Caput I. Proponitur quoestio: Quodnam sit optimum regimen?
Nemini dubium esse potest, quin et potuerit et voluerit Salvator noster Jesus Christus Ecclesiam suam ea ratione et modo gubernare, qui sit omnium optimus et utilissimus. Tres autem suntformse bonae gubernationis: Monarchia, id est, unius principatus, cujus contrarium vitium est Tyrannis: Aristocratia, id est regimen Optimatum, cui opponitur Oligarchia, hoc est, tactio paucorum: et Democratia, hoc est, populi totius imperium, quod in seditiones non raro degenerat.
Docent hoc principes Philosophorum, Plato in Politic., et Aristoteles lib. III polit, c. 5. et lib. VIII Ethic. cap. 10. nec sine magna ratione id docent. Nam si multitudo gubernanda est, fieri non potest, quin aliquo modo ex tribus gubernetur: aut enim unus praeficietur lleipublicae, aut aliqui de multis, aut omnino omnes. Si unus, Monarchia erit: si aliqui de multis, Aristocratia: si omnes omnino, Democratia.
Quamquam autem tres tantum sint formae simplicis gubernationis: possunt tamen inter se illae quasi permisceri, ex qua permixtione quatuor aliae formae mixti regiminis producentur. Una, temperata ex omnibus tribus: altera ex Monarchia et Aristocratia: tertia
ex Monarchia et Democratia: postrema ex Democratia et Aristocratia. Quibus ita constitutis, prima nascitur quaestio, quae sit ex septem formis gubernationis optima.
Ac Joannes quidem Calvinus, ut omnes omnino vias obstruat, quibus ad Ecclesiasticam Monarchiam constituendam disputando perveniri solet, Aristocratiam ex formis simplicibus: ex mixtis vero, temperatum regimen ex ipsa et Democratia, omnibus aliis anteponit: deterrimam omnium vult esse Monarchiam, praesertim si in toto Orbe terrarum, aut in Ecclesia universa constituatur. Verba ejus ex lib. IV Instit. cap. 6, §.9. haec sunt: <i Verum sit sane ut volunt bonum atque utile, Orbem totum Monarchia contineri, quod est tamen absurdissimum, sed ita sit; nunquam tamen concedam id ipsum in Ecclesiae gubernatione valere. » Et c. 20, §. 8: « Equidem si in se considerentur tres illae quas ponunt Philosophi regiminis formae, minime negaverim, vel Aristocratiam, vel temperatum ex ipsa et politia statum ab aliis omnibus longe excellere.» Subjicitdeinde rationes duas; unam ab experientia ductam, alteram ab auctoritate divina: « Id, inquit, cum experimento ipso semper fuit comprobatum, tum sua quoque auctoritate Dominus confirmavit, cum Aristocratiam, politiae vicinam, apud Israelitas instituit. »
Nos vero B. Thomain, aliosque Theologos Catholicos secuti, ex tribus simplicibus formis gubernationis Monarchiam caeteris anteponimus:quamquam propter naturae humanae corruptionem, utiliorem censemus hominibus hoc tempore Monarchiam temperatam ex- Aristocratia et Democratia, quam siraplL- cem Monarchiam: modo tamen primae partes Monarchiae sint, secundas habeat Aristocratia, postremo loco sit Democratia.
Yerum, ut facilius res tota explicari et argumentis confirmari possit, sententiam nostram tribus propositionibus complectemur. Prima propositio:ex formis simplicibus praestantissima est Monarchia. Secunda: regimen temperatum ex omnibus tribus formis, propter humanae naturae corruptionem utilius est, quam simplex Monarchia. Tertia: circumstantiis seclusis simplex Monarchia simpliciter et absolute excellit.
Chapter 2 of 63