Skip to the text

Textus

De numero et ordine Sacramentorum.

Controversia Y, quae est de numero Sacramentorum, quatuor habebit partes. Nam Primo exponemus haereticorum sententias. Secundo probabimus Ecclesiae Catholicae veritatem. Tertio refellemus argumenta adversariorum. Quarto addemus per modum appendicis aliquid de ordine Sacramentorum.

Quid haeretici sentiant de numero Sacramentorum.

Quoad Primum, adversarii inter se multum dissentiunt de numero Sacramentorum, quibus omnibus viam stravit Lutherus in lib. de captiv. Babylon. Nam in eo libello anno 20 edito, multa docuit. Initio libri dicit, unum tantum esse Sacramentum, si secundum usum Scripturae loquendum sit. Ibidem tamen dicit, neganda esse septem Sacramenta, et tria pro tempore ponenda, Baptismum, Panem, et Poenitentiam. In fine libri dicit, si rigide loqui velimus, duo esse Sacramenta, Baptismum ct Panem. In medio libri cap. de Confirmatione dicit, se non damnare septem Sacramenta, sed tantum negare ea ex Scripturis probari posse. At non bene hoc cohaeret cum initio libri, ubi dicit, neganda esse septem, et tria ponenda: non enim aliud est damnare, aliud negare septem Sacramenta. Ex hac inconstantia Lutheri natae sunt variae Lutheranorum atque aliorum haereticorum sententiae, quas breviter enumerabo.

Prima igitur est, unum tantum esse Sacramentum, quamvis plura sint Sacramentalia signa. Ita Lutherus loco citato. Sed non habuit in hac opinione sectatores: omnes enim alii plura ponunt, et secundum usum Scripturae ea ponere se putant.

Secunda opinio est eorum, qui tantum duo numerant Sacramenta proprie dicta, Baptis¬

mum et Eucharistiam. Ilanc, ut dixi, Lutherus indicavit, in lib. de capt. Babyl. Idem sensit Philippus in locis anni 21. ct22. cap. de signis, ubi solum ista duo agnoscit. Item Illyricus in Confessione Antuerpiensi, cap. 11. de Sacramentis, et cap. 18. de Absolutione. Nicolaus Selncccerus in 2. par. suae paedagogiee, cap. de Sacramentis, et Kemnitius in 2. par. Examinis, cap. de numero Sacramentorum, pag. 12 ct sequentibus.

Tertio opinio est eorum, qui tria Sacramenta numerant, Baptismum, Eucharistiam et Poenitentiam. Haec est communior, et magis recepta apud Lutheranos. Nam in primis Lutherus etiamsi rigide duo tantum esse voluerit, in lib. de capt. Babyl. tamen etiam tria esse dixit ibidem, et hoc semper postea repetivit, ut anno 23. in lib. ad Pragenses de instituendis ministris, et anno 34. in lib. de Missa privata, et denique anno 45. qui fuit penultimus vitae ipsius, in assertionibus contra Lovanienses. Sic enim habet assertio 35: « Poenitentiam cum virtute clavium Absolventium Sacramentum libenter confitemur: habet enim promissionem, et fidem remissionis peccatorum propter Christum. » Idem habent fere omnes Catechismi Lutheranorum, ut Catechismus Philippi, Brentii, et aliorum. Item libri rituales, seu agenda} ipsorum, et denique Apologia Confessionis Augustana}, art. 13.

Ubi notandum est, Illyricum, et Kemnitium non posse defendi a perjurio, et defectione a Confessione Augustana. Nam ut refertTilmannus Heshusius, in lib. de pratentia Corporis Christi in coena. jurant omnes apud Lutheranos in verba Confessionis et Apologia:, qui promoventur ad gradus, vel pastoratum. Sed respondent Illyricus in Apologia Confessionis Antuerpiensis, cap. 18. et Kemnitius in 2. part. Examinis pag. 44 et 903. Apologiam Confessionis largo modo appellasse Poenitentiam Sacramentum, non quod sit vere et proprie Sacramentum. At solutio non valet; nam Apologia habet hsec verba: « Si Sacramenta vocamus ritus, qui habent Dei mandatum, et quibus est addita promissio gratia}, facile est judicare, qua} sint proprie Sacramenta. » Et paulo post applicans definitionem: '« Vere igitur, inquit, sunt Sacramenta, 'Baptismus, Ccena Do- ~mini, Absolutio, qua: est Sacramentum Poenitentiae,; nam hi ritus habent mandatum Dei, et promissionem gratia:. » Hcec ibi. Praeterea ideo solum Kemnitius non vult

Absolutionem esse proprie Sacramentum, quia non habet ritum a Deo praeceptum. At Apologia profitetur Absolutionem habere ritum a Deo praeceptum: igitur ex sententia Apologiae Absolutio est verissimum Sacramentum.

Quarta opinio est Zwinglii in lib. de vera et falsa religione. Nam cap. de Sacramentis, duo esse docet Sacramenta, Baptismum, et Coenam, tamen cap. de Matrimonio, addit etiam Matrimonium. Verum est quidem non libenter a Zvvinglio Matrimonium vocari Sacramentum, sed causa non est, quod putet, Sacramenti definitionem non convenire Matrimonio, sed quia timet, ne Sacramenti vocabulo obscuretur et inquinetur dignitas Matrimonii: dicit enim esse vocabulum multo illustrius Matrimonii, seu conjugii, quam Sacramenti.

Quinta opinio est Calvini, qui tria Sacramenta numerat, sed. non eadem cum Luthero et Zwinglio: vult enim Sacramenta esse Baptismum, Coenam Domini, et Ordinationem. Etsi enim lib. IV Institut. c. 18. §. 19 et 20. duo tantum esse dicat Sacramenta, Baptismum et Coenam, tamen paulo post, c. 19. § 31. sicut et antea, cap. 14. § 20. etiam Ordinationem inter vera Sacramenta numerat, ac monet, se, cum tantum duo esse dicit, loqui de Sacramentis ordinariis et toti Ecclesiae communibus. Hinc etiam in Mitidoto Concilii Tridentini, sess. VII, can. 1. quatuor tantum Sacramenta rejicit a numero Sacramentorum; Confirmationem, Poenitentiam, Unctionem extremam, et Matrimonium. Proinde tria reliqua admittit.

Sexta opinio composita ex Lutheranismo et Calvinismo, est aliorum, qui quatuor Sacramenta recipiunt, Baptismum, Coenam, Poenitentiam, et Ordinationem. Haec cstPhilippi, qui licet cum Luthero primo posuerit, duo tantum Sacramenta, et postea tria: tamen in locis editis anno 36 et 52 et 58, quae fuit ultima editio, habet ha?c verba in cap. de numero Sacramentorum: «Mihi maxime placet etiam addi Ordinationem, ut vocant, id est, vocationem ad ministerium Evangelii; quia haec etiam mandato Evangelico praecipitur, et addita est promissio etc.» ac toto cap. fuse probat Ordinationem esse Sacramentum, ac proinde quatuor esse Sacramenta. Eamdem sententiam habet Lucas Lossius in Catechismo, edito anno 57, nam in eo, quem ediderat anno 54, tantum tria posuerat.

Septima opinio composita ex Lutheranismo, Calvinismo et Zwinglianismo non aperte sed obscure fuit Philippi. Nam in locis ultimo editis anno 58, licet quatuor tantum faciat Sacramenta, tamen propendebat maxime ad quintum addendum, id est, Matrimonium cum Zwinglio: Fatetur enim Matrimonium esse signum rei sacra;, et habere mandatum divinum, et habere annexam promissionem. Unum tantum dicit ei deesse, quod fuerit ante Christum. At hoc non debuit eum impedire, quominus Matrimonium faceret Sacramentum; nam Baptismus Joannis ex sententia ipsius fuit verissimum Sacramentum, et idem cum nostro Baptismo, et tamen fuit ante Christum. Sicut igitur Baptismum vult esse Sacramentum, quia a Christo receptum et confirmatum, cur non eadem ratione et Matrimonium?

Octava opinio est, sex esse Sacramenta. Hanc tribuit Lindanus in tabulis analyticis Guliclmo Postello in sua Panthenosia: qui tamen vir postea Catholice obiit.

