Admonitio Mabillonii
Librum de ratione Cantus, Bernardo ascriptum, mihi quondam suppeditavit piae ac suspiciendae memoriae Joannes Bona, tunc congregationis suae abbas generalis, postmodum S. R. E. cardinalis. Libro praