: nam Sacramentum a sacro dicitur. Denique S. Augustinus in epist. adMarcellinum dicit, signa cum ad' res clivinas pertinent, Sacramenta nominari.

Porro res illa sacra, quam Sacramenta novae legis significant, triplex est: gratia justificans, quae ut praesens demonstratur: passio Christi, quae est causa gratiae, et ut praeterita commemoratur: et vita aeterna, quae est effectus gratiae, et ut futura pra?figuratur. Ita docet S. Thomas 3. par. quaest. LX. art. 3. et omnes alii Doctores. Ac de Baptismo quidem, et Eucharistia res notissima est. Nam Rom. VI. quod Baptismus sit memoria passionis, ostendit Paulus cum ait: Quicumque Baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. Et infra de gratia justificationis: Qui mortuus est, justificatus est a peccato. Et: Conse pulti enim sumus cum illo per Baptismum in morte, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitee ambulemus. Denique de vita aeterna ibidem: Si complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus,

Pari ratione de Eucharistia, Luc XXII: 11 oc facite in meam commemorationem, id est, in memoriam passionis: nam ut exponit Paulus I. ad Corinth. XI: Quotiescumque manducamus panem hunc, mortem Domini annuntiamus. Item de gratia, Joan. VI: Qui manducat me, et ipse vivet propter me. De gloria: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in ceternum. Unde Ecclesia canit: «0 sacrum convivium, in quo Christus sumitur: Recolitur memoria passionis ejus: Mens impletur gratia: Et futurae gloriae nobis pignus datur. »

De aliis Sacramentis non est ita notum: tamen certum est, saltem implicite, illa omnia significare quia cum omnia significent gratiam, consequenter etiam significant principium, et linem ejusdem gratiae.

Est autem hoc loco notandum, id quod praecipue et essentialiter significatur per Sacramentum novae legis, esse solam gratiam justificantem. Nam ut infra dicemus, Sacramenta novae legis efficiunt quod significant, at non efficiunt passionem Christi, nec vitam beatam, sed solam justificationem: passionem enim praesupponunt, et vitam beatam promittunt; justificationem autem proprie adferunt.

. Praeterea Sacramenta, ut mox dicemus, sunt instituta ad sanctificandum. At quo proprie, et formaliter sanctificamur, gratia est; passio Christi, et vita beata extrinseca sunt.

Denique id proprie Sacramenta significant, quod per verba exprimitur: verbis autem Sacramentorum justificatio sola plerumque exprimitur. Id enim significat, Ego te abluo, Ego te confirmo, Ego te absolvo etc. Neque obstat, quod verba Eucharistiae, Hoc est corpus meum, non videantur sonare sanctificationem, sed ipsum Domini corpus. Nam illud significant, ut cibum animarum, et spiritualem mentis refectionem, quae per internam gratiam fit.

Atque ex hoc capite multa sacra signa excluduntur a ratione Sacramenti, uj. res createe omnes, quae signa sunt potentiae, et sapientiai Dei; nam: Coeli enarrant gloriam Dei, Psal. XVIII. Item omnes sacrae imagines Christi, et Sanctorum; sacrae litterae, signum crucis, et alia id genus, quae sunt quidem signa sacra, et rerum sacrarum; sed non significant proprie gratiam sanctificantem animas.

Sextum est, ut hoc signum non solum significet sanctificationem, sed etiam ita significet, ut quae tunc fiat, dum Sacramentum adhibetur. Omnes enim Theologi conveniunt, quod Sacramenta novae legis significent sanctificationem, quae tunc fiat: id enim verba ipsa ostendunt, Ego te absolvo, Ego te abluo, etc. et hinc multa signa sacra

sanctificationem significantia excluduntur a ratione Sacramenti. Nam exempli causa. Manna quod pluebat Israelitis, significabat spiritualem refectionem et dulcedinem, quam praebet Eucharistia: tamen Sacramentum non erat, sed figura Sacramenti, qui significabat eam refectionem, ut futuram, non ut qum tunc daretur. Sic etiam columba, quae super Christum apparuit in Baptismo, signum erat sanctitatis, et innocentiae Christi, sed non quae tum primum inciperet, vel cresceret: jam enim ab incarnatione plenus fuerat gratia.

Septimum est, in quo etiam omnes conveniunt, ut Sacramenta novae legis, non solum significent sanctificationem, quae tunc fiat; sed etiam, quae fiat vi ipsius Sacramenti, ita ut Sacramentum sit causa instrumentaljs sanctificationis; id quod postea probandum erit contra haereticos. Hinc autem excluduntur a ratione Sacramenti linguae illae igneae, quae apparuerunt super Apostolos in die Pentecostes: significabant enim charitatem ardentissimam, quae tum Apostolis infundebatur una cum sapientia, et eloquentia plane divina, sed Sacramentum non erant, quia non vi earum linguarum infundebatur illis charitas. Quaestio solum remanet, an dari gratiam ex vi Sacramenti, sit proprium Sacramentis novae legis, an vero conveniat Sacramentis in genere. Sed de hoc postea agendum erit: nunc satis est convenire omnes Doctores, quod Sacramenta novae legis id habeant.

Est autem hic notandum, quod cum dicimus de ratione Sacramenti esse ut sanctificationem significet, et efficiat; id intelligitur non de actu, sed de naturali aptitudine. Potest enim fieri, ut dum infans baptizatur, nemo sit qui cogitet, quid Sacramentum significet; quocirca nihil tunc actu significabit, tamen ex se aptum erit ad significandum. Potest etiam fieri uti Sacramenti effectus impediatur. Nam cum quis accedit ad Baptismum, vel alia Sacramenta cum animo perseverandi in peccato, is certe non sanctificatur actu: tamen Sacramentum vere significare, imo etiam efficere sanctificationem dici potest, quia ex se id signicat, et efficit: per accidens autem est ex indispositione suscipientis, ut non sequatur effectus.

Octavum, ac postremum, quod ad rationem Sacramenti pertinet, est, ut sit caeremonia religionis stata, ao solemnis, quae hominem Deo consecret. Ita docet S. Thomas ini. 2. quaest. CII. art. 5. et facile probari potest. Nain ut S. August. docet lib. XIX. contra Faustum, cap. 41. lib. 1Y. de Baptismo contra Donatistas, cap. 22. Sine Sacramentis religio esse non potest, proinde tamdiu durare debent Sacramenta, quamdiu religio durat. Quocirca Exod. XII. et alibi dicuntur Sacramenta ejus temporis ritu perpetuo seryanda, id est, numquam finem habitura, nisi in adventu Christi, quando vetus ipsum Testamentum finem habiturum erat. Sic etiam I Cor. XI. do Eucharistiae Sacramento Paulus dicit: Quotiescumque manducabitis panem hunc, aut calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Id est, durabit hic ritus, quo mortem Domini commemoramus, donec mundus ipse finiatur, et Dominus ad judicandus veniat. Non igitur Sacramenta sunt aliqua signa ad breve tempus ostensa, sed solas caeremoniae durabiles, solemnes, ac statae.

Atque hinc intelligimus, cur Sacramentum non fuerit illud Christi verbum ad peccatricem: Remittuntur tibi peccata tua, Lue. VII. et illa insufflatio in Apostolos Joan. XX. Nam ista Christus semel fecit, non autem inde caeremoniam in Ecclesia frequentandam instituit, et forte non adhibuit illa verba et illam insufflationem, tamquam instrumenta ad sanctificationem, sed solum expressit per nuda signa, quod volebat: forte etiam adhibuit ea, ut instrumenta, ut alias lutum ad illuminandum caecum, et manus impositionem ad curandos aegrotos: sed (ut dixi) adhibuit tunc, quia ita ei placuit, qui potest qualibet re uti ad quidlibet faoiendum, non tamen inde caeremoniam instituit, proinde nec Sacramentum. Haec sunt igitur, quae ad rationem Sacramenti novae legis pertinent.

Possitne Sacramentum proprie definiri.

His ita constitutis agendum est de ipsa formali, et artificiosa definitione Sacramenti: ac tria breviter tractanda sunt. Pri¬

mo; An Sacramentum proprie definiri pos* sit. Secundo; Quae sit propria definitio Sacramenti. Tertio; An ea conveniat tantum Sacramentis nostris, an omni Sacramento in genere.

Igitur prima quaistio 6st; An Sacramentum vere, et proprie definiri, an solum crasso quodam modo describi possit. Ratio difficultatis est, quia Sacramentum vel est aggregatum quoddam per accidens, eum constet ex rebus et verbis; vel est ens rationis, si consideretur formaliter; ut signum ex arbitraria institutione significans. Non possunt autem proprie definiri, nisi entia realia, et quai sunt unum per se.

Tres sunt Doctorum sententias. Quidam existimant, Sacramentum proprie definiri non posse ob causas jam dictas. Ita Okam, Major, Richardus in IY. dist. 1. Alii volunt, Sacramentum esse quidem ens rationis, tamen unum per se: proinde definiri posse saltem imperfecte. Ita Scotusdist. 1. quaist. 2. et Sotus dist. 1. quoest. i. art. 2. Tametsi enim multa sint in Sacramentis, quce significant, tamen significatio una est ex variis illis rebus consurgens, quemadmodum una est figura domus, licet multa sint quse ad domum faciendam concurrunt. Alii denique volunt, Sacramentum proprie definiri posse. Ita Martinus Ledesmius in tractatu de Sacramentis in genere, quaist. 1. art. 2:

Ut autem breviter dicam quod sentio, bifariam oonsiderari possunt Sacramenta. Uno modo, Physice, Alio modo, moraliter: quemadmodum etiam homo aliter consideratur a Physico, aliter a Politico.

Et quidem secundum Physicam considerationem, quae non est propria hujus loci, nec multum ad Theologum pertinet, longe probabilissimam esse arbitror sententiam primam. Primo, quia ad rationem, et essentiam Sacramenti non pertinet sola significatio, sed etiam res ipsa sensibilis, quce substantiae quadam est, et cum adjuncta significatione ens per accidens constituit. Nam si in sola significatione constiteret essentia Sacramenti, res ipsa sensibilis nihil esset nisi subjectum Sacramenti. At longe aliud nos docet Ecclesia, cum in Concilio Florentino, et in scriptis omnium Doctorum affirmat. Sacramenta constare ex rebus, et verbis, et illas esse materiam, ista esse formam. Quomodo enim ad essentiam Sacramenti non pertinent ea, quae materia, et forma Sacramenti dicuntur, et sunt?

Secundo, Sacramentum, ut Sacramentum, non solum significat; sed etiam sanctificat; ut Catholici omnes docent, de Sacramentis novae legis. At significare, et sanctificare, res sunt diversorum prajdicamentorum, nimirum Relationis, et Actionis: non ergo unum per se facere possunt.

Adde, quod qui ponunt in Sacramentis realem quamdam, et Physicam qualitatem, necessario coguntur Sacramenta componere ex ente reali, et rationis. Significatio enim Sacramenti, cum ex institutione arbitraria pendeat, non potest non esse ens rationis. Quomodo autem esse potest unum per se id, ad cujus essentiam pertinet ens reale, et ens rationis?

At vero si Sacramentum consideremus moraliter, ut vere a Theologo considerari debet, est ens reale, et suo modo unum, at- •que eo modo definiri potest. Ut enim apud morales Philosophos definitur regnum, et civitas, et familia, et de his omnibus passiones demonstrantur, licet illa omnia sint entia per aggregationem, si Physice considerentur: ita etiam Theologi definiunt Ecclesiam, Concilium, Sacramentum, et alia id genus, licet Physice ista definiri nequeant.

Porro Sacramentum moraliter ideo est unum, quia est unum medium, sive instrumentum ad justificandos homines. Etsi enim aqua, et verba, agere, et significare, sint res in se diversissimae, tamen ut faciunt unum instrumentum justificationis, unum sunt: atque hoc unum ex genere, et differentia componi dicitur, ut rursum ex materia et forma, ob similitudinem compositi Metaphysici, et Physici, quam habet. Ut enim in composito Metaphysico sunt duo praedicata, unum universalius, et imperfectius, aliud minus commune, et magis perfectum: sic etiam Sacramentum duo praedicata habet, unum magis commune, et minus perfectum, nimirum, esse signum. Omne enim Sacramentum signum est, sed non omne signum est Sacramentum: alterum minus commune, et magis perfectum, nimirum, sanctificans instrumentaliter, et per modum caeremoniae; id enim solis Sacramentis convenit. Proinde signum, est veluti genus; sanctificans, veluti differentia. Pari ratione ut in composito Physico sunt xlu* partes, quarum neutra praedicatur de toto, et una est indeterminata, altera determinans; illa

materia, haec forma dicitur: sic etiam in Sacramentis sunt res, veluti materia; et verba, veluti forma; quia res ipsa, ut causa exempli, aqua, indifferens ex se ad multa significanda, vel etiam efficienda, per verba determinatur ad unum significandum, «et efficiendum. Unde est illud Augustini tract. 80. in Joannem: « Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum. »

Itaque non oportet nimis anxie discutere, an tota ratio, et omnes proprietates generis, et differentiae, materiaeque ac formae conveniant partibus Sacramenti: quia (ut diximus) non Physico, sed moraliter Sacramenta a Theologo consideranda sunt.

Qucb sit definitio Sacramenti.

Secunda difficultas est: quibus verbis concipi debeat definitio Sacramenti. Sunt enim plures definitiones.apud Theologos, quae breviter proponendae, et explicandae sunt. Una est: Signa rei sacrce. Altera, paulo explicatior: Invisibilis gratice visibilis forma.

