Caput I. De officio principis Christiani erga Deum
Igitur cum princeps Christianus negotium habeat cum superioribus, cum inferioribus, cum paribus, et ipse secum: ordo ipse poscit, ut a primo negotio principium faciamus. Et quia princeps quatuor agnoscere debet superiores, si vere Christianus dici, et haberi velit, Deum optimum maximum, Pontificem summum, Episcopum proprium, et proprium confessarium, a primo superiore, qui est omnium supremus et eminentissimus, incipiemus.
Oportet igitur, principem, qui officio suo recte fungi velit, et ad regnum aeternum vere, et ex intimo corde aspiret et suspiret, pro comperto habere: et non verbo solum, et lingua, neque sola externa veneratione, sed opere, et veritate, et illuminatio corde agnoscere, et saepe, ac saepius intra se cogitare et x-ecogitare; Deum esse regem regum, et Dominum dominantium: hoc enim, disertis Verbis sacrae paginae multis in locis praedicant. Porro principes terrae multis modis subjecti esse debent Deo Regi regum et Domino dominantium. Primum enim, principes terrae sunt, quasi proreges Dei, vel potius ministri principales Dei, juxta illud, Dum essetis ministri regni illius, non recte
judicastis: et illud Apostoli, Minister Dei est; ubi loquitur de summa principe temporali. Itaque reges terrae principatum suum non ut absolute suum, sed ut sibi a rege supremo ad tempus gubernandum traditum, obtinent, sub conditione rationis reddendae in tremendo nimis judicio ejusdem viventis, et omnipotentis Dei. Quare longe abesse debet a principe Christiano quantumvis summo, illa turpissima adulatio, «Si libet, licet; an nescis te imperatorem esse, et leges dare non acciperes? » quod refert.Elius Spartjanus dictum Antonio Caracallae a noverca, quam in uxorem ducere cupiebat, sed non audebat.
Debet igitur in primis princeps Christianus subjectus esse legibus Dei regis regum. Hoc docuit Moses quando in Deuteronomio descripsit officium regis. Sic enim ait, Quando sederit rex in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a Sacerdotibus Leviticx tribus, et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitxsux, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et exremonias ejus.quae in lege praecepta sunt. Ubi Mosesnon simpliciter dixit, debet rex legem Dei custodire: sed addidit multa verba, ut significaret magnitudinem negotii hujus. Primum jussit ut ipse sibi describeret legem Dei, ut non posset -un quam dicere, non vidi legem Dei, nec scio quid in ea contineatur. Deinde addidit, ut exemplar divina; legis acciperet a Sacerdotibus Dei veri: ne forte pro lege Dei veri acciperet leges falsorum prophetarum; quales hoc tempore sunt qui dicuntur politici, et multo magis Haeretici omnes, qui legem et cultum Dei pro suo capite populis obtrudunt, et non ab Ecclesia illa vero accipiunt, Quae est columna et firmamentum veritatis. Tertio addidit ut habeat secum, et legat omnibus diebus vitae suae; videlicet ut idemtidem legat, ne forte obliviscatur mandata Dei. Denique adjungit ut discat timorem Domini, et ex eo timore sollicitus sit observare mandata Dei, tum ea quae pertinent ad religionem, tum illa quae spectant ad justitiam. Decet enim, ut princeps in omni lege divina servanda, exemplo suo, popopulum praecedat.
Hoc idem, quod Moses docuit, docuit postea etiam Sarauel, et quidem comminatione gravissima. Nam cum Suiil rex primus Hebraeorum mandatum quoddam Domini, sub specie pietatis, non implevisset; reprehen¬
dit eum Propheta Samuel, dicens. Quia projecisti sermonem Domini; projecit te Dominus ne sis rex, et ibidem, Numquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini; et paulo post, Scidit, inquit, Dominus regnum Israel a te hodie, et dedit illud proximo tuo meliori te. Ostendit igitur hoc exemplo Deus, se Regem regum esse, et reges terrae, non tam reges quam ministros dici debere; quippe quos ipse regnandi potestate nullo negotio privat, ut re vera Paulum cum omni progenie sua regno privavit, et regnum ejus in Davidem, et ejus posteros transtulit. Quo exemplo edoctus David in Psalmo secundo reges omnes admonuit, dicens. Et nunc reges intelligite erudimini qui judicatis terram: Servite Domino in timore, et exultate et cum tremore. Et in alio Psalmo dicit, Deum esse Qui aufert spiritum principum, et ideo esse terribilem apud reges terrae, et idem ipse David filio suo Salomoni, tunc primum regnare incipienti, sic locutus est, Ego ingredior viam universae terrae, confortare, et esto vir, et observa, ut custodias mandata Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, et custodias ceremonias ejus, et judicia, et testimonia sicut scriptum est in lege Moysis. Quibus verbis rex optimus et sapientissimus filium, admonet, ut si velit feliciter regnare, Deo regi regum fideliter serviat: et prima illi cura sit ut in iis quae ad religionem pertinent, nihil omnino praetereat, et exemplo suo populos sibi subjectos in vera religione contineat: deinde leges Dei, quae ad mores, vel judicia pertinent, diligenter observet; ac denique sic ipse Deo subjectus, et obediens esse studeat, quemadmodum cupit sibi ab administris suis prompte, fideliterque serviri.
