Textus
De caeremoniis Sacramentorum in genere.
De ritibus singulorum Sacramentorum suis locis agemus; hic tantum de ritibus in genere disputandum est. Quam postremam controversiam disputare instituimus, tum quia res dignissima est, quae sciatur, tum etiam ut nullus sit canon Concilii Tridentini de Sacramentis in genere, quem non defenderimus; hactenus enim omnes defendimus, praeter ultimum, qui dicit anathema iis qui caeremonias Ecclesiae, vel contemnunt, vel sine peccato praetermitti posse putant.
Erunt autem quatuor partes hujus quaestionis. Prima de nomine, definitione, et partitione caeremoniarum. Secunda de statu causae, et haereticorum erroribus, et mendaciis. Tertia de explicatione, et probatione veritatis. Quarta de objectionibus adversariorum.
De nomine, definitione, et partitione caeremoniarum.
Quod ad primum attinet, notanda sunt quaedam pro statu causae intelligendo. Primum est, quid sit caeremonia. Est autem caeremonia actus externus religionis, qui non aliunde habet laudem, nisi quia fit ad Dei honorem. Religio enim, qua} est nobilissima moralium virtutum, tres habet actus, ut quaevis alia virtus. Primo, actum internum elicitum, qui est velle Deo debitum honorem, et cultum dare. Secundo actum externum interno respondentem, qui est quaelibet externa actio, qua} non aliunde est bona, et laudabilis, nisi quia fit ad Deum colendum, ut sacrificium, genufiexio, et similia. Tertio, actum imperatum, id est, actum cujusvis virtutis, qui a religijne ordinetur ad Dei honorem. Hoc modo jejunia, eleemosynae, et alia id genus dici possunt actus religionis, quando fiunt ad colendum Deum, licet alioqui sint etiam actus aliarum virtutum. De hoc tertio actu dixit S. Jacobus cap. 1. religionem esse visitare pupillos, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo; et S. Augustinus in Enchirid. cap. 3. dixit, Deum coli fide, et spe, et charitate. Ex his tribus actibus, primus nullo modo est caeremonia; tertius non est etiam caeremonia, nisi quatenus imperatur a religione, secundus est proprie, et simpliciter caeremonia, et de eo tractamus hoc loco.
Quod autem ad nomen attinet: Caeremoniae apud Hebraeos dicuntur cpn quod nomen proprie significat non tam ipsam externam actionem, quam legem, seu statutum, quo actio illa praecipitur. Unde etiam in novo Testamento caeremoniae Judaicae nomine legis appellari solent, ut Mattii. XI: Lex et Prophetae usque ad Joannem. Galat.V: Testificor omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae (i). Eam vocem Gi’aeci reddunt ubique per 8tx«t<ug*r«, id est, justificationes, quia erant ritus ad hominem justificandum, et purgandum institutae. Latinus interpres fere semper ver¬
tit caeremoniam in Testamento veteri vocem Hebraeam D*pn. Nomen autem hoc Latinum vel dictum est ab oppido Caere, ut volunt Livius lib. Y. et Valerius Maximus lib. I. cap. 1. quod in eo oppido Sacra Romana servata sint, quo tempore Galli Romam diripuerunt; vel forte rectius dictum est a carendo, ut sit caeremonia, quasi ca?remonia, ut vult S. Augustinus lib. II. retractat, cap. 37. et Gellius lib. IV. cap. 9. et Macrobius lib. II. Saturnal. cap. 3. eo quod quaedam caeremoniae in abstinendo, et carendo positae sunt, qualis erat apud Judaeos carere usu carnis suillae, et omnia fere vota Nazaraeorum, et aliorum, qui vini, et aliarum multarum rerum usu, et voto carebant.
Sed ad partitionem veniamus. Quinque sunt partitiones caeremoniarum. Prima partitio sumitur a fine seu effectu. Quaedam enim instituuntur ad justificandum, ut Sacramenta, et de his modo non agimus: quaedam ad alios quosdam effectus spirituales, ut ad daemones coercendos, ut exorcismi, aqua benedicta etc. quaedam ad solum ornatum, et significationem, ut vestis alba neophytorum, lumina cereorum etc. et de his agimus.
Secunda partitio sumitur a causa efficiente, id est, ab institutore. Quaedam enim sunt ab ipsa natura quodammodo institutae, qua*, naturales dici possunt: quale est respicere in coelum, tollere manus, flectere genua, tundere pectus cum Deum oramus: ista enim natura ipsa docet, unde etiam communes sunt etiam Gentilibus, et quibuscumque sectis. Quaedam sunt a Deo instituta}, ut multa} in Testamento veteri, et Sacramenta quaedam in novo; atque hae divinae csere-. * monia; appellantur. Quaedam denique sunt ab Apostolis, vel eorum successoribus instituta*, quae dicuntur Ecclesiasticae. Et similis est partitio verborum; sunt enim cteremo- | nite quajdam verba visibilia. Videmus enim: quasdam voces esse naturales, ut sunt eae, ' quibus varios effectus exprimimus; nam omnes eodem modo plorant, suspirant, rident elc. alias a Deo institutas, ut Genes. I. nomen coeli, terra?, maris, et alibi nomina aliquorum magnorum virorum; denique alias ab hominibus institutas, ut Genes. II. i Adam imposuit nomina animantibus.
Tertia partitio sumitur a causa formali. 1 Quaedam enim ca}rcmonise sunt immediate \ cultus Dei, ut sacrificium, oratio, adoratio etc. quaedam disponunt ad colendum Deum, ut jejunia, coelibatus, vitae asperitas etc. quaedam sunt instrumenta divini cultus, ut templa, arae, calices etc.
Quarta partitio a causa materiali, seu ab objecto materiali. Quaedam enim caeremoniae versanturcirca personas; ut exorcismi, insufflationes, aspersio cineris etc. quaedam circa locurrf, ut consecratio templi; quaedam circa tempus, ut dies festi, vigiliae, Quadragesima, et sic etiam sunt tempora determinata Sacramentorum celebrationi: quaedam circa modum, ut quod Latine Sacramenta ministrentur; denique quaedam circa res ipsas, ut benedictiones aquae, olei, vestium, palmarum etc.
Quinta partitio sumitur ab accidentibus, ut quod aliae sint universales, aliae particulares, ut jejunium Sabbati temporibus S. Augustini servabatur Romae, non Mediolani; et contra lotio pedum post Baptisma, servabatur Mediolani, non Romae. Vide Augustinum epist. H8. et Ambrosium lib. de Sacramentis III. c. I. Item alioe temporales, ut abstinentia a sanguine, et suffocato, Actor. XV. aliae perpetuae, ut ritus Sacramentorum. Denique aliae in praecepto, aliae liberae; de quibus vide Augustinum epist. 418.
De statu causae.
Jam ut statum causae intelligamus, observanda sunt tria. Primo non pauca esse, in quibus adversarii nobiscura conveniunt. Primo enim fatentur aliquas caeremonias necessarias esse ad Sacramentorum administrationem, praeter caeremonias, quibus continetur Sacramentoz-um essentia. Secundo eas caeremonias esse adhibendas, quae habent in Scriptura mandatum, vel exemplum, ut orationes, gratiarum actiones, exhortationes, psalmodiam: ista enim fuisse in usu Apostolorum, patet ex I Corinth. XIV. et I Timor. II. Tertio fatentur posse Ecclesiam statuere de his caeremoniis, quae habentur in Scriptulis, certum ordinem, et modum, quo servari debent, ne sit confusio. Ita Lutherus in lib. de piis caeremoniis, et in lib.
de formula Missae. Calvinus lib. IV. Institut. cap. 10. §. 14. Kemnitius in Examine, 2. par. pag. 474. Denique idem probant tot agendae, quas singulae fere Ecclesiae ipsorum ediderunt.
Secundo observandum est, multa ab adversariis reprehendi in doctrina de caeremoniis Catholicorum, sed omnia esse ipsorum mendacia, non dogmata nostra: quocirca sunt haec omnia notanda, et separanda, ut verus causae status appareat.
Igitur Kemnitius in 2. par. Examin. pag. 4 37. et sequentibus, haec omnia nobis tribuit. Primo, quod Concilium Tridentinum approbaverit quoscumque ritus ab hominibus excogitatos, licet absurdissimos. Idem habet Calvinus in Antidoto hujus canonis. At falsum est: nam Concilium non approbat, nisi ritus receptos ab Ecclesia universali, quos etiam ita approbat Augustinus epist. 448. ut dicat contra eos disputare esse insolentissimae insania;.
