Praefatio
Habita in Gymnasio Romano Anno MDLXXVII.
Antequam ad Disputationem de Pontifice Maximo aggrediamur, pauca quaedam praemittenda esse censui: Primum de utilitate et magnitudine institutae disputationis: deinde de iis qui Romanum primatum scriptis libris oppugnare, vel etiam e contrario propugnare, ab exordio Ecclesiae usque ad nostra tempora studuerunt: postremo de ratione et ordine, quo praesens Controversia, quae necessario longissima futura est, a nobis tractanda atque explicanda sit.
Et quidem quaestionis de Pontifice magnitudo, atque utilitas ex duobus potissimum iutelligetur: ex magnitudine rei de qua agitur, quaeque in dubium revocatur, et ex multitudine et contentione adversariorum. Etenim de qua re agitur, cum de primatu Pontificis agitur? Brevissime dicam, de summa rei Christianae. Id enim quaeritur, debeatne Ecclesia diutius consistere, an vero dissolvi et concidere. Quid enim aliud est quaerere, an oporteat ab aedificio fundamentum removere, a grege pastorem, ab exercitu Imperatorem, Solem ab astris, caput a corpore, quam an oporteat aedificium ruere, gregem dissipari, exercitum fundi, sidera obscurari, corpus jacere?
Porro adversarii, id est, haeretici, cum in aliis fere dogmatibus non minus inter se, quam a nobis dissentiant, in hoc tamen omnes conveniunt, ut totis viribus, summaque animi contentione Romani Pontificis sedem oppugnent, nulli fuerunt unquam hostes Christi atque Ecclesiae, qui simul cum hac sede bellum non gesserint. Quae duo mihi Isaias Propheta longe ante providisse ac praedixisse videtur. Rei quidem magnitudinem et utilitatem, cum ait: Ecceego ponam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum. Haereticorum
vero contentionem et impetum, cum hunc ipsum lapidem: Lapidem offensionis, et petram scandali esse dicit. Quse posteriora verba etsi ab Isaia non eodem loco posita sunt, quo priora (haec enim cap. VIII. illa cap. XXVIII. continentur) tamen Apostolus Paulus ad Rom. IX. et Apostolus Petrus in epistola priore cap. II. ita haec omnia Prophetae verba copularunt, ut nemini dubium esse possit, quin ad eumdem finem idemque propositum referantur: et quanquam haec verba in Christum praecipue convenire non ignoramus, eadem tamen non inepte in Christi Vicarium quadrare censemus.
Quae sunt igitur fundamenta Sion? Explicat hoc Apostolus Joannes in Apocalypsi: describens enim hujus ejusdem sanctae Civitatis partes omnes, atque ornamenta, inter caetera sic ait: Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni. Fundamenta ergo Sion Apostoli sunt: in his numeratur, et excellit singularis quidam lapis: Ecce, inquit, ponam in fundamentis Sion lapidem. Quis iste lapis sit, nemo ignorat qui Evan gelium legit. Cum enim ex Apostolis duodecim unus diceretur Simon; Dominus ei nomen mutavit, et pro Simone Petrum dici voluit, petram, inquam: siquidem lingua Syrorum, qua Dominus sine dubio utebatur, nihil aliud Cephas, quam petram significat. Ait igitur illi Dominus: Tues Simon, tu vocaberis Cephas, id est, Petra, sive ut nos Latini commodius dicimus, Petrus. Et rursum alio loco: Tu es Petrus, sive, tu es Petra, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ecce vobis lapidem in fundamentis Sion. Sed qualem lapidem putatis? Lapidemf inquit, probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum. Lapidem probatum: siquidem omni genere probationis teutaia est haec petra, omnes portae inferorum in eam impetum fecerunt.