Hae definitiones colliguntur ex Augustino, ita scribente lib. X. de civitate Dei cap. 5: « Sacrificium visibile invisibilis sacrificii Sacramentum, » id est, sacrum signum est; et communes sunt apud Catholicos, ut patet ex Hugone lib. I. par. 9. cap. 2. Bernardo in sermone de ccena Domini, S. Thoma III. par. quaest. LX. artic. 1. et 2. et ex Thoma Waldensi tom. II. cap. 20. Atque hae quidem definitiones si accipiantur, ut verba absolute sonant, imperfectae sunt. Multo enim plura sunt signa rerum sacrarum, aut invisibilis gratiae, quam sint Sacramenta: tamen si accipiantur, ut sonant secundum sensum, et intentionem Ecclesia), et Doctorum bona) sunt, et legitimae. Siquidem per signum, intelligunt signum sensibile, institutum, practicum, rei signata) similitudinem gerens: per rem sacram intelligunt justificantem. Quamquam (si recte monet Ilugo loco notato) qui primus dixit Sacramentum esse rei sacra) signum, non tam rem ipsam accurate definire, quam nominis interpretationem explicare voluisse videtur. Quocirca non recte faciunt, qui pro hac definitione defendenda nimium altercantur: praesertim cum S. Augustinus loco citato de Sacramento loquatur, tam ampla significatione, ut etiam sacrificium comprehendat.

Tertia definitio est Hugonis loco notato, qui sic definit: « Sacramentum est corporee vel materiale elementum, foris sensibiliter propositum, ex similitudine repraesentans, et ex institutione significans, et ex sanctificatione continens aliquam invisibilem, et spiritualem gratiam. » Ubi duo notanda sunt. Primo, per elementum non debere accipi elementum, quomodo accipitur cum dicimus, quatuor esse mundi elementa, sed rem quamlibet, ut a verbo distinguitur, juxta illud Augustini: « Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum. » Yocat autem Hugo, et quidam alii, elementum, materias omnium Sacramentorum, quia in primo Sacramento, id est, in Baptismo, verum elementum aquae, materia est, a materia enim primi Sacramenti, materias omnium Sacramentorum nominare voluerunt. Yel etiam quia elementum materiam aptissime significat, cum sit corpus imperfectum; et natura sua ordinatum ad componendum mixtum: unde etiam Aristoteles materiam primam elementum vocavit.

Secundo notandum est, Hugonem, cum ait, Sacramentum ex sanctificatione vim habere conferendi gratiam, non intelligere per sanctificationem, ut perperam intellexit Kemnitius, pag.94. aliquam benedictionem, vel consecrationem prsecedentem, ut est illa, qua benedicitur aqua (nam etiam sine ista benedictione Sacramentum Baptismi conferri potest) sed verbum Dei quod est veluti forma perficiens Sacramentum: illis enim verbis dicitur elementum sanctificari, quia per illam efficitur Sacramentum. Porro haec definitio, etsi potuisset fortasse paucioribus verbis comprehendi, tamen satis in- -. tegre complectitur totam naturam Sacra¬

menti.

Quarta definitio est Magistri Sententiarum lib. IY. d i st. 1, ubi sic ait: « Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma, ejusdem gratiae imaginem gerens, et causa existens. » Quae definitio, quod ad sensum attinet, nil differt a priore. Solum enim in hac definitione desiderari videtur explicatio signi, naturale ne, an ex institutione sit: sed hoc manifeste colligitur ex illa ^irticula, « causa existens. » Nullum enim signum sensibile potest esse causa gratiae, nec illam infalli-

biliter significare, nisi ex Dei institutione, ut notum est.

Quinta definitio est Catechismi Concilii Ti identini: « Sacramentum est res sensibus subjecta, quae ex Dei institutione sanctitatis, et justitiae tum significandae, tum efficiendae vim habet. » Quae definitio pulcherrima est, cum et brevissima sit, et tamen comprehendat omnia illa octo capita, quae ad naturam Sacramenti pertinere diximus. Nam primo, quod Sacramentum sit signum, patet ex illa particula, significandos. Secundo, quod sensibile, ex illa, sensibus subjecta. Tertio, quod voluntarium, ex illa, ex Dei institutione. Quarto, quod rei sacrae, ex illa, sanctitatis et justitiae. Quinto et sexto, quod sanctitatis, quae tunc fiat vi ipsius Sacramenti, ex illa, vim habet. Septimo, quod sit caeremonia solemnis, ex eo colligitur, quod dicitur esse res sensibus subjecta, instituta ad sanctificandum. Octavo, quod similitudinem gerat rei significata}, non habetur expresse in hac* definitione, tamen colligi potest ex illa particula, significandae, ex illa, ex Dei institutione. Deus enim qui suaviter omnia disponit, numquam instituisset rem unam ad aliam significandam, nisi cum ea analogiam aliquam haberet.

Exstat alia definitio apud Gratianum, I. quaest. 1. Cau. Multi saecularium: « Sacramentum est, per quod sub tegumento rerum visibilium, divina virtus secretius salutem operatur. » Ilaec definitio a Gratiano tribuitur Gregorio; a S. Thoma in IV. dist. I. qua;st. I. tribuitur Augustino. Sed nec hujus, nec illius est, sed Isidori: habetur enim iisdem verbis apud Isidorum lib. VI. etymologiarum, cap. 18. nisi forte Isidorus illam acceperit ex libro aliquo nobis incognito Augustini, aut Gregorii. Sed cujuscumque sit, non est cur multum laboremus, cum satis constet ab Isidoro allatam, ad explicandam nominis significationem, non ad rem ipsam accurate definiendam.

An definitio Sacramenti univoce conveniat Sacramentis legis veteris, et novae.

Sequitur tertia et postrema queestio: An definitiones posita conveniant Sacramento in genere, an Sacramentis tantum nova*, legis. Dua? sunt Theologorum sententiae. Prima est Magistri in lib. IY. dist. 1. et ibidem Alberti, Thoma?, Bonaventurae, et aliorum, qui docent nullam definitionem convenire univoce Sacramentis novae, et veteris legis, sed omnes convenire proprie, et perfecte Sacramentis novae legis; easdem vero convenire Sacramentis legis veteris analogice, et imperfecte.

Fundamentum hujus sententiae est, quia existimant auctores citati, de i’atione Sacramenti, etiam in genere, non esse solum significare, sed etiam efficere sanctificationem: et rursus censent, Sacramenta veteris legis non efficere veram sanctificationem, sed solum sanctificationem quamdam legalem, quae est figura verae sanctificationis, quam sola Sacramenta novae legis efficiunt. Ex his enim duobus x*ecte concludunt, Sacramentum dici analogice de Sacramentis veteris, et novae legis, sicut ipsa sanctificatio, ad quam significandam, et faciendam sunt instituta, dicitur analogice de vera sanctificatione animae, et de sanctificatione typica, et legali.

Altera sententia est sancti Thomaelll. par. quaest. LX. art. I. et 2. (is enim satis aperte sententiam mutavit) necnon Dominici a Soto, et Martini Ledesmiidist. I. quaest. i. art. d. et 2. Qui docent definitionem illam, sacrce rei signum, univoce convenire Sacramentis novae legis, et veteris: proinde esse illam definitionem Sacramenti in genere.

Fundamentum eorum est, quia existimant ad rationem Sacramenti in genere non requiri, ut sit causa sanctificationis, sed solum ut eam significet. Porro addunt, Sacramenta legis veteris fuisse verissima signa verissimae sanctificationis, quia nimirum significabant gratiam justificantem nobis dandam per Christum. Atque ex his recte concludunt, Sacramenta legis veteris univoce convenire cum nostris in genere, licet in specie distin¬

guantur; quia nostra efficiunt sanctificationem, vetera non efficiebant. Utraque sententia partim placet, partim etiam displicet: pono igitur sequentes propositiones.

Prima propositio: « Ad rationem Sacramenti in genere non satis est, ut significet, sed requiritur etiam, ut efficiat sanctitatem, seu sanctificationem: imo magis proprium.est Sacramenti sanctificare, quam significare. » Haec est pro prima sententia. Probatur primo, quia (ut supra diximus) in Testamento veteri Sacramenta raro dicuntur significare; frequentissime autem dicuntur consecrare, et sanctificare, seu initiare, ut patet Exod. XXVIII. et Levit. VIII. In Testamento etiam novo Baptismus dicitur lavacrum regenerationis, adTit. III. Et certe regenerare magis efficere, quam significare est.

Secundo, ab etymologia: Nam omnia nomina similia Sacramento, actionem significant, non signum: ut patet de nomine vestimenti, calceamenti, impedimenti, ornamenti, firmamenti, fundamenti, et cseteris ejusdem forma?; Sacramentum igitur a sacrando dicitur, non a significando.

Tertio, quia tota ratio, cur posterior sententia velit, Sacramentum in genere nihil esse, nisi signum; est illa definitio: «Sacramentum est signum sacrae rei: » ubi non tribuitur Sacramento efficere rem sacram, sed solum significare. At jam nos ostendimus istam definitionem non esse perfectam, cum ipse Augustinus, qui ejus est auctor, eam condemnet, quandoquidem vult eam convenire etiam sacrificio.

Secunda propositio: « Sacramenta veteris legis non ideo Sacramenta sunt, quia significant gratiam justificantem, sed quia significant et efficiunt sanctitatem legalem. » Ilaec est etiam pro prima sententia contra secundam. Et probatur primo ex praecedente conclusione. Si enim ad. Sacramentum in genere magis requiritur sanctificare, quam significare, profecto Sacramenta vetera, si ullo modo Sacramenta erant, non solum significabant, sed etiam efficiebant.

Secundo, quia significare gratiam aliis dandam, non est Sacramenti, ut Sacramentum est, sed ut figura, et typus rei futura?. Nam Sacramentum, ut Sacramentum, dicit ordinem ad cum, qui Sacramento initiatur, non ad alios: ut recte docet S. Thomas I. 2. quoest. CI. art. 4. et quaest. CU. art. 5. figura autem dicit ordinem ad futura. Et confirmatur: quia significare gratiam dandam aliis, non erat proprium Sacramentis veteribus, sed etiam sacrificiis, aliisque observantiis Hebraeorum, ut S. Augustinus demonstrat, lib. XIX. contra Faustum, cap. 8, 9, 10 et 11. Nec solum illa, sed etiam serpens aeneus significabat curationem a peccatis, quam Christus allaturus erat, Joan. III, Manna dulcedinem Eucharistiae. et transitus maris rubri, salutem per Baptismum, I. Cor.. X. et tamen nec serpens ille, nec manna, nec arca Sacramenta erant Testamenti veteris, aut novi.

Tertia propositio: « Sacramentum est genus univocum ad Sacramenta legis veteris, et novae; proinde Sacramenta vetera erant simpliciter, et absolute Sacramenta. » Haec est pro secunda opinione contra primam. Probatur primo. Sacramentum in genere nihil aliud requirit, nisi caeremoniam significantem, et efficientem alicujus consecrationis, seu sanctificationis: non autem requirit, ut illa sanctificatio sit per gratiam mundantem animam a peccatis, ista enim specialis sanctificatio constituit speciem quamdam Sacramenti, non ipsum genus absolute. Sacramenta autem veteris legis vere significabant, et efficiebant quamdam consecrationem. Nam per Circumcisionem initiabantur Judaei, et consecrabantur Deo, ut essent populus ejus peculiaris; per Unctionem sacerdotalem vere consecrabantur Deo filii Aaron, ut fungerentur sacerdotio, atque idem de aliis eorum Sacramentis dici potest; de quibus videS. Thomam, 1. 2. quasst. CII. art. 3. Erant igitur illa vere, et proprie Sacramenta.

Secundo. Nulla esse potest religio sino Sacramentis, ut S. Augustinus docet, lib. XIX. contra Faustum, cap. 11. Sed in Testamento veteri erat vera Ecclesia, vera religio, verum sacrificium, cur igitur non etiam vera Sacramenta?

Neque obstat, quod omnia contingebant Judaeis in figura, I. Cor. X. ac proinde sacrificia, Sacramenta, ritus omnes, typi quidam erant nostri sacrificii, nostrorum Sacramentorum, ac rituum; unde videtur colligi, non fuisse illa sacrificia, et Sacramenta, nisi per analogiam ad nostra. Hoc, inquam, non obstat; siquidem Sacramenta Judaica erant quidem figura Sacramentorum nostrorum, sed non solum figurae, verum etiam res per se. Itaque Circumcisio non solum erat figura Baptismi, sed etiam erat per se caeremonia instituta ad initiandos homines

illius temporis, et adjungendos populo Dei; quare erat imperfectius Sacramentum, quam sit Baptismus, tamen absolute, et proprie Sacramentum erat. Nam etiam bos est animal imperfectius, quam sit homo, et tamen bos absolute, et proprio animal est: sic etiam ordinatio Aaronica non solum figura erat ordinationis nostrae, sed etiam per se caeremonia consecrans homines ad sacrificia offerenda. Et ipsa quoque sacrificia non solum figura erant sacrificii nostri, sed etiam per se sacrificia, instituta ad cultum Deo exhibendum, ut summo rerum omnium principio, et fini. Denique ipse etiam populus Judaicus figura erat populi Christiani, 1. Cor. X. et tamen quis ambigere potest, an non fuerit etiam per se verus quidam populus?

Itaque non debent conferri res Judaica3 cum nostris, ut imago picta cum homine vivo, ubi nihil est imago, nisi res alterius: sed ut filii parvuli conferuntur cum viris perfectis, ut facit Apostolus, Gal. IY. Est enim Filius imago Patris, et tamen etiam per se homo: et ut comparantur certamina, atque exercitationes pueriles cum certaminibus, et exercitationibus virorum. Sunt enim certamina puerilia imagines quaidam majorum certaminum; tamen habent etiam suam oblectationem, et utilitatem illi tempori congruentem.