Secundo, quod asseramus retinendos ratus, qui pugnant cum Dei verbo. Tertio, quod Papa possit immutare Christi instituta. Quarto, quod sit peccatum mortale, et anathemate dignum, mutare vel minimum in his caeremoniis. Idem habet Calvinus in Antidoto. Quinto, quod anteponamus humanas caeremonias divinis praeceptis. Idem habet Calvinus lib. IV. Institut. cap. 10. et Confessio in A polog. August. artic. 13. et ult. Sexto, quod putemus sine his ritibus humanis non habere Sacramenta veritatem, et efficaciam. Quod sano est mendacium impudentissimum: et idem tamen mendacium est apud Tilmannum Heshusium lib. de 600 erroribus' Pontificiorum, tit. 10. errore 13. Septimo, quod singulis ca;remoniis tribuamus vim aliquam spiritualem. Octavo, quod aliquibus caeremoniis tribuamus efficaciam Sacramentorum, ut cereo Paschali. Simile quid habet Lutherus in ult. homil. de Baptismo, ubi dicit Catholicos putare aquam benedictam, et similes res consecratas, esse Sacramenta: quamvis contrarium idem Lutherus dicat in lib. de captivit. Babylon, cap. de ordine. Nono, quod praeferamus caeremonias nostras ipsis Christi Sacramentis. Idem habet Calvinus in Antidoto, ubi impudentissime mentitur, nos anteponere salem, et oleum, et sputum aquae Baptismi. Decimo, quod Tertullianus, et Cyprianus ex errore Montanistarum docuerint, exorcismos, et unctionem habere spirituales effectus. At nihil tale docuisse Montanistas usquam legimus: sed in Patribus omnibus passim id legimus. Undecimo, quod Cyprianus et Cornelius tribuerint Unctioni effectum Baptismi, et quod postea, teste Magistro Sententiarum, correctae fuerint istae opinicnes, et nunc tamen a Concilio Tridentino iterum renoventur. Sed ista omnia mendacia sunt. Nam Cornelius, et Cyprianus non loquuntur de caeremoniis Ecclesiasticis, sed de Sacramento Conlirmationis; et ei tribuunt non effectum Baptismi, sed alium proprium. Neque apud Magistrum exstat ullum verbum de correctione hujus sententia?; solum enim corrigitur error Cypriani de Anabaptismo lib. 1Y, sentent. distinet. 6.
His addunt alii quod sentiamus praecipuum Dei cultum in his caeremoniis consistere. Ita Calvinus lib. 1Y Institut. c. 10, §. 9. et 12. item Confessio Augustana art.26. qui est de discrimine ciborum. Item per has caeremonias homines justificari, et, in Christi locum quodammodo successisse. Ita Calvinus loco citato §. 15. et Apologia Confess. artic. 15. Sed haec omnia mendacia sunt, et ad statum quaestionis non pertinent. Fatemur enim omnes Catholici caeremonias Ecclesiasticas non esse praecipuum cultum; nec ab iis pendere essentiam, et efficaciam Sacramentorum; nec habere vim justificandi, ut habent Sacramenta, proinde inferiora esse Sacramentis, nec esse approbandos ritus qui pugnant cum verbo Dei; nec esse nimis multiplicandas, ita ut sua multitudine obruant quodammodo religionem, cui servire debent. Ut enim agricolae cupiunt in viribus praeter uvas etiam pampinos, quibus ornentur, et adjuventur uvae; sed si nimium pampini crescant, et impediant potius, quam juverit, eos resecant: ita faciendum esse in ejusmodi ritibus, docet Augustinus epist. 119. cap. 19. In his ergo cum adversariis convenimus.
Nota tertio, totam controversiam consistere in sex capitibus. Primum est, an sint aliquae caeremoniae a Christo, vel Apostolis institutae, quae non habeantur in Scriptura, sed ex traditione sola cognoscantur. Secundum est, an caeremoniae, quae non sunt Sacramenta, habeant vim aliquam spiritualem, ut coercendi daemones. Tertium est, an Ecclesia possit instituere novas caeremonias. Quartum, an possit eas ita instituere, ut teneantur fideles, in conscientia eas servare, etiam citra scandalum. Quintum, an
ejusmodi caeremoniae sint res bonae, et meritoriae, et pars aliqua divini cultus. Sextum, an lingua Latina Sacramenta celebranda, et ministranda sint.
Ad haec omnia Catholici respondent affirmative, ad eadem capita, solo excepto tertio, omnes fere Lutherani, et Calvi nistae respondent negative: de tertio inter se non conveniunt. Lutherus enim in lib. de formula Missae, et in libro de piis, caeremoniis et Confessio Augustana art. 1 5. et 26. et Philippus in locis titulo de caeremoniis, et Illyricus in Apologia pro Confessione Antuerpiensi, cap. 10. et communiter Lutherani, fatentur posse Ecclesiam instituere aliquas caeremonias ad eruditionem, et splendorem, et ordinem Ecclesiae; modo absit obligatio, et opinio cultus. At Calvinus lib. IV Instit. c. 10, § 11. contendit id non licere ullo modo, et idem sentire videtur Brentius in Confessione Wirtembergensi, c. de caeremoniis. Dicit enim, posse Ecclesiam instituere dispositionem concionum, lectionum, festorum, et aliarum rerum, quae secundum mandata, vel exempla Scripturarum celebrantur: sed non licere comminisci novos ritus ad adumbrandam veritatem, jam in Evangelio patefactam; quales sunt interdiu accendere cereos, uti vexillis, seu crucibus, ad significandam victoriam Christi etc. Idem denique satis aperte docet Kemnitius, pagin. It6. Nam posteaquam dixit arduam quaestionem esse, an hominibus permissum sit, aliquos ritus quocumque consilio superaddere iis, quos Dei Filius instituit: subjungit, divinae institutioni nihil addendum, aut detrahendum esse; et eos qui addunt, id videri facere, quasi caeremoniae a Christo institutae, non sint satis idoneae, et sufficientes.
Explicatur, et defenditur veritas.
Nunc ut veritas explicetur, et probetur, adferemus aliquot propositiones. Prima: «Caeremonias aliquas Christus, vel Apostoli instituerunt, quas ex nulla Scriptura, sed ex sola traditione habemus. » Haec probanda est fusius, cum de singulis agetur; nunc breviter probatur ex eo, quod Sacramentum
Chrismatis sacrosanctam est, sicut Baptismi Sacramentum, ut Augustinus affirmat lib. II, cap. 104. contra litteras Petiliani: at Sacramenta solus Deus instituere potest; igitur Sacramentum Chrismatis Christus instituit: et tamen nusquam habemus -in Scriptura mentionem Chrismatis. Item I. Corinth. XI Apostolus ait: Ccetera cum venero, disponam. Et tamen nihil postea scripsit de ritu Sacramenti Eucharistiae, de quo ibi agebat: neque credibile est eum non prajstitisse, quod promiserat, aut ejus leges postea interiisse. Quare B. Augustinus affirmat epist. 118. inter alias Apostolorum leges unam fuisse, ut Eucharistiam jejuni susciperemus; idque cum aliis ritibus, quos Ecclesia servat Apostolum promisisse, cum ait: Ccetera cum venero, disponam. Basilius libro de Spiritu sancto, cap. 27. multa enumerat, ac primo loco signum crucis, quae ab Apostolis instituta ad nos sola traditione non scripta venerunt. Pari ratione aquam vino miscendam in Eucharistia Christum ipsum instituisse asserit Cyprianus lib. II, epist. 3. et ex eo Augustinus lib. III. doctr. Christian. cap. 21. et tamen non habetur hoc expresse in ulla Scriptura. Sed de his alias.
Secunda propositio: «Aliquae caeremoniae vim habent spiritualem. » De hac etiam alibi dicendum est; interim probatur de signo crucis. Nam omnes Patres passim affirmant frontem armandam, et muniendam contra omnes insidias daemonum; et miram ejus esse virtutem. Vide Tertullianum initio Scorpiaci. Origenem homil. 6. in caput. XY.
