Praefatio
Haereticos homines, ut est apud Isaiam prophetam cap. XIX. spiritu vertiginis agilari, et tamquam Babylonicae turris aedificatores, sic inter se linguis, et moribus esse divisos, ut alius alium non agnoscat, nulla re magis, quam disputatione Sacramentaria comprobatur. Etenim cum de Sacramentis agitur, sive nomen, sive natura, sive numerus, sive efficacitas, sive quid aliud in controversiam adducatur, non modo inter se acerbissimis contentionibus altercantur, sed etiam ita inepte, atque absurde plerumque disputant, ut de stultitiae palma contendere; vel de gloria imperitiae dimicare velle videantur. Et quoniam praefationem a nobis solito pleniorem, ac jucundiorem novi hujus Gymnasii amplitudo, nova studiorum auspicia, novi auditorum concursus, ipsae propemodum sedes, ac parietes postulare videntur, non mediocriter laetor, hoc se mihi hodierna die ad disputandum argumentum obtulisse. Disserendum est enim de haereticorum hujus temporis vanitate, et levitate, idque in re Sacramentaria, id est, summis, gravissimisque nostrae fidei controversiis. Quae sane disputatio nec jucunditate vacua esse poterit, cum spectaculum furiosorum inter se, et cum sanis concertantium exhibeat, nec sua etiam utilitate privabitur, cum hoc exemplo luculenter ostendat, in quas errorum tenebras incidant, quaeque ad praecipitia absurdissimarum baereseon ruant, qui semel a praeclarissima munitissimaque Catholicae veritatis arce recesserint.
Principio igitur cum Sacramenti vocabulum in quaestionem apud Haereticos nostros venisset, et Martinus Lutherus in Babylone sua eam vocem haud multum sibi probari significasset, continuo discipuli ejus, qui Lutherum, non ut^ hominem quemdam vulgarem, sed ut novum Prophetam de coelo lapsum, suspiciebant, ejusque non sententias tantum, sed etiam nutus tamquam oracula observabant, Sacramenti nomen aperte improbai’e, ac repudiare coeperunt. Itaque Andreas Carolstadius in lib. de Imaginibus et Sacramentis, Sacramenti nomen palam oppugnavit. Philippus Melanchton in Jocis primum editis, capite de signis: « Quae, inquit, alii Sacramenta nos signa appellamus, quod si signi nomen displicet, appel¬
les »; Zwinglius in lib. de vera et falsa religione: « Vocem istam, inquit, Sacramenti, magnopere cuperem Germanis numquam fuisse receptam. » Calvinus, ut c*teris gravior et sapientior videatur, etsi nomen hoc parum probet lib. IV. Institut. cap. 14. non tamen existimat operae pretium, de nomine litigare. Non diu post exorta inter Lutherum, et Sacramentarios gravissima simultate, cum animadverteret Lutherus Sacramenti nomen vehementer Sacramentariis improbari; probare ipse coepit, acerrimeque tueri, ac propugnare, ut ex eo libro cognosci potest, quem contra Andream Carolstadium scripsit: quem quidem Andream, aureum aliquando amicum suum, in Absalonem et Judam postea conversum misere deplorat.
Lutherum opinione mutata, Sacramenti vocabulum defendentem, secutus est ejus Achates, Philippus Melanchthon, qui in locis posterius editis, Sacramenti nomine passim utitur; Secuti etiam caeteri, qui proprie Lutherani dici, atque a Sacramentariis distingui volunt, Brentius, Tilmannus, Kemnitius, et alii.