Nona opinio est, septem esse Sacramenta. Licet enim fide Catholica, nos teneamus septem esse Sacramenta, illis tamen haec sententia, opinio, non fides esse potest: qui enim in uno articulo haereticus est, fide simpliciter caret. Est igitur opinio haec aliquorum Lutheranorum; quibus placuit, quod Lutherus initio dixerat, se non damnare septem Sacramenta; licet ibidem etiam dixerit, se negare septem Sacramenta. Scribit JoannesSlcidanus, lib. XX hist. biennio post obitum Lutheri, id est, anno 48, in quodam Lipsiensi Conciliabulo determinatum fuisse, Confirmationem et Extremam unctionem esse ritus conferentes gratiam, atque adeo septem Sacramenta recipienda esse. In quo Conciliabulo interfuisse Theologos multos Wittembergcnses, ac Lipsienses, et cum iis Philippum Melanchthonem; ac tum primum coepisse hos molles Lutheranos appellari, scribit Surius in sua historia anni 48. Unde Matthias Illyricus in libro qui inscribitur, Adhortatio Illyrici, ad constantiam in agnita Jesu Chi isti religione, et Augustana Confessione; quaeritur, quod in Lipsiensi Interim (sic enim appellatur) septem Papistarum Sacramenta restituantur. Et praefatione septimae Centuria?, Haeresiarchas appellare non dubitat principes mollium, seu politicorum Lutheranorum.

Ex his colligere licet primo, miram fuisse inconstantiam Lutheri et Philippi, praecipuorum patrum Lutheranorum, idque in re gravissima. Secundo, non posse apud adversarios veram Ecclesiam esse. Nam nota pnecipua verse Ecclesia; apud eos est consensus in doctrina Sacramentorum. Ita enim habet Lutherus in lib. de notis Ecclesiae, et Confessione Augustana, et Apologia art. 7. Ipsi autem ita conveniunt, ut adhuc non potuerint Sacramenta communi consensu enumerare. Quod si quisque eorum ad se solum trahat Ecclesiam, mirum, si non pudeat eum sua; paucitatis. Ilinc etiam Tertio, colligitur, non posse diu durare ejusmodi haereses. Nam omne regnum in seipso divisum, desolabitur. Unde Lutherus ipse hoc annotavit in Psalm. V: « Nulli, inquit, haeretici victi sunt vi, aut astu, sed mutua dissensione; nec aliter cum eis pugnat Christus, quam misso inter eos spiritu vertiginis et dissensionis, sicut inter Sichimitas, Jud. IX, et inter Babylonicae turris operarios, Genes. XI, et in nova lege, inter Arianos, Donatistas et Pelagianos. » Haec ille. Quod idem multo ante scripsit Hilarius, lib. VII de Trinitate.

Ex Scripturis, et Patribus probatur veritas Catholica de numero septenario Sacramentorum.

Quantum ad Secundum, sententia Catholicorum una est, ac semper fuit, septem esse proprie dicta Sacramenta, quae probanda est tripliciter. Primo, ex testimoniis Scripturae, et Patrum, quae quidem non numerant Sacramenta, tamen reipsa omnia ista septem Sacramenta vera et propria esse testantur. Secundo, ex testimoniis aliis Conciliorum et Doctorum, quae praecise numerum istum septenarium ponunt. Tertio, rationibus seu congruentiis quibusdam.

Quantum ad Primum genus testimoniorum, notanda sunt tria. Primo, non debere adversarios petere, ut ostendamus in Scripturis, aut Patribus nomen septenarii numeri Sacramentorum. Nam nec ipsi ostendere possunt nomen binarii, vel ternarii, vel quaternarii; Scriptura enim, et Patres non scripserunt Catechismum, ut modo facimus propter heeresum multitudinem, sed tantum Tom. III.

tradunt res ipsas variis in locis. Neque est hoc proprium Sacramentis, sed commune aliis multis rebus. Nam Scriptura refert Christi miracula, et numquam numerat quot sint: tradit articulos fidei, et nusquam dicit, quot sint. Apostoli postea ediderunt symbolum duodecim articulorum certis de causis. Sic etiam exScriptura non potest sciri, quot sint libri Canonici: sed Concilia postea ediderunt Canonem, et certum numerum, quem ex traditione didicerant.

Secundo notandum, non debere etiam adversarios petere, ut ostendamus in Scripturis nomen Sacramenti attributum Confessioni, aut Ordinationi, et similibus. Nam non disputamus de nomine, sed de re: et nec ipsi ostendent hoc nomen tributum Baptismo, aut Eucharistiae, sed soli Matrimonio, quod tamen fere omnes haeretici negant esse verum Sacramentum. Et contra invenimus nomen Sacramenti in Scripturis tribui multis rebus, quae omnium consensu non sunt Sacramenta, de qualibus nunc agimus; ut Ephes. I propositum vocandi Gentiles ad fidem, dicitur Sacramentum voluntatis Dei. Et I. Timoth. III, Sacramentum pietatis dicitur incarnatio Verbi. Et Apocalyp. XVII dicitur', Sacramentum mulieris, signum quoddam impressum in fronte mulieris, quae Babyloniam repraesentabat.

Tertio notandum, id omnino sufficere, si ostendamus ex Scripturis, et Patribus, definitionem Sacramenti convenire ritibus non paucioribus, nec pluribus, quam septem. Licet autem non conveniamus in explicanda definitione Sacramenti (ut supra fuse ostendimus lib. I in secunda controversia), tamen convenimus in definitione quadam generali, nimirum quod Sacramenta sint ritus, seu signa externa et sensibilia, quae ex divina institutione annexam habeant promissionem gratiae justificantis. His notatis accedamus ad probationem.

Quod Baptismus sit Sacramentum.

Ac primum de Baptismo nulla quajstio est. Est enim ritus expressus: Lavacrum aqua? in verbo vitee, Ephes. V, et institutio, ac mandatum, Joan. III: Nisi quis renatus. EtMatth. ult.: Baptizantes eos. Et promissio gratiae, Mare. ult.: Qui creiderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Et Tit. III: Salvos nos fecit per lavacrum. Idem docent omnes Patres supra citati in quaestione de effectu Sacramentorum.

Quod Eucharistia sit Sacramentum.

De Eucharistia etiam nulla quaestio est; habetur enim r:tus, Matth. XXVI et I. Cor. XI: Accepit panem, gratias agens, fregit, etc. Et institutio, ac mandatum ibidem: Hoc facite, et Joan. VI: Nisi manducaveritis etc. Et promissio gratise, Joan. VI: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Idem etiam Patres docent, Augustinus epist. 118. cap. 1. ubi cum dixisset, Christum instituisse Sacramenta numero paucissima, significatione proestantissima, observatione facillima, ponit loco exempli Baptismum et Eucharistiam.

Quod Confirmatio sit Sacramentum.

De confirmatione habemus ritum externum, manuum impositionem, Actor. VIII et XIX. Habemus effectum gratiae ibidem. Nam per manus Apostolorum dabatur Spiritus sanctus, eadem phrasi qua dictum est, Tit. III, de Baptismo: Per lavacrum regenerationis salvos nos fecit. Institutio et mandartum non habetur expresse in Scriptura; tamen colligitur evidenter ex locis citatis. Numquam enim Apostoli ita confidenter et ordinarie imposuissent manus ad gratiam Spiritus sancti communicandam, nisi Dominus id praecepisset. Non enim ignorabant non posse ullum hominem instituere caeremoniam, ad quam sequeretur gratia Spiritus sancti. Nam etiam Kemnitius in 2. part. Exam. pag. 13. et ApologiaConfessionisAugustanae art. 13. et Calvinus lib. IV Institut. cap. 19. §.2. affirmant, non posse ullum hominem efficere, ut externum symbolum contineat certam promissionem gratiae. Proinde oportet vel Apostolos fuisse temerarios, quod nemo diceret, vel habuisse Christi mandatum. Fuisse autem caeremoniam illam ordinariam et necessariam, et non satis fuisse orare Deum pro adventu Spiritus sancti, ex eo colligitur, quod Apostoli primarii Petrus

etJoannes tantum laboris et itineris susceperunt, ut irent ex Hierosolyma Samariam, ad imponendas manus iis, quos Philippus Diaconus baptizaverat. Nam orare poterant pro illis manentes llierosolymae.