Quarta propositio: « Illa definitio (Sacrae rei signum) convenit univoce Sacramentis omnibus tum veteribus, tum novis. » Haec est pro secunda opinione contra primam. Notandum est autem tribus modis posse exponi definitionem illam. Primo, ut per signum intelligatur signum practicum; per rem sacram, gratia justificans. Et hoc modo non convenit definitio proprie, nisi Sacramentis nova3 legis; veteribus autem solum secundum quid, et analogice: quia videlicet illa erant signa practica munditiae legalis, quae non est gratia justificans, nisi typice, ut imago hominis dicitur homo. Sed ista expositio non est ad mentem S. Augustini, ut supra diximus.

Secundo potest sic exponi, ut per signum, intelligatur signum practicum, per rem sacram, consecratio in genere, non descendendo ad justificationem internam, vel legalem: et hoc modo definitio convenit univoce omnibus Sacramentis. Sed neque, haec expositio estad mentem S. Augustini; enim non loquitur ipse de signo practico, utS. Thomas recte advertit.

Tertio potest sic exponi, ut per signum, intelligamus nudum signum, per rem sacram, gratiam justificantem: et hoc modo convenit univoce definitio illa omnibus Sacramentis; et hoc dicimus in Conclusione, secuti B. Thomam. Caiterum ista definitio ut supra monuimus, non est perfecta, cum conveniat etiam sacrificio, eodem teste Augustino loco citato.

Porro definitiones caeterte, id est. Hugonis, Magistri, et Catechismi Romani, non conveniunt nisi Sacramentis novse legis: tamen facile possent accommodari ad Sacramentum in genere, si loco, invisibilis gratia?, Seu justitia, poneretur, consecrationis cujusdam, hoc modo; Sacramentum est res sensibus subjecta, quse ex Dei institutione consecrationis cujusdam, tum significandae, tum efficiendae vim habet.

Solvuntur argumenta kemnitii.

Ex his autem, quee diximus, facile responderi potest ad calumnias Kemnitii. Is enim in 2. par. Examin. cap. denumero Sacramentorum, reprehendit omnes definitiones, quas attulimus, excepta illa Catechismi Tridentini, cujus nullam facit mentionem; et praeterea addit definitiones duas, unam Scoti, alteram Gulielmi Okam, quas etiam reprehendit.

Primum igitur, pag. 38. arguit definitionem Isidori: « Quomodo, inquit, juxta hanc definitionem Matrimonium erit Sacramentum? » Respondeo, aptissime convenire hanc definitionem Matrimonio: nam sub tegumento visibilium rerum, id est, conjunctionis sponsi, et sponsae significatur gratia invisibilis, per quarti Deus cum anima jungitur; eamque justificat, sive justitiam infundat, sive infusam augeat. Neque his repugnat, quod Apostolus dicit, Matrimonium signum esse conjunctionis Christi cum Ecclesia: siquidem idem Sacramentum plurium rerum signum esse potest.

Secundo, arguit definitiones Hugonis, quod non recte Sacramentum dicatur, elementum corporale, quandoquidem Sacramentum Eucharistiae secundum Catholicos non sit sub¬

stantia aliqua, sed sola accidentia panis, et vini. Respondeo. Nec ipsa substantia panis, et vini est elementum proprie dictum, id est, corpus simplex, sed mixtum. Sed, ut supra ostendimus, elementum Vocavit Hugo rem quamlibet sensibilem, quae adhibetur ad Sacramenta perficienda.

Tertio, arguit definitionem Magistri Sententiarum, quod non recte habeat, Sacramentum esse formam visibilem. Nam in Matrimonio Catholici volunt materiam esse verba exprimentia consensum: verba au* tem nec visibilia sunt, nec elementum dici possunt, juxta Hugonem; si elementum distinguitur contra verbum, juxta illud; « Ac* cedit verbum ad elementum, et fit Sacra* mentum. »

Respondeo. Non desunt Catholici multi, qui materiam in Sacramento Matrimonii esse volunt ipsas personas contrahentes, verba autem solum esse formam: proinde materiam visibilem, et quse elementum dici possit, assignant. Vide Petrum Paludanum in IV. dist. 1. quaest. 4. Quod si etiam sola verba essent in Sacramento Matrimonii, adhuc nihil efficeret Kemnitii argumentum. Nam verba quoque elementa dici possunt, quatenus materia locum habent i id enim elementum dicimus, cum de Sacramentis agimus, quod est ex se indeterminatum, et per certa verba, quasi per formam determinatur. Nec minus asserimus verba, visibilia dici posse, cum visibile ad omnia sensibilia, et sensus ipse videndi usitate ad omnem sensum transferatur. Ut enim docet Augustinus lib. X. Confess. cap. 33. recte dicimus: Vide quomodo luceat, quomodo oleat, quomodo sapiat, quam sit durum, quam bene sonet: non tamen contra dicimus: Audi quomodo luceat, gusta quomodo splendeat, olfac quam niteat, palpa quam fulgeat.

Quarto, arguit easdem duas definitiones, quod non recte habeant. Sacramentum esse signum invisibilis gratiae, si per gratiam intelligatur gratia gratum faciens. Nam etiamsi Richardus disputet, in Matrimonio, et Ordinatione, ut in aliis Sacramentis, dari ejusmodi gratiam: '(Reliqui tamen, inquit Kemnitius, agnoscunt hoc subsistere non posse. » Sed hoc est impudens mendacium, ut supra diximus cap. 2.

Quinto, arguit definitionem Scoti, et Okam: Sed immerito, cum nihil falsi illas contineant; et solum verbis, non autep seu-

tentia discrepent a definitione communi.

Sexto, oppugnat omnes definitiones simul: « Si enim, inquit, Sacramentum est signum significans effectum Dei gratuitum efficaciter; quomodo non erunt Sacramenta, benedictio Monachorum, aqua benedicta, rosa benedicta, ensis benedictus, Agnus Dei, benedictio herbarum, campanarum, imaginum, inunctio regalis, consecratio templi, coemeterii, altaris etc. Illa enim fiunt certis consecrationibus, et finguntur habere spirituales effectus. » Sed hsec omnia facile refelluntur ex duplici capite. Primo, quia nec benedictio Monachorum, nec alia enumerata significant, aut efficiunt gratiam justificantem, sed alios quosdam effectus, ut deletionem venialium, et protectionem contra Daemonem, quos effectus praecipue l\abel aqua benedicta. Secundo, quia hos ipsos effectus non habent infallibiliter; non enim ex divina institutione, sed ex Ecclesiae precibus vim habent.

Refellitur definitio Lutiter anorum.

Accedamus nunc ad excutiendas, et refellendas adversariorum definitiones: sunt enim in hac re valde discordes; quod est manifestum signum eos recessisse a veritate, quae est una. Certe Kemnitius, qui alioqui conatur tegere, vel conciliare discordias suorum, in 2. part. Examinis, cap. de efficacia Sacramentorum, pagina 96. enumerat quinque diversas sententias Lutheranorum praeter suam, quae est sexta.

Prima igitur sententia Lutheri est in lib. de captivit. Babylon, cap. ult. ubi dicit, proprie Sacramentum esse promissionem signo externo annexam. Eam recipiunt communiter Lutherani, sed paulo magis explicant. Sic enim definit Apologia Confessionis Augustanae artic 13. « Sacramentum est ritus, qui habet mandatum Dei, et cui est addita promissio gratiae. » Similia habet Petrus Martyr, quamvis alioqui Calvinista in cap. IV. ad Roman. in cap. X. et XI. 1. ad Gorinth. et in explicatione Symboli Italica, art. 9. et 10. Sed Marti nus Kemnitius accuratissime conatur explicare omnia, quae ad naturam Sacramenti pertinent.

Et quia tum in Apologia, tum in locis Philippus praefatur, se nominis interpretationem dare, et saepe variat verba suae definitionis; utilius erit ea proponere, et excutere, quae atd naturam Sacramenti requiri Kemnitius docet. Primo ergo, vult Sacramentum esse debere externum materiale, seu corporale, et visibile elementum, seu signum, quod certo externo ritu tractetur.

Secundo requirit, ut illud signum habeat expressum mandatura, seu institutionem divinam.

Tertio, ut illud mandatum sit in Testamento novo: quod idem docet Philippus in locis cap. de Sacramentis, ubi dicit, Sacramentum esse ceeremoniam in Evangelio institutaim.

Quarto requirit, ut Sacramentum non sit caeremonia temporaria, sed duratura usque ad mundi consummationem.

Quinto requiri dicit, promissionem de gratia, effectu, seu fructu Sacramenti.

Sexto dicit, eam promissionem debere esse annexam signo, et eo quasi vestitam, divina ordinatione.

Septimo addit, eam promissionem esse debere non de quocumque dono Dei, sed de reconciliatione peccatoris, et peccati remissione; quam etiam partem urgent valde Lutherus in captivit. Babylon, et Philippus in locis cap. de numero Sacramentorum.

Octavo requirit, ut promissio, quse alioqui generalis est, per Sacramentum applicetur, et obsignetur in particulari singulis, qui cum fide utuntur Sacramentis. Hanc particulam clarius explicant Lutherus et Philippus, et ipse etiam Kemnitius infra capite de efficacia Sacramenti: volunt enim Sacramenta esse testimonia infallibilia gratiae Dei, ad hoc instituta, ut excitent et nutriant fidem, ad eum modum, quo miracula facere solent. Unde Philippus in locis anni 22. comparat Sacramenta miraculis, quibus Deus olim fidem confirmabat: et in Apologia artic. 13 dicit, Sacramentum esse testimonium infallibile, ac si Deus novo miraculo de coelo promitteret, se velle ignoscere. Et Lutherus in lib. contra Cochlaeum: « Vult, inquit, Petrus per Baptismum, ceu signum externum, fidem provocari, et exerceri, qute salvet; » et in lib. de captiv. Babylon. cap. de Baptismo, confert Sacramenta cum vellere Gedeonis, cum Iride, quam Noe in signum accepit, et cum signo quod Isaias obtulit Regi Achaz, Isaiae VII. In ips

etiam Confessione Augustana, articul. 13: « Sacramenta, inquiunt, sunt instituta, ut sint signa, et testimonia voluntatis Dei erga nos, ad excitandam, et confirmandam fidem, in his qui utuntur, proposita. » Et Kemnitius loco citato pag. 102. dicit, verbum et Sacramentum monstrare, ubi fides debeat quaerere, et invenire Christum Mediatorem, et pag. 101. et 103. dicit. Sacramenta esse sigilla promissionis. Haec igitur est ipsorum sententia.

Excogitavit hanc definitionem Kemnitius, ut ostenderet solum Baptismum, et Eucharistiam esse Sacramenta proprie dicta: sed nondum obtinuit quod voluit. Nam facile demonstrare possumus, ne his quidem duobus Sacramentis eam definitionem convenire, et absolute malam esse.

Prima igitur particula vel accipit elementum visibile, et tractabile pro qualibet re sensibili, ut accipiunt Catholici, et tum etiam Absolutio sacerdotalis erit Sacramentum proprie dictum. Est enim Absolutio res sensibilis, cum auribus percipiatur: vel accipit (ut revera accipit) elementum visibile, et tractabile pro re, quae sensu videndi, et tangendi percipiatur; et tum fingit sibi definitionem sine ullo testimonio Scripturae. Scriptura enim nusquam habet Sacramentum non esse, nisi rem visibilem, et palpabilem.

Neque alio modo probat Kemnitius hanc particulam nisi ex eo, quod Baptismus, et Eucharistia, quae sunt vera Sacramenta, signa sunt visibilia, et tractabilia. Quae argumentatio aut assumit quod probandum est, et quod ex ipsa definitione postea idem Kemnitius probare conatur, nimirum Baptismum, et Eucharistiam sola esse Sacramenta: aut si hoc non assumit, nihil probat. Ut enim non sequitur; Homo et avis sunt bipedia, igitur omne animal est bipes: ita non sequitur, Baptismus, et Eucharistia sunt signa visibilia, et tractabilia, igitur omne Sacramentum est signum visibile, et tractabile. Satis est igitur ad Sacramenti naturam, quatenus signum est sensibile, ut aliquo sensu percipiatur; nec debet excludi sensus audiendi, cum excellentissima omnium signorum sint ea, quae hoc sensu percipiuntur, ut S. 'Augustinus docet lib. 11. doct. Christ. cap. 3.

Secunda particula, quae requirit expressum mandatum, seu institutionem divinam, aut requirit, ut hoc mandatum sit expres¬

sum in Scripturis, aut satis est, si constet Deum hoc mandatum dedisse, licet in sacris litteris non habeatur ita expresse. Si hoc secundum sufficiat, admittimus particulam, sed tunc probabimus omnia septem Sacramenta. Licet enim nusquam scriptum sit, Deum mandasse, vel instituisse Sacramentum Confirmationis, tamen quia legimus, Actor. VIII, per manus impositionem Apostolorum datum fuisse baptizatis Spiritum sanctum, idque ordinarie, certo colligimus, a Deo id fuisse institutum: nec enim potest ulla creata potestas efficere, ut per impositionem manus, hominibus detur Spiritus sanctus. Quod idem probare possemus de aliis Sacramentis, accedente praesertim antiqua traditione, et Ecclesiae declaratione.