Sed operae pretium est attendere, quam graviter sapientia divina reges admoneat. Audite, inquit, reges et intelligite, discite judices finium terrae: prxbete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum; quoniam data est n Deo potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitix, neque secundum voluntatem Dei ambulastis: horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium, durissimum his, qui prxsunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Haec sapientia divina docet, quae breviter explicanda sunt. Primum admonentur reges, ut cogitent, potestatem in alios homines habere se a Deo, quocumque titulo regnent. Nara, ut Apostolus docet in epistola ad Romanos, Non est potestas, n/si a Deo. Ipse enim solus non ah alio potestatem habet, cum unus ipse sit Legislator, et Judex, ut loquitur Apostolus Jacobus; id est, qui omnibus dat leges, et omnes judicat; et ipse a nemine judicatur, et a nemine legem accipit. Itaque sive populus potestatem suam in principem transferat, sive per haereditariam successionem potestas acquiratur, sive jui’e belli aliquis princeps fiat: semper erit verum, non esse potestatem, nisi a Deo; et unum Deum esse supremum legislatorem et judicem. Hinc vero colligit Sapiens, omnes reges, omnesque principes ministros esse Dei, et a Deo judicandos, ac praemium vel poenam accepturos, prout in regno Dei administrando se gesserint. Addit praeterea, non de solis factis, sed etiam de cogitationibus judicandos; et quoniam multum interest inter peccata principum et privatorum; quod illa ad multos, ista ad paucos pertineant; adjungit Sapiens terribilem sententiam illam. Judicium durissimum his, qui praesunt, fiet; et Potentes potenter tormenta patientur.
Sed veniamus ad ea, quae sunt ministri principalis propria, cum jam ex divinis litteris satis aperte demonstratum sit, reges hominum esse ministros Dei. Principio minister debet, si quid sapit, non ex capite suo leges populis dare, sed juxta leges sibi a rege datas, populos regere. Non enim populos proprie et absolute suos, sed populos Dei, regis aeterni, gubernandos suscepit. Quare cavere debet, ne aliquid jubeat, quod legi divinae repugnet. Et quoniam reges non solum legibus et edictis, sed etiam exemplo et factis populos regunt; valde cavere debent, ne ipsi leges divinas ullo modo transgrediantur. Certe enim si minister, regis nomine, edictum publice proponat, ne ullus audeat transire ad hostes, aut eos armis, vel commeatus juvare: certe ipse minister primus esse debet in edicto ejusmodi observando. Eodem igitur modo, debent reges terrae, ut ministri Dei, diligentissime cavere, ne adulteria, vel sacrificia villa committant, ne pejerent, ne blasphement, nec injuste ullum opprimant; denique ne malo exemplo suo populos ad peccandum provocent. Rex enim Deus nimium irascitur, cum videt eos transgredi leges suas, quos administros re¬
gni sui esse voluit, ut populos in officio et in legum divinarum observatione contineant. Deinde ministri vel praefecti regum, si forte divites fieri velint, quia sciunt se non diu in regno futuros, cum successorem brevi venturum expcctent; propterea non solliciti sunt de coemendis in eo regno palatiis, aut vineis, aut agris, aut hortis, quae secum auferre et asportare non possunt; sed pecunias et res pretiosas, quae facile asportari possunt, cumulare satagunt; ut cum recedendum erit, et potestas successori tradenda, divites revertantur in patriam: neque id solum curant si sapiunt, sed ut ea solum asportent, quae juste lucrati sunt: aliocuin rex non solum eos potestate et praefectura privat, sed omnia male parta aufert, et eos ut latrones vel morti tradit, vel in exilium mittit, ut poenas luant provinciae male administratae. Ilaec non semper reges terrae in praefectos malos statuere possunt, quia vel eorum peccata nesciunt, vel metu pejorum tacen.t, vel certe. ipsi quoque rei sunt scelerum multorum: et ideo dissimulant peccata aliorum, ne ipsis exprobrentur sua. At Rex regum Deus neque peccata ulla non videt, neque potentiam ullius timet, neque injustus est, ut injustitiam aliorum dissimulare velit. Itaque reges terrae, quia praefecti, et ministri estis Dei, si quid sapitis, successorem quotidie expectate; cum timore, et tremore regnum Dei administrate, tamquam rationem de singulis actis vestris reddituri; quaerite ex vestro labore justas divitias, quae sunt bona merita. Sic enim fiet, ut cum desieritis esse Praefecti Regii in terris, ipsi Regi regum felicissime conregnetis in coelis. Id enim nobis promittit, qui non mentitur spiritus Dei: Si sustinebimus, ct conregnabimus. Et iterum: Qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut ego vici ct sedi cum Patre meo in throno ejus.
Chapter 2 of 37