Ac, ut omittam persecutiones Judaeorum atque Ethnicorum, quae huic Sedi cum reliqua Ecclesia communes fuerunt: certe in primis haeretici permulti non semel neque bis, sed frequentissime renovatis exercitibus cum hac Sede aperto Marte conflixerunt. Deinde Graecorum aemulatio ac superbia, non ante destitit cum hac sede bellum gerere, quam ipsi a Turearum Imperatore oppressi religionem quoque cum dignitate amiserunt. Tum Imperatores potentissimi et Christiani, et quod majus est sub nomine religionis et pietatis, hanc ipsam sedem, unde ad eos Imperii Romani sceptra pervenerant, dejicere, atque evertere saepe conati sunt.
Nec enim ignoratis quas tragoedias in Ecclesia Henricus IV, Henricus V, Otho IV, 1 ridericus II, aliique nonnulli diversis temporibus excitarint. Et quasi haec parva fuissent, addidit Satan Romanum populum contra Pontifices commovere. Exstat adhuc B. Bernardi epistola gravissima ad Senatum populumque Romanum, qua seditionem eorum contra Eugenium Papam a Diabolo concitatam sedare conatur. Ejusmodi vero seditiones turbulentissimae et perniciosissimae, atque ad Romanum Pontificem perdendum aptissimae, aliquot, non diebus, neque mensibus, sed annis, imo et seculis duraverunt.
Huc accesserunt schismata gravissima, et plurima ipsorum inter se Romanorum Pontificum, quibus non potuisset ullo modo non cedere, et tandem labefactari ac destrui Petri Sedes, si non petra esset firmissima ac probatissima, et ab illo in fundamentis Sion constituta, qui ait: Et porta inferi non pmvalebunt adversus eam. Ac ne forte putaremus, ob vitam incorruptam, et mores integerrimos summorum Pontificum tamdiu stetisse hanc Sedem; permisit ad extremum Deus, ut etiam quidam parum probi Pontifices aliquando hanc sedem tenerent et regerent. Quales sane fuerunt Stephanus VI, qualis Leo V, Christophorus I, Sergius III, Joannes XII, aliique non pauci, si vera sunt, quae de eorum vita et rebus gestis apud Historicos eorum temporum scripta leguntur.
Itaque nihil est, quod haeretici tantum laborent in quorumdam Pontificum vitiis conquirendis. Nos enim agnoscimus et fatemur, ea fuisse non pauca: sed tantum abest, ut iis gloria hujus Sedis obscuretur, vel minuatur, ut iisdem potius vehementer crescat et amplificetur. Hinc enim intelligimus, non humano consilio, prudentia, viribus, Romanum Pontificatum tamdiu consistere, sed quia haec petra ita a Domino roborata, divinitus fundata, Angelorum custodiis septa, singulari Dei providentia, et protectione munita est, ut adversus eam portae inferorum nullo modo praevalere possint, sive illis portis persecutio Tyrannorum, sive rabies haereticorum, sive schismaticorum furor, sive scelera et flagitia designentur. Lapidem ergo probatum posuit Deus in fundamentis Sion: nec solum probatum, sed etiam angularem, qui duos parietes connectat; quod mihi videtur ad demonstrandum discrimen inter Pontificem Christianorum et Judaeorum esse positum. Ille enim lapis quidem et fundamentum erat, sed non lapis augularis: nec enim parietes duos, sed unum tantum sustentabat. At noster lapis angularis est; nam et Judaei et Gentes, quasi parietes duo simul conjuncti, atque unam Christianam Ecclesiam facientes, ab hoc uno angulari lapide continentur.
Addit Isaias: et Pretiosum. Quo uno verbo infinitus bonorum thesaurus significatus est, qui a Petri Sede in omnem Ecclesiam copiosissime atque uberrime derivatur. Unde enim ad Germaniam, Galliam, Angliam, aliasque remotissimas provincias missi sunt, qui Evangelium praedicarent, nisi ab hac Sede? Ubinam Episcopi de suis sedibus pulsi, totoque orbe profugi, ut Athanasius quondam et Petrus Alexandrini, Paulus et Chrysostomus Constantinopolitani, auxilium et refugium invenerunt, nisi in hac Sede? Unde dogmatum explicationem, ritus Sacramentorum, indulgentiarum communicationem habemus, nisi ab hac Sede?