" Exod. Cyprianum lib. IV, epist. 6. Lactantium lib. IV, cap. 26. et 27. Nazianzenum orat. I. in Julianum. Nyssenum in vita Gregorii Thaumaturgi. Epiphanium haeres. 30. Chrysostomum hom. quod Christus sit Deus. Ephrem in lib. de armatura spirituali. Palladium in hist. Lausiaca, cap. 2. et 54. Hieronymum in vita Ililarionis. Sulpitium in vita S. Martini. Augustinum lib. XXII de civit. Dei, cap. 8. Prudentium in hymno ante somnum. Paulinum Natali 8. Sed nomine aliorum audiamus Athanasium in 1. de Incarn. et salutari adventu Domini: « Signo crucis, inquit, omnia magica compescuntur, et veneficia inefficacia fiunt. » Et infra: « Veniat, qui istorum dictorum experimen¬
tum capere velit, et in ipsis praestigiis da;- monum, et imposturis vaticiniorum, et in miraculis magiae utatur signo crucis ab ipsis deriso, nomenque Christi invocet, et videbit, quomodo ejus rei metu daemones fugiant, vaticinia conquiescant, magiae et veneficia jaceant. »
Est autem Observandum, tribus modis operari signum crucis in daemonibus terrendis. Primo ex apprehensione ipsorum daemonum. Secundo, ex devotione hominis. Tertio, idque potissimum ex instituto Dei, atque adeo ex opere operato. Ac primum dubium esse non potest, quin daemon, cum signum crucis fieri videt, recordetur se Christi cruce devictum, ac proinde horreat illud signum suae calamitatis, et fugiat, quomodo canes fugiunt, cum baculos aut lapides vident. Deinde vim habet hoc signum ex devotione hominis se signantis, eo modo, quo vim habet oratio vocalis. Est enim signum crucis quaedam invocatio meritorum Christi crucifixi signo expressa; loquimur enim corde, ore, et nutibus. Itaque opponere Diabolo, et cuivis malo signum ''crucis, est opponere Christi passionem, id est, invocare Deum per Christi merita. Quocirca tunc effectus magis procedit ex interna fide et devotione, quam ex ipsa figura crucis, sicut cum oramus voce, et impetramus, impetratio non tribuitur sono vocis, sed fidei, et devotioni. Praeter hos duos modos est etiam tertius ex Dei institutione, et ex opere operato. Nam saepe homines Judaei, vel Ethnici, sine vera fide, aut devotione signo crucis adjuti sunt, ut patet de Juliano apostata apud Nazianzenum orat. I. in Julianum; et de Josepho Hebraeo apud Epiphanium haeres. 30. et de alio Hebrajo apud Gregorium libro tertio Dialogorum capite tertio. Quare sanctus Augustinus libro LXXXI1I quaestionibus 79: « Nec mirum, inquit, quod haec signa valent, cum a bonis Christianis adhibentur, quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi Imperatoris valent. Cum autem non cedunt his signis hujusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum id justum, atque utile
judicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent haec signa contemnere, contremiscunt haec ubicumque illa prospexerint. » Ilaec ille.
Tertia propositio: « Potest Ecclesia instituere novas caeremonias, non quidem ad justificandum impium, sed ad alios effectus spirituales. » Nota pro explicatione, caeremonias ab Ecclesia institutas tribus modis posse esse utiles. Primo, ad ornandum, et repraesentandum aliquod mysterium religionis, et eo modo juvandos rudiores; et de hoc inter Catholicos nulla potest esse dubitatio. Secundo, ad morbos curandos, et daemones pellendos, et peccata venialia purganda, et alia id genus, idque per modum impetrationis, et cum Ecclesia benedicit candelas, palmas, agros etc. Ista enim valent ad effectus illos, ad quos instituuntur ex vi orationum Ecclesiae, quae sine dubio exaudiuntur; et de hoc etiam non est quaestio apud Catholicos. Tertio modo probabile est, posse Ecclesiam instituere ejusmodi caeremonias ad eosdem effectus per applicationem Christi meritorum; ita ut ex opere operato illos effectus producant, quomodo Sacramenta ex opere operato justificant. Christus enim sine dubio meruit Ecclesiae suae non solum gratiam et gloriam, sed etiam omnia alia beneficia, quae illi utilia esse possunt. Et quidem ad gratiam, et justificationem impii consequendam instituit ipse Sacramenta, quibus applicentur ipsius merita; nec licet jam alia signa instituere ad effectum illum principalem: ad alia beneficia minora reliquit Ecclesiae potestatem, ut instituat signa, quibus applicentur ipsius merita. Ita quidam disputant, sed non est hoc usque adeo certum, praesertim cum videamus non habere signa ista infallibilem effectum. Quamquam posset dici habere effectum infallibilem, si id sit utile hominibus, non autem absolute, quia saepe non expedit nobis ea beneficia consequi: quomodo de extrema unctione dicere solemus, quoad effectum sanitatis corporalis.
Sed quidquid de hoc sit; nostra propositio solum asserit contra haereticos, licere Ecclesiae instituere novas caeremonias, non ad justificandum peccatis mortalibus, sed ad alios fines. Probatur primo, exemplis Synagogae, vel hominum privatorum in Testamento veteri. Non est enim ulla ratio, cur non possit Ecclesia Christi id, quod sine Dei mandato expresso, quamquam non sine Dei
inspiratione, aliqui privati homines vel Synagoga poterat. Genes. XXVIII, Jacob cum nondum Patriarcha esset, sed privatus homo, Deo quidem, ut videtur, impellente non tamen expresse mandante, novam caeremoniam excogitavit. Erexit enim lapidem in titulum, fundens oleum desuper, et vocavit nomen loci illius Bethel in memoriam visionis, quam in eo loco habuerat. Item Synagoga Judaeorum auctore Mardochaeo addidit novum festum diem solemnem omnibus celebrandum, quem Deus non instituerat in lege, ut habemus Esther IX. Idem factum est tempore Judith in additione alterius festi; sic enim legimus c. ult. « Dies autem victoriae hujus festivitatis ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judafis ex illo tempore, usque in praesentem diem. » Neque obstat, quod hunc librum haeretici non recipiunt: satis enim est nobis, si fidem illi habeant, quam habent Livio, aut Sallustio; non enim hic agitur de aliquo abstruso dogmate, sed de historia rei gestae. Simile' habemus in Machabaeis libro primo, capite quarto, ubi instituitur novum festum dedicationis altaris, ad quod festum celebrandum, etiam Dominus ipse in Hierusalem ascendit, Joannis decimo.
Secundo probatur ex Apostolorum exemplo. Apostoli enim Actor. XV. congregati in Concilio, novam caeremoniam instituerunt, nimirum ut Gentiles abstinerent a sanguine, et suffocato: quod certe nusquam Deus jusserat, nisi Judaeis, etpraetei'ea jam erat evacuata, et abrogata lex illa Judaica per Christi mortem. Unde fuit vere nova caeremonia illa Apostolorum instituta ad alium finem, quam olim Judaica; unde vocatur dogma Apostolorum Actor. XVI. Et praeterea jam supra probavimus multa alia Apostolos instituisse, licet in Scripturis non habeantur. Nulla autem est ratio, cur non possit modo Ecclesia, quod tunc poterat. Non enim Apostoli id fecerunt ex aliqua nova revelatione sibi concessa, sed cx potestate ordinaria gubernandi Ecclesiam; ut patet ex eo, quod Concilium coegerunt, et collatis sententiis statuerunt, quod utile esse judicarunt.
Tertio; Si Ecclesia non posset id facere, vel repugnantia esset ex parte Ecclesiae, vel ex parte caeremoniarum, vel ex parte novitatis, id est, vel non posset, quia non habet auctoritatem aliquid statuendi, vel quia caeremonise (ut dicit Brentius) sunt propriae Testamenti veteris, proinde non conveniunt Testamento novo, vel quia non licet aliquid addere caeremoniis a Christo institutis: At nihil horum dici potest: nam Ecclesiam posse aliquid statuere, manifeste patet, vel ex eo, quod ab initio fidei singulis aetatibus, Concilia celebrata sunt, quae semper canones ediderunt: damnare autem omnia Concilia, manifesta insania esset; ut interim omittam argumenta plurima, quibus hoc ipsum alibi demonstravimus. Non repugnare autem caeremonias novae legi, patet ex Sacramentis a Christo institutis, quae sunt verissimae caeremoniae, ut etiam adversarii concedunt. Denique non repugnare ipsam novitatem, patet, quia nusquam Dominus prohibuit, ne adderemus caeremonias ad Sacramenta ipsius commodius et utilius administranda. Imo cum Dominus paucissimas caeremonias instituerit, nec tradiderit modum, quo ministrari deberent, id reliquit sine dubio providentiae pastorum ipsius Ecclesiae, ut recte docet Augustinus ep. 118, c. 6.
Quarta propositio: « Caeremoniae ab Ecclesia institutae non possunt omitti sine peccato, etiam citra scandalum. » Haec pendet ab alia quaestione, An leges Ecclesiasticae obligent in conscientia: quam disputavimus lib. IV de Pontifice, c. 15. et sequentibus. Batio praecipua est ex Paulo Iloman. XIII: Non est potestas nisi a Deo: quee autem a Deo sunt, ordinatee sunt, itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit: qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Et infra: Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam (i). Quae sententia etiamsi ab Apostolo applicetur in particulari temporalibus Principibus, cum subjungit: Si male egeris, time; non enim sine causa gladium portat: tamen sententia est generalis do omnibus habentibus potestatem, ut Calvinus concedit lib. IV Instit. c. 10, § 5. et patet ex illis verbis: Non est potestas, nisi a Deo. Ista enim propositio aequivalet huic; Omnis potestas a Deo est. Esse autem in Ecclesia potestatem quamdam Praepositorum supra caeteros, negari non potest, cum id Scriptura passim doceat, ut Rom. XII: Qui preeest, in sollicitudine. II. Corinth.XIII: Hcec absens scripsi, ut
non preesens durius agam secundum potestatem, quam dedit mihi Dominus. Hebr. XIII: Obedite Praepositis vestris. Efficitur igitur, ut qui leges Ecclesiae non servant, peccent in conscientia. Id enim significant illa omnia: Dei ordinationi resistunt: et, ipsi sibi damnationem acquirunt: et, necessitate subditi estote: et, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Vide plura loco citato.