Sed audite, si placet, quibus argumentis Sacramenti nomen vel oppugnet Carolstadius, vel defendat Lutherus: « Non placet, inquit ille, vox ista; neque enim Deus in sacris litteris usquam imperavit, ut ejusmodi voce uteremur; nec licet in rebus divinis usurpare nomina, qua3 Deus non jussorit usurpari. » Contra, Lutherus: <t Imo vero, inquit, placet vox ista; nec enim Deus in sacris litteris usquam prohibuit, ne ejusmodi voce uteremur: et quis tandem es, Carolstadi, ut te ponas loco Dei, et nobis prohibeas, quod ille non pi’oliibuit? » Uter ineptior, Auditores? Nam si non licet in rebus divinis his vocibus uti, quas Deus in sacris litteris non instituit, indicet nobis Carolstadius, ubinam legerit in Scripturis Trinitatem, essentiam, personas, ogoouo-tov, aliaque id genus, quae trita sunt, et pervulgata, non magis apud Catholicos, quam apud ipsos haereticos Sacramentarios? et si non licet Baptismum et Eucharistiam vocare Sacramenta, quod Deus non jusserit ita vocari, cur ipsi Baptismum et Eucharistiam signa, symbola, tesseras, lypuytiv.f appellant? Neque enim locum indicare poterunt in Evangelio, vel in Apostolo, ubi ejusmodi vocibus, vel Baptismus, vel Eucharistia nominetur. Sed nec Lutheri ratiocinatio multo plus habet ponderis, aut soliditatis. Etenim si prohibere non licet ea vocabula, quae Deus in sacris litteris non prohibuit; non igitur prohibeantur Ariani Filium Dei dicere htpovom Patri: sinantur Macedoniam Spiritum sanctum vocare creaturam: liceat Michaeli Serveto Verbum adernum definire, idealem rationem Christum hominem repraesentantem: liberum sit Valentino Gentili Deum Patrem essentiatorem, Deum Filium essentiatum nominare; concedatur denique, ut alia praetermittam, novis Samosatenis, ut vocent imagines Trinitatis, Cerbei’Os tricipites, et tricorporeos Geriones: siquidem nihil horum in sacris litteris Deus prohibuisse legitur.
Quanto gravius, maturius, sapientius Ecclesia Catholica nomen Sacramenti retinet, quod eam vocem aptissime quadrare intelligat in Baptismum, et Eucharistiam, aliaque ejusdem generis sacra mysteria; quodque eadem voce usos esse videat Tertullianum, Cyprianum, Lactantium, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, et quotquot jam inde ab initio Christiani nominis, de sacris nostrae fidei rebus Latine scripserunt? Sed de nomine satis multa. Ad Sacramenti naturam, atque vim accedamus.
Scriptores Catholici tanta consensione docent, ac semper docuerunt, novae legis Sacramenta instrumenta quaedam esse nostrae justificationis, ut id etiam adversariorum nostrorum testimonio comprobetur. Sic enim Calvinus loquitur lib. IV. Institut. cap. 14. §. 14: « Magno consensu sophisticae scholae tradiderunt, Sacramenta novae legis justificare, et conferre gratiam, modo non ponamus obicem peccati mortalis. Quae sententia dici non potest quam sit exitialis et pestilens, eoque magis, quod multis ante saeculis magna Ecclesiae jactura, in bona orbis parte obtinuit. » Ikec ille: qui, ut videtis, licet pro suo moro Catholicos, sophistas, et Ecclesiae fidem, pestem, ac perniciem vocet: tamen negare non potuit magnum esse inter Catholicos omnes consensum, ac sententiam nostram multis jam saeculis in bona orbis terrarum parte viguisse: cum de ipsis contra rectissime, verissimeque dicamus, nihil apud eos antiquum, nihil certum, nihil fere ab omnibus communi consensione receptum, sed omnia nova, incerta omnia, eaque brevissimis, atque angustissimis finibus circumscripta. Nam etsi permulti, ac pene innumerabiles hoc tempore longe, lateque grassantur Haeretici, tamen in tot minutissimas sectas sunt ipsi divisi, atque dissecti, ut nullum ferme sit eorum dogma, quod admodum late pateat, quodque non aliqua certa regione definiatur. Sane Martinus Ivemnitius in secunda parte Examinis Tridentini Concilii de Sacramenti natura, et potestate disputans, summam inter suos, id est, Lutheri posteros; ac discipulos, discordiam esse ingenue confitetur. Et vero nimium impudens fuisset, si quod est solis luce clarius, inficiari voluisset. Numerantur enim apud Adversarios, ipso etiam consentiente Kemnitio, ut minimum sex diversae, atque absurdissimae, et inter se pugnantes opiniones, dum aliud somniat Lutherus, aliud sibi fingit Carolstadius, aliud delirant Anabaptistae, aliud Zwinglius, aliud Calvinus, aliud alii comminiscuntur. Inspiciamus paulisper, ac leviter discutiamus ineptias singulorum.
Princeps Lutherus, cum in Babylone, tum in assertione Articulorum, nihil aliud Sacramentum esse voluit, nisi divinum testimonium ad excitandam, vel nutriendam fidem, institutum, quod instar miraculi confirmet, et instar sigilli obsignet promissionem gratiae. Quocirca Sacramenta fere conferre solet cum vellere Gedeonis, cum signo quod Isaias obtulit Regi Achaz, cum aliis ejusmodi miraculis, atque prodigiis, quibus ad faciendam fidem Prophetae, et Apostoli utebantur.
