Praefatio
Principes saeculi, qui sunt a Deo, ut Apostolus loquitur, in sublimitate constituti, quemadmodum privatos homines honore praecellunt, sic etiam praeter caeteros homines, et premuntur onere, et indigent auxilio. Hinc videlicet non solum Philosophi veteres multa scripserunt de re politica, et arte regendi populos: sed etiam ex Christianis sapientibus non pauci libros ediderunt de regimine, vel de eruditione principum. Quamvis autem ea, quae jam exstant de hoc argumento scripta, praeclarissima sint: non defuerunt tamen, qui me ab hoc scriptionis genere valde abhorrentem, et in solis spiritualibus libellis componendis hanc meam extremam aetatem consumere cupientem, cohortatione sua impulerint, ut de hoc ipso politico argumento mandarem litteris, non quae apud Platonem et Aristotelem, vel etiam Sanctum Thomam, ^Egidium Romanum, et alios ejusdem classis eximios Theologos: sed quae in Scripturis sanctis, et in libris sanctorum Patrum documenta, vel exempla reperire potuissem. Hoc enim scriptionis ge« nus, quamvis ad intelligentiam lectoris in¬
formandam minus appositum sit: tamen ad excitandam et inflammandam voluntatem, atque ad opera Deo grata, et regendis populis utilissima facienda; et denique ad salutem aeternam ipsis iisdem principibus procurandam, sine dubio aptius et efficacius invenitur.
Scripturus igitur pro ingenii mei tenuitate, et pro mensura gratia?, quam mihi impertiri dignabitur Deus, de officio principis Christiani, quatuor considerationes, sive disputationes instituam, pro numero videlicet relationum, sive habitudinum quas habent principes, primum ad superiores, deinde ad inferiores, tum ad pares, denique ad seipsos. Et.quamvis labor hic meus ad principes potissimum dirigatur, eorumque aeternam salutem proprie intueatur: tamen communis quoque caeteris nominibus esse poterit, cum nemo sit usu rationis praeditus, qui suos non habeat superiores, vel pares, et rari sint, qui non habeant inferiores aliquos, et nullus, qui sui ipsius rationem habere non debeat.
Chapter 1 of 37