Est autem Notandum, impositionem manuum conjunctam fuisse cum unctione et signo crucis; simul enim haec fiunt, dum crucis signum Chrismate pingitur in fronte confirmandorum, idque ministerio manus Episcopalis. Unde Dionysius lib. de Ecclesiast. hierarch. cap. 2. part. 3. et cap. 4. part. 3. meminit aperte Chrismatis in hoc Sacramento. Et Tertullianus lib. de resurrect. carnis, ubi ponit Confirmationem in eodem ordine cum Baptismo et Eucharistia: « Caro abluitur, inquit, ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur, etc. » Et de praiscriptionibus haereticorum, docens diabolum imitari Sacramenta Christiana, ponit exemplum in his duobus: «Tingit, inquit, et ipse quosdam utique credentes, et fideles suos; signat illic in fronte milites suos, i» Et in lib. de Baptismo: « Dehinc, inquit, manus imponitur per benedictionem, provocans et invitans Spiritum sanctum.» Ubi vides Tertullianum antiquissimum auctorem omnia tria ponere, unctionem, signum crucis in fronte, et manus impositionem.

Item Cyprianus lib. I. epist. 12. et lib. II. epist. I. modo vocat unctionem, modo manus impositionem, et praeterea vocat aperte Sacramentum. Nam sic ait lib. II. epist. I. de Baptismo,, et Confirmatione loquens: « Tuno plene sanctificari, et esse Filii Dei possunt, si Sacramento utroque nascantur.» Augustinus lib. II. contra litteras Petiliani cap. 104: « Sacramentum, inquit, Chrismatis in genere visibilium signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse Baptismus. »

De Poenitentia.

Joan. XX: Quomm remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Hic habemus, Primo ritum, nimirum externum, et judicialem absolutionem, quae est signum interioris, quae fit a Deo per verbum externum, tamquam instrumentum.

Secundo habemus promissionem gratiae: Remittuntur eis. Tertio habemus mandatum ibidem: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Unde Apostolus Il.Corinth. V: Reus, inquit, dedit nobis ministerium reconciliationis. Et infra: Pro Christo legatione fungimur.

Ambrosius lib. I de Poenitentia cnp. 7: « Quid interest utrum per Poenitentiam, an per lavacrum hoc jus sibi datum Sacerdotes vendicent? unum in utroque ministerium est Sed dices, quia in lavacro operatur mysteriorum gratia. Quid in Poenitentia? nonne Dei nomen operatur? »

Cyrillus lib. XII in Joannem cap.56. comparat reconciliationem poenitentium cum Baptismo.

Augustinus lib. V de Baptismo c. 20. numerat cum Baptismo, Eucharistia, et Confirmatione, etiam Reconciliationem, per manus impositionem, et in Psalm. CXLVI. in illud: Qui alligat contritiones eorum (‘6), disertis verbis Sacramentum appellat reconciliationem poenitentium: «Qua; sunt, inquit, ista alligamenta? temporalia Sacramenta. Alligamenta medicinalia sunt contritionis nostrae. Sacramenta interim temporalia, quibus habemus consolationem. » Et infra: Haec Sacramenta esse dicit Eucharistiam, et manus impositionem Praepositi in Poenitentiam, quae in coelo non erunt.

De Extrema unctione.

JacobiV. habemus ritum: Orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Item promissionem: Et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis fuerit, dimittentur ei. Denique mandatum colligitur evidenter ex eo, quod Apostolus non auderet ita absolute promittere tantum effectum, nisi a Domino id accepisset, ut supra ostendimus etiam testimonio Apologiae, Calvini, et Kemnitii.

Ex Patribus, Innocentius I. in epist. 1. ad Decentium cap. 8. loquens de oleo sancto infirmorum: « Poenitentibus, inquit, istud infundi non potest, quia genus est Sacramenti. Nam quibus reliqua Sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? »

Bernardus in vita S. Malachia;, scribit eum

vocatum, ut feminam morituram inungeret, sed dum differtur unctio, illam expirasse; Malachiam autem vehementer deluisse, quod sine gratia Sacramenti hujus obiisset; itaque tandiu orasse, ac flevisse, donec eam a mortuis revocavit, et tum demum eam unxisse, et eam omnino convaluisse: « Unxit eam, inqui^ sciens in -hoc Sacramento remitti peccata. »

De ordinis Sacramento.

Habemus ritum externum, manus impositionem, I. Timoth. IV. Item promissionem gratiae ibidem: Noli negligere gratiam, quce in te est, quce data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Et II. Timoth. I: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quce est in te per impositionem manuum mearum. Denique institutio, et mandatum^ Ephes. IV: Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, alios Euangelistas, alios Pastores, et Doctores etc. (o) Et praeterea, unde sciebat Apostolus datam esse Timotheo gratiam per impositionem manuum, si a Deo non didicerat, eo signo conferri gratiam?

Augustinus lib. II cont. epist. Parmeniani cap. 13. loquens de Baptismo, et Ordinatione: « Utrumque, inquit, Sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur, illud cum baptizatur, istud cum ordinatur. Itaque in Catholica Ecclesia, utrumque non licet reiterare, o Similia habet lib. I de Baptismo cap. 4.

De Matrimonio.

Habemus nomen ipsum Sacramenti, Ephes. V: Sacramentum hoc magnum est. Item ritum externum, id est, contractum visibilem inter virum et feminam: de hoc enim Apostolus dicit, quod sit magnum Sacramentum, ut exponit Chrysostomus, et Hieronymus in hunc locum, qui etiam Nazianzenum citat, et omnes alii. Habemus etiam institutionem divinam, Matth. XIX: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Denique gratiam annexam colligimus ex hoc ipso loco Pauli. Nam conjunctio viri, et feminae, significat conjunc-

tionem Christi cum Ecclesia. Illa autem conjunctio duplex est; una per naturae conformitatem, quae facta est in incarnatione, et haec Christum conjugii non solum cum Ecclesia, sed etiam cum toto genere humano: altera est per gratiam, et charitatem,et haec est, cum sola Ecclesia; et ratione hujus dicitur Christus sponsus, et Ecclesia sponsa, juxta illud II. Cor. XI: Des/jondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Igitur Matrimonium viri, et feminae, ut possit significare utramque unionem Christi cum Ecclesia, oportet ut non solum sit inter conjuges unio qua;dam naturalis, et carnalis, qualis etiam inter Gentiles reperitur, sed etiam unio spiritualis ex gratia, et charitate proveniens. Proinde Sacramentum hoc gratiam istam confert, ut significatio sit perfecta. Quare Paulus Ephes. V, saepe monet viros, ut diligant uxores, sicut Christus Ecclesiam, et feminas monet, ut viris subjectae sint, sicut Ecclesia subjecta est Christo: et rationem reddit, quia hcec eorum conjunctio, Sacramentum est Christi, et Ecclesiae.

Jam ex Patribus, Augustinus passim hoc docet, lib. de bono conjugali, cap. 18: « In nostrorum, inquit, nuptiis plus valet sanctitas Sacramenti, quam fecunditas uteri. « Et cap. 24: « Bonum nuptiarum per omnes gentes, et oriines homines in causa generandi est, et in tide castitatis: quod autem ad populum Dei attinet, etiam in sanctitate Sacramenti, perquam nefas est etiam intercedente repudio alteri nubere. » Atque hoc loco sufficiant: nam in disputatione de singulis Sacramentis plura adferemus.

Lotionem pedum non esse Sacramentum.

Nunc superest demonstrare, non esse plura Sacramenta, quam septem praedicta. Et quidem multa ita dicuntur a veteribus Sacramenta, praeter ista septem. Nam Alexander I Papa in epist. I. vocat aquam benedic- N tara Sacramentum. Augustinus lib. XIX contra Faustum cap. 14. et in Psal. CXLI. signum crucis vocat Sacramentum, et in Psal. LXV. ac lib. IV de symbolo cap. 1. vocat Sacramenta caeremonias, quae iiunt ante Baptismum, utexorcismos, et similia, et lib. II dc peccatorum meritis, et remiss. cap.2G.

vocat Sacramentum panem quemdam benedictum, qui dabatur Catechumenis. Denique Ambrosius lib. III de Sacramentis cap. 1. et Cyprianus in serra, de ablutione pedum, et Bernardus in serni.de crena Domini contendunt ablutionem pedum, quam Dominus instituit, Joan. XIII, Sacramentum esse. Sed cx his omnibus nihil est, quod habeat difficultatem, praeter ultimum. Nam in primis nec aqua benedicta, nec signum crucis, nec panis benedictus, nec exorcismi, et aliae cairemoniae Baptismum praecedentes in Scripturis inveniuntur: proinde non possunt adversarii ea pro Sacramentis habere. Deinde illa omnia dantur etiam ante Baptismum, ut ex iisdem locis Augustini constat; AtBaptismus omnium consensu est omnium Sacramentorum primum, et quasi janua. Denique nihil eorum habet promissionem gratiae gratum facientis, neque constat an a Christo instituta sint, an ab Apostolis, cum tamen vera Sacramenta a solo Christo institui potuerint.

De lotione pedum videtur major difficultas. Nam habemus Joan. XIII. ritum externum, ipsam pedum lotionem: item promissionem gratiae: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Item mandatum Dei.Exemplum dedi vobis. Item: Et vos debetis alter alterius lavare pedes. Item esse mysterium, indicant illa verba: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. Denique testimonia illa Patrum, Ambrosii, Cypriani, Bernardi; cujus testimonium adducit Kemnitius pag. 32. ad probandum Sacramenta esse plura, quam septem, si testimoniis Patrum standum sit.

Respondeo tamen, lotionem illam pedum, nihil habuisse commune cum Sacramentis proprie dictis, et solum posse dici Sacramentum largo modo, quemadmodum Sacramenta dicuntur omnia, quee mysticum sensum habent, et figura; sunt, ac typi aliarum rerum. Nam fuit i’evera lotio illa signum Christi humilitatis, et charitatis. Item fuit signum puritatis, qua debent homines ad Eucharistiam accedere: ideo enim immediate ante Eucharistia; institutionem Christus hoc fecit. Denique fuit etiam signum, et figura quaedam purgationis, quam eramus habituri per Christi passionem, ut Cyrillus hoc loco exponit.

Non fuisse autem Sacramentum proprie

dictum, patet Primo, quia non habemus promissionem gratiae justificantis; illud enim: J\tsi lavero te, non habebis partem mecum, ad litteram non promfttil gratiam, sed minatur poenam ob inobedientiam, ut exponunt hoc loco Clirysosfomus, et Cyrillus, et Basibus lib. I de Baptismo cap. 2. Si enim Petrus obstinate recusasset illam loLionem, periissct in aeternum: non quia illi deerat lotio pedum, sed quia peccaverat contra Christum, et deerat illi obedientia. Mystice tamen significare potest, ut exponit hoc loco Augustinus, etiam justos indigere, ut Christus eos quotidie lavet a peccatis venialibus, quae suntveluti sordes, quae pedibus adhaerent ob humanam conservationem. Sed hoc non sufficit ad Sacramentum efficiendum, quia hic agitur de lotione peccatorum venialium, quae non eget nova gratia gratum faciente. Unde Dominus ait: Qui totus est, non eget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, id est, mundus est simpliciter, et absolute, cum sit justus: tamen adhuc eget lotione a peccatis venialibus. Et praeterea non habemus ex hoc loco ipsam lotionem pedum reipsa tollere peccata venialia, alioqui deberemus quotidie lavare pedes: sed solum lotionem illam unam, qua Dominus pedes lavit discipulorum fuisse figuram internae lotionis, quam accepimus a Christo. Non igitur ipsa pedum lotio est Sacramentum proprie dictum.

Secundo non habemus mandatum, seu institutionem hujus ritus frequentandi, quod requiritur in omni Sacramento: alioqui peccarent fere omnes homines, qui non utuntur ista caeremonia. Et licet fuerit haec caei'emonia usitata olim in quibusdam Ecclesiis statim post Baptismum, tamen non fuit unquam ab omnibus recepta, nec ab ipsa Romana Ecclesia, ut testatur Ambrosius loco citato. Neque obstat illud mandatum: Exemplum dedi vobis. Item: Et vos debetis alter alterius lavare pedes. Et: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. Nam hoc mandatum praecipit humilitatem, et charitatem, ut exponunt Chrysostomus, et Cyrillus, non autem ipsam materialem lotionem pedum, ut patet ex praxi Ecclesiae; numquam enim Christiani putarunt se habere speciale mandatum de lotione pedum.

Ad loca illa Patrum facile est respondere. Nam Ambrosius vocat Sacramentum, et mysterium, quia in ipsius Ecclesia servabatur.

ut sacra caeremonia, et ut aliquid Sacramentale: tamen non putabat ipse esse hanc lotionem proprie dictum Sacramentum, ut patet tum ex eo, quod fatetur non remitti peccata lethaliaper eam lotionem, sed quasdam reliquias peccati originalis: tum etiam quia dicit se non reprehendere Ecclesiam Romanam, ubi ha;c caeremonia non erat in usu; quod certe non diceret, si putaret esse verum Sacramentum. Poito Cyprianus, et Bernardus, si attente legantur, non dicunt ipsam lotionem pedum materialem, esse Sacramentum, quo homines sanctificentur: sed solum dicunt illam unicam lotionem pedum Apostolorum a Christo factam, fuisse Sacramentum; quia per eam significabatur aliquid sacrum, quod in nobis quotidie fieri debet, id est, expiatio peccatorum venialium, quae fit in nobis quotidie a Christo per orationem, jejunia, humilitatem, et exercitia pietatis erga proximos, quibus vacamus. Et sane si putarent lotionem pedum esse Sacramentum, oporteret nos quotidie ex eorum sententia lavare invicem pedes: id enim ipsi dicunt, hoc Sacramentum esse quotidianarum culparum expiationem.

Septem esse Sacramenta, probatur ex posterioribus Conciliis, et Doctoribus.

Secunda probatio sumitur ex testimoniis, quae praecise ponunt numerum septenarium, quae testimonia tria sunt. Primum est omnium Theologorum, et proinde totius Ecclesiae ab annis ut minimum 400. Nam Magister Sentent. lib. IV, dist. 2. et omnes inde Theologi septem Sacramenta esse tradiderunt. Neque vero Magister aliquid novum scripsit, sed quod invenit in usu Ecclesiae; quod argumentum maximi ponderis esse debet. Nam si falsum esset, quod dicimus errasset tota Ecclesia per annos 400 perniciosissime. Nam si Sacramenta essent pauciora, magna impietas fuisset, et superstitio, et magna deceptio animarum, habuisse tamdiu pro Sacramentis ea, quae Sacramenta non erant. Sivero essent plura, fuisset magna im-

pietas, tamdiu contempsisse vera Dei Sacramenta, et magnum detrimentum animarum. Secundo, magis perniciosus est error circa Sacramenta, quam circa alia dogmata: nam reliqua fere speculativa sunt, et earum ignoratio multos simplices excusat. At Sacramentorum cognitio ad praxim pertinet, et ad praxim singulorum hominum. Tertio, sincerus Sacramentorum usus ad notas Ecclesiae pertinet ex sententia omnium haereticorum hujus temporis. Quare si in 400 annis erratum est in Sacramentis tam graviter, consequenter dicere debent, Ecclesiam periisse de orbe terrarum: non enim invenient facile qui aliter senserint hoc tempore de Sacramentis. Nam ipsi etiam Hussitae, et Waldenses, qui fere soli erant haeretici, cum Lutherus apparuit, septem Sacramenta recipiebant. De Hussitis patet in Cone. Constant, sess. XV, art. 8. de Waldensibus, id testatur Lutherus in lib. ad eos scripto.

Secundum testimonium est Concilii Florentini in institutione Armenorum, ubi septem Sacramenta asseruntur, et explicantur. Ubi Notanda sunt duo mendacia Kemnitii. Is enim in 2. par. Exam. pag. 35. dicit, septenarium numerum Sacramentorum apud Graecos tentatum, Armenis vero obtimsum fuisse: et addit, Armenos a sancto Bartholomseo Apostolo ad fidem converses, post mille, et eo amplius annos septenarium numerum Sacramentorum a Romano Pontifice tandem accepisse. Ubi mentitur. In primis cum dicit, hunc numerum tentatum a Concilio apud Graecos, quasi dicere velit, conatos fuisse Patres id persuadere Graecis, sed non potuisse. At in toto Concilio, nihil omnino de numero Sacramentorum cum Graecis actum esse, ex ipso Concilio, quod exstat Graece, et Latine, perspicuum est. Imo instructio haec Armenis data est toto approbante Concilio, paulo ante ejus dissolutionem, ut ibidem legimus in decreto Eugenii IV, ubi hmc ipsa institutio habetur. Ex quo intelligimus, Graecos idem omnino cum Latinis semper sensisse de numero Sacramentorum: alioqui Graeci non tam facile sine ulla quaestione instructionem approbassent. Quod etiam confirmari potest testimonio Hieremiae Patriarchae Constantinopolitani, qui in ea censura quam edidit ad errores Lutheranorum, septem Sacramenta ab ipsis etiam Graecis numerari recipique testatur. Sic enim loquitur cap. 7. in ea item Catholica Ecclesia septem divina Sacramenta esse, Baptismum,

Sacri unguenti unctionem, sacram Communionem, Ordinem, Matrimonium, Poenitentiam, Extremam unctionem.

Secundo mentitur Kemnitius, cum dicit, obtrusum fuisse Armenis hunc numerum Sacramentorum, cum eum ignorassent per annos mille, et amplius. Nam (ut in decreto Eugenii legimus) ante unionem Armenorum cum Latinis, collationes factae sunt inter eos de fide Trinitatis, et Incarnationis, et Sacramentorum, et inspecti libri utriusque nationis, et tum demum praescripta formula instructionis: Quare non obtrusa fuit, sed post maturam discussionem, ab eis accepta: et sane non tam facile accepissent, nisi vidissent conformem esse antiquis libris, et ritibus "Ecclesiae suae. Adde quod in eadem instructione traditur Armenis doctrina de tribus personis divinis, et de duabus Christi naturis. Ut igitur Kemnitius dicit, obslrusum illis numerum septem Sacramentorum, cur non dicit etiam obtrusum numerum personarum divinarum, et naturam Christi.

Tertium testimonium est Concilii Tridentini sess. 7. canon. 1. ubi additur anathema negantibus septem esse vera et propria Sacramenta; quod testimonium etiamsi nullum haberemus aliud, deberet sufficere. Nam si tollamus auctoritatem praesentis Ecclesiae, et praesentis Concilii, in dubium revocari poterunt omnium aliorum Conciliorum decreta, et tota fides Christiana. Semper enim haec fuit consuetudo apud Christianos, ut exortas controversias definirent Episcopi, qui tunc vivebant. Et praeterea omnium Conciliorum veterum, et omnium dogmatum firmitas pendet ab auctoritate praesentis Ecclesiae. Non enim habemus testimonium infallibile, quod Concilia illa fuerint, et legitima fuerint, et hoc aut illud definierint, nisi quia Ecclesia, quae nunc est, et errare non potest, ita sentit, et docet. Quod enim historici quidam meminerint eorum Conciliorum, non potest parere fidem, nisi humanam, cui potest subesse falsum.

Idem' probatur ex congruentiis.

Catholici Docto res confirmare solent septenarium Sacramentorum numerum variis congruentiis. Prima est a similitudine vitee spiritualis, et corporalis. Siquidem in vita corporali quaedam requiruntur ex parte hominum singulorum, quaedam ex parte totius Reipublicae. Ex parte hominum singulorum requiruntur tria per se, generatio, augmentatio, et nutritio; et duo per accidens, remedium contra morbos, si contingat hominem aegrotare: et remedium contra reliquias morbi, ut perfecte convalescat. Ex parte Reipublicae requiruntur duo. Primo parentes, qui propagent vitam corporalem hominum. Secundo Principes, et Magistratus, qui eam ordinent, et regant. Eodem igitur modo in vita spirituali. Primo, requiritur regeneratio, quae est per Baptismum. Secundo, aiigmentatio, per Confirmationem. Tertio, nutritio, per Eucharistiam. Quarto, remedium, contra morbos, si contingat regeneratum peccare, per poenitentiam. Quinto, remedium contra reliquias peccatorum, per Unctionem extremam. Sexto, ex parte Reipublicae, Matrimonium, quo propagentur homines ad cultum Dei deputandi. Septimo, Ordo sacer, quo regantur, et gubernentur.

Secunda ratio ex numero peccatorum, et vulnerum. Nam Baptismus est praecipue contra originale. Poenitentia contra actuale mortale, Unctio extrema contra reliquias peccatorum, Confirmatio contra infirmitatem, Eucharistia contra malitiam, Matrimonium contra concupiscentiam. Ordo contra ignorantiam.

Tertiaralio ex numero virtutum, Baptismus respondet fidei, Confirmatio spei, Eucharistia charitati, Poenitentia justitiae. Unctio extrema fortitudini, Ordo prudentiae, et Matrimonium temperantiae.

Quarta ratio ex celebritate numeri septenarii in expiationibus. Vide Exod. XXIX, Lex. IV, et VIII, XIII, XIV, XV, XVI, XXIII, Num. XIX Deut. XV, II Paralip. XXIX. Job ult. ubi semper videbis in expiatione offerri septem animalia, vel septem diebus, vel septies aspergi sanguinem etc. Unde

etiam IV Reg. V, Naaman septies jussus est lavari ad purgandam lepram. Vide S. Thomam in IV. dist. 2. quaist. t. 3. par. quaest. LXV. art.l. et contra Gentes lib. IV. cap. 58.

Sed Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 16. 17. et 18. tria dicit de his rationibus. Primo affirmat, esse fundamenta principalia, et demonstrationes nostrae sententiae: « Haec sunt, inquit, demonstrationes, haec fundamenta, quibus septenarius numerus Sacramentorum in Ecclesiam invectus et receptus fuit a scriptoribus Scholasticis. » Secundo dicit, has demonstrationes nihil valere, quia alioqui probaremus etiam septem fuisse Sacramenta in lege veteri: nam etiam tunc erant virtutes, et peccata, et vita spiritualis, et corporalis. Tertio dicit, si ex numeris celebratis in scriptura numerus Sacramentorum desumi debeat, posse probari tria esse Sacramenta, vel etiam duodecim, aut plura, quia multi sunt numeri celebres, et sacri in Scripturis.

Sed haec levia sunt. Nam in primis nullus Theologorum dixit, ista esse fundamenta, et demonstrationes, sed solum congruentias supposita fide. Id enim Scholastici facere solent, ut ea, qute ex fide habemus, ostendant etiam non repugnare rationi, sed illi potius esse conformia. Nec tamen argumentum Kemnitii concludit, oportuisse nimirum etiam in veteri lege esse Sacramenta septem. Nam Sacramenta vetera (ut supra ostendimus) non erant instituta ad perficiendum hominem in vita spirituali, nec ad remedium peccati, excepta Circumcisione; sed solum ad significanda mysteria Christiana, et alios quosdam fines: nostra autem sunt instituta in remedium peccati, et ad justificandum, et perficiendum hominem in vita spirituali, ut ex Scripturis apertissime deducitur. Itaque congruentiae illae rectissime se habent, si applicentur nostris Sacramentis, non autem si applicentur veteribus. Denique illa ratio Kemnitii de variis numeris in Scriptura celebribus, nihil concludit. Nam ratio Catholicorum sumitur ex numeris, quae significabant expiationem peccatorum, non autem ex quibuscumque numeris. Porro in Scriptura, ita frequens est numerus septenarius in expiationibus, ut tota Scriptura clamare videatur, futurum aliquando fuisse tempus, quo septem insignia, et efficacissima remedia darentur a Deo in expiationem peccatorum.

Solvuntur objectiones.

Restat utobjectiones adversariorum diluamus, quae sunt partiin ex Scriptura, partim ex Patribus, partim ex ratione. Primum igitur ex Scriptura tria proferunt argumenta. Primum negativum, quia Scripturae nusquam tradunt septem esse Sacramenta. Secundum affirmativum, quia Scripturae duo tantum Sacramenta esse docent. Nam Joan. XIX. ex latere Christi fluxerunt sanguis et aqua, id est, (ut exponunt Chrysostomus, Cyrillus, et Theophylactus eum locum, et Damascenus lib. IV. de fide cap. 10. et Augustinus lib. II. de symbolo cap. 6. ettract, 9. in Joannem, et alii.) Eucharistia et Baptismus. Tertium, quia Scripturae non solum non ponunt septem, et ponunt tantum duo, sed etiam negant esse septem. Nam Apocal. XVII, Angelus vocat Sacramentum bestiam, quae septem capita habebat; ex quo significari videtur septenarium numerum Sacramentorum ad Antichristum pertinere, qui per eam bestiam designatur. Haec sunt argumenta Kemnitii ex Scriptura, quae ipse habet in 2. par. Exam. pag. 18. et 50. Sed haec levia sunt.

Ad Primum supra respondimus, Scripturam neque septem, neque duo, neque tria, usquam expresse numerare.