Sed haec sententia tam est absurda, ut nihil fere cogitari possit absurdius. Nam signa, atque prodigia ad confirmandam praedicationem merito adhibentur, cum sint ex se nota, et illustria, neque a praedicatione ulla ratione dependeant: contra autem Sacramenta nullam ex se vim habent, ac ne Sacramenta quidem esse intelliguntur, nisi testimonio verbi confirmentur. Itaque qui a praedicatore divini verbi vel morbos repente curari, vel Daemones verbo pelli, vel caicos illuminari, vel ab inferis mortuos revocari conspiciunt, ipsa miraculi vi tamquam fulgore quodam ita percelluntur, ac prosternuntur, ut vel inviti verbis tanti viri fidem habere cogantur. Qui vero aquis hominem ablui, quod in Baptismo facimus, vident, nihil mirantur, neque facile credunt in ca lotione aliquid sublimius latere, nisi verbo Dei ante crediderint. Quod si non ante Sacramenta suspicere incipimus, quam verbo Dei fidem habeamus: quo pacto, quaeso, fieri potest, ut Sacramentis divina eloquia confirmentur? An non ridiculus esset, qui Ethnico diceret: Ut credas vera esse qua?, dico, amphoram istam aquae super caput tuum effundam? Egregia sane probatio: nisi enim ex Dei verbo disceremus lotionem illam, et illam unctionem ad purgandos animos valere, quis id crederet? quis non rideret? Neque enim id habet aquae natura, ut morbos animi curet, et cordis maculas eluat; sed quidquid in hoc genere potest, ex institutione divina potest, divinam autem institutionem divina eloquia patefaciunt.
Porro comparatio illa, qua verbum diplomati, Sacramentum sigillo ab adversariis passim confertur, tam est inepta, ut nihil ineptius fingi queat; multoque rectius verbum Dei, sigillum Sacramenti, quam Sacramentum, verbi Dei sigillum dici possit. Nam ut sigillum, etiam sine diplomate vim suam habet, atque agnoscitur, et honoratur; diploma sine sigillo non agnoscitur esse diploma, nec vim ullam habet: sic etiam verbum Dei sine testimonio Sacramenti, suam, eamque summam habet auctoritatem; Sacramentum vero sine verbi testimonio, nullam. Non igitur Sacramentum, ut illi volunt, sigillum verbi, sed verbum, sigillum Sacramenti nominari debuisset.
Deinde si Sacramentum, ut Lutherani volunt, nihil est aliud, nisi excitanda?, vel alenda? fidei instrumentum, quorsum infantes, amentes, dormientes interdum in Ecclesia baptizantur? Num ea vis est in Sacramentis, ut iis etiam qui usum rationis non habent, fidem persuadeant? An potius recte docent Anabaptistae solis adultis, sanis, ac vigilantibus Sacramenta prodesse? « Minime vero, inquiunt Lutherani, quin potius graviter errant Anabaptistaj, homines fanatici ac furiosi, dum infantes baptizari prohibent. Nam etsi parvuli alio tempore judicio rationis carent, tamen dum baptizantur, sic in earum mentibus operatur Deus, ut et verbum Dei audiant, et Deum etiam agnoscant, ac diligant; quemadmodum olim S. Joannes in utero matris, Christi praesentiam sensit, et prae gaudio exui tavit. » En vobis quo se miseri praecipitant; nec est omnino locus alius, quo se recipiant: urgent enim vehementer Anabaptistae, et sic undique Lutheranos clausos tenent, ut vel capi debeant, vel in hujus novi erroris foveam sponte cadere. Sed neque ita effugiunt: nam in ista ipsa fovea armato dilemmate obruuntur, atque conficiuntur Lutherani. Vidistis, opinor, aliquando, infantes dum baptizantur, quam refugiant, ejulent, obluctentur Quaero igitur, vel intelligunt quid agant, vel non intelligunt. Si non intelligunt, nec credunt: sinon credunt, perperam baptizantur; et vicerunt Anabaptist». Si intelligunt, sacrilegi sunt, qui sic pervicaciter Sacramenta recusant, nec tam purgantur, quam maculantur. Non igitur baptizentur; et vicerunt Anabaptistae. Quid? quod has ineptias jam olim in epist. ad Dardanum risit Augustinus, et ad exemplum S. Joannis, qui singulari miraculo in utero exultavit, argute respondit: aliquando etiam asinam Balaam sapienter esse locutam, nec tamen ob id admonitos esse homines in deliberationibus suis asinina expectare consilia.