Sin autem vult Kemnitius (ut revera se velle significat) requiri mandatum Dei expressum in divinis litteris; falsa est ea particula. Nam per accidens est ad mandatum, sive institutionem divinam, quod sit scripta, vel non scripta: nam alioqui non fuissent vera Sacramenta, Baptismus et Eucharistia, quam Christus, et Apostdli dabant antequam scriberentur Evangelia. Siquidem certum est non fuisse scriptum Evangelium, quando Christus baptizabat, Joannis III. et quando Eucharistiam discipulis dedit, Matth. XXVI. nec etiam quando S. Petrus jussit baptizari tria millia hominum, Actor. II. quo etiam tempore coepit frequentari Sacramentum Eucharistiae, ut ibidem indicat S. Lucas.

Tertia particula, ut haec institutio sit in Testamento novo, vera quidem est absolute, tamen destruit sententiam adversariorum. Ipsi enim, communi consensu contra communem consensum Ecclesiae Catholicae, docent, Baptismum Joannis habuisse eamdem vim, et efficaciam cum Baptismo Christi; ac proinde Christum non tam instituisse Baptismi Sacramentum, quam illud jam a Joanne institutum approbasse. Ita Calvinus docet lib. IV Instit. cap. 14. §. 7. Kemnitius in II. part. Examinis cap. de Baptismo Joannis, Philippus in locis, cap. de Baptismo Joannis et Apostolorum.

At certe, si res ita se habet, non est Baptismi Sacramentum in novo Testamento institutum: novi enim Testamenti auctor, et princeps Christus est. ut Apostolus ait ad Hebraeos IX propter quod et Isai. XI dicitur Pater futuri saeculi. Si igitur Baptismus, quo utimur, a Joanne coepit, qui ante Christum venit, et ejus praecursor, et praenuntius fuit,- sequitur ut hoc Sacramentum non sit in novo Testamento, sed in veteri institutum.

Quarta particula, quod Sacramentum de*- beat esse caeremonia perpetua, id est, duratura quamdiu religio ipsa durat, mihi non displicet: nam etiam nos supra idem docuimus. Videat tamen Kemnitius quid Luthero respondeat, qui in lib. de captiv. Babylon, cap. do Baptismo, numerat inter Sacramenta rorem cadentem in vellus Gedeonis, et umbram retrocedentem in horologio Achaz.

Quinta particula, quod ad Sacramentum necessario requiratur promissio grati®: duobus modis intelligi potest. Uno modo de promissione gratiae, quae sit effectus Sacramenti, ita ut idem sit promissio gratiae in Sacramentis, et institutio.Sacramenti, ut signi efficacis, seu instrumenti justificationis. Alio modo de promissione gratiae praecedente, qu® Sacramento tamquam sigillo obsignetur. Sicut enim aliud est promittere, sigillum aliquod fore efficax ad imprimendum; aliud promittere centum aureos, et syngrapham sigillo obsignare: ita aliud est promittere gratiam verbis, etdeinde hanc promissionem signo externo confirmare; aliud vero promittere Sacramentum fore instrumentum efficax ad justificandum.

Porro Kemnitius confundit heee duo. Nam in hac particula quinta dicit, requiri promissionem de gratia, seu fructu Sacramenti, ubi videtur loqui de promissione efficaci® Sacramenti; tamen infra, ubi cum c®teris Lutheranis dicit, Sacramentum esse sigillum promissionis, loquitur de promissione pr®- cedente, de qua sine dubio loquuntur omnes Lutherani.

Et quidem promissio de efficacia Sacramenti invenitur in Verbo Dei secundum Catholicos, quantum ad omnia Sacramenta; non autem secundum adversarios. Catholici enim agnoscunt pro Verbo Dei, etiam traditiones; adversarii autem, qui solas Scripturas recipiunt, non facile ostendent promissionem de gratia, et fructu Sacramenti, in omnibus Sacramentis. Exemplo nobis sit Eucharistia, qu® apud adversarios etiam est Sacramentum proprie dictum. Nam habentur quidem mult®, et insignes promissiones, Joan VI. ut illa: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Sed adversarii non ad¬

mittunt in hoc VI. cap. Joan. agi dc Eucharistia. Sic enim loquitur Lutherus lib. de captiv. Babylon, cap. de Eucharistia: « Primum, inquit, cap. VI Joan. in totum est seponendum, ut quod nec syllaba quidem, dfe Sacramento loquitur. » Quod idem docent Calvinus, et alii hatretici hujus temporis in commentario ejus loci. Eo capite seposito, nullam invenient promissionem. Nam Matth. XXVI, Mare. XIV. institutio Sacramenti, non habetur et Luc. XXII, ubi habetur, ulla promissio: solum enim h®c verba habentur: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Et: Hic est sanguis meus, qui pro vobis, et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ubi promissio de traditione corporis, et effusione sanguinis non refertur ad Sacramentum, sed ad sacrificium, quod tunc Deo Offerebatur in crena, et postea offerendum erat in cruce. Non enim Dominus dicit, corpus suum dari Apostolis in remissionem peccatorum: sed dari pro illis, nimirum Deo, in remissionem peccatorum; et similiter non dicit sanguinem propinari Apostolis, sed effundi pro illis in remissionem peccatorum.

Promissio autem prrecedens qu® a Sacramento tamquam sigillo obsignetur, non est necessaria, nec in omnibus Sacramentis invenitur: proinde falsa est ex hac parte definitio adversariorum. Nam in Baptismo, qui Sacramentum est, omnium consensu, non facile invenietur ejusmodi promissio.

Lutherus in visitatione Saxonica, et Philippus in locis cap.de Baptismo, adferuntillam promissionem Mare. ult. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed ista non est promissio pr®cedcns, sed est explicatio efficaci® Sacramenti. Et pr®ter.ea ista verba post resurrectionem a Domino dicta sunt: Baptismi autem Sacramentum etiam ante passionem Christi institutum est, et in mores induci coeptum, ut patet Joan. II I. et IV.

Dicent fortasse, haberi aliam promissionem Jo. III. illis verbis: Nisi quis renatus, fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed h®c non tam promissio, quam comminatio est, ex qua colligitur quidem necessitas, et virtus Baptismi; sed non promissio aliqua pr®cedens, qu® Baptismo obsignetur. Adde quod etiam ante ista verba fuit Baptismus Joannis, quem adversarii volunt vim habuisse nostri Baptismi.

Eucharistiae quidem invenitur promissio quaedam (ut Lutherus notat in Saxoniea visitatione ) praecedens signum. Nam Luc, XXII. et XI. Corinth. I. halamus Eucharistiam esse signum corporis Domini pro nobis traditi, et sanguinis pro nobis effusi Sed eo loco non habemus, Eucharistiam esse signum testificativum, et confirmativum promissionis, quale ipsi requirunt, ut patet ex ultima particula; sed signum commeraorativum tantum. Sic enim Dominus ait: Hoc facite in meam commemorationem.

Sexta particula, quod promissio debeat esse annexa signo divina ordinatione, falsa est. Nam verbum, quod divina ordinatione annectitur, et quasi vestitur signo, ut inde fiat Sacramentum, numquam est promissorium, sed assertorium, vel deprecatorium. Cum enim aqua aspergitur in Baptismo, non dicitur: « Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, » quam adversarii promissionem appellant; sed dicitur: « Ego te baptizo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » Matth. XXVIII. quae verba non sunt promissoria. Et Dominus, cum primo Eucharistiam fecit, et dedit, non ait: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum, aut aliquid ejusmodi, sed ait: Accipite, et comedite, hoc est corpus meum. In Sacramento autem Confirmationis, et Extremae unctionis, utimur verbo deprecatorio, quia sic docent nos Acta Apostolorum cap. VIII. et Jacobus cap. V. in Sacramento Ordinis, imperatorio: Accipe potestatem, in reliquis, assertorio.

Quod si adversarii, antequam Sacramenta ministrent, verbum praedicant, et remissionem peccatorum annuntiant, ac deinde sigillum adhibent Sacramentorum, ut Calvinus praescribit in libello de formula Sacramentorum ministrandorum; id faciunt ex capite suo, non autem (ut Kemnitius requirit) ex divina ordinatione. Nusquam enim exstat divina Ordinatio, qua jubeamur non dare Eucharistiam, aut Baptismum, nisi post concionem. Nam nec Dominus, Matth. XXVI. nec Paulus I. Corint. XI. ubi tradunt ritum Eucharistiaj administrandae, docent, concionem praecedere debere: et certe in Baptismo infantium, frustra adhiberetur concio.

Septima particula, quod illa promissio de¬

beat esse de remissione peccatorum, falsa etiam est: et quidem Kemnitius hanc particulam addidit, ut excludat ordinationem a numere Sacramentorum proprie dictorum. Nam quia in Scripturis invenitur signum externum, quo confertur Ordinatio, nimirum impositio manus, et etiam collatio gratiaj, cum Apostolus dicat I. Timoth. IV: ISoli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii, non putavit Kemnitius posse excludi Ordinationem a Sacramentis proprie dictis, nisi adderet, eam gratiam debere esse remissionem peccatorum. At si vera esset ista particula, excluderet etiam Eucharistiam a Sacramentis proprie dictis: siquidem Eucharistia non est instituta proprie ad remittenda peccata, sed ad charitatem nutriendam, et arguendam. Ideo enim datur sub specie panis, et vini, quae nutriunt vivos, non excitant mortuos, et B. Paulus I. Corinth. XI. jubet, ut homines probent se, nimirum an sint absque peccato, antequam ad eam mensam accedant: Qui enim manducat indigne, judicium sibi manducat.

Octava particula, quod Sacramentum obsignet instar sigilli, et confirmet instar miraculi promissionem gratiae, ad excitandam et alendam fidem justificantem, aeque falsa est, et diligenter refutanda, tum quod sit prajeipua, tum etiam, quod eam ponat Calvinus quoque in sua definitione.

Primo, si Sacramenta confirmarent promissiones Dei instar miraculi, vel sigilli, essent notiora, et efficaciora ad fidem persuadendam, quam sint ipsa Dei verba: hoc autem falsum est, igitur et illa particula falsa est. Probatur propositio, tum quia frustra adhiberetur unum ad confirmandum aliud, nisi esset eo notius, et firmius: tum.etiam, quia haec est vis sigilli et miraculi. Semper enim sigillum Regium notius est et firmius, quam littera? Regis: sigillum enim omnes norunt discernere, litteras non omnes discernunt; et sigillum sine litteris auctoritatem habet, litterae sine sigillo non habent. Sic etiam miraculum notius est, et efficacius, quam praedicatio. Omnes enim qui vident csecum illuminari, aut mortuum excitari intelligunt illud esse opus supernaturale, et divinum, et proinde moventur ad credendum id, quod tali testimonio confirmatur: non autem omnes, qui audiunt praedicantem,

continuo intelligunt, illa esse verba Dei.

Ubi notandum est, miraculis, quce fiunt ad confirmandam fidem, non confirmari divinam' auctoritatem, quasi magis credendum sit miraculo, quam Deo dicenti; omnes enim sciunt, Deum non posse mentiri, et nihil esse majus divina auctoritate; sed confirmari auctoritatem proponentis fidem. Magis enim movemur ad credendum vere esse a Deo revelata, qua? prmdicator proponit, si miracula videamus, quam si sola proponentis auctoritate nitamur. Unde Mare. ult. legimus: Illi autem profecti, praedicaverunt ubique Domino cooper ante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Ubi vides, Deum confirmare signis non suam ipsius auctoritatem, sed praedicatorum sermonem.

Probatur jam assumptio argumenti, quod videlicet falsum sit Sacramenta esse notiora, et efficaciora ipso Dei verbo. Nam primo nihil fingi potest majus, et efficacius Dei verbo. Secundo experientia docet, facilius intelligi, si quid verbo dicatur, quam si nutu significetur. Quid autem sunt Sacramenta, si cum verbis comparentur, nisi nutus quidam? Pari ratione experientia docet, magis persuadere verba, quam muta signa, modo non sint miracula. Unde Lutherus ipse fatetur, multo efficaciora esse promissionis verba, quam Sacramenta, quae sunt mutae conciones: «• Verbum ipsum (inquit in lib. contra Joannem Cochla;um) quod longe praivalet signo visibili, nullum per sese justificat, nisi credentem. »

Respondet Calvinus lib. IV. Instit. cap. 14, § 3. Sacramenta non confirmare promissiones ex parte Dei, sed ex parte nostra: quia licet ut a Deo sunt, certissima; sint, tamen ut a nobis recipiuntur, ob nostrae fidei imbecillitatem, non ita certo accipiuntur, nisi confirmentur testimonio Sacramentorum.

Sed hoc facile rejicitur. Nam quod promissiones Dei ex parte nostra egeant confirmatione, vellit, quia nescimus, qua; sint Dei promissiones, idque ex Sacramentis discimus, aut quia cum sciamus et illas promissiones Dei, et haec Sacramenta esse; tamen magis credimus Sacramentis, quam promissionibus. Atque hoc posterius jam refutatum est. Non enim solam credimus, sed etiam scimus evidentissima ratione, Deum non posse mentiri, proinde nihil esse certius pro¬

missionibus Dei: neque id adversarii negare possunt. Illud autem prius, aeque facile refutari potest: siquidem falsum est, promissiones Dei disci ex Sacramentis, cum contra potius Sacramentaex verbo Dei discantur. Jam vero, si sigillum Regium esset ignotum, et solum posset cognosci ex litteris, quibus est appensum; esset plane superfluum. Nam \el credunt homines litteras illas esse Regis, secluso sigillo, vel non; si credunt, quid facit sigillum? si non credunt certe, neque credunt sigillum esse Regium: nihil igitur confert. Pari ratione, cum Sacramenta non sciantur esse Dei sigilla, nisi quia Scriptura hoc dicit, si creditur verbo sine Sacramentis, quorsum Sacramenta? si non creditur, certe nec Sacramenta creduntur esse Sacramenta: proinde nihil operantur.

Ad hoc argumentum respondet Calvinus lib. IV. fnstitut. cap. 14 § 5, in diplomatibus quoque nihil valere sigillum sine litteris, ut patet si appendatur chartae, in qua nihil sit scriptum; et tamen cum appenditur diplomati scripto, multum valere ad illud confirmandum. Et addit nihil esse mirandum, si promissiones Sacramentis confirmentur, cum etiam interdum una promissio per aliam confirmetur.

Sed haec responsio non diluit argumentum. Nam ut incipiam a posteriore exemplo promissio promissionem confirmat, quia una non ppndet ab alia. Confirmavit Angelus, Lucae I. promissionem conceptus Virginei, ex promissione conceptus, qui jam pra;cessei’at in foemina anu, et sterili. Non enim pendent invicem duo ista opera mirabilia: proinde unum, quod jam praecesserat, magnam vim habuit ad confirmandum alterum, quod nondum venerat. At Sacramenta, ut diximus, simpliciter pendent ex verbo. Quod vero attinet ad similitudinem sigilli, et diplomatis, nihil omnino est, quod Calvinus dicit. Nam sigillum appensum chartae non scriptae, nihil quidem confirmat, tamen non ideo pendet a litteris, aut nihil est. Im6 hinc intelligimus, quam inepte adversarii Sacrav menta sigilla appellent, cum omnino contrariam habeant proprietatem. Nam diplomatum sigilla habentsuam auctoritatem sine literis diplomatis, litterae autem non habent sine sigillo: contra vero in verbo, et Sacramentis, verbum Dei, etiam sine Sacramentis infallibilem habet auctoritatem; Sacramenta

sine verbo nullam habent. Quare verbum potius appellandum esset sigillum Sacramenti, quam Sacramentum, sigillum verbi.

Dicent fortasse: Esto, Sacramenta non confirment promissiones, more miraculi, vel sigilli: tamen juvant, et confirmant saltem eo modo, quo actio externa juvat, et confirmat orationem docentis. Negari enim non potest, quin aliquid conferat ad explicandum et persuadendum ipsa actio, et motus manuum et oculorum, licet primas partes teneat oratio. Erunt igitur Sacramenta, quasi actio quaedam Dei, quae simul cum verbo, magis movebit ad fidem, quam solum verbum.

Respondeo, ne id quidem concedi posse. Nam actio in hominibus ideo juvat orationem quia oratio humana imperfecta est, ut sunt omnes res creatae, et etiam quia actio non habet vim suam a verbo, sed a se. Quocirca magis credebant Ethnici oraculis Apollinis, quae falsa putabant esse non posse, quamvis solis verbis ederentur, quam orationi, et actioni cujuslibct oratoris. Cum ergo verba Dei sint per se summae auctoritatis, et Sacramenta omnem vim suam habeant a verbis, nihil addere possunt ipsi verbo.

Verum est tamen, quod Catholici dicunt, Deum voluisse dare gratiam suam per signa sensibilia, ut per ea instrueret homines, et deduceret ad intelligenda spiritualia. Aliud enim est docere spiritualia per similitudines rerum corporalium, aliud confirmare rem firmissimam per aliam minus firmam.

Secundum argumentum. Essentia, et natura Sacramentorum non potest aliunde melius colligi, quam ex verbis illius, qui ea instituit. Sed in Scripturis sanctis, quae sunt verba Dei auctoris Sacramentorum, nusquam dicuntur Sacramenta testimonia promissionum, sed ubique describuntur, ut instrumenta justificationis. NamJoan. III. dicimur nasci denuo per Baptismum, et similiter ad Ephes. V. dicit Apostolus, Ecclesiam sanctificatam, ct mundum lavacro aquae in verbo vitai, et ad Tit. III. vocat Apostolus Baptismum, lavacrum regenerationis, et renovationis. Sic etiam de Eucharistia Jo. VI. dicitur: Qui manducat hunc panem, vivet in ce ternum, atque idem de aliis probare possemus. Non possunt autem nisi absurdissime istae sententiae, ita exponi, ut Sacramentaregenerare, mundare, dare vitam aeter-

nara, divinarum nihil aliud sit, quam testimonium dare promissionum. Quis enim ferret eum, qui ita diceret: Baptismus regenerat, id est, dat testimonium divinae voluntatis? vel, ego te baptizo, id est, ego testificor? Estque hoc argumentum contra Lutheranos efficacissimum: siquidem Lutherus, quem caeteri in hac re libenter sequuntur, in lib. contra Cochlaeum, sic ait: « In rebus sacris vehementissimus, et robustissimus locus est, arguere ab auctoritate negative. » Vel igitur proferant locum, ubi Sacramenta dicantur testimonia promissionum, aut certe fateantur vehementissimum, et robustissimum, argumentum nos habere.

Tria tantum loca proferre solent, quae speciem aliquam videantur habere. Unus est Genes. XVII. ubi Circumcisio dicitur signum foederis. Alter Rom. IV. ubi Circumcisio dicitur signaculum justitiae fidei. Tertius, 11. Petr. III. ubi Petrus dicit, salvos facit Baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, sive ( ut ipsi reddunt) stipulatio, vel pactum cum Deo.

Sed in his locis non nominatur promissio, vel testimonium, neque haec loca ad rem faciunt, ut infra ostendemus in solutione argumentorum.

Tertium argumentum. Si solum essent Sacramenta testimonia promissionis, et gratiae, vel supervacanea, vel certe parum necessaria essent. Nam habemus alia testimonia longe efficaciora siquidem bona opera sunt testimonia adeptae justitiae longe meliora, quam ablutio aquae, vel sumptio Eucharistiae. Nam multi impii baptizantur ficto corde, et Eucharistiam sumunt, qui proinde pejores sunt, et magis invisi Deo, quam antea II. Gorinth. I: Gloria nostra haec est, testimonium conscientia; nostree, II. Pet. I: Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis, 1. Joan. 111: Qui facit justitiam, justus est, et qui natus est ex Deo, non peccat.

Quartum argumentum. Si sacramenta solum essent testimonia promissionum, adexcitandamfideminstituta, frustra baptizarentur infantes et amentes, quos certum est, n on modo non credere, sed nec posse credere actu. At Lutherani omnes pugnant pro Baptismo parvulorum contra Anabaptistas: non igitur vere tradunt fidem Lutherani, quid sit Sacraraentum. Hoc argumentum coegit Lutherum in lib. contra Gochlseum,, et Lutheranos caeteros asserere, infantes actu credere dum baptizantur; quod tamen adoo est absurdum, ut S. Augustinus in epist. 57. ad Dardanum scripserit, eos injuriam facere humanis sensibus, qui hoc dicunt. Videmus enim infantes ad contactum aquae ploraro, refugere, ac reniti, quantum possunt: quod certe si facerent usum rationis habentes, non modo non purgarentur ab originali peccato, sed adderent etiam proprium actuale.

Quintum argumentum. Si Sacramenta essent testimonia grati se, quse in particulari confertur alicui, scepenumero falsa essent, nimirum cum Sacramentum ministratur homini, qui' fingit se credere, cum revera non credat. Proinde non liceret ullum baptizare, ne cogeremus Deum testificari falsum: de nullo enim certo scimus credat ne vero an fingat se credere.

Dicent fortasse, Sacramentum testimonium esse gratiee non absolute, sed si is, qui suscipit Sacramentum, credat promissioni.

Sed contra, probo testimonium esse absolutum, non conditionatum. Primo, Lutherus in assert. 1. art. dicit, eum qui non credit verbo ministri dicentis: Ego te baptizo, vel, Ego te absolvo, facere Deum mendacem cujus illa verba sunt. At si illa verba intelligerentur cum conditiono, si alter credat: non essent falsa, nec fieret Deus mendax.

Secundo, si essent illa verba conditionata, rueret fides justificans Lutheranorum. Nam ipsi volunt hominem debere credere absolute sine ulla haesitatione, se esse justum: ergo Deus absolute testatur illum esse justum; non enim debet homo credere, nisi quod Deus testatur. Et praeterea fides debot esse secreta, ergo non debet pendere a conditione, si homo credat. Nam nemo certus est secundum Lutherum, de se an vere credat: sic enim scribitLutlierus in lib. contra rebaptizantes edito anno 1528: « Baptismus non est fundandus supra fidem baptizantis, vel baptizati, quia uterque incertus est de fide. » Et infra: « Ita evenit, et solet fieri de fide, ut qui arbitratur se credere, nihil omnino credere saepe convincatur, et e contra, qui nihil se putat credere, is omnium maxime credat. »

Tertio. Adversarii ita de hac re loquuntur. ut omnino absolutum esso testimonium

Dei in Sacramentis credere videantur. Sic enim loquitur Philippus in locis cap. de Baptismo: « Ego, inquit minister, mandato divino, et loco Christi baptizo te, id est, hoc signo testificor ablui peccata tua, et te reconciliatum esso vero Deo, etc. » ubi nullam facit mentionem conditionis. Atque h®o de definitione Lutheranorum.

Refelluntur definitiones Anaboptistarum, et Zivinglianorum.

Altera sententia do natura Sacramenti est quorumdam, quosLutherus, et Calvinus passim fanaticos vocant. Ili docent Sacramenta nihil esse aliud, quam 6igna quaedam instituta ad discernendum populum Christianum a Judaeis et paganis, quomodo Romanis olim toga erat signum, quo discernebantur a Graecis, et quo modo nunc diversae formae, et colores vestium distinguunt diversa genera Monachorum. Auctorem hujus sententiae Andream Carolstadium facit Lutherus in serm. de verbis coenae: Hoc est corpus meum. Qui Andreas fuerat olim ex primis Lutheri discipulis, et amicis: quare in secundo scripto contra llcgem Angliae vocat eum suum Absalone m, ut Judas Christo praeceptori, ita Carolstadius sibi rebellis, et infidelis fuerit.

Ab hac sententia non abhorruit initio Philippus Melanchthon, ut patet ex locis anno 22 editis, ubi hanc sententiam probabilem putat cap. do signis, in fine: « Probabilis, inquit, et illi voluntatis, qui symbolis, seu tesseris militaribus haec signa comparaverunt, quod essent not* tantum, quibus cognoscerentur, ad quos pertinerent promissiones divinae, » Tametsi postea eam oppugnaverit in Apologia Confess. art. 13. et in locis ultimo editis.

Ubi notandum est duas primas sententias, quas Kemnitius enumerat; Una videlicet, quod Sacramenta sint signa, quibus distinguuntur Christiani a non Christianis; Altera, quod sint symbola quaedam Christianae societatis; rectius a Philippo locis notatis, unam sententiam fieri. Nam illi duo tantum agnoscunt Sacramenta, Baptismum et Ceenara. Et Baptismum quidem symbolum faciunt, quo discernamur a non Christianis; coenam autem symbolum Christiana; inter nos societatis.

Haec sententia partim est vera, partim etiam falsa. Etsi enim Sacramenta illum usum habeant, quod distinguunt religionem veram a quibusdam falsis, tamen non est hic solus, vel prajcipuus Sacramentorum nostrorum usus. Nam primo in Scripturis nusquam legimus, Baptismum, Eucharistiam, aut alia Sacramenta instituta esse, ut distinguant populum Christianum ab aliis populis: legimus autem frequenter in eum finem esse instituta, ut justificent homines, Marci ultimo': Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Non dixit, discernetur ab aliis, sed salvus erit. Actor. II: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Et Actor. XXII: Baptizare, et ablue peccata tua invocato nomine ipsius. Adde loca supra citata, quae idem docent, Sacramenta videlicet instituta ad justificandum.

Secundo alia signa sunt meliora ad distinguendum populum Dei ab aliis populis, ut confessio fidei, qua; solis convenit veris Catholicis; cum Baptismus communis sit cum haereticis; ut etiam charitas mutua, quaj in solis Catholicis est, cum Sacramenta omnia sint communia cum schismaticis. Quare Dominus Jo. XIII. non ait: In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si Baptismum habueritis, aut Eucharistiam, sed si dilectionem habueritis ad invicem.

Tertio, Sacramenta omnia vim habent ex Christi passione, in cujus rei signum ex latere Domini perfosso manavit sanguis et aqua, Joan. XIX. Aqua enim Baptismum significavit, ut Ambrosius lib. X. in Luc. cap. 105. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus in cap. XIX. Joan. Leo epistol. 4. cap. 6. Damascenus lib, IV. cap. 10. Hieronym. epist. 83. ad Oceanum, et August. docent, tract. 120. in Joan. qui etiam tractat. 15. hoc idem probat ex illis verbis Pauli ad Ephes. V. Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, mundam eam lavacro aquae in verbo vitee, et lib. XY. Civ. cap. 26. idem probat aliis testimoniis. At certe si solum distinguere debebant, quomodo

togae distinguunt, non erat opus Christi passione, sed satis erat humanum beneplacitum.

Denique illa sententia longissime abest a sensu, et verbis omnium Patrum: quorum nomine unum Augustinum audiamus quaest. 84. in Levit.: « Sine sanctificatione invisibilis gratia), visibilia Sacramenta quid prosunt? » et lib. XIX. contra Faustum cap. 11:« Sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum, et ideo contempta sacrilegos facit; Impie quippe contemnitur, sine quo non potest perfici pietas. »

Tertia definitio est Anabaptistarum qui docent. Sacramenta nihil esse aliud, quam allegorias, et quasi signa quaedam bonorum operum, et vitae ac morum spiritualium. Volunt enim baptizari homines, ut significent debere Christianos sustinere adversa, et ipsam mortem pro Christo. Referunt hunc errorem Philippus in locis anni 36. et 41. cap. de Sacramentis, JoannesBrentiusliom. 23. in cap. III. Lucae, et Ivemnitius in II. part. Examinis pag. 96.