Unde, ut caetera praetermittam, quae nimis longum esset enumerare, consensio in doctrina, vinculum pacis, unitas Fidei, quae est ipsa salus et vita religionis, nisi ab hac Sede? Alioqui enim, cur haeretici nostri temporis, cum satis multas et amplas provincias obtineant, Angliam, Scotiam, Daniam, Norwegiam, Sueciam, et Germaniae, Poloniae, Bohemiae, Hutigariae non exiguam partem, nunquam adhuc unum generale Concilium, in quo vel de uno articulo omnes convenirent, cogere potuerunt? Cur etiam Graeci ab anno 800, quo a sede Petri Romanaque Ecclesia discesserunt, per alios totos ferme 800 annos, ne unquam quidem Synodum celebraverunt in argumentum mutuae per ipsos consensionis et pacis? Cum nos e contrario ab eo tempore circiter decem Concilia Generalia, eaque frequentissima habuerimus, quorum postremum est hoc ipso tempore, quo Lutherani inter se acerrime digladiantur, et de concordia plane desperant, summa Patrum consensione celebratum. Quae potest esse hujus tantae differentiae ratio, nisi quod illi eo duce ac rectore carent, qui solus potest ac debet fratres omnes in Fide confirmare, et Ecclesiam universam in unitate retinere?
Addit postremo idem Propheta: Jn fundamento fundatum. Quid est enim in fundamento fundatum, nisi fundamentum post fundamentum, fundamentum secundarium, non primarium? Siquidem primum ac praecipuum Ecclesiae fundamentum non ignoramus esse Christum, de quo Apostolus ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere, prceter id quod positum est, quod est Christus Jesus. At post Christum, fundamentum est Petrus, et nisi per Petrum non pervenitur ad Christum. Jactent licet haeretici Christum, ejusque verbum ac doctrinam sequi se glorienlur, necesse tamen est, ut inquit Magnus Leo in epist. ad Episc. Yiennens. prov. extorrem mysterii illum esse divini, qui ausus fuerit a Petri soliditate recedere.
Est igitur Petri Sedes lapis probatus, angularis, pretiosus, in fundamento fundatus, et id quidem nobis: at vero adversariis nostris haereticis nihil est aliud, quam lapis offensionis, et petra scandali. Cum enim deberent se supeream aedificare in templum sanctum in Domino, illi contra, ut vere caeci atque furentes in eam impingunt. Displicet enim humanae sapientiae, displicet superbiae eorum, qui in oculis suis prudentes sunt, ut unus mortalis, quo, nec eruditione, nec probitate, nec ulla alia ratione
inferiores se judicant, fundamentum dicatur Ecclesiae, super quod tantum, tam ingens, tam sublime, tam immensum aedificium collocetur. Propterea vero eis hoc displicet, quia non intelligunt, quam sit Deo non solum facile, sed etiam gloriosum infirma eligere, ut confundat fortia. Nec animadvertunt hanc esse Dei consuetudinem, ut per Fidem, et humilitatem ad sapientiam et gloriam nos deducat.
Sic nimirum constituit, per stultitiam praedicationis Crucifixi salvos facere credentes: sic piscatores elegit, ut converteret Imperatores: sic rebus abjectis, ac vilibus aquae, oleo, panis, vinique speciebus, Sacramentorum virtutes, et infinitos donorum coelestium thesauros alligavit: ut dum Fide et humilitate rebus illis abjectis subjicimur, ad sortem filiorum Dei, et ad ipsius divinae naturae consortium evehamur. Sed illi ad haec omnia oculos claudunt, et solum contra salutarem petram, contraque Dei consilium insanire, et debacchari non cessant, ut vere sit illis lapis offensionis et petra scandali. Hanc enim Sedem Donatistae quondam cathedram pestilentiae nominabant: hujus sedis Pontificem Berengarius Pompificem atque Pulpificem vocitabat: hanc Waldenses purpuratam meretricem: hanc Joannes Wiclef Satanae Synagogam: hanc Lutherani, Calvinistae, Anabaplistae, Antichristi solium esse contendunt. Et cum a nobis in plurimis aliis rebus dissideant, tamen hinc nobis solum nomen imponere voluerunt. Nec enim aliud, quam Papistas nos vocant, quasi vel solum, vel praecipue in Summo Pontifice tuendo errare nos arbitrentur. Neque putant se majori contumelia aliquem afficere posse, quam si eum nominent Papam. Quin etiam e contrario loca omnia coenosa ac sordida, et quidquid turpe ac foedum in rerum natura reperitur, Papae vocabulo appellare coeperunt.