Ad Secundum, locus ille Joannis non male ita exponi potest, ut significentur per sanguinem, et aquam, Eucharistia, et Baptismus, ut exponunt fere Graeci omnes, sed non propterea excluduntur caetera Sacramenta. Solum enim duo posita sunt, quia sunt illa magis communia, et magis principalia, et ex illis poterat idem judicium de caeteris fieri. Sicut etiam Hebr. VI, Paulus duo tantum ponit Sacramenta, Baptisma, et manuum impositionem, id est, Confirmationem: Non rursum jacientes fundamentum pcenitentice ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, Baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum. Ubi per manuum impositionem intelligunt Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, OEcumenius, et alii Confirmationem, quae dabatur post Baptis¬

mum, nec meminit Eucharistiae, quae simul dabatur (ut etiam modo datur cum baptizantur adulti) cum Baptismo, et Confirmatione.

Dico tamen Secundo, non esse necessarium sequi illam expositionem Gra*eorum de sanguine, et aqua. Alii enim aujue magni expositores aliter exponunt. Cyrillus, Catechesi 3 et Hieronymus in epist. 83. ad Oceanum, intelligunt per sanguinem, et aquam, significata esse duo Baptismata, unum in sanguine, id est, Martyrium, aliud in aqua. Ambrosius lib. X. in Lucam cap. 103. et Leo epist. 4. et Augustinus, ac Beda in cap. XIX Joannis, intelligunt per sanguinem, redemptionis pretium, per aquam, Baptismum. Et heec videtur maxime litteralis expositio, ut nimirum intelligamus ex Christi latere fluxisse, Baptismum, qui omnem suam vim habet ex Christi sanguine. Nam ideo non dixit: Exivit aqua, et sanguis, ut ordo postulabat, si ageretur de Baptismo, et Eucharistia, cum baptismus prtecedat Eucharistiam; sed dixit: Exivit sanguis, et aqua, id est, pretium, et applicatio illius pretii. Quod etiam confirmatur ex illo I Joan. V: Hic est, qui venit per aquam, et sanguinem, Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua, et sanguine. Ubi videtur ipsemet Joannes explicare mysterium, quod posuerat, Joan. XIX. et simul ostendere differentiam inter Baptismum Christi, et Joannis, quod Joannes venerit in aqua solum, id est, Baptismum attulerit non efficacem. At Christus attulerit Baptismum efficacissimum, cum aquam dederit sanguini admistam.

Ad Tertium respondeo, blasphemum esse Kemnitium, cum Sacramenta Christi capita bestiae esse dicit. Nam cogitur, velit nolit, ea etiam Sacramenta numerare inter capita bestiae, quae ipse habet pro veris Sacramentis, nimirum baptismum, et Eucharistiam: haec enim sunt ex numero illorum septem. Adde, quod Joannes non dicit septem illa capita esse septem Sacramenta, sed unum Sacramentum: proinde, (si licet nugari) id magis quadraret in Lutherum, qui unum Sacramentum esse dixit, et plura signa Sacramentalia. Denique ipsemet Joannes septem illa capita septem reges interpretatur. Ex quo ruit totum aedificium blasphemiae Kemnitianae.

Jam ex Patribus. Primo, Calvinus lib. IV. Instit. cap. 19. §. 3. dicit, veteres cum loquuntur proprie de Sacramentis, duobus contentos esse, Baptismo, et Eucharistia. Id probat ex Augustino lib. III. doctriri. Christianae cap. 9. et epist. 118. Addit Calvinus probationem. Nam Augustinus solet, ut plurimum quaerere mysteria in numeris: « Imo, inquit Calvinus, in observandis numeris curiosior esse solet, quam necesse foret: et tamen de isto numero septenario Sacramentorum nihil unquam scripsit. »

Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 25. et sequentibus, tria asserit ex Patribus. Primo, si proprie loquamur de Sacramentis, vetustissimos Patres non agnovisse nisi duo, Baptismum, et Eucharistiam. Id probat ex Justino, Apologia 2. ex Irenaeo, ex Tertulliano lib. I. et 4. inMarcionem, et de corona militis, item ex Cyrillo in Catechesibus, ex Ambrosio, in lib. de Sacramentis, et de iis, qui initiantur mysteriis; qui duo auctores ex professo tractant de Sacramentis, et tamen non ponunt nisi duo.

Secundo, affirmat Patres recentiores ponere plura Sacramenta, quam duo, sed pauciora, quam septem, proprie loquendo de Sacramentis^Id probat ex Dionysio, quem dicit a nobis fingi esse Areopagitam, qui in Ecclesiastica hierarchia, quatuor tantum Sacramenta exponit, Baptismum, Eucharistiam, Confirmationem, et Ordinem. Item ex Gregorio can. multi saecularium 1. q. 1. apud Gratianum, qui tria ponit, Baptismum, Chrisma, Eucharistiam. Jtem ex Rabano, et Paschasio de coena Domini. Denique ex incerto Auctore, qui sub nomine Cypriani, scripsit de operibus Cardinalibus Christi. Is enim in sermonibus de coena Domini, de ablutione pedum, et de Chrismate, pauciora ponit, quam septem.

Tertio affirmat, Patres, cum largo modo de Sacramentis loquuntur, plura numerare, quam septem; et probat ex variis locis Augustini. Ex quibus omnibus colligitur, neque proprie, neque improprie loquendo Sacramenta esse septem apud veteres, sed vel pauciora, vel plura.

Respondeo primum ad haec omnia, nullum ex Patribus scripsisse unquam Sacramenta non esse septem; aut esse tantum duo, vel fria, sed solum ad suum propositum mentionem fecisse aliquorum Sacramento¬

rum, de aliis nihil dixisse. Non autem pugnant cum Theologis, qui septem asserunt Sacramenta, ii qui neque septem esse negant, neque dicunt tantum esse duo, vel tria. Adde quod iidem Patres in multis locis unius tantum Sacramenti mentionem faciunt: in aliis locis nullius. Quare secundum Kemnitii Dialecticam, oporteret colligere unum esse Sacramentum, aut etiam nullum. Satis igitur esse debet, quod Patres in variis locis, aut certe varii Patres ejusdem retatis omnium septem Sacramentorum alicubi meminerint, ut nos supi’a ostendimus. Hac solutione praemissa respondeo etiam ad singulos Putres.

Ac primum ad Augustini testimonia a Calvino citata, dico, Augustinum in illis duobus locis non dicere esse tantum duo, sed ponere duo, loco exempli. Id quod patet ex iisdem locis. Nam lib. III doctrinae Christianae, c. 9. sic habet Augustinus: « Pauca pro multis, eademque factu facillima, et intellectu augustissima, et observatione castissima ipse Dominus, et Apostolica tradidit disciplina, sicuti est Baptismi Sacramentum, et celebratio corporis et sanguinis Domini. » Ubi vides particulum (sicuti) aperte indicare ista esse exempla. Sic etiam in epist. 118. ubi Augustinus dixit, nos habere Sacramenta numero paucissima, significatione praestantissima, observatione facillima, subjungit: « Sicuti est Baptismus, et communicatio corporis Domini, etsi quid aliud in divinis litteris commendatur. » Ubi etiam vides exempla esse, et indicare etiam plura esse, quam duo; quod clarius repetit in Psalm. C1II, concione 1. in illa verba: Qui tegit aquis superiora ejus. « Respice, inquit, ad munera ipsius Ecclesiae, munus Sacramentorum in Baptismo, in Eucharistia, in caederis sanctis Sacramentis. » Et in epist. 119. ad eumdem Januarium, c. 7; « Ad celebrationem, inquit, Sacramentorum utimur de sensibilibus rebus, aqua, frumento, vino, et oleo. » Ubi vides numerari materias omnium Sacramentorum, excepta Poenitentia, et Matrimonio, quae duo non habent ullam materiam consecratam.

Adde quod Augustinus etsi in quibusdam locis non meminerit, nisi duorum, tamen alibi expresse ponit plura; et praesertim de Confirmatione, et de Ordine affirmat illa esse Sacramenta, sicut est Baptismus, lib. II

contra litteras Petiliani, c. 104. et lib. II contra epist. Parmeniani, c. 13. Mentitur igitur Calvinus impudenter, cum dicit, Augustinum duobus tantum Sacramentis esse contentum.

Ad Confirmationem retorqueo argumentum in auctorem. Nam si S. Augustinus tantum duo Sacramenta esse credidit, et erat curiosior, quam oporteret in mysteriis numerorum; cur non indicavit, quae mysteria lateant in binario numero Sacramentorum? Praeterea non est verum, S. Augustinum tam curiosum fuisse, ut dicit Calvinus, in mysteriis numerorum. Non enim ignorabat esse duodecim articulos fidei, tres virtutes Theologicas, decem praecepta decalogi, et alia id genus multa, de quorum tamen numerorum mysteriis, nihil Augustinus scripsit. Sic igitur neque scripsit de mysteriis septenarii numeri Sacramentorum, ne Calvinus nimis eum curiosum in his rebus appellaret.