Sed in particulari, quod caeremoniae non sint omnes liberae observationis, probatur ex eo, quod propter caeremonias natae sunt in Ecclesia gravissimae dissensiones, et sub poenis gravissimis impositae sunt leges de caeremoniis, et tandem haeretici habiti sunt, qui non obediebant. Quae omnia sunt argumenta manifesta, rem istam non esse liberam: non enim de rebus liberis nascuntur dissensiones.
Prima dissensio in Ecclesia fuit ob caeremonias legales, quae dissensio sopita est ab Apostolis Act. XV, Ubi cum dicunt: Visum est Spiritui sancto, et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, praeter hcec necessaria, ut abstineatis vos a sanguine, etc., non vocarent onus legem caeremonialem; neque rem necessariam, nisi obligaret in conscientia.
Secunda dissensio fuit de die Paschatis, hoc est, de alia caeremonia. Et tanti fecit Ecclesia hanc caeremoniam, ut Victor Papa I, totam Asiam separare voluerit ab unitate fidelium, quod nollent Asiatici in ea re parere. Testis est Eusebius lib. V histor. cap. 25. Deinde vero Concilium Nicaenum propter istam quaestionem potissimum convenit, ut scribunt Epiphanius haeres. 70. et Constantinus in epist. sua apud Eusebium lib. III de vita Constantini: et Athanasius in epist. de synodis Arimini, et Seleuciae: ubi etiam addit Concilium Nicaenum disertis verbis imperasse, ut omnes obedirent. Et Concilium Antiochenum paulo post celebratum, excommunicat can. 1. eos, qui legem Concilii Nicaeni de Paschate non servant. Denique a Patribus habiti sunt haeretici, qui eam caeremoniam diverso modo servare volebant, ut patet ex Epiphanio haeres. 50. Augustino haeres. 29. et Theodoreto lib. III de fabulis haereticorum.
Tertia dissensio fuit de ritu Baptismi, an
haeretici vere baptizarent. Quae etiam dissensio multum exercuit Ecclesiam, et multa inde Concilia facta sunt, et tandem habiti sunt haeretici Donatistae, quod non obtemperarent definitioni Concilii generalis. Vide Eusebium libro sexto histor. capite tertio et Augustinum in magna parte tomi septimi.
Aliae fuerunt postea dissensiones de delectu ciborum, de temporibus jejuniorum, de diebus festis, peregrinationibus, vigiliis, cereis, aliisque caeremoniis, ob quas numerari sunt inter haereticos Encratitae apud Epiphanium haeres. 46. et Augustinum haeres. 23. Deinde Manichaei, qui plurimas caeremonias Ecclesiae rejiciebant apud Augustinum lib. XX contra Faustum, cap. 3. et 4. Deinde Eustatiani apud Socratem lib. II. cap. 33. tum Aeriani apud Epiphanium haeres. 75. et Augustinum haeres. 53. tum Vigilantius apud Hieronymum in lib. contra Vigilantium. Inde Claudius Taurinensis apud Jonam in libris tribus de sacris imaginibus. Inde Petrobrusiani apudBernardum in epist. 240. Inde Waldenses apud Guidonem in summa de haereticis: et Thaboritee apud.Eneam Sylvium lib. de origine Bohemorum, cap. 35. Denique Joannes Wiclefus apud Thomam Waldensem, tom. III de Sacramentalibus.
Ultimo probatur haec propositio: quia si libera esset caeremoniarum observatio, nullo modo fieri posset, ut aliquis ordo, et uniformitas in Ecclesia servaretur. Si enim nunc vix servatur uniformitas in rebus quibusdam praecipuis, cum tam severe id praepiatur, quid fieret si esset res libera? Et tamen jubet Apostolus I. Corinth. XIV, ut omnia honeste, et secundum ordinem liant. Quae ratio Calvinum movit, ut caeremonias suas voluerit lege sanciri. Nam lib. IV Instit. cap. 10. §. 27. dicit, dissolvi suis nervis, et deformari, ac dissipari Ecclesiam, si unicuique liceat mutare caeremonias, et §. 31. dicit, libera quidem conscientia debere servari caeremonias, sic tamen, ut non contemptim habeantur, nec supina negligentia praetereantur: et infra dicit non esse crimen si per imprudentiam, aut oblivionem aliquid omittatur; ubi indicat esse crimen si per contemptum, vel crassam negligentiam omittantur. At nihil aliud Ecclesia de suis caeremoniis docet.
Quinta propositio: « Caeremoniae non sunt res indifferentes, sed sunt res utiles, merito¬
riae, et pars quaedam cultus divini. » Probanda sunt haec omnia per partes. Ac primum, quod caeremoniae sint utiles, probatur his rationibus. Primo; Caeremoniae, ut oriuntur ex interna pia affectione, et devotione, ita etiam illam conservant, nutriunt, augent, ut Augustinus docet lib. de cura pro mortuis, c. 5. et epist. 119. cap. 11. et lib. IX Confess. cap. 6. et 7. Et nos ipsi hoc experimur, cum intramus Basilicas ornatas, et mundas, et crucibus, ac sacris imaginibus, et aris instructas, et accensis lampadibus, devotionem facillime concipimus: contra autem cum ingredimur templa haereticorum, ubi nihil est, nisi sedes ad condonandum; et mensa lignea ad coenam faciendam, videmur ingredi profanam aulam, non domum Dei.
Secunda utilitas est, quod non solum affectum, sed etiam intelligentiam juvant caeremonia}, ut Augustinus docet eadem epist. 119. c. 7. et praesertim rudibus sunt ceremonia} loco Swipturse, vel pictura}. Adde quod aliquando ex vetustis caeremoniis melius persuadentur aliqua dogmata, quam multis testimoniis. Certe sanctus Augustinus libro primo de peccatorum merit. et remissione capite 34. et libro quarto in Julianum, capite secundo apertissime se probare putavit, peccatum originale esse in parvulis ante Baptismum, quia secundum usum Ecclesiae exorcizantur, et insufflantur, et jubentur per ora gestantium abrenuntiare Diabolo, et operibus ejus.
Tertia utilitas est, quod juvant memoriam. Nisi enim quotannis repraesentaremus variis ca}remoniis Domini ortum, apparitionem, passionem, aliaque mysteria redemptionis, facile mandarentur oblivioni tam insignia beneficia.
Quarta est exercitium fidei. Valde enim fidem exercemus cum contra Diabolum armamur signo crucis, vel aqua benedicta, vel similibus rebus. Protestamur enim ea caeremonia nos certo credere, tantam esse potentiam crucifixi, ut ad ejus solam imaginem da}mones fugiant.
Quinta est conservatio religionis. Id enim caeremoniae praestant, ne religio vilescat, et contemnatur, et sic paulatim pereat. Nam excellentia religionis nostrae praecipua, quia spiritualis est, non facile perspicitur a nobis, qui corporei sumus. Ideo non proponuntur nuda mysteria, sed vestiuntur, et ornantur, ut externam quamdam majestatem sensibus objiciant, et per eam majori cum reverentia ab ipsa mente percipiantur. Itaque id sunt caeremoniae religioni, quod sal carnibus, et cortex medullae. Quocirca recte Augustinus lib. XIX contra Faustum, c. 11. affirmat nullam religionem, neque veram, neque falsam sine caeremoniis posse consistere. Atque hinc apud veteres, Theologum esse, nihil erat aliud, nisi scire quae numina, quibus caeremoniis colerentur, ut ex Platone intelligi potest in Dialogo de regno. Et apud Judaeos summum quid fuisse, scire caTemonias, patet ex cap. XVIII Exod. ubi Jethro monet Mosem, ut judicia civilia committat aliis, ipse autem doceat populum ceremonias, et ritum colendi. Apud Christianos quoque fuisse etiam in magno pretio cognitionem caeremoniarum, vel una quaestio de Paschate, abunde demonstrat. Quod idem colligitur ex Basilio, epist., 63. Leone epist. 4. Innocentio epist. 1 ad Decentium, qui reprehendunt Episcopos, qui ceremonias ignorant.
Sexta est distinctio Catholicorum ab hereticis. Nam Sacramenta sunt quidem symbola, quadam, quibus discernimur ab infidelibus, tamen ab hereticis vix per Sacramenta distingui possumus, sed per ceremonias optime distinguimur. Hoc enim tempore signum crucis, abstinentia a carnibus feria sexta, et similia sunt optima signa distinguentia Catholicos ab hereticis.llac de causa initio Ecclesia mutarunt Apostoli Sabbatum in Dominicam, ne videremur judaizare: et Epiphanius in fine librorum contra omnes haereses, recensuit ceremonias Ecclesia, ut indicaret quasdam veluti notas, quibus Ecclesia ab omnibus sectis discernitur. Ilinc etiam sancti viri semper maluerunt mori, quam cogi ad aliquam ceremoniam dimittendam, cum intelligerent non abjicere signum militia, nisi militia disertores. Testis est S. Eleazarus lib. II Machab. cap. VI, qui maluit occidi, quam simulare se comedisse carnem suillam, nec eo modo videretur religionem suam deseruisse: quem postea secuti sunt septem fratres Machabai libro secundo, capite septimo. Testis est etiam ille, qui Tertulliano auctore in lib. de corona militis, mori maluit, quam cum cateris militibus laurea coronari: quoniam apud Christianos tum caremonia erat id non facere.
Jam vero, quod sint meritoria, ac Deo placeant, Probatur, quia omnia opera virtutum Deo placent, et apud Deum pramium merentur, si fiant ut oportet, id est, cum fide et charitate Sunt autem caremonia opera virtutum. Nam ut minimum sunt actus religionis,.«ape etiam sunt actus simul religionis, etalicujus alterius virtutis, 'et denique cum sunt imperata, surit etiam actus obedientia. Secundo, professio fidei exterior Deo placet, ut patet Matt. X: Qui me confessus fuerit etc. et Roman. X: Ore confessio fit ad salutem. Sed caremoniis profitemur fidem, ut patet; quia non minus cognoscet Turea me esse Christianum, si videat me venerari crucem, quam si dicam me esse Christianum. Unde etiam adversarii fatentur, per Sacramenta nos protestari fidem. Tertio, Deo placet fides, spes, charitas, devotio, et omnis interior actus bonus: ergo etiam placebunt actus exteriores, qui partim sunt effectus interiorum, partim illos ipsos (ut diximus) augent et conservant. Unde Exod. XVII, cum Moses oraret elevatis manibus, populus Dei vincebat, cum dimitteret manus, vincebatur.
Quod autem dici possint pars cultus divini, probatur; Nam ipsa naturalis ratio elocet hominem, qui constat animo et corpore, debere Deum honorare et colere, et animo per actus interiores, et corpore per exteriores. Unde Cyprianus in serm. de orat. Dominica: « Cogitemus, inquit, nos sub conspectu Dei stare: placendum est divinis oculis, et habitu corporis, et modo vocis. » Secundo, omnes aliae virtutes, licet in animo consistant principaliter, tamen consummantur per actus exteriores, ut patet de temperantia, fortitudine, et caeteris; cur ergo non idem dicamus de religione? Et confirmatur, quia si oratio vocalis omnium consensu est cultus Dei, cur non etiam adoratio corporalis? Ut enim oratio vocalis est cultus, quia est signum mentalis; ita adoratio erit cultus, quia est signum internae adorationis. Tertio natura docet, Deum esse colendum summo modo, cum sit summum esse. At magis colit qui corpore, et animo, quam qui animo tantum; igitur corporalibus caeremoniis Deus potest coli. Quarto, Deus vere offenditur, et ignominia afficitur non solum actu interno, sed etiam externo; igitur honorandus est non solum actu interno, sed etiam externo.
Sed ad haec omnia responderent adversarii, non negare se, quin aliquibus caereremoniis Deus 'coli possit, et debeat, sed id negare de caeremoniis ab hominibus inventis. Deo enim non placet ullus cultus, quem ipse non instituit, aut certe, cui non dederit testimonium verbo suo.
At contra: Nam aut requiritur, ut in particulari, et expresse Deus approbaverit cultum, aut sufficit, si in genere, et in virtute probaverit. Non potest dici primum, Deo videlicet non placere cultum, quem ipse in particulari expresse non probaverit. Nam sine dubio placuit illi cultus Abel, qui obtulit de adipibus gregis sui, Gen. IV et Hebr. XI, et tamen hoc Deus non praeceperat: et similiter placuit cultus Jacob, qui erexit lapidem in titulum Genes. XXVIII, et cultus B. Virginis, quae vovit perpetuam virginitatem, quam Deus nusquam imperaverat: ergo satis erit, si in genere Deus aliquid commendaverit. Et hoc fatetur Calvinus. Nam lib. IV. Inst. cap. 10. §. dO. probare volens geniculationem in oratione esse bonam, imo et divinam, adfert illud testimonium Apostoli, I. Corinth. XIV: Omnia honeste, et secundum ordinem fiant in vobis, ac dicit, geniculationem esse bonam, et divinam, quia in genere indicatur a Paulo in illo decoro, quod praescribit in oratione. At hoc modo omnes nostrae caeremoniae sunt bonae, et divinae: nam indicantur in genere a Deo, et probantur multis modis. Primo, in hoc ipso testiiponio Pauli non magis includitur geniculatio, quam cereorum accensio, et sacrae vestes, et alia id genus. Secundo, cum Deus jubet obediri pra-positis in genere jubet servari omnes leges Ecclesiasticas, quarum non paucae sunt de caeremoniis. Denique, Deus est auctor omnium virtutum; Nam Sap. VIII dicitur de divina Sapientia: Sobrietatem, et prudentiam docet, et justitiam, ct virtutem, quibus nihil est in vita utilius hominibus, ubi enumerantur quatuor virtutes Cardinales, ad quas omnes aliae reducuntur. Deus ergo docet, et commendat religionem, quae est pars justitiae et proinde cultum externum, qui est pars quaedam religionis.
Sexta propositio: « Sapientissime institutum est, ut in Ecclesia Latina, Latine Sacra¬
menta administrentur. » Nota Primo; Cum de lingua, qua Sacramenta ministrari debent, agitur, debere excipi Matrimonium. Quia enim Matrimonium consistit in consensu mutuo, necessario requiruntur verba, vel nutus, qui ab utraque parte intelligantur. Et similiter confessio peccatorum debet fieri lingua utrique nota: licet Confessio non tam sit Sacramentum, quam Sacramenti materia.
Nota Secundo: Non esse de jure divino, qua lingua Sacramenta ministrentur, neque id ad essentiam Sacramentorum pertinere; tam enim valebit Baptismus, si ministretur Latine, quam si Italice, vel alia lingua: tamen ob multas, easque gravissimas causas, visum est Ecclesiae, et ipsi Spiritui sancto, qui eam regit, ut sacramenta non ministrentur lingua vulgari, nisi forte in casu necessitatis.
Nota Tertio: Nos loqui de Ecclesia Latina: nam in Ecclesia Graeca recte faciunt, cum Graeca lingua utuntur et in Ecclesiis Syriae, cum utuntur lingua Chaldaica. Nam requiritur ad ministerium Sacramentorum lingua non vulgaris, sed quae tamen non sit omnino incognita, saltem doctis, alioqui non invenirentur pastores, et ministri necessarii. Tales autem sunt lingua Graeca, Chaldaica, et Latina: nulla enim est vulgaris, et tamen quaelibet est communis, et nota peritis in suis regionibus. Idem fere dici potest de Arabica, quae nunc est communis multis orientalibus Provinciis, et in ea celebrantur officia divina, sed alia est Arabica vulgaris, alia Arabica, qua utuntur in sacris.
Probatur haec propositio Primo, ex Ecclesiae antiqua consuetudine. Ecclesia Latina semper Latine Sacramenta ministravit, licet jamdudum desierit lingua Latina esse vulgaris. Id patet ex Isidoro, Alcuino, Amalario. Rabano, Strabone, Micrologo, Ituperto, Thoma Waldensi, qui scripserunt de divinis officiis in Hispania, Gallia, Germania, Italia, Anglia, quo tempore lingua Latina nusquam erat vulgaris, et apertissime docent, lingua Latina Sacramenta ministrari solita. Describunt enim Latine totum ritum, et formalia verba, quibus uti oportet. Praeterea in Sacramentis ministrandis semper leguntur aliqua} partes divinae Scripturae, et maxime apud adversarios: at non exstabant tunc Scriptura), nisi Hebraice, Graece, et Latine, ut patet ex Beda libro primo histor. Gentis suae, capite primo ubi dicit, in Anglia sua aetate fuisse quatuor linguas vulgares, sed Latinam fuisse communem omnibus ratione Scripturarum. Rabanus quoque libro tertio de Instit. Clericorum, capite octavo dicit, non exstitisse sua aetate, nisi in his tribus linguis divinas litteras. Denique non proferrent adversarii editionem Germanicam, vel Gallicam, vel etiam Hispanicam, aut Italicam Scripturarum, nisi a paucis annis factam. Possent objicere editionem Gothicam, quam Ulphilas Episcopus Gothorum fecisse dicitur in Tripartita historia libro octavo, capite decimo-tertio, et apud Socratem libro quarto, capite vigesimo-septimo. Sed Episcopus ille non prius id fecit, quam Arianus cum toto suo populo esse coepit. Adde ultimo duo exempla, quae aperte indicant olim non fuisse usum linguae vulgaris in Sacramentorum celebratione. Unum est Moravorum, qui ut est apud ^Eneam Sylvium de origine Bohen^pium, c. 13. impetrarunt a Pontifice Romano, ut possent officia divina celebrare, lingua Sclavonica. Alterum Bohemorum, quibus idem petentibus, negavit Gregorius Septimus, ut est in VII libro. epistolarum ejus. At si fuisset usus communis tunc linguae vulgaris, non petiissent hanc licentiam.