Sed Lutherum dimittam, si unum ab eo qua;siero, in quonam Evangelio, vel Apostolo, vel Propheta legerit, Sacramenta nova? legis esse testimonia, vel sigilla verbi Dei? Nos quidem passim legimus Joannis III; Actor. XXII; I ad Corinth. VI; ad Ephes. I; ad Titum III; I Petri III. Baptismo renasci, ablui, purgari, sanctificari, renovari, salvari fideles: obsignari promissiones nusquam legimus, nisi forte in Evangelio secundum Lutherum. Neque potest Lutherus hoc argumentum contemnere, cum in lib. adversus Joannem Cochlaeum scriptum reliquerit, in rebus sacris vehementissimum, et robustissimum locum esse, argumentum ducere ab auctoritate negative. Vel igitur locum indicet in verbo Dei, ubi Sacramenta nova; legis, testimonia nominentur; vel certe argumento vehementissimo, et robustissimo sententiam suam nos refutare fateatur.
Venio nunc ad Zwinglium. Is in lib. de vera et falsa religione, ubi Lutheri sententiam, aliasque nonnullas satis acriter oppugnavit, aperit mentem suam, ac docet, Sacramenta nihil esse aliud, nisi quamdam oppignerationem,ac veluti jusjurandum quo se homines Christo, et ejus Ecclesia; fideles fore publice profitentur; ex quo illud sequitur, in Sacramentorum celebratione nihil Christum agere, et non modo non purgare peccata, neque homines renovare, ut volunt Catholici, sed ne attestari quidem nostrae justificationi, ut docent Lutherani. Quae sententia tantum abest, ut ullo Scriptura; testimonio confirmari queat, ut cum universis Scripturis apertissime pugnet. Nam si Baptismus mea tantum est oppigneratio, non autem Christi actio, quid est quod ait Joannes: Hic est qui baptizat? quid est illud, quod ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, mundans eam lavacro a quce in verbo vitee? et si Baptismus non purgat peccata, sed testimonium solum praebet futurae fidelitatis, cur Paulo Ananias dixit; Baptizare, et ablue peccata tua? Cur ipse Paulus Baptismum definivit lavacrum regenerationis? et quid sibi vult illud, quod jam citavimus: Mundans eam lavacro aquae in verbo vitee? Denique ut alia multa praeteream, res est in Ecclesia explorata, ac certa, et ipsis etiam foeminis, ac pueris nota, Sacramenta Christiana ex Christi passione, ac meritis vim habere: atque in ejus rei signum sanguinem, et aquam ex Christi latere profluxisse. « Tunc, inquit S. Leo epist. 4. cap. 6. regenerationis potentiam sanxit, quando de latere ejus profluxerunt sanguis redemptionis, et aqua Baptismatis. » Quod idem Ambrosius in Lucam, Augustinus, Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus in Joannem, annotarunt. Atque hinc Apostolus Paulus duo illa conjunxit: Tradidit semetipsum pro ea; et, Mundans eam lavacro aquee: quia videlicet nihil esset aqua, nisi aqua, nisi vim quamdam mirificam ex illius sanguine traheret, qui tradidit semetipsum in mortem, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam. Hinc denique et Joannes clamat: Hic est qui venit per aquam, et sanguinem: et rursum repetit: Non in aqua solum-, nimirum, ut quondam Joannes Baptista: Sed in aqua et sanguine: id est, in aqua admixta sanguini, atque ob eum sanguinem ad omnia eluenda peccata efficacissima. Sed si vera est nova Theologia Zwinglii, errat Joannes, fallitur Paulus, hallucinantur Patres universi, inanis est confessio populorum, ac gentium, Christus ipse frustra latus suum aperiri, et sanguinem et aquam inde manare voluit. Quid enim opus fuit Christi passione, ac morte ad Sacramenta instituenda, si nihil sacrum, nihil divinum habent, nihil possunt, nihil efficiunt, nec sunt aliud nisi testimonia, vel pignora quaedam humana?