Sed nullo negotio haec sententia refelli potest. Nam etiamsi hanc utilitatem cum aliis habent Sacramenta, ut admoneant homines bonorum operum, et virtutum (nam certe negari non potest, quin mersio in Baptismo, et emersio, admoneat mortis, qua mori debemus peccato, et resruTectionis, qua resurgere debemus ad novam vitam, cujus rei meminit etiam Apostolus Rom. VI. et Eucharistia admonet pacis, et amicitia;, qua; inter nos esse debet: Sumus enim unum corpus, qui de uno pane participamus, I. Corinth. X.) tamen non est iste solus, nec praecipuus Sacramentorum usus: proinde nec in eo posita est essentia, et natura Sacramenti.

Et probatur hoc iisdem argumentis, quibus adversus Carolstadium usi sumus. Primo, quia Scriptura dicit, Sacramenta instituta ad justificandum, I. Corinth.VI: Abluti estis, sancti ficati estis. Ephes.V: Mundans eam lavacro aquae in verbo vitee { 5). Secundo, si.solum deberent esse allegoria), non erat opus, ut manarent ex latere Christi: sufficiebat enim humanum beneplacitum. Tertio, quia non deerant alite utiliores, et efficaciores admonitiones ad bene vivendum, ut exhortationes, et exempla Christi, et Sanctorum.

Adde quarto, quod si ea sententia vera esset, Sacramenta non essent signa nisi futurarum rerum. At sunt etiam signa rerum praeteritarum, et praesentium; nam Eucharistia repraesentat Christi mortem, I. Cor. XI. et Baptismus significat internam ablutionem, quae tunc perficitur, cum exterius baptizamur, juxta illudActor. XXII: Baptizare, et ablue peccata tua.

Quarta definitio est aliorum, qui volunt, Sacramenta esse signa gratiae, non quae tunc percipiatur, sed quae jam antea percepta fuerit. Hanc sine nomine auctoris referunt, et refellunt Zwinglius in lib. de vera, et falsa religione, cap. de Sacramentis, et Kemnitius loc. cit. in Examine pag. 96. Et facile refutari potest; quia Scriptura disertis verbis docet, Sacramenta in praesenti gratiam adferre, Actor. XXII: Ablue peccata tua.

Quinta definitio est Zwinglii, et sectatorum ejus, excepto tamen Petro Martyre, ut supra diximus. Zwinglius igitur in lib. de vera, et falsa religione, cap. de Sacramentis, postquam refutavit sententiam Catholicorum, et Lutheranorum, aperit mentem suam, ac docet, Sacramenta nihil esse aliud, nisi initiationem quamdam, etoppignerationem, qua videlicet homines se obligant Christo, et ejus militi® nomen dant. Ex quo deducit, Sacramenta non esse testimonia justitiae, proprie ei, qui Sacramenta suscipit, ut Lutherani dicebant; sed esse testimonia publica toti Ecclesiae de obligatione, et fidelitate, quam ille debet Christo, cui se consecravit. Eamdem sententiam sequitur Martinus Bucerus in Comment. III. cap. Matth. et in praefat. secundae editionis eorumdem commentariorum, ubi addit: « Quod si ii, qui baptizantur, sunt praidestinati, tum Sacramentum non solum est signum, quod illi dent nomen Christo, et recipiantur in externa Ecclesia, sed etiam adfert quamdam consolationem; si vero non sunt pra:destinati, tum Sacramentum est nudum signum, quod illi recipiantur in externa Ecclesia, non autem a Deo. » Unde etiam deducit, infantibus non praedestinatis, nihil prodesse Baptismum, sed perire eos, licet sint baptizati.

Haec sententia similis est superioribus, nam adfert quidem aliquid veri (neque enim negari potest, quin per Sacramenta initiemur, et nomen Christo demus, et publice teslemur, nos esse membra Ecclesiae)

sed in eo errat, quod non agnoscit alium finem sublimiorem institutionis Sacramentorum: et proinde non recte explicat naturam Sacramenti. Et probatur hoc primo ex sententia Zwinglii, Christus nihil agit, sed solum homo testatur se fore fidelem. At Joan. I. dicitur: Hic est qui baptizat, et ad Ephes. Y: Mundans eam etc.

Secundo, quia Zwinglius requirit, ut homines antequam Sacramenta recipiant, sint justificati, et conjuncti Christo interius, et solum per Sacramenta exterius testentur, et profiteantur se velle Christo militare, et Ecclesiae externae adjungi. At Scriptura: testantur Sacramenta esse instituta ad sanctificandum, et mundandum hominem interius. Id enim significat Apostolus, cum ait, Ephes. V: Mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Ad quem locum respiciens S. Augustinus tractat. 80. in Joan. scripsit: « Unde haec tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat?» Item Joan. III. et ad Tit. III. dicitur Baptismus lavacrum regenerationis, et renovationis. Ex quibus locis habemus, per Baptismum hominem renasci, quod ad interiorem hominem pertinet, et non solum exterius testari se esse fidelem. Huc etiam pertinent Scripturae citatae contra alios errores, Act. II. et XXII. I. Cor. VI.

Tertio probatur hoc idem. Nam Apostolus Romam. VI. apertissime dicit, Baptismum significare mortem, et resurrectionem Christi; et I. Corinth. XI. dicit Eucharistiam institutam in memoriam passionis Domini: Non igitur Sacramenta significant solum hominem initiari Deo, vel conjungi cum Ecclesia.

Refellitur definitio Calvini.

Postrema definitio, ac sententia est Joannis Calvini, qui lib. IV. Instit. cap. 14. §. 1. his verbis dicit, simplicem, et propriam contineri definitionem Sacramenti: « Sacramentum, externum est symbolum, quo benevolentiae erga nos suae promissiones conscientiis nostris Dominus obsignat, ad sustinendam fidei nostrae imbecillitatem: et nos vicissim pietatem erga eum nostram tam coram eo et Angelis, quam apud homines testamur. »

Est autem observandum, Calvini sententiam compositam videri ex Lutheri, et Zwinglii sententiis. Nam quod ait, symbolum obsignare promissiones ad sustinendam fidei imbecillitatem, ex Luthero sumptum est; quod addit in fine, eodem symbolo nos testari apud homines pietatem nostram erga Deum, et Zwinglio est acceptum: tamen reipsa plurimum dissentit Calvinus ab utroque. Nam etiam cum Zwinglio agnoscit, Sacramento nos testari hominibus pietatem nostram, tamen negat hunc esse solum, vel primarium usum Sacramenti, et acerrime pugnat, cap 14. a §. 5. usque ad 14. pro sententia Lutheri, et solvit omnia argumenta, quae Zwinglius, et Bucerus faciunt contra Lutherum, tamotsi neminem eorum nominat. Pari ratione, licet cum Luthero affirmet Sacramenta esse testimonia gratiae, et remissionis peccatorum: tamen id longe aliter intelligit, quam Lutherus. Hic enim semper loquitur de gratia, quse tunc datur homini, cum Sacramenta percipit: At Calvinus loquitur de gratia praedestinationis, ac proinde vult Sacramenta esse testimonia praedestinationis, ad eam fidem alendam instituta, qua homo certo credit se esse praedestinatum; ex quo sequitur id, quod Bucerus dicebat, Sacramenta non esse vera signa, nec prodesse nisi praedestinatis.

Fundamentum autem hujus rei est, quod existimet Calvinus (ut ipse fuse tractat, lib. III Institut. cap. 2.) veram fidem semel habitam, numquam posse amitti: hinc enim sequitur veram fidem, sine qua Sacrameflta nihil prosunt, esse propriam praedestinatorum, nec eam ullo modo haberi posse a non praedestinatis. Unde in Antidoto Concilii ses.

VI, cap. 5. dicit, Baptismum dari infantibus, quia censentur jam membra Ecclesiae, cum sint a Deo adoptati in filios, nimirum per gratiam praedestinationis: et ibidem sess.

VII, canon. 7. deBaptismo, dicit, Sacramentum reddere nos certos de perpetua adoptionis gr.alia: et clarissime in lib. de consensione interTigurinos, etGenevcnses in re Sacramentaria, sic ait Calvinus: « Sedulo docemus, Deum non promiscue vim suam exercere in omnibus, qui Sacramenta recipiunt; sed tantum in electis. Nam quemadmodum non alios ad fidem illuminat quam quos praeordinavit ad vitam; ita arcana spiritus sui

virtute efficit, ut percipiant electi, quae offerunt Sacramenta. »

Ilis explicatis refellenda est haec definitio: tota enim est vitiosa, ut perspicuum erit, si percurramus singula verba. Primum verbum est: « Symbolum exernum. » Quod quidem verum est absolute, non tamen in eo sensu, quo accipitur a Calvino. Ille enim intelligit esse nudum symbolum, id est, symbolum quod solum significet, non autem operetur aliquid: Nam in tota definitione non ponit alios effectus hujus symboli, nisi obsignare Dei promissiones, et testificari pietatem nostram. Neque obstat, quod Calvinus dicat in Antidoto Concilii Trid. sess. VII, can. 5. Sacramenta esse instrumenta justificationis; nam intelligit esse instrumenta, quia excitant, vel aiunt fidem; idquenon per aliquam efficientiam, sed mere objective. Id quod explicat clarissime Theodorus Beza in lib. de summa rei Sacramentariae quaest. II. cum sic ait: «Unde efficacia illa Sacramentorum? a Spiritus sancti operatione in solidum, non autem a signis, nisi quatenus externis illis objectis interiores sensus moventur. » Haec ille. Qua ratione certe signa etiam, quse in foribus publicorum hospitiorum pendent, instrumenta dici possunt coenationis, quia movent hominem, ut cogitet in ea domo paratam esse mensam etc.

At Scripturae passim docent, Sacramenta esse res quasdam operantes, nimirum quae mundent, lavent, sanctificent, justificent, regenerent: Joan. III, I. Corinth. VI, Ephes. V, ad Tit. III, Actor. XXII, imo nusquam Scripturae dicunt, Sacramenta esse testimonia promissionum Dei, et nostrae pietatis, aut certe non tam expresse hoc dicunt, ut id quod nos asserimus, nimirum quod sint causae justificationis.

Alterum verbum est, « benevolentiae erga nos suae. » Quod verbum duplici nomine non recte ponitur in definitione Sacramenti. Primo; Quia ex hoc verbo sequitur, semper Sacramentum esse signum rei praeteritae, seu potius aeternae. Id quod ipse non potest negare, cum per benevolentiam intelligat gratiam praedestinationis: et praeterea id aperte concedit in Antidoto sess. VI, cap. 3: « Non a Baptismo, inquit, initium habet eorum salus, sed quae jam in verbo fundata erat, Baptismo obsignatur. » Et ibidem: « Nisi enim jam ante ad eos pertineret vitee promissio, Baptismum profanaret, quisquis illis daret. » Itaque concedit ipse, Sacramentorum esse sigillum praeterit», imo aeternae Dei benevolentiae. Neque hoc pugnat cum eo quod ipse dicit in Antidoto, sess. VII, canon. -4 et 5. Sacramenta esse instrumenta justificationis. Nam vult quidem Sacramenta, quatenus fidem sustentant, etalunt, confirmare, vel augere justificationem; (fides enim est, quae justificat apud. ipsos) tamen non vult Sacramentum esse sigillum hujus justificationis, quae habetur per fidem, sed grati» praedestinationis; nec vult Sacramentum adferre primam justificationem, sed solum augmentum, et confirmationem, ut clarius ipse idem docet in parvo Catechismo. Prima enim justificatio habetur per fidem conceptam ex concione praecedenti.

At hoc totum repugnat apertissimis Scripturis, quae tribuunt Sacramentis vim adfe- •rendi primam justificationem. Quid enim aliud est regenerare, quod tribuitur Baptismo Joan. 111. et ad Tit. III. quam ex homine mortuo in peccatis, facere hominem vivum vita gratiae? Sed de hoc infra suo loco fusius.

Deinde non recte ponitur in definitione Sacramenti illa promissio gratiae praedestinationis, tum quia saepe contingeret, Deum falso testificari, tum quia nemo posset sine peccato alium baptizare. Nam baptismum profanat, (ut Calvinus dicit in Antidoto * sess. VI, cap. 3.) qui illud confert ei, ad quem non pertinet promissio: Nam cogit Deum testificari falsum, nimirum se eum di- ‘ligere, quem revera non diligit. At nemo potest certus esse de alio, sitne praedestinatus, an non: ergo vel neminem debet ullus baptizare, vel temere, et infideliter agit, cum se periculo exponat profanandi Baptismum.

Ad hoc argumentum responderet Bucerus, ministros non habere intentionem baptizandi, nisi praedestinatos ' sic enim ipse dicit in praefatione commentariorum in Matthaeum,

At hoc non satisfacit. Nam in primis hoc excusat ministrum, sed non Deum, nisi forte etiam Deus aliquando baptizet sine intentione baptizandi, quod est ridiculum. Deinde ex sententia Lutheranorum, et Calvinistarum omnium, Sacramenta non pendent ab intentione ministri. Scribit enim Lutherus in lib. de captivitate Babylonica, de Baptismo: Baptismum esse verum, et ratum,

etiamsi minister intendat non baptizare, sed ludere. Nec dissentit Calvinus in Antidoto Concilii sess. VII. can. II.