Secundo probatur ratione. Nam nulla est necessitas, quae cogat lingua vulgari Sacramenta ministrari, et contra multa sunt incommoda, si id fiat. Non esse ullam necessitatem probatur. Nam si ulla esset necessitas, ea maxime, ut intelligant id quod dicitur, qui Sacramenta percipiunt: at haec non est vera necessitas. Nam verba Sacramentorum, aut diriguntur ad elementa, ut conse-' cratio Eucharistiae, benedictio aquae, et olei; elementa autem nullam linguam intelligunt: aut diriguntur ad Deum, ut formae verborum deprecatoriae qualis est in extrema unctione. Deus autem omnes linguas intelligit: aut diriguntur ad personas; sed consecrandas vel absolvendas, non autem instruendas et docendas, ut in Baptismo, et Absolutione, et proinde per accidens est, si persona intelligat. Cujus signum est, quia verissime, et efficacissime baptizantur, et reconciliantur etiam ii, qui non utuntur ratione, ut patet in Baptismo infantium, et in Reconciliatione a?grotorum, qui sunt a sensibus alienati:
quos posse reconciliari, ut etiam baptizari, 'si Baptismo careant, docet Augustinus lib. I de adulterinis conjugiis, cap. 26 et 28. et Concilium Quartum Carthaginiense can. 76. et Leo I, epist. 91. ad Theodorum. Adde, quod nulli fere sunt in Ecclesia Latina adulti tam rudes, qui non intelligant verba Sacramentorum, licet Latina, aut certe non intelligant in genere per ea verba sibi tale, aut tale Sacramentum ministrari.
Esse autem incommodum, si utamur lingua vulgari patet Primo, quia impeditur commercium Ecclesiarum; non enim poterunt convenire in Ecclesiis Germanorum, Anglorum, Polonorum, Itali, Galli, Hispani, neque contra. Quod multum nocet unitati, et communicationi, quae deberet esse inter membra unius corporis. Et praeterea cogerentur Christiani extra suas regiones carere divinis officiis.
Secundo, Sacramenta requirunt majestatem, et reverentiam quamdam, quae certe melius conservatur, si utamur lingua non vulgari, et communi. Quomodo enim aequum est ut in Sacramentis ministrandis utamur alia domo, aliis vestibus, aliis instrumentis, quam ordinariis, et quotidianis: ita par esse videtur, ut utamur alia lingua. Nec tamen somniamus, ut putat Kemnitius, linguam Latinam esse magis sacram, quam sint caeterse, sed hoc ipso dicimus eam habere plus venerationis, quod non est vulgaris.
Tertio expedit, ut verba Sacramentorum conceptis verbis, et eodem modo ab omnibus proferantur, ut periculum caveatur mutationis, vel depravationis. Id autem facillime servabitur, si eadem lingaa omnes utantur; difficillime, si diversis.
Quarto, si lingua vulgari Sacramenta ministrentur, aperietur porta latissima ignorantiae: contenti enim erunt ministri, si sciant legere. Itaque paulatim obliviscentur linguam Latinam, atque ita non legent Patres, et proinde non intelligent Scripturas.
Solvuntur objectiones contra caeremonias.
Joannes Calvinus lib. IY Institut. cap. 10. multa objicit contra caeremonias, quae ordine refellenda sunt. Primum argumentum, §.
2: « Apostolus I. Corinth. VII ne una quidem in re laqueum injicere ausus est; neque id nulla causa. Prospiciebat enim quantum vulnus infligeretur conscientiis, si earum necessitas illis imponeretur, quarum relicta esset a Domino libertas. »
Respondeo: Agit Apostolus eo loco de continentia virginali; quam Dominus non imperaverat, sed consuluerat; et sane aequum fuerat, ut Apostolus non faceret praeceptum, quod Dominus consilium esse voluit. At non eadem est ratio aliarum rerum, de quibus Dominus nihil in particulari praescripsit. Illa enim possunt ab Ecclesia vel imperari, vel consuli, prout res ipsae requirunt. Unde idem Apostolus, qui continentiam imperare noluit, multa alia imperavit, et praeterea II. Thessal. ult. sic ait: Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum. illo, ut confundatur. Et Apostoli Actor. XY, imposuerunt gentibus onus abstinendi a sanguine, etsufTocato, et necessarium id esse dicunt; et tamen Dominus liberum id reliquerat.
Secundum argumentum, §. 8: « Apostolus in epistola ad Colos, docet, non esse de vero Dei cultu petendam ab hominibus doctrinam: quia Dominus fideliter nos, et ad plenum instituit, qualiter sit colendus. Quo hoc demonstret; primo capite dicit in Evangelio contineri omnem sapientiam, qua pei'- fectus reddatur homo Dei in Christo: initio secundi capitis dicit, omnes thesauros sapientiae, et scientiae in Christo esse absconditos; inde postea concludit: caveant fideles, ne per inanem philosophiam abducantur a grege Christi secundum constitutiones hominum. In fine autem capitis majore adhuc fiducia damnat omnes i&slobp/ia xeta?, hoc est fictitios cultus, quos homines sibi ipsis comminiscuntur, vel ab aliis accipiunt, et quse-
cumque de cultu Dei tradere praecepta ex se audent, »
Respondeo Primum, epistolam illam ad Colossenses, nihil habere contra Ecclesiasticas leges de caeremoniis. Nam ut ex Chrysostomo, Ambrosio, Theodoreto, Theophylacto, et OEcumenio constat, scriptu est contra Simonem Magum, et alios ejus temporis haereticos, et impostores, qui persuadebant hominibus, per Angelos quosdam oportere accedere ad summum Deum, nec sufficere Christum; et praeterea obtrudebant Christianis caeremonias, partim Judaicas, partim ethnicas. Hinc igitur in primo capite fuse tractat de excellentia Christi, ac dicit, eum esse caput omnium, et super omnia, et Angelos ab ipso, ut auctore, pendere. Deinde in secundo capite monet, ne decipiantur per Philosophiam, videlicet Platonis et similium, qua utebantur Simoniani, et Gnostici, et simul arguit eos, quod Sabbata, et neomenias servent, qua; Judaica sunt, et evacuata perChristum; et quod abstinerent a cibis quibusdam, ut immundis: et quod jp religione Angelorum ambularent putantes per eos tantum ascendi posse ad Deum; qua; omnia sunt falsa et superstitiosa.
Deinde Respondeo ad singulas propositiones Calvini. Prima est: « Christus ad plenum nos instruxit de vero Dei cultu. » Respondeo: id verum esse de instructione generali, non autem de particulari, ut ipse etiam Calvinus fatetur infra, §. 30. ubi agit de geniculatione.
Secundo est: « Apostolus docet non esse petendam ab hominibus doctrinam de vero cultu. » Respondeo: docet non esse petendam ab hominibus, qui contraria Christo doceant ut erant Philosophi, et Simoniani,. sed bene esse petendam ab hominibus, qui super Christum aedificant, et secundum ejus regulam, et doctrinam docent in particulari, quod ille solum in genere indicavit. Ipse enim ait, Luc. X: Qui vos audit, me audit.
Tertia est: « Apostolus damnat omnem cultum humanum, et voluntarium. » Respondeo: vocari cultum humanum, et voluntarium apud Paulum eum, qui est mere humanus, et proprio ingenio inventus, id est, qui non est conformis fidei, et principiis doctrinae Christi; quae autem ab Ecclesia docentur, non sunt mere humana, cum Deo inspirante instituantur. Unde I. Cor. XIV, posteaquam instituerat Paulus varios ritus in Ecclesia de ordine prophetandi, et lequendi, et ut mulieres taceant, de quibus Dominus nihil expresse mandaverat, subjungit Apostolus: Si quis Propheta, aut spiritualis est, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata, ubi vocat mandata Domini, quia ejus inspiratione data erant, ideo vult a spiritualibus cognosci. Si enim fuissent expressa Domini prsecepta, non fuisset opus spiritu ad ea cognoscenda.
Argumentum Tertium, §. 9: « Apostolus Galat. V non patitur ullo modo, ut fidelium conscientiae in servitutem redigantur. Non ergo licet instituere caeremonias, quae obligent in conscientia. »
Respondeo: loquitur Paulus de servitute Judaica, qua servierant illi sub antiqua lege, non autem de quavis obedientia legis. Nam alioqui idem Apostolus, Roman. XIII, docet, obediendum potestati: Non solum propter iram, sed etiam propter conscien tiam. Ubi notandum est, legem veterem dici jugum servitutis, non quia obligabat in conscientia; (id enim est commune omni verae legi) sed quia difficillima, et laboriosissima erat, et non habebat secum annexam gratiam, qua impleri posset amore justitiae: unde vel non implebatur, vel implebatur timore poenae, (si qui enim amore justitiae illam implebant, quales Patriarchas, et Prophetas, et multos alios fuisse negari non potest; id non ex lege, sed ex gratia novi Testamenti habebant) et eo modo premebat, et gravabat more gravissimi jugi. Atque ab hoc jugo deterret Apostolus Galatas. Illi enim cum circumcidi vellent, excidebant a gratia Christi, et simul obligabant se ad omnem legem servandam: quod erat prorsus redire ad statum veteris Testamenti. Itaque Calvinus pessima fide Scripturas tractat, dum eas detorquet a vero sensu ad suam hasresim comprobandam.