Yenio ad loca citata a Kemnitio. Ad locum Justini Respondeo, Justinum in Apologia illa tantum meminisse duorum Sacramentorum, quia id requirebat argumentum illius operis: respondet enim iis, quae objiciebantur a Gentilibus. Gentiles autem duo quaedam objiciebant. Primo, quod Christiani essent athei, quia non colebant Deos. Secundo, quod in suis conventiculis multa turpia, et scelerata agerent, ac praecipue, quod humanas carnes vorarent, et ideo ad suam Synaxiin non admitterent ullos praeter suos. De quibus calumniis vide etiam Tertullianum in Apologetico, Athenagoram in Apologia, et Minutium in Octavio. Justinus igitur ad illa duo respondet, et ideo in maxima parte Apologiae tractat de fide, ac docet, Christianos non esse atheos, cum colant tres divinas personas, et praeterea venerentur Angelos etc. Deinde in altera parte tractat de Synaxi, et obiter meminit Baptismi, ut doceat solis baptizatis licere interesse Synaxi; et breviter exponit quid Christiani agant singulis Dominicis diebus in sua Synaxi, ubi necessario disserere debuit de Eucharistia, quia hoc mysterium praecipuum est in Synaxi, et de hoc potissimum male audiebant Christiani; putabantur enim vesci carnibus alicujus pueruli. De aliis Sacramentis non fuit opus, ut quidquam diceret, quia illa partim erant ignota Gentilibus, partim sine calumnia exercebantur.

Ad Irenaeum Respondeo, Irenaeum num-

quam instituisse disputationem de Sacramentis, sed pro locorum opportunitate modo meminisse unius, modo alterius. Nam lib. I, c. 9. tractat de Eucharistia, refellens deliramenta Marci cujusdam circa Eucharistiam, c. 18. tractat de Baptismo refellens deliramenta aliorum ejus temporis hmrcticorum circa Baptismum. Rursus lib. 1Y, c. 32, 33 et 34. tractat de sacrificiis legis veteris et nova?, et ideo simul agit etiam de Eucharistia. Item lib. I, c. 2. tractat de poenitentia, et lib. III, c. 4. meminit Confessionis. Neque obstat, quod rion vocet Poenitentiam Sacramentum: nam nec Baptismum, aut Eucharistiam vocat Sacramenta.

Ad Tertullianum idem dici posset; non enim instituit usquam disputationem de Sacramentis: sed praeterea perspicue distinguit in libro de resurrectione carnis quatuor diversa, Baptismum, Chrisma, Eucharistiam, Ordinationem. Neque valet glossa Kemnitii, quod Tertullianus Chrisma, et manus impositionem non faciat nova Sacramenta, sed velit esse caeremonias Baptismo annexas. Nam Tertullianus distinguit illa quatuor, et tribuit singulis proprios effectus. Et praeterea, si de caeremoniis Baptismi ageret, non poneret manus impq|jtionem post Eucharistiam.

Sed videamus loca a Kemnitio adducta. Primo, adfert librum primum in Marcionem. Sed locus ille pro nobis est: non enim dicit in eo libro usquam duo esse Sacramenta, sed dicit in Sacramentis Deum uti voluisse aqua, pane, et oleo; quae sunt materiae, quae consecrantur in quinque Sacramentis. Nec meminit Tertullianus aiiorura duorum, quia solum volebat ostendere, Deum nostrum esse verum Creatorem elementorum, et adiarum rerum sensibilium, contra Marcionis errorem, qui id negabat. Id autem probat egregie; quia si res istas creasset alius Deus, non eis uteretur Deus noster in Sacramentis suis.

Secundo, adducit librum quartum contra Marcion. ubi in margine ad num.51. estannotatio B. Rhenani: « Baptismus, et Eucharistia, duo Sacramenta primitivae Ecclesiae. » Quae annotatio Komnitium decipit: non enim eo loco Tertullianus dicit tantum esse duo ista Sacramenta, sed reprehendit Marcio* nem, quod ad haec Sacramenta non admitteret, nisi eos, qui damnabant conjugium.

Tertio, adducit librum de corona militis,

ubi etiam non nominantur, nisi Baptismus, et Eucharistia. Sed non advertit Kemnitius in eo libro non agi de Sacramentis, sed de caeremoniis Ecclesiae, quae non habentur ex Scriptura, sed ex traditione. Unde ibi enumerat varias traditiones circa haec Sacramenta; et ne putaremus non esse alia Sacramenta, vel alias caeremonias, addit: « Harum, et aliarum ejusmodi disciplinarum, si legem postulas Scripturarum, nullam invenies; traditio tibi obtenditur auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix. »

Ad Cyrillum, et Ambrosium dico duo. Primo, falsum esse eos duo tantum Sacramenta agnoscere: uterque enim in libris a Kemnitio citatis, meminit Chrismatis, tamquam Sacramenti a Baptismo, et Eucharistia distincti; ut patet ex Cyrillo Gateches. 3. et ex Ambrosio, lib. III. de Sacramentis, cap 2. et de iis qui mysteriis initiantur, cap. 7.

Secundo, dico non esse mirum, si isti auctores in his libris de tribus tantum Sacramentis tractant: scribunt enim ex professo ad Catechumenos, et eos instruunt de his rebus, quae fiunt tempore Baptismi. Porro cum baptizantur adulti, tria Sacramenta eodem die illis ministrantur, Baptismus, Confirmatio, et Eucharistia: id quod certum est, tum ex praxi, quae hodie est in Ecclesia, tum ex libris citatis Ambrosii, ubi totum ordinem Baptismi, et rerum consequentium describit. Unde Amphilochius in vita S. Basilii, ita de illius Baptismo scribit:

« Baptizavit, inquit, Episcopus Maximinus Basilium, etEubulum, atque ungens eos sancto Chrismate, tradidit eis vivificam communionem. »

Ad Dionysium Areopagitam dico, eum. tantum disserere in eo libro de Ilierarchia Ecclesiastica, ut ipsum nomen indicat, ac de solemnibus actionibus llierarchise, id est, Episcopi. Itaque tractat de Baptismo, et Eucharistia, quae solemni ritu Episcopus administrare solet. Item de Consecratione olei, de Ordinatione clericorum, quae a solis Episcopis fieri possunt: caetera tria omisit. Nam extrema unctio, privatim a presbytero confertur: Matrimonium non eget, quoad essentiam suam, ministerio Sacerdotum, tametsi praesentia Parochi ex decreto Concilii Tridentini omnino requiratur: et benedictio, quam novis nuptis dare solet Ecclesia, a presbytero privatim celebretur. Denique Poenitentiam solemniter quidem olim Epis¬

copi imponebant, et deinde in sancta hebdomada pcenitentes absolvebant: sed videtur id coepisse post Apostolorum mortem, cum peccata multiplicari coepta essent Quare hoc potius est argumentum antiquitatis horum librorum. Nec tamen ignoravit Dionysius Sacramentum Poenitentiae, cum ejus meminit in epist. ad Demophilum.

Ad Gregorium dico, verba illius Canonis non videri Gregorii, nec enim in ejus operibus inveniuntur: exstant autem apud Isidorum, lib. VI Etymologiarum, c. 19. sed cujuscumque sint, non ponit ille auctor, nisi exempla quaedam.

Rabanus in libris de institutione Clericorum, tractat de Sacramentis omnibus, quae conveniunt Clericis, lib. 1, c. 6. de Ordine, ibidem, c. 24. de Baptismo, Confirmatione, et Eucharistia, lib. II, c. 29. de Poenitentia, ibidem, c. II. de Extrema unctione. Matrimonium solum omisit, quia ad Clericos non pertinet.

Paschasius in libro de coena Domini, quid mirum, si non tractet nisi de Eucharistia, cum hoc solum requirat argumentum illius libri? Denique Cyprianus, seu quicumque sit auctor sermonum de operibus Cardinalibus Christi, non meminit omnium Sacramentorum; quia solum explicat mysteria, quae Ecclesia recolit vel celebrat in die Coena! Domini; quae sunt Eucharistia, ablutio pedum, reconciliatio poenitenlium, et confectio Chrismatis. Vide sermones de coena Domini, de ablutione pedum, et de Chrismate. Ad alia loca Kemnitii nihil opus est respondere: fatemur enim Sacramenta largo modo sumpta esse plura quam septem.