Jam vero Joannes Calvinus mira calliditate, cum Lutherum simul ac Zwinglium amplecti velle videatur, ab uti’oque dissentit, atque utroque rejecto, suum ac proprium dogma constituit. Ilis enim verbis affirmat in IV. lib. Institut. cap. 14. §. 1. veram, propriam, simplicem definitionem Sacramenti contineri: «Sacramentum, externum est symbolum, quo benevolentiae erga nos suae promissiones conscientiis nostris Dominus obsignat, ad sustinendam fidei nostrae imbecillitatem, et nos vicissim pietatem erga eum nostram tam coram eo, et Angelis, quam apud homines testamur. Quis non juraret, Calvini sententiam ex Lutheri, Zwingliique sententia esse conflatam? Quod enim Calvinus ait, Sacramento promissionem benevolentia^ a Domino obsignari ad sustinendam fidei imbecillitatem, ex Luthero sumptum videri potest: quod vero addit, eodem nos Sacramento testari nostram erga Dominum pietatem, ad Zwinglii sententiam pertinet. Sed non tanta erat vel in Calvino modestia, vel in Luthero, et Zwinglio auctoritas, ut horum ille discipulus aut esse, aut haberi se pateretur. Itaque licet Zwinglio Calvinus concedat, Sacramenta esse quamdam veluti professionem nostra erga Deum fidelitatis: in eo tamen ab eo dissentit, quod negat hunc esse vel solum, vel primarium Sacramentorum usum, et ea de causa, nomine Zwinglii pratermisso, ejus sententiam loco notato palam oppugnat, omniaque ipsius argumenta sigillatim diluit. Inter Lutherum autem, et Calvinum hoc interest, quod cum uterque Sacramenta faciat testimonia, vel sigilla divinae promissionis, eam promissionem esse vult Lutherus justificationis prasentis, Calvinus electionis «ternae.
Quamobrem in Antidoto Concilii, sessione sexta, capite quinto, infantes baptizari dicit, non ut in adoptionem filiorum ii Deo recipiantur, sed ut obsignetur promissio vitae, quae ad eos per gratiam praedestinationis jam ante pertinebat. Et sessione septima, canone septimo ad eum finem Sacramenta referenda esse affirmat, ut certos nos reddant perpetuae adoptionis, et gratiae, ad quam videlicet ante mundi constitutionem praedestinati sumus*
Sed haec sententia multis nominibus falsa, absurda, perniciosa, impia est. Nam et cum Scripturis aperte pugnat,1 et multis regnum coelorum claudit, et Sacramentum falsum, ministros sacrilegos, Deum mendacem, et quasi perjurum facit. Si falsum non est, Sacramenta solum ad praeteritum, id est, ad gratiam electionis referri; cur Ananias in prasenti dicit: Exurge, et baptizare, et ablue peccata tua f Cur Baptismum Paulus vocat lavacrum regenerationis. Cur eumdem Baptismum Petrus accipi dicit in remissionem peccatorum? Et quae tandem est ista temeritas, vel furor potius, et amentia, provocaro Catholicos ad Scripturas, et tamen quid Scriptura omnes clament nolle audire, id vero obstinate asserere, ac tueri, quod nusquam in divinis litteris ostendi queat?
Absurdam vero sententiam esse, per Sacramenta obsignari conscientiis promissiones, fieri potest ex parvulorum Baptismo planissimum. Siquidem rite, atque utiliter parvulos/ baptizari, Calvinus contra Anabaptistas multis in locis docet, cum tamen parvuli ut usu rationis, ita etiam conscientia careant; quod ne ipse quidem Calvinus negare ausus fuit in IV lib. Institut. cap. 16. Et vero si promissio diploma quoddam est, Sacramentum sigillum, et conscientia cera, vel charta, ut Calvinus significat; egregium sane miraculum Calvinistae faciunt, cum parvulos baptizant: nam et diploma scribunt sine charta, et sigillum imprimunt sine cera.
Esse autem eamdem sententiam multis ac potissimum parvulis perniciosam, dubitari certe non potest. Nam cum Sacramenta Calvinus, filiis praesertim hominum fidelium, quos justos ac sanctos nasci docet, ad accipiendam Christi gratiam minime necessaria esse, multis persuaserit, id consecutum est, ut non pauci eadem Sacramenta contempserint, atque in dies magis contemnant, atque interim multorum animae parvulorum, quae sanctae a Calvino esse finguntur, non expiatae salutaribus aquis, in aeternis sordibus perseverent.
Sed illud gravissimum, quod ista Calvini sententia Sacramentum, ut dixi, falsum, ministrum sacrilegum, Deum mendacem facit. Etenim si Sacramentum divinum est jusjurandum, atque sigillum, quo electionis aeternae promissio obsignatur, quoties contingit (contingit autem frequentissime) ut reprobi baptizentur, toties item contingit, ut Sacramentalia verba sint falsa, et ore ministri mentiatur Deus. Fingite animis adesse jam hoc loco Philippum Diaconum, qui Magum Simonem baptizet: certe cum Philippus aquam aspergit, ac dicit: Ego te baptizo; eodem ipso momento, si Calvino credimus, et Deus dicit: Ego Deus aeternus testor, ac juro, et sigillo meo divino confirmo, te Simonem a me jam inde ab aeternitate eloctum, et ad regnum cadorum irrevocabiliter praedestinatum. Atqui falsum hoc testimonium, falsum jusjurandum, fallax sigillum fuisse, nemo est qui nesciat, cum Simon ille impius, Haeresiarcha, et Magus tandem perierit. Neque vero satis sibi cavet Calvinus, cum ait; Deum, quod ad se attinet, verum sigillum, ac testimonium offerre. Nam non offert solum, sed etiam reipsa praebet, cum reipsa homines baptizantur, neque enim Sacramentum oblatio, sed justificatio est divinae benevolentiae, ut idem ipse docet Calvinus in Catechismo breviore. Itaque tum offert testimonium, tum offert Sacramentum: cum autem Sacramentum praebet, ac dicit: Ego te baptizo, non offert, sed praebet testimonium, et quidem falsum, et fallax, cum reprobi baptizantur.