Argumentum Quartum, §. 10 et 15: «Dominus Matth. XV ^reprehendit traditiones hominum, et idem facit Isaias XXIX: Frustra colunt me mandatis hominum. »
Respondeo: in hoc paragrapho decimo sunt multa impudentissima mendacia, quae toto sapone Genevensi numquam elui pos¬
sent: ut, quod Catholici interdicant conjugium, et concedant scorta: quod gravius judicent, se quis die Veneris modico carnis gustu linguam infecerit, quam si omnibus diebus totum corpus scortando foedaverit etc. Ad loca Scripturae, quae etiam passim afferuntur a Philippo, Brentio, Kemnitio et aliis, dico Dominum tria reprehendere solitum in caeremoniis Judaicis. Primo, quod quaedam pugnarent cum mandatis Dei; ut erant illa Matth. XV et Mare. VII, ut filii donarent Sacerdotibus, quae necessaria fuissent parentibus. Secundo, quod multae ex Judaicis traditionibus Pharisaeorum inanes essent, et inutiles prorsus, ut lavare toties manus. Atque haec duo genera caeremoniarum Dominus vocat mandata hominum, quod nihil haberent nisi humanum. Tertio, quod quasdam alias bonas et utiles servarent, sed peccarent in modo, constituentes in eis summam religionis, et pluris istas facientes, quam divina mandata; et de his loquitur Dominus Matth. XXIII. nec vocat eas humanas traditiones, sed dicit: Haec oportuit facere, et illa non tfmittere. Caeremoniae autem Christianae ab Ecclesia approbatae, non sunt primi, aut secundi generis: nec adversarii adhuc protulerunt argumenta, sed sola mendacia, ad probandum contrarium. Quod si qui sunt inter Catholicos rudiores, qui pluris faciant caeremonias, quam graviora mandata, eos corrigendos putamus. Non enim probamus, quidquid homines faciunt, alioqui multa peccata approbaremus: sed id, quod facere debent secundum sanam doctrinam Ecclesiae.
Quintum argumentum, §. 12: « Romanenses partim ex Gentilium deliriis sibi desumpserunt exemplum, partim simiarum more temere imitati sunt veteres Judaicos ritus, qui nihilo magis ad nos pertinebant, quam pecudum victimae. » Respondeo Primum, idem argumentum fecisse olim Manichaeos apud Augustinum; libro vigesimo contra Faustum, capite quarto, et Vigilantium apud Hieronymum in lib. contra Vigilantium, quod ad Gentilium imitationem attinet. Itaque agnoscere debet Calvinus, a quibus majoribus descenderit. Secundo dico, si argumentum aliquid valeret, deberet etiam tolli Baptismus, et Coena Domini; nam etiam Gentiles utebantur Baptismo, cum initiarent suos Mithrae sacris; et
Sacramentum etiam panis celebrant, ut Tertullianus refert in lib. da praescriptionibus. Judaei quoque frequentissime utebantur expiationibus per aquam, nec eis deerant panes propositionis. Dico tertio, non debere mirum videri, si nostrae caeremoniae habent aliquam similitudinem cum Judaicis; nam erant illae figurae rerum nostrarum, ut I. Corinth. X legimus. Eadem ratione non debet esse mirum si interdum nostrae similes sunt ritibus Gentilium. Diabolus enim, qui semper simia Dei esse voluit, imitari conatus est Judaicos ritus a Deo institutos, ut loco citato Tertullianus notat, quos rerum nostrarum figuras fuisse diximus. Dico quarto, licet in externo symbolo sit aliqua similitudo inter nostros ritus, et ritus Gentilium, et Judaeorum; absolute tamen maximum esse discrimen. Nam a fine, et intentione sumunt externae actiones speciem suam. Ritus Gentilium fiebant ad cultum Daemoniorum: nostri fiunt ad colendum verum Deum; ideo tantum interest inter illos et nostros, quantum inter sacrum et sacrilegium; quantum inter pietatem et impietatefn; et quantum inter Deum et Diabolum. Nam etiam sacrificia erant eadem Gentilium, et Judaeorum, et tamen erant illa idololatrica, ista pia, et religiosa. Et hoc modo respondent Hieronymus Vigilantio, et Augustinus Manichaeis, locis citatis. Ritus autem Judaici boni erant, sed Christum venturum praenuntiantes; nostri item sunt boni, sed ab illis diversi, quia partimsuntin memoriam rerum praeteritarum, partimad significandam gloriam futuram.
Sextum argumentum, §. 13. sumitur ex epistola Augustini 119. capite decimo-nono, qui conqueritur, quod multitudine caeremoniarum ita aliqui Ecclesiam oneraverint, ut tolerabilior sit conditio Judaeorum. Respondeo, Augustinus loquitur de caeremoniis, quas privati homines, et maxime muliercula? sibi ipsis imponunt. Nam idem Augustinus ibidem loquens de caeremoniis supervacaneis, sic ait: « Omnia talia, quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, neque in Conciliis Episcoporum statuta inveniuntur, neque consuetudine Ecclesiae universae roborata sunt, sed diversorum locorum, diversis moribus innumerabiliter variantur, resecanda existimo. »
Septimum argumentum, §. 14: «Deus hoc discrimen esse voluit inter ros et Judaeos, quod illos ut pueros docuit per signa sensibilia, nos ut viros, simplicius, sine talibus signis. Id patet excap.IV Joannis, ubi Dominus ait: Yenit hora, qua veri adoratores in spiritu et veritate adorabunt Patrem. Et Galat. IV Apostolus comparat Judaeos parvulis sub paedagogo degentibus. » Idem argumentum facitKemnitius, pag. 166. ubi dicit, umbras et figuras esse proprias Testamenti veteris, nos autem in nova lege luce verbi Dei admoneri, non umbris. Similia etiam habet Brentius in confessione Wjrtembergensi, cap. ult. quod est de caeremoniis. Respondeo: discrimen inter Judaeos et Christianos quod ad caeremonias attinet, duobus modis intelligi posse. Uno, ut illi solas habuerint caeremonias externas, nos autem solam lucem verbi, et spiritualem ac simplicem veritatem. Et hoc videntur sonare verba adversariorum, ac praesertim Kemnitii, sed id manifeste falsum est. Nam Judaei praeter caeremonias habuerunt etiam lucem verbi; unde est illud Psalm. CXVIII: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Nec solum ab eis Deus cultum externum, sed etiam internum requirebat. Nam Isai. XXIX Judaeos reprehendit Deus, cum ait: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et contra Christiani, praeter lucem verbi habent etiam Sacramenta sensibilia, quae sunt umbrae et figurae rerum praeteritarum et futurarum. Et sicut non repugnant novo Testamento Sacramenta externa et sensibilia, ut notum est; ita non repugnant alia? caeremoniae. Ecclesia enim Christiana, licet versetur in magna luce respectu synagogae, tamen versatur etiam in umbra respectu coelestis Hierusalem. Nam per fidem, quae obscura est, ambulamus, et non per speciem. Altero modo potest intelligi discrimen illud, quod cultus Judaicus, quatenus Judaicus, id est, veteris Testamenti, erat principaliter externus et corporalis; cultus Christianus, id est, novi Testamenti, est principaliter internus et spiritualis. Et hoc est verissimum. Nam cultus internus et spiritualis a spiritu fidei et charitatis, procedit, qui spiritus est ipsa gratia novi Testamenti, et ex lege veteri nullo modo haberi potest. Unde Paulus II. Cor. III vetus Testamentum vocat litte— ram, novum vocat spiritum. Et Joannis I illud dicitur lex, hoc gratia. Denique Joan. IV illud In spiritu et veritate, significat (ut exponunt Chrysostomus, Cyrillus, et Euthymius) cultum Christianum esse in spiritu, ut opponitur Judaico, qui erat corporalis, et esse in veritate, ut opponitur eidem J«daico, qui in umbris et figuris consistebat. Quamvis non male etiam Theophylactus, et B. Thomas in commentario ejusdem loci illud: In spiritu, opponant Judaico cultui, qui erat corporalis, illud: In veritate, opponant cultui Samaritanorum, qui erat falsitati et errori admixtus. Unde paulo ante Dominus dixerat: Neque in monte hoc, id est Garizim, ubi Samaritani adorabant: neque in Hierosolymis adorabitis Patrem, ac si diceret: Non coletis Deum deinceps cultu Samaritanorum falso, neque cultu Judaico, praecipue corporali, sed cultu Christiano, qui erit in spiritu et veritate, id est, spiritualis, et purus ab omni errore.