Ultimodoco Kemnitius argumentatur ex ratione, ac probat duo tantum esse Sacramenta, quia duobus tantum convenit definitio Sacramenti. Sed ut hoc possit efficere, fingit sibi novam definitionem, eamque longissimam: tot enim particulas in ea posuit, quot sufficere videbantur ad excludenda quinque Sacramenta. Sed hanc definitionem nos supra diligenter refutavimus in disputatione de definitione Sacramenti.

De ordine, et comparatione Sacramentorum novae legis inter se.

Unum hoc superest ad finem quaestionis de numero Sacramentorum, ut eorum etiam ordinem ostendamus. Est enim unus ex Lutheranorum erroribus, non esse unum Sacramentum alio praestantius: ita enim loquitur Lutherus in lib. de instituendis ministris ad Pragenses: « Unum Sacramentum altero dignius esse non potest, cum eodem verbo Dei omnia constent. » Quod idem majori ratione dicere coguntur Calvinistse, qui cum in Eucharistia non ponant Christi corpus, nisi tropice, non est ulla ratio, cur eam Baptismo anteponant. Sed nec Lutherani rationem habent, cur Eucharistiam anteponant Baptismo. Etsi enim fatentur in pane esse verum Christi corpus, tamen idem corpus Christi coguntur eodem modo ponere in aqua Baptismi, cum ubique illud ponant. Sicut etiam non est ratio, cum eumdem effectum utrique Sacramento tribuant, nimirum obsignare promissiones ad alendam fidem.

Contra hunc errorem posuit Concilium Tridentinum sess. VII, can. 3. in quo dicitur anathema iis, qui septem Sacramenta novae legis paria faciunt. Circa quem Canonem, et totam hanc rem, pauca quaedam notanda sunt. Primum est, Calvinum in Antidoto, et Kemnitium in Examine II. par. pag. 73. et sequentibus, omnino dissimulasse statum quaestionis praesentis, et rem totam ad jocum, et calumnias vertisse. Nam uterque dicit hunc canonem a se maxime servari, cum ipsi non faciant paria septem Sacramenta, imo tantum discrimen ponant inter Baptismum, et Eucharistiam ab una parte, et caetera quinque ab altera, ut priora duo Christi institutionem esse dicant, reliqua vero hominum inventa. Sed hoc (ut dixi) est dissimulare statum quaestionis. Concilium enim cum dicit anathema iis, qui septem Sacramenta faciunt paria, non vim facit in numero septenario, sed in ratione Sacramenti: hic enim est sensus canonis: Si quis Sacramenta novae legis, quae in I. can. septem esse diximus, paria facit, ita ut non

sit unum alio dignius, anathema sit. Esse autem hunc sensum patet, tum quia Concilium suis canonibus Lutheranorum errores damnat; error autem Lutheranorum non est, quod parem faciant Baptismo Confirmationem, aut aliud ejusdem generis eorum, quae ipsi non habent pro Sacramentis, sed quod inter Baptismum, et Eucharistiam discrimen dignitatis non ponant; tum etiam id patet ex ipso Concilio. Nam infra sess. XIII, c. 3. asserit Eucharistiam excellere omnibus aliis Sacramentis, quam corporationem non facit Concilium in aliis.

Nota secundo, Kemnitium dissimulata vera causa hujus canonis, alias quasdam ponere, nimirum quod Concilium renovare voluerit antiquam contumeliam, quod scilicet Chrisma praestet Baptismo. Item quod Ordinis Sacramentum antecellat caeteris, quia secum adfert pingues praebendas. Denique quod Ordinis Sacramentum tanto sit excellentius conjugio, ut simul cum eo manere non possit. Sed ista omnia merae calumniae, ac merae nugae sunt auctoribus suis dignissimae. Nam Concilium, ut dixi, praecipue intendit damnare errorem Lutheranorum de paritate Baptismi et Eucharistiae: atque ad hoc respondere debuissent isti censores. Neque dicimus Sacramentum Ordinis pugnare cum Matrimonii Sacramento, sed actum Matrimonii habere aliquid indecens in sacerdote. Nam si laici continere debent ab uxore ad tempus causa orationis I. Corinth. VII. certe actus conjugii impedit orationem, et multo magis sacrificium. Alioqui veros conjuges, sed continentes, ordinamus sacerdotes.

Nota tertio, Sacramenta septem, licet sint ejusdem generis, et proinde omnia vere, et proprie Sacramenta: tamen differre specie, et secundum varias rationes nullum esse, quod alicui alteri non praestet. Nam Baptismus excellit omnibus, quoad effectum remittendi peccata: nam remittit peccatum originale, quod nullo alio Sacramento remittitur: item remittit omnia actualia, et omnem poenam eis debitam, quod non faciunt Sacramenta caetera.

Confirmatio excellit omnibus, et ipsi etiam Baptismo (etiamsi nolint Lutherani) quoad effectum gratiae ad bene operandum. Nam in eo Sacramento confertur plenitudo Spiritus sancti, et est Confirmatio quaedam perfectio, et consummatio Baptismi: praesupponit enim totum effectum Baptismi, et superaddit gratiam copiosiorem. Unde Apostolis dicitur Luc. ult: Sedere in civitate, donec induamini virtute ex alto. Et ante Confirmationis effectum, quam acceperunt in die Pentecostes, licet baptizati essent, timidissimi erant, ita ut omnes in passione fugerent; postea vero accepto Spiritu sancto, facti sunt robustissimi. Quare Cyprianus lib. II. epistol. 1. et Cornelius in epist. ad Fabium apud Eusebium lib. VI. hist. cap. 33. non timuerunt dicere non esse plane sanctificatos, nec perfectos Christianos, qui carent Sacramento Chrismatis; etiamsi hanc vocent Calvinus et Kemnitius veterem contumeliam.

Eucharistia excellit omnibus, quoad ipsam substantiam Sacramenti. Nam caetera constant ex re sensibili, et virtute quadam agendi sibi a Deo communicata per motum: at Eucharistia non solum virtutem quamdam operativam, sed ipsum Christum auctorem illius virtutis vere continet.

Poenitentia excellit caeteris necessitate, solo Baptismo excepto, cum quo est illi haec excellentia communis.

Extrema unctio aliquo modo excellit Poenitentia?, quoad effectum gratiae, sicut Confirmatio Baptismo. Nam praesupponit totum effectum poenitentia?, et superaddit gratiam copiosiorem, quae non solum posset delere omnia peccata si adessent, sed etiam tollit reliquias peccatorum.

Ordo excellit omnibus, excepta Confirmatione, ratione ministri; nam solum ab Episcopo conferri potest. Imo etiam videtur excellere in hac re Confirmationi. Nam Confirmatio aliquando ex dispensatione confertur a simplici sacerdote: Ordines autem sacri, ac praesertim- Sacerdotium, numquam nisi ab Episcopis conferuntur. Praeterea Ordo ca?teris pra?stat, quoad aliquid sibi proprium, quia constituit homines in gradu sublimiore, quam sint caeteri Christiani, non (ut nugatur Kemnitius) quia praebendas pingues secum adfert.

Denique Matrimonium excellit significatione: significat enim Christi unionem cum Ecclesia: Unde ab Apostolo magnum Sacramentum appellatur Ephes. V.

Nota quarto, simpliciter Eucharistiam omnibus excellere: nam ejus excellentia est in ipsa Sacramenti substantia. Et praeterea est hoc Sacramentum consummatio omnium

Sacramentorum, unde etiam post singula conferri solet, quando ea traduntur adultis: de qua re alibi dicendum erit.

Nota quinto, ordinem, quem servat Concilium in Sacramentis numerandis, non esse ordinem dignitatis, sed primo poni quinque, quae ad omnes pertinent, deinde duo, qua? non ad omnes: et quidem in primis quinque servari ordinem temporis, quo ex natura sua sumi deberent. Primo enim datur Baptismus. Secundo Confirmatio. Tertio Eucharistia: hic enim ordo servatur cum baptizantur adulti, et est ordo naturalis. Quarto datur Poenitentia, si contingat peccare post Baptismum. Quinto Extrema unctio in fine vitae. Post ista quinque, quae sunt omnibus communia, ponuntur alia duO, quae non conveniunt omnibus, Ordo, et Matrimonium; et quidem prius Ordo, quam Matrimonium, quia Ordo est excellentior: hic enim non debuit haberi ratio temporis, cum non conjungantur haec duo Sacramenta in uno homine, nisi per accidens.

Chapter 35 of 36