Tres adhuc supersunt excutiendae opiniones; sed eas, quia magna pars horae praeteriisse videtur, breviter leviterque attingam. Igitur Andreas Carolstadius, ut ipse quoque dux novi agminis haberi posset, novum dogma excogitavit: nimirum asseruit, nihil esse aliud Sacramenta Christiana, quam symbola quaedam, ac tesseras, quibus internoscuntur Christiani a Judaeis, Mahumetanis, Paganis: quales erant olim apud Romanos togae, pallia apud Philosophos, et nunc apud Christianos vestimenta varia Monachorum. Neque multum ab hac sententia discrepat, quod Anabaptistae de Sacramentis disputant. Siquidem Sacramenta esse volunt allegorias, ut ipsi loquuntur, operum bonorum: non enim alia de causa homines baptizari, et corpus Domini sumere, nisi ut admoneantur ea caeremonia, sibi crucem et mortem pro Christo, si res tulerit, forti animo esse tolerandam.
Sed non est quod multum laboremus in his sententiis refellendis, cum eas Lutherus, Philippus, Zwinglius, Calvinus, Kemnitius, atque alii ex Adversariis ita confutarint et exploserint, ut pene etiam extinxerint, ac sepelierint. Et sane si non est alia Sacramentorum utilitas, nisi ut Ecclesiam ab aliis hominum coetibus dividant, vel operum bonorum fideles admoneant, adeo parum valent, ut pene supervacanea dici possint. Habemus enim alia symbola multo quam Sacramenta sint, illustriora, et efficaciora. Quid? aii non confessio fidei melior tessera est, quam Baptismus, cum confessio vera? fidei Catholicorum propria sit, Baptismum autem communem cum ha?reticis habeamus? An non etiam longe efficacius movent ad opera bona exhortationes, et exempla, quam caeremoniae illae Sacramentales? Et quid opus erat, ut Sacramenta ex Christi latere perfosso manarent, si nihil majus effectura erant, quam allegoria? quaedam, vel quam Romanorum togae, vel pallia Philosophorum?
Unus restat Swencfeldius, qui ut uno verbo contentiones omnes dirimeret, et nova dogmata cudendo IIa?resiarcha jure salutari posset, omnia simul Christiana Sacramenta repudiavit: quippe homo supra modum spiritualis, atque Angelicus, solo spiritu vivendum putat. Nec mirum si Sacramenta ei corporalia sordeant, qui Scripturarum etiam divinarum litteras, et verba contemnit. Illud magis admiror, cur non tacita mentis cogitatione contentus, verbis et litteris corporalibus dogmata sua explicanda putaverit: non enim decet virum tam spiritualem, pulmoni ac palato, lingua*, ac dentibus, sapientiae suae arcana committere. IIuc videlicet, auditores, Satan spectabat, huc tendebat longoillo ambitu haeresum variarum, ut fontes illos salutares, thesauros illos charismatum divinorum, pliarmaca illa coelestia Christisanguine comparata omnino Christianis eriperet. Sed si non plane isti spirituales homines hominem exuissent, intelligerent profecto, nihil magis appositum a divina providentia institui potuisse, quam ut homines, qui spiritu et corpore constant, per corporalia signa ad dona spiritalia pervenirent: « Si tu, inquit S. Joannes Chrysostomus hom. 83. in Matth. incorporeus esses, nuda tibi Deus, et incorporea dona tradidisset: sed quoniam corpori adjunctum spiritum habes, in rebus corporalibus spiritualia tibi traduntur. » Quid? quod ipsa etiam Sacramenta non omnino corporalia, sed magna ex parte spiritualia sunt? Corporale est eleinentnm, corporale etiam verbum; sed mirifica illa virtus et potestas, qua fit, ut aqua corpus tangat, et cor abluat, ut sanctus loquitur Augustinus, plane spiritualis est. Itaque Dominus Nicodemo, non ex aqua solum, sed ex aqua et spiritu renascendum esse pronuntiavit, nimirum, ut Gregorius N&zianzenus in oratione de Baptismate annotavit, ideo ex aqua et spiritu, quia medicamentum partim corporale, partim spirituale, ^ aptissime convenit in eos segrotos, quorum natura corpore, et spiritu continetur.