Calvinus aliter respondet, lib. IV. Institut. cap. -13. § 16 et 17. Deum videlicet ex parte sua vere offerre promissionem, et sigillum promissionis omnibus, qui baptizantur, sive illi recipiant, sive non; proinde Deum semper esse veracem. Nec ministros etiam peccare diceret, si Baptismum conferant iis, qui profitentur se credere, si adulti sint, vel qui filii sint fidelium parentum, si sint infantes: Nam filios fidelium, sanctos nasci credit Calvinus, ex illa promissione Dei Genes. XVII: Ero Deus tuus, et seminis lui. Ratio autem, cur non peccent ministri, est, quia habent probabilem rationem, unde colligant illos, quos baptizant, esse praedestinatos et sanctos.

Sed h»c solutio non satisfacit. Nam in primis, si quis Baptismum praebeat ei, ad quem scit non pertinere divinas promissiones, profanat Baptismum, ut ipse Calvinus dicit, quia falsum testificatur: cur non profanat Deus ipse Baptismum, et falsum testificatur, cum illum praebet ei, quem scit se non praedestinasse? Non enim aliud agit hic Deus, aliud minister, sed unum est, quod agunt: Deus enim per ministrum agit, ut patet Joan. I: Hic est, qui baptizat in Spiritu sancto.

Praeterea Sacramentum non solum offert, sed etiam praebet testimonium benevolenti»; sic enim idem Calvinus ait in Cateohismo parvo: « Sacramentum est divina; erga nos benevolentiae testificatio. » Pra;bet igitur Deus sigillum benevolenti» ei, qui baptizatur, etiamsi ipse non credat. Nam sine fide non percipitur quidem fructus, et res Sacramenti, tamen percipitur verum Sacramentum, ut Calvinus etiam docet lib. IV. Instit. cap. 13. § 16. ubi contra Anabaptistas agnoscit verum Sacramentum dari, et suscipi apud Catholicos, ubi non putat ipse ullum esse veram fidem. Si igitur Deus revera pra?bet sigillum, et testimonium benevolentiae ei, quem non diligit, quomodo non mentitur, et Sacramentum profanat?

Praeterea, quod minister peccet, probatur. Nam etiamsi habeat probabilem rationem credendi, eum qui profitetur fidem, esse praedestinatum, tamen non habet certitudinem. Potest enim fieri, ut ille mentiatur se

credere; potest etiam fieri (ut Calvinus fatetur lib. III. Instit. cap. 2. § 10.) ut putet se credere, et tamen revera non credat. At ad testificandum nomine Dei aliquid, requiritur verissima certitudo, nec sufficit probabilis opinio: ut patet in simili de juramento; non enim licet juramento, id est, Dei testimonio uti in re, quam opinamur veram, sed solum in re, quam certissimi sumus esse veram. Imo longe major adhuc requiri' deberet certitudo in Sacramento secundum adversarios, quam in juramento nostro: Nam Sacramentum est, quasi juramentum Dei. Differt autem juramentum Dei a nostro, quod cum homo jurat, ipse est, qui asserit aliquid, licet Deum in testem advocet. Unde potest esse falsum juramentum nostrum, sine ulla Dei injuria; ut si quis juret, quod putat se certo scire, et tamen reipsa decipiatur: tunc enim Deus non dat testimonium, nec ille peccat, qui Deum in testem falsitatis citavit quia credebat omnino se esse certum; ut si forte vidit unum ab alio occidi, qui erat simillimus alteri, quem ipse numquam viderat. At in Sacramentis secundum adversarios, Deus ipse affirmat, et quodammodo jurat illum, qui Sacramentum suscipit, esse electum et justum. Deus autem non potest ullo errore decipi. Ergo gravissime peccat, qui Sacramentum confert ei, quem non certo scit esse justum et electum, quia cogit Deum mentiri.

Praeterea etiamsi minister certo sciret eum, qui profitetur fidem, vel est filius hominis fidelis, esse justum, et electum, tamen quid faciet si offeratur illi baptizandus infans, qui sit filius Tureae, aut Judaei, et parentes ejus, licet infideles, libenter patiantur eum baptizari, et manere apud Christianos? Nam si eum baptizet, profanat Baptismum, cum nullum habeat signum, quo intelligat illum esse praedestinatum: si vero non baptizet, facit contra usum totius Ecclesiae.

Sed objiciet fortassis aliquis pro Calvino, in iisdem angustiis versari Catholicos, cum etiam ipsi Sacramenta praebeant iis, quos nesciunt an sint dispositi, et tamen affirment esse signa gratiae divinitus instituta.

Respondeo: Nullas patiuntur Catholici angustias. Ipsi enim dicunt, Sacramenta esse causas gratiae efficaces, nisi ponatur obex; et simul significare ejusdem gratiae infusionem, quantum est ex parte ipsius Sacra¬

menti: denique esse eadem Sacramenta signa ejus effectus, quem facit gratia, ubicumque abest..Ut enim abluit corpus aqua Baptismi; ita abluit animam gratia Salvatoris: quod quidem perpetuum, et infallibile est, neque a dispositione pendet. Dispositio enim juvat, ut gratiam quis recipiat, sed quod gratia, ubicumque est, abluat sordes animae, si quas inveniat, intrinsecum est illi, et inseparabile.

Tertium verbum in definitione Calvini erat, « Promissiones. » Et quidem de promissione remissionis peccatorum disseruimus in refutatione definitionis Lutheranorum, sed Calvinus loquitur de promissione benevolentiae praedestinationis, quae longe facilius refutari potest. Nam nulla exstat ejusmodi promissio in tota Scriptura: omnes enim promissiones includunt conditionem aliquam, ut fidei, aut poenitentiae, aut alterius virtutis, et in his omnibus conditionem perseverantiae. Nam: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit,, Matth. XXIY. Nemo autem est, qui sine speciali revelatione sibi promittere possit perseverantiam.

Atque hinc refutari possunt omnia plane testimonia quae illi adferunt. Primarium est illud Genes. XYI1: Ego ero Deus tuus, et seminis tui post te. Sed hoc etiam requirit conditinem fidei, et perseverantiae: Nam: Semen Abrahce (ut exponit Apostolus Rom. IV et IX.) non sunt filii carnis, sed fidei, id est, qui imitantur Abrahamum in fide, illi sunt ejus semen, cum quo intercedit pactum Dei. Et certe, ut quis incipit esse semen Abrahae, cum incipit credere, ita desinit esse, si desinat credere. Quis autem certo sibi potest persuadere, se numquam a fide discessurum? praesertim cum et fides, et perseverantia in fide, dona Dei sint.

Quartum verbum est, « Conscientiis nostris, » cum quo verbo jungi potest illud aliud, «ad sustinendam fidei imbecillitatem.» llaec verba non recte poni in definitione Sacramenti, testatur Baptismus parvulorum, qui est verissimum Sacramentum, etiam apud Calvinum, et tamen in parvulis non est conscientia, nec actualis fides, ad quam sustentandam sit necessarium Sacramentum. Et sane si promissio est veluti diploma, et Sacramentum veluti sigillum, conscientia erit veluti charta, vel cera: quomodo igitur, ubi nulla est charta, diploma scribi poterit*

vel obsignari? Porro, quod Lutherani dicunt, parvulos actu credere, dum baptizantur, jam est supra refutatum, neque id Calvinus affirmare audet, tametsi nec rejicere voluerit, ut patet ex lib. IV. Institut. cap. 16. § 19.

Respondet igitur Calvinus, Baptismum parvuloiura operari in conscientiis parvulorum, cum primum illi usum rationis habere incipiunt, etiamsi antea collatus fuerit: recordantur enim postea Baptismi accepti, et eo signo nutriunt, et sustentant fidem suam lib. IV. cap. 16, § 20 et 21. Quod etiam dicit de illis, qui apud Catholicos baptizati sunt, et postea fiunt Calvinistse lib. IV. cap. 15 § 17. At saltem recte probamus, non recte facere Calvinistas, quod baptizent infantes: Nam longe utilius esset, eos baptizare adultos, quando fidei sunt capaces. Baptismi enim, quem in infantia accipimus, nullam habemus notitiam, nisi ex narratione aliorum: proinde nec certitudinem habemus, nisi fidei humanae, quae fallere potest. Deinde etiamsi certissimi essemus, tamen magis movent res visae, quam auditae; quare melius esset ad fidem alendam, baptizari adultum, quam infantem. Sed alere fidem est primarius finis, et usus Baptismi, ut ex definitione patet; male igitur illi baptizant infantes.

Nec possunt respondere, baptizari infantes, ne forte pereant antequam adolescant, et eo modo decedant sine gratia Dei: Nam Calvinus in Antidoto sess. 6. cap. 5 et alibi, docet, parvulos praedestinatos etiam sine Baptismo salvari, non praedestinatos autem, etiam cum Baptismo perire.

Nihil igitur dicere potest, nisi baptizari infantes ea solum de causa, ut admittantur in externa Ecclesia, seu profiteantur se esse membra Ecclesia! externae. At hoc etiam non solvit argumentum. Nam ex sententia Calvini lib. IV. Instit. cap. 14. §5. et seq. finis principalis Sacramentorum est, obsignare promissiones ad alendam fidem; finis minus principalis est, profiteri se esse membrum Ecclesiae externae. Non autem dcbetfinis minus principalis impedire finem magis principalem; non igitur debent infantes baptizari apud Calvinistas; siquidem apud eos in Baptismo infantium ob finem minus principalem, impeditur finis magis principalis.

Quintum verbum est, «Obsignat », de quo

verbo multa diximus in refutatione sententiae Lutheri; ut etiam de reliquis verbis supra diximus in refutatione sententiae Zwinglii. Superest igitur ut argumenta eorum refellamus.

Refelluntur argumenta adversariarum.

Argumenta, quibus cum Lutherani, tum Calvinistse utuntur, ut probent Sacramenta esse sigilla promissionum, haec sunt. Primo loco adfert Calvinus lib. IV. cap. 14. Instit. § 5. verba Apostoli ad Rom. IV. ubi Circumcisionem vocat <Tfpu-/i$«, id est, sigillum ejus pacti, cujus fide jam antea Abraham fuerat justificatus.

Respondeo Primo; Quae de sola Circumcisione dicuntur, non possunt trahi recte ad omnia Sacramenta. Recte enim argumentamur a genere ad speciem, non contra.

Secundo; Apostolus nullam facit mentionem promissionis, aut pacti, cum loquitur de sigillo Circumcisionis: vocat enim eam sigillum justitiae fidei, non sigillum promissionis, et pacti. Vocatur autem sigillum justitiae fidei, vel quia (ut Origenes in hunc locum scribit) Circumcisio obsignabat, et claudebat justitiam fidei, quae suo tempore patefacienda erat; id est, sub figura, et typo Circumcisionis illius carnalis occulte significabatur, et proinde velabatur Circumcisio cordis, quae est vera justificatio, quam Christus allaturus erat: vel, (ut Chrysost. et Theophyl. et alii docent) vocatur sigillum justitia! fidei, quia fuit data Abrahamo in signum, et testimonium justitia!, quam sibi acquisierat per fidem.

Tertio dico; Fuisse hoc privilegium solius Abrahae, et non posse transferri ad alios, quasi Circumcisio (ut ha!retici volunt) in quocumque esset, testificatio esset jutistiae illius. Nam privilegium Abrahse fuit, ut ipse esset pater omnium fidelium, tam praeputiatorum, quam circumcisorum. Et quia jam erat pater praeputiatorum fidelium, quia fidem habuerat adhuc praeputiatus existens, ut patet Genes. XII. et ex hoc loco Pauli: Accepit ipse primus omnium signum Circumcisionis, ut hoc modo esset etiam pater omnium circumcisorum. Quia vero hoc privilegium habuit merito justitiae, quam acquisierat per fidem, ideo fuit illi signum Circumcisionis sigillum justitiae fidei. Porro, caeteris Judaeis Circumcisio est quidem signum quoddam, nimirum quod sint filii Abrahae, sed non est illis sigillum justitiae fidei, sicut non sunt omnes Judaei patres multarum gentium.

Haec esse vera, patet Primo; Quia Paulus haec duo conjungit, cum ait: Accepit signum Circumcisionis signaculum justitia; fidei, ut sit pater omnium credentium. Non igitur habent signaculum justitiae fidei omnes circumcisi, cum non omnes sint patres omnium fidelium.

Secundo; Quia Paulus distinguit signum a signaculo,seu sigillo. Nam cum ait: Accepit signum Circumcisionis, signaculum justitiae fidei; pro signo, in Graeco est <njg sfov, quod signum in genere significat; pro signaculo est trtfpayi^, quod proprie sigillum exprimit. Cur autem distinxit haec vocabula, nisi ut indicaret Circumcisionem semper, et omnibus esse signum quoddam, non tamen omnibus, sed soli Abrahae fuisse sigillum justitiae.

Tertio; Scriptura, cum saepissime loquatur de Circumcisione, nusquam tamen vocat sigillum, nisi hoc loco, ubi de Abrahamo agitur: quod est argumentum manifestum, soli Abrahamo fuisse Circumcisionem sigillum. Ac certe cap. III. ad Rom. cum Paulus quaereret: Qua; utilitas Circumcisionis? Et responderet: Multum per omnem modum: debuisset secundum adversarios primo loco ponere hanc primariam utilitatem, quod sit sigillum divinae promissionis: at hujus ne meminit quidem.