Denique is est Lutheri atque Calvini, eorumque similium in Pontificem animus, ut cum de aliis rebus omnibus mordaciter ac petulanter scribant, in Pontifice Summo vexando, et probris, calumniis, convitiis onerando, furiis agitari, et malo Daemone pleni esse, vel potius hominem exuisse, ac Daemonem induisse videantur. Caeterumquia ipsi, velint, nolint, lutei fragilesque sunt, summus vero Pontificatus petra firmissima est, non ipsi, dum apud hanc Sedem offendunt, eam confringent, sed ab ea potius sine dubio conterentur: Qui ceciderit, ait Dominus, super lapidem hunc, confringetur, super quem vero lapis ceciderit, conteret eum. Et Magnus Leo loco ante notato: « Quisquis, inquit, huic Sedi Principatum existimat denegandum, illius quidem nullo modo potest minuere dignitatem, sed inflatus spiritu superbiae suae, seraetipsum in inferna demergit. »
Ut enim ingens aliquis scopulus, qui in medio mari super undas ac fluctus eminet,, non dejicitur unquam, nec movetur, licet identidem ventorum flatus marisque fluctus magno impetu in eum incurrant, sed eos potius omnes solvit ac frangit: sic Petri Sedes toties jam a Judaeis, ethnicis, haereticis, seditiosis, schismaticis, incredibili furore pulsata, illis fere omnibus, vel consumptis, vel subactis, vel postratis, supra mille et quingentos annos stat immota: et semper (ut S. Augustinus ait) frustra circumlatrantibus haereticis, culmen auctoritatis obtinuit. Quae cum ita sint, vides, ni fallor, ejus controversiae magnitudinem, quae nobis ad explicandum proposita est.
Venio nunc ad id, quod secundo loco posuimus. Primi, qui serio primatum Romani Pontificis oppugnarunt, videntur fuisse Graeci. Ipsi enim jam inde ab anno Domini 581, Episcopum Constantinopolitanum, qui antea ne Patriarcha quidem erat, tribus Patriarchis Orientis anteponere, et secundum a Romano Pontifice facere voluerunt. Id intelligi potest ex Concilio II Generali, can. V. Deinde anno 451 eo Graeci non contenti, eum Episcopum Constantinopolitanum Romano Pontifici parem efficere conati sunt. Nam in Synodo Chalcedonensi, act. 16 definiunt Graeci Patres, non tamen sine fraude, et absentibus Legatis Romanis, Constantinopolitanum Episcopum ita secundum a Romano esse debere, ut tamenhabeat aequalia privilegia. Neque hoc etiam contenti, temporibus S. Gregorii, ac praedecessoris ejus Pelagii ejus nominis secundi, circiter annum 600, Episcopum Constantinopolitanum, Oecumenicum, id est, Orbis terree, sive universalem Episcopum appellare coeperunt. Cujus rei testis est ipse S. Gregorius in epistolis, quas multas brevi tempore de hac causa scripsit ad Joannem Episcopum Constantinopolitanum, ad Imperatorem Mauri tium, ad Imperatricem Constantiam, ad Patriarchas caeteros Orientis.