Diximus, auditores, de nomine, diximus etiam de natura, et efficacitate Sacramenti. Quod si jam de numero Sacramentorum, haereticorum sententias enumerare vellem; hinc etiam facile demonstrarem, quanta eorum vanitas, et stultitia sit, cum unus Lutherus modo unum, modo duo, modo tria, modo etiam septem Sacramenta numeraverit. Si vero etiam ritus, ac caeremonias eorum explicare aggrederer, tum vero maxime, quamvis in re seria, rideretis: Tot enim ferme apud eos exstant formae Sacramentorum administrandorum, ut numerari vix queant, et quod summis Pontificibus tribui posse negant, ut ritum aliquem in Ecclesia statuant, id sibi apud eos quivis homuncio passim assumit. Quod si posHemo quid de Sacramentis singulis haeretici sentiant, explicandum susciperem, nullum unquam exitum reperirem. Quamobrem unum tantum e tam multis seligemus, eoque breviter pertractato, praetermissis caeteris, finem disserendi faciemus.
Laborant totis viribus cum Lutherani, tum Calvinistae, ut veram Christi carnem in Sacramento nobis communicari doceant; et tamen Ecclesia* Catholica* sententiam de conversione panis in carnem pervicacibus animis rejiciunt. Itaque Calvinus adeo implicatam, obscuram, mirabilem, incredibilem rationem excogitavit, qua Christi vera caro per nescio quas fistulas, et canales ad nos de coelo derivari, et quasi distillari possit; ut ego sane etiamsi Juda*us, vel Paganus essem, multo facilius capere, et credere me posse confiderem conversionem panis in carnem, quam docet Ecclesia, quam Calvinisticum illud, sine auctoritate, et sine ratione fabricatum figmentum.
Lutherani autem aliud monstrum longe etiam tertius Ecclesia? pepererunt. Nam ut facile eis esset veram Christi carnem in Sacramento habere praesentem, eamtlem carnem ab ipsa sua Conceptione ubique fuisse, ac semper, omniaque omnino loca, eo modo quo Deus facit, replere docuerunt. Quod portentum, (neque enim dogma, vel sententia, vel opinio, vel simplex etiam hmrcsis nominari debet,) Scripturis repugnat, adversatur Patribus, evertit Symbolum, Christi naturas cum Eutychete confundit; et ipsum denique quod mirandum videtur, Sacramentum destruit, pro quo astruendo fabricatum est. Nam si Christi corpus ab ipsa sua Conceptione semper ubique fuit, mentitur certe qui illud alicubi aliquando non fuisse affirmat: ergo mentitur Angelus, cum apud Marcum ait: Surrexit non est hic: quomodo enim hic non est, qui ubique est? Dominus ipse mentitur, cum ait: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quia non eram ibi: quomodo enim Domine, ibi non eras, qui ubique eras? Porro S. Augustinus, ut de caeteris taceam., in epist. ad Dardanum ex proposito hoc tractans, copiose docet, esse Christum, ut ipse loquitur, per id quod Deus est, ubique; per id quod homo est, non ubique.
Jam vero Symbolum fidei monstruosa ista Ubiquitas, (hoc enim barbaro vocabulo barbarus error nominari meruit) ita corrumpit, atque depravat, ut Christi Conceptionem, Ortum, Passionem, Obitum, Sepulturam, Descensionem ad inferos, D eversionem ab inferis, Ascensionem in coelum, Reversionem a coelo, non vera et propria, sed metaphorica,ac pene phantastica cum Marcione, et Manielueo nobis efficiat. Id enim habet de Christi conceptione Symbolum rectae fidei, in solius Beatissimae Virginis utero Christi corpus novem illis mensibus fuisse: Atqui idem illud corpus in uteris omnium foemi natum, imo etiam et virorum fuit, si ubique semper fuit. De Ortu vero id Symbolum docet, Christi corpus nono exacto mense vere, et proprie ex utero prodiisse; et eo modo vere, et proprie natum esse. At si vera somniant Ubiquistae, ante nonum mensem, erat extra uterum, et post nonum mensem adhuc erat in utero; neque inde unquam vere prodiit, aut prodire potest, cum id, quod vere ubique est, nulla ratione vere moveri queat. Quemadmodum igitur Deus cum apparet alicubi, non eo venisse proprie, sed metaphorice dicitur, quia ubique cum sit, non venit ubi non erat, sed apparet ubi non videbatur: sic etiam Christi ortus, non verus, ac proprius, sed apparens, ac metaphoricus dicendus erit; cum non venerit illa caro ubi non erat, nec locum deseruerit, ubi eftit, sed cerni tantum coeperit, ubi antea minime cernebatur. Quod idem de Passione, de Morte, de Sepultura, de caeteris fidei capitibus intelligi debet. Qui enim semper ubique fuit, non vere, et proprie, sed metaphorice solum transiit de C mna culo ad hortum, de horto ad Concilium Judaeorum, de Concilio ad Praetorium, de Praetorio ad Calvarium, de Calvario ad Crucem, de Cruce ad Sepulchrum, de Sepulchro ad Montem, de Monte ad Cadum. Nec potuit vere in morte corpus ab anima separari: et cum utrumque ubique fuerit, id efficitur, quod est absurdissimum, ut fuerit Christo mortuo, corpus cum anima in inferno, et anima cum corpore in sepulchro.
Quid jam de ipsa humana Christi natura, deque illo summo, atque Angelis adorando incarnationis mysterio dicam? Nam si humana Christi natura non modo ubique est, sed (ut adversarii docent) illam ipsam habet divinam immensitatem, quam Deus habet, ut infinita spatia replere queat, erit ipsa vere, et absolute immensa, et infinita: et cum mole corporea non sit infinita, quippe quae tota ubique esi, erit sine dubio infinita virtute; virtus autem inlinita naturam sequitur infinitam: igitur Christi caro natura est infinita. Quare vel duae jam erunt infinitae naturae, quod fieri nequit, vel quod solum restat, humana in divinam transeunte natura, et naturarum confusio, et totius mysterii labefactatio consequetur. En nobis quam facile haeresis haeresim parit, et eo tandem errando venitur, ut ipsa prima fidei fundamenta radicitus evertantur.
Quid, quod portentosa ista Ubiquitas, Sacramentum ipsum, ut dicebam, tollit, pro quo asserendo fabricata est? Nam si in ipsa privata domo in pane, in vino, in pomis, in piscibus, in oleribus, in omni ciborum genere, in ipso aere quem attrahimus, Christi carnem vere sumimus, quid necesse est in Ecclesiam convenire? quid paneq^ frangere, et vinum miscere? quid verba illa sacra pronuntiare? Quid habet sacra ccena prae vulgari prandio? Quid panis Eucharistia? pra? pane pistoris? quid altare prae mensa?
Atque ut magis adhuc Lutheranorum sapientiam admiremini, novum hoc monstrum intra paucos annos, in una eademque Provincia, iisdem auctoribus Lutheranis prodiit, periit, revixit; siquidem ab ipso Luthero, ut ex multis ejus testimoniis Brentius probat, excogitat in eodem regnante Luthero feliciter in Saxonia floruit. Luthero deinde mortuo, ac rerum potiente Melanchthone, paulatim languescere ac deficere coepit; donec tandem in ipsa Saxonia in Dresdensi Lutheranorum Concilio, quod ante annos tredecim habitum est, publico decreto damnatum, explosum, exterminatum est: sed bis proximis annis Melanchthonico everso imperio, atque imperante in Saxonia Schmidelino, rursus ab inferis revocata, et in suam sedem restituta magno cum honore Ubiquitas est. Ista videlicet est constantia fidei Lutheranse, ut nunc sacrosancta fidei dogmata esse debeant, quae ante annos tredecim pestilentissimae haereses erant.
Sed finis sit; nolo enim in ejusmodi nugis percensendis orationem ponere longiorem. Qua? tamen, si ut vere sunt, sic ab omnibus hominibus haberentur pro nugis, labore nos atque negotio magno levarent. Sed quoniam tanta est Satana? Versutia, tanta haereticorum fallacia, tanta populorum ad res novas propensio, ut permultis jam, non inquam hominibus, sed populis, Provinciis, Regnis, cum summa Ecclesiae Catholicae jactura, et honoris Dei, Christique meritorum obscuratione persuasa? sint; idcirco nobis totis viribus enitendum est, ut in haec ipsa studia, ita diligenter incumbamus, ut aliquando haereticorum fraudes detegere, Christi gloriam amplificare. Ecclesiam propagare, damna resarcire, Satanam confundere Christo duce, et adjutore valeamus.
Chapter 1 of 36