Secundum argumentum Calvinus ibidem § 6. sumit ex Genes. IX. ubi arcus coelestis dicitur signum foederis inter Deum, et Noe; et ex cap. XVII. ubi Circumcisio dicitur signum foederis inter Deum, et Abraham, posterosque illius. Si enim Iris, et Circumcisio sigilla fuerunt confirmantia pactum, ac promissionem Dei, cur non idem de Baptismo, et Eucharistia dici possit. Et confirmat argumentum, quia inter homines quoque id usitatum est, ut pacta sanciantur signo externo, ut porca caesa, vel contactu dexterae, quae signa nihil essent, nisi praecederent verba pacti.

Respondeo; Iris, et Circumcisio signa foederis erant, sed ad memoriam juvandam, non ad fidem confirmandam: quemadmodum

nos etiam supra docuimus, Baptismum, et Eucharistiam esse signa commemorativa passionis, et mortis Domini. Multum autem interest, inter signum commemorativum, et confirmativum. Nam signum commemorativum esse potest id, quod oculis objicitur, etiamsi tota ejus efficacia pendeat a promissione; at signum confirmativum non potest esse, si omnino pendeat a promissione. Fuisse autem signa commemorativa tantum, Iridem et Circumcisionem, patet. Nam ita pendebant a verbo Dei, ut si quis non crederet verbo Dei, aut non crederet illud esse verbum Dei, non etiam crederet illa esse signa; et contra, si quis crederet verbo, non egeret illis signis.

Adde quod S. Joannes Chrysostomus ita exposuit haec loca: sic enim ait de Circumcisione homil. 39. in Genesim: «Dato, inquit, eis perpetuo memoriali inierit cum eis Circumcisionis signum. » Et infra dicit, signum Circumcisionis non esse datum a Deo, ut homines ei crederent, sed fuisse postulatum a Deo ab hominibus, quia Deus non credebat hominibus: « Quando, inquit, non habemus aliquibus fidem, curamus, ut ab ipsis signum, pignoris loco accipiamus: similiter et omnium Dominus sciens mentium inconstantiam, hoc ab cis signum petere voluit.» Haec ille. Porro de signo Iridis hom. 28. in Genesim, sic loquitur: « Quid dicis, inquit, o beate Propheta? Recordabor, inquit, Testamenti mei, id est, pacti mei, promissionis, pollicitationis: non quia ipse opus habeat recordatione, sed ut nos ad illud signum respicientes nihil durum suspicemur, sed statim recordemur divinae promissionis, et roboremur, et confidamus. »

Sed objicies eumdem Chrysostomum ibidem, qui sic ait: « Si sermo meus non sufficit, ecce et signum do etc. » ubi videtur velle Iridem fuisse signum confirmativum. Sed haec objectio paulo post diluetur.

Ad confirmationem ex humana consuetudine, Respondeo, multum interesse inter pacta Dei, et hominum. Nam ab homine, quia non videmus ejus animum, et timemus, ne forte nos decipiat, aut obliviscatur pacti, quaerimus signum externum, ut eo illum convincamus, si negaverit, aut oblitus fuerit: at Deum non posse fallere, vel oblivisci, certissimi sumus.

Tertium argumentum sumit Lutherus in

lib. de Babylonica captivitate cap. de Baptismo, ex signis mirabilibus, quibus Deus confirmare solitus est promissiones suas: quale fuit signum in rore, et vellere datum Gedeoni, Judic. VI. et in umbra horologii retrocedente datum Ezechise, III. Reg. XX.

Sed haec et similia non sunt ad rem. Nam miracula, quia non pendent a verbo, sed ex se vim habent, cum sint opera supra naturam; ideo recte adhibentur ad probandum, Deum esse, qui promisit, vel Deum revera aliquid promisisse: Sacramenta vero nullam vim habent (ut supra diximus) sine verbo. Atque hinc intelligimus, cur Chrysostomus putaverit Iridem esse signum non tantum memoriale, sed etiam confirmativum. Existimavit enim ipse Iridem rem esse novo miraculo institutam; sic enim ait: «Etsi aquarum magna sit inundantia; neque sic metuendum, sed confidendum nobis ad miraculum respicientibus. » Haec ille. Quia tamen probabilius est, Iridem rem esse naturalem, ideo diximus, signum fuisse tantum memoriale.

Quartum argumentum sumunt Lutherani ex illis verbis prioris epistolae Petri cap. III: Quod et vos similis formee salvos facit Baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae borne interrogatio in Deum (i). Lutherus enim in commentario hujus loci, Graecam vocem enepur/iuct, quam noster interpres vertit interrogationem, vult significare pactum, et hoc modo exponit: « Baptismus salvos nos facit, non quatenus lavat corpus, sed quatenus obsignat pactum, quod habet anima cum Deo, dum ficle accipit promissiones ejus. » Ex quo sequitur, Baptismum esse sigillum promissionis: Eodem fere modo exponit Calvinus, licet vocem empa>mp.a non pactum, sed responsionem, et testimonium significare velit.

Respondeo; Locus hic praesens admodum obscurus est, tamen nihil juvat causam adversariorum. QEcumenius in commentario hujus loci, per interrogationem videtur intelligere pignus, et arrabonem. Dicit enim Baptisma esse quasi pignus bonas conscientiae, id est, qui Deo inspirante conceperunt bonum desiderium, illi vitam immaculatam sectantur, eamque ubique exquirunt, et de ea interrogant: unde cum audierunt per Baptismum mundari animas, mox accurrunt ad Baptismum, ut purgentur sordes ipso¬

rum, atque hac ratione est Baptisma pignus bonae conscientiae.

Haec expositio non favet haereticis, ut patet; tamen non videtur ad mentem S. Petri. Nam sanctus Petrus longe amplius tribuit Baptismo, quam ut sit pignus bonae conscientiae, cum ait, per Baptismum nos salvari.

Est alia expositio Lyrani, Gagnaei, et Joannis a Lovanio, qui per interrogationem bonae conscientiae, intelligunt interrogationes et responsiones, quae fiunt ante Baptismum. Interrogat enim sacerdos cathecumenuin: Credis in Deum? et respondet, Credo. Abrenuntias Satanae, et pompis ejus? Abrenuntio etc. Qui enim bona conscientia respondent his interrogationibus, illis prodest Baptismus; aliis non prodest.

Ilaec etiam non favet haereticis, sed non videtur litteralis; nec est Ambrosii, Basilii, et Augustini, ut putavit Joannes a Lovanio. Nam B. Petrus antithesim facit, cum ait: Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bona> interrogatio. Et sine dubio formalis antithesis haec erat futura; Non ablutio sordium carnis, sed ablutio sordium mentis: qua antithesi distinguitur Baptismus noster a Baptismo Judaeorum, qui erat exterior tantum. Porro illa pars hujus antithesis (nimirum, ablutio sordium mentis) a B. Petro non est expressa propriis verbis, sed figuratis, ut omnes concedunt. Oportet igitur descriptam esse per causam, vel per effectum: si per effectum, tunc non habet locum expositio istorum. Nam interrogatio illa, et responsio, de qua ipsi agunt, sive etiam fides et charitas, quae per illas interrogationes, et responsiones deteguntur, praecedunt Baptismum, et proinde ablutionem mentis, quam facit Baptismus: non igitur sunt effectus illius ablutionis. Ergo necesse est ut dicant, illam ablutionem describi per causam, ac proinde interrogationem illam quae praecedit Baptismum, esse causam illius ablutionis. At hoc dici non potest. Nam tunc Sacramentum haberet efficaciam ex opere operantis, non ex opere operato; tribueretur enim justificatio praecedenti fidei, et dilectioni suscipientis: Baptismum, non ipsi ablutioni Sacramentali: nec esset differentia inter Baptismum nostrum, et Judaicum; nam Baptismus Judaicus, licet ex opere operato non justificaret, tamen ex fide, et dilectione sus-

cipientis justificare poterat, ut quodlibet opus meritorium.

Dicent fortasse, interrogationem, seu fidem procedentem non esse causam efficientem ablutionis interna?., sed esse dispositionem. At istud quidem recte dicitur, sed non quadrat verbis Apostoli: ipse enim tribuit efficientiam huic interrogationi bonse conscientiae, majorem, quam ipsi ablutioni externae, quie tamen instrumentum est justificationis.

Est igitur alia expositio, quam puto esse Sanctorum, Augustini tract. 80. in Joannem, et serm. 30. de verbis Domini, et Basilii lib. de Spiritu Sancto cap. 15. ut videlicet exprimatur a S. Petro ablutio mentis, quae per antithesim opponitur ablutioni carnis, non per causam, ut volebat ’pra?cedcns opinio, sed per effectum. Est enim usitatissima figura metonymia, qua per effectum intelligimus causam. Vocat igitur Petrus ablutionem internam, interrogationem, seu responsionem bonae conscientiae in Deum, quia ex illa munditia oritur pax, et quies conscientiae; et proinde responsio bonae conscientiae, et etiam interrogatio apud Deum, quia audet cum fiducia Deum accedere, et interrogare, id est, cum eo colloqui, eumque rogare pro se, et pro aliis.

Addo Secundo, locum hunc non favere adversariis, sed nobis, etiamsi per enepuTYipx accipiatur testimonium, vel pactum. Nam in primis S. Petrus non loquitur de testimonio, vel pacto Dei, sed conscientia? nostrae: ipsi autem probare deberent, Sacramentum esse sigillum testimonii, seu pacti Dei. Multum autem interest inter testimonium, seu pactum Dei, quod illi obsignari volunt Sacramento, et testimonium, seu pactum conscientiae nostra?. Illud enim est verbum Dei scriptum, quod praecedit Sacramenti usum, et fructum, id est, justificationem: testimonium autem conscientiae sequitur justificationem, et proinde Sacramenti usum et fructum. •

Secundo, S. Petrus non dicit. Baptismo obsignari pactum, seu testimonium; sed dicit, salvari animas, et effici justificationem, ex qua oritur testimonium bonae conscientia?. Id quod probatur ex illo verbo: « similis formae». Vult enim Apostolus eo modo nos salvari per aquas Baptismi, quomodo per aquas diluvii salvari sunt, qui erant in arca Noe. Porro aqua? diluvii non salvarunt arcam Noe testificando, vel obsignando, pro¬

missiones, sed reipsa elevando arcam in sublime, ne obrueretur cum cceteris aedificiis hujus mundi: sic igitur et Baptismus salvos nos facit, non obsignando, et testificando, sed reipsa justificando animam; unde sequitur, ut diximus, testimonium, sive interrogatio conscientia? bona? in Deum.

Quintum argumentum esse posset pro ad' versariis, testimonium sanctorum Patrum, qui non raro Sacramenta vocant sigilla, seu signacula.

Respondeo: Longe alia significatione loquuntur Patres de signaculis Sacramentorum, quam ha?retici faciant. Patres enim numquam Sacramenta vocant signacula, vel sigilla promissionum Dei, ut haeretici volunt; sed aliquo horum trium modorum loquuntur de signaculis. Primo signacula vocant Sacramenta, quia obsignant fideles, et tamquam nota quaedam eos separant ab iis, qui non sunt de grege, vel de exercitu Domini. Ita accipit hanc vocem Basilius in exhortatione ad Baptismum: item Hieronymus in cap. IV. ad Ephesios, et Augustinus lib. XIX. contra Faustum cap. 11. et alibi passim. Ita quoque accipit Gregorius Nazianzenus, oratione de Baptismo, non procul ab initio, ubi dicit, Baptismum vocari posse sigillum, quia ita conservat hominem baptizatum, ut notae regiae conservant res obsignatas. Nemo enim audet contingere eas, quae magni alicujus Regis sigillum habent.

Secundo vocant Sacramenta signacula, quia claudunt intra se rem sacram, id est, invisibilem gratiam. Id enim, quod clauditur, obsignari solet, juxta illud Apocal. V: Liber signatus sigillis septem. Atque hac significatione vocat Augustinus Sacramenta sacra signacula in lib. de cetechizandis rudibus cap. 26. et Scholastici, sigillum Confessionis. Hoc etiam fere modo Gregorius Nazianzenus, oratione de Baptismo, prope fipem, vocat sigillum Baptisma, eo quod obsignet, et claudat multa mysteria, qua? solis fidelibus deteguntur: « Ca?tera, inquit, intus addisces, qua? etiam ipsa apud te ipsum occulta, clausaque habebis, Baptismo obsignata, atque retenta. »

Tertio vocant Baptismum sigillum, vel obsignationem fidei, quia Baptismus est publica approbatio, et testificatio fidei ejus, qui baptizatur. Sic enim utitur hac voce Tertullianus in lib. de Poenitentia, ubi dicit, catechumenos diu probari an credant, et tandem ubi constiterit, eos vere, et#onstanter credere, Baptismum illis dari in obsignationem, et approbationem fidei. Quomodo etiam utitur eadem voce Basilius in III. lib. contra Eunomium, ubi dicit, primum oportere credere, et tum demum accipere sigillum fidei Baptismum. In libro quoque de Spiritu sancto cap. 12. vocat Baptismum sigillum fidei, quia is qui baptizatur, eo signo testificatur se credere.

Denique vocari potest etiam Baptismus sigillum fidei, quia perficit, et absolvit quodammodo hominem fidelem: quomodo veteres vocabant mortem, seu occisionem pro Christo, signaculum martyrii, ut Eusebius refert lib. Y. hist. cap. 3. Confessio enim Martyrum, et supplicia pro Christo non habent perfectam laudem, dum periculum est inconstantiae, et mutationis, sed tunc demum perfecta, et quasi sigillo quodam munita, et obsignata censentur, quando morte pretiosa consummantur. Atque hactenus de definitione.

Chapter 11 of 36