Est tamen observandum, licet cultus Judaicus, ut veteris Testamenti, fuerit corporalis, tamen non placuisse Deo sine spirituali, et ideo Deum ab eis quaesivisse cultum etiam spiritualem, ut ostendimus ex Isaise XXIX. Sed qui eum praestabant, id non ex veteri Testamento, sed ex novo habebant; ad quod jam tunc pertinere incipiebant. Sicut etiam notum est, timorem esse veteris Testamenti proprium, et amorem novi: et tamen Deus a Judaeis petebat, ut ex toto' corde diligerent, et vere id sancti illius temporis praestabant, non ex vi Testamenti veteris, sed ex gratia novi. Pari ratione, licet cultus Christianus sit principaliter spiritualis, tamen sine corporali esse non potest in hac peregrinatione, et ideo Sacramenta et caeremonias alias admittit, quae cultui spirituali deserviant.
Octavum argumentum, §. 15: «Quidquid commendationis habent opera, id totum habent obedientiae intuitu, quam solam Deus respicit, ut testatur per Prophetam.: Non praecepi de sacrificiis et victimis, sed tantum ut audiendo audiatis vocem meam, Jerem. VII et I. Reg. XI. Numquid vult Deus sacrificium, et non potius, ut obediatur voci Domini? Non ergo caeremoniae, quas Deus non instituit,
ipsi placere, aut meritoriae esse possunt. » Confirmat ibidem argumentum suum, quia caeremoniae nostraj non solum non sunt meritoriae, sed nec utiles, cum vix ab ullo intelligantur. Respondeo: Antecedens falsum esse, et contra apertissimas Scripturas. Nam Deo placuit sacrificium Abel, Ilebr. XI, quod tamen Deus non imperaverat. Et I. Corinth. VII: Qui non nubit, melius facit. Et > ibidem de vidua: Beatior erit, si sic permanserit; et tamen ibidem asserit non esse praeceptum, non nubere, etiam secundo. Et 1. Corinth. IX contendit sibi fuisse licitum vivere de bonis eorum, quibus praedicabat, et tamen se maluisse vivere ex proprio labore, ut majorem morcedem haberet; id enim significant illa verba: Melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Porro Scripturae illae anteponunt obedientiam sacrificiis. Sed non ideo licet concludere: Ergo sacrificia non imperata nihil merebantur, modo cum fide et devotione offerrentur; cum constet ex Scripturis contrarium, ut jam ostendimus. Ad confirmationem Respondeo, caeremonias Ecclesias facillime intelligi saltem in genere, ut patet, si quis discurrat per caeremonias a persona, a loco, a tempore, a rebus sumptas. Quod si aliquae caeremoniae non ab omnibus intelligantur, ut est multitudo vestium in Missa, et signorum, tamen non carent utilitate etiam apud rudissimos, cum sine dubio concilient venerationem rebus sacris. Certe Judaei parum admodum intelligebant, et tamen non frustra eas acceperunt.
Nonum argumentum, §. 17: « An non illa semel Ecclesiae dicta lex aeterna manet? Quod praecipio tibi, hoc observabis, ut facias. Non addes quidquam, nec detrahes. Et Proverb. XXX: Non addas ad verbum Domini, neque minuas ex eo, ne te forte arguat, inveniarisque mendax. » Respondeo: Non prohibet Dominus in his locis quamlibet additionem. Nam sive per verbum intelligantur libri sacri, sive praecepta moralia, aut judicialia, aut caeremo* nialia, semper inveniemus factam fuisse additionem. Nam post Deuteronomium, ubi habetur illa prohibitio additionis ad verba Domini, scripti sunt omnes alii libri sacri, tum historici, tum prophetales, et totum novum Testamentum. Item multa sunt moralia praecepta in prophetis, et in libris Salomonis, quae videntur addita Pentateucho: et David addidit judiciale praeceptum, ut aequaliter dividerent praedam in bello, qui pugnabant, et qui sarcinas custodiebant, I. Reg. XXX. Addiderunt etiam posteriores Judaei cneremoniales leges de novis festis diefifcs, Esther IX, Judith. ultimo et I. Machabaeorum IV. Prohibet igitur Deus additionem corrumpentem; et idem est: Non addes, ac minuas, ac si diceret: Integre et perfecte observa, quod ego praecipio. Id patet ex ratione, quae redditur, Proverbiorum XXX: Ne forte arguat te, et inveniaris mendax. Non enim potest dici mendax et falsarius, qui instituit novam caeremoniam, modo illa nihil officiat caeremoniis Dei; sed ille dicitur mendax et falsarius, qui corrumpit Dei verba aut praecepta. Potest autem duobus modis fieri ista corruptio. Uno modo, si quis ipsis Dei verbis, aut praeceptis aliquid addat, vel minuat, quo illa corrumpantur; ut si quis in Sacrificiis Christi offerret panem sine vino, aut panem, et vinum, et mei. Alio modo, si quis venditaret pro Dei verbo librum non Canonicum, aut pro Sacramento aliquam caeremoniam a se inventam; aut contra librum vere Canonicum, aut verum Sacramentum detraheret de numero librorum Sacrorum, aut Sacramentorum; quod peccatum haeretici committunt, cum multos sacros libros negant esse Canonicos, et quinque Sacramenta tollunt de numero Sacramentorum. Idem videmus in monetarum corruptione: illi enim dicuntur falsarii, qui vel ipsas monetas corrumpunt, addendo stannum argento, aut minuendo ipsum argentum; vel qui monetas a se cusas obtrudunt pro moneta Principis. Nihil autem horum invenient in caeremoniis Ecclesiae.
Decimum argumentum, §. 23. sumit Calvinus a tribus exemplis divinae Scripturae, IV. Reg. XVII. Qui incolebant Samariam a feris discerpti dicuntur, quod illi novis caeremoniis Deum colerent, quas Deus non instituerat, IV. Reg. XVI. Reprehenditur Achaz, quod novum altare posuerit in templo, quod quidem ad ornatum templi
videri poterat: « Et tamen videmus, inquit Calvinus, ut spiritus audaciam illam detestetur, non alia de causa, nisi quod hominum inventa in Dei cultu, impurae sunt corruptelae. IV. Reg. XXI, Aggravatur, inquit Calvinus, hac circumstantia crimen Manasue, quod altare novum exstruxerit in Hierusalem.
Respondeo in his omnibus exemplis more suo Calvinum mala fide uti. Nam IV. Reg. XVII non arguuntur Samaritani illi, quod novis caeremoniis Deum colerent, sed quod initio non timerent Dominum, neque colerent, quippe Gentiles erant; nec sciebant legem Dei; deinde autem edocti legem Dei, simul Deum colere incepissent, et sua idola. Et IV. Reg. XVI, Achaz reprehenditur, non quod novum altare in templo exstruxerit, sed quod jusserit fieri in templo Domini altare novum ad similitudinem altaris idolorum, quod erat in Damasco, et removerit altare Domini de loco suo, ut in optimo loco constitueret altare illud idololatricum. Denique IV. Reg. XXI, Manassesnon solum novum altare in templo posuit, sed altare, ubi sacrificaretur idolis. Sic enim Scriptura loquitur: Exstruxit altaria universae militiae coeli in duobus atriis templi. Et infra: Posuit quoque idolum luci, quem fecerat in templo Domini. Alioqui enim novum altare erigere in templo Domini, nullum crimen fuisset. Nam III. Reg. VIII, legimus, Salomonem jussisse mediam partem atrii sanctificari ad holocausta offerenda, quoniam altare aeneum, in quo offerri debuissent.- non erat capax tantae multitudinis victimarum: obtulit enim tum Salomon viginti duo millia boum, et centum viginti millia ovium. Atque haec ex Calvino. Simili fide Scripturas tractat Melanchthon. Nam in Apologia Confess. Augustanae, articul. decimo - quinto, praeter alia, profert haec argumenta. Primo Ezech. XX: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere: « Ergo non licet instituere novos cultus sine Dei mandato. » At loquitur Ezechiel de patribus idololatris: nam alioqui Scriptura dicit, Proverb. XXII: Ne transgrediaris terminos, quos posuerunt patres tui. Item Secundo argumentatur Philippus: « Si licet hominibus instituere cultus, jam omnium gentium cultus erunt approbandi, et illi etiam quos instituit
Jeroboam. » Egregie sane, quasi vero liceat condere legem injustam, si licet condere legem novam. Tertio addit, Daniel. capite XI: « Significat novos cultus humanos ipsam formam Antichristi fore. Sic enim, inquit, Deum Maosim in loco suo colet, et
Deum, quem non noverunt Patres eorum. » Et hoc praeclarum est argumentum, quasi idem sit colere Deum verum novo cultu, et colere novum Deum, id est, falsum et fictilium Deum.
Chapter 36 of 36