Denique anno 1 054, aperte pronuntiarunt, Romanum Episcopum propter additionem particulae Filioque ad Symbolum Constantinopolitanum, ex sententia Synodi Ephesinae quae id prohibuerat, de suo gradu excidisse, et jam summum ac primum Episcoporum omnium esse Pontificem Constantinopolitanum. Refert id Sigebertusin Chronico, et alioqui ex epistolis Leonis IX satis aperte colligitur. Exstat etiam libellus Graece scriptus a Nilo Thessalonicae Archiepiscopo adversus primatum Romani Pontificis, quem nuper Illyricus ex nescio quibus tenebris productum ad lucem, Latinitate donavit.
Ex Latinis primi sunt Waldenses, qui se ab obedientia Romani Pontificis subtraxerunt. Exorti sunt autem Waldenses anno 1170, ut Iteynerius scribit, qui ante annos 500 lloruit. Anno deinde 1500, Matthaeo Palmerio teste ia Chronico, exstiterunt quidam, qui Fraticelli dicebantur, qui prseter alios errores hunc etiam habuerunt, Petri auctoritatem in Romana Ecclesia jamdudum cessasse, atque ad sectam Fraticellorum esse translatam. Vide Joannem de Turrecremata, lib. IV Eccles. p. 2, cap. 57. Non diu post, eodem Joanne de Turrecremata teste, exstitere Marsilius Paduanus, et Joannes de Janduno, qui Romano Pontifici non modo Episcopos omnes, sed omnes etiam Presbyteros pares fecerunt.
Deinde circiter annum Domini \ 590 exortus est Joannes Wiclef, et eum secutus est Joannes Huss, quorum sententia? adversus Apostolicam Sedem legi possunt in Concilio Constantiensi, sess. VIII et XV.
Ad extremum nostro hoc saeculo Martinus Lutherus, et quotquot post eum haeretici apparuerunt, Romanuai Pontificatum totis viribus omnique animi contentione labefactare conati sunt. Ac summa quidem doctrinae ipsorum haec est, Romanum Episcopum fuisse aliquando Pastorem et Concionatorem Ecclesiae Romanae, atque unum de caeteris, non super caeteros: nunc vero nihil esse aliud quam Antichristum. Vide Lutherum in lib. de potest. Papae, et in assert. art. 25. Philippum Melanchthonem (si tamen ipse est libri auctor) in lib. de potest, et prim, Papae, seu de regno Antichr. nomine Synodi Smalchaldensis conscripto. Joannem Calvinum lib. IV Instit. cap. 6, et sequent. Joannem Brentium in Confessione Wirtemb. cap. de Sum. Pontif et in Prolegom. advers. Petrum a Soto. Mattbiam Illyricum in Cent. I, lib. II, cap. 7, coi. 524 et sequ. et cap. 10, coi. 558 et sequ. ac deinceps in singulis centuriis, c. 7. item in lib. de prim. Papae; et in altero de hist. concert. Papae, et Concilii VI Carthaginiensis.
Jam vero qui pro Summi Pontificis auctoritate scripserunt, ex omnibus nationibus multi reperiuntur: sed ne aliquis forte queratur se praetermissum, profiteor me non omnes enumeraturum, sed eos tantum, qui ad manus meas pervenire potuerunt. Ex Polonia unum habemus, sed qui instar multorum esse possit, Hosium videlicet Cardinalem, cum in explicatione Symboli, cap. 26. tum in lib. II cont. Brentium, tum in lib. de auctor. Sum. Pontif
Ex Gallia duos habemus: Remundum Ruffum in lib. advers. Carol. Molin. pro Sum. Pontif. et Robertum Arboricensem in I. to. de utriusq. glad. potest.
Ex Germania quinque Joannem Eckium in lib. tribus de prim. S. Petri; Joannem Fabrum in refutat, lib. Lutb. de Pontif. potest. Joannem Cochlaeum in IV. Philippica; Gasparem Scbatzgerum inControvers. Conradum Clingium lib. III de loc. commun.
Ex inferiori Germania sex: Joannem Driedonem lib. IV, cap. 5, p. 2 de Scriptur. et dogmat. Eccles. Albertum Pighium lib. III, IV etVEccles. hier. Joannem a Lovanio de perpet. cath. Petri protect. et firmit. Jacobum Latomum lib. de primat. Petri; Gulielmum Lindanum lib. IV Panopliae; Joannem Bunderium in compend. Concert. tit. o.
Ex Angi ia sex: Thomam Waldensem lib II. doctrinalis Fid- art. \ et 5. Joannem Roffensem in refut. art. 25. Reginaldum Potum Cardinalem lib. de Sum. Pontif, et lib. I et II ad Regem Henricum VIII. Alanum Copum Dialogo I. Nicolaum Sanderum in lib. de visib. Monarch. Thomam Stapletonem lib. VI Controvers.
Ex Hispania, septem: Joannem de Turrecremata flib. II de Eccles. Alphonsum de Castro lib. XII contra haer. Melchiorem Canum lib. VI de locis; Petrum de Soto in defens. suae confession. a cap. 74. usque ad finem; Franciscum Horantium lib. VI de locis Cathol. Franciscum Turrianum in lib. cont. Antonium Sadeelem. Et Gregorium de Valentia qui nuper etiam de eodem argumento scripsit in sua Analysi Fid. Cathol. par. 7 et 8.
Ex Italia octo: D. Thomam in Opusc. contr. Graec. B. Augustinum Triumphum Anconitanum, in Sum. de potest. Papae; B. Antoninum III. part. tit. 22. sum. Theol. Thomam Cajetanum de Instit. et auctor. Rom. Pontif. Gasparem Contarenum de potest. Rom. Pontif. Thomam Campegium in lib. ejusdem tituli; Joannem Antonium Delphinum lib. I et II de Ecclesia.
Ex Graecia unum: Gennadium Scholarium in defensione cap. 5.
Quod autem attinet ad ordinem et dispositionem; proposita disputatio duas habet partes praecipuas: unam de institutione Summi Pontificatus, sive Ecclesiasticae Monarchiae; alteram de Summi Pontificis officio et potestate. Ac parte quidem priore sex quaestiones continentur.
Prima: Sitne Monarchia optimum regimen?
Secunda: Num regimen Ecclesiae debeat esse Monarchicum?
Tertia: Fueritne S. Petrus primus Ecclesiae Catholicae spiritualis Monarcha?
Quarta: Num idem B. Petrus Romam venerit, atque ibidem Pontificalem Sedem perpetuo mansuram constituerit?
Quinta: Succedatne S. Petro Romanus Episcopus, non solum in Episcopatu Romano, sed etiam in universae Ecclesiae Principatu? Ad quam quaestionem quaedam etiam aliae revocabuntur, quae cum ea ita conjunctae sunt, ut sejungi nullo modo possint: ut, de appellationibus ex toto Orbe terrarum audiendis; de instituendis, confirmandis, transferendis, punien-
dis etiam et ab officio removendis Episcopis; et alise nonnullae generis ejusdem.
Sexta: Num idem Romanus Episcopus ex Vicario Christi in Antichristum aliquando transierit?
Jam vero posterior Controversiae pars sex alias quaestiones complectitur.
Prima: Sitne Romani Pontificis statuere de controversiis Fidei, et morum?
Secunda: An in eo judicio errare possit?
Tertia; Possitne Summus Pontifex leges condere, quae hominum conscientias vere ligent, et simul animadvertere in praevaricatores?
Quarta: An sit Ecclesiastica jurisdictio soli Pontifici Summo a Christo ita commissa, ut nonnisi per eum ad caeteros derivetur?
Quinta: An praeter spiritualem jurisdictionem habeat idem Pontifex temporalem aliquam potestatem, ea ratione qua Pontifex est?
Sexta: An possit habere, ac reipsa habeat, Principum donatione, imperium aliquod temporale in certas provincias, aut regiones?
Chapter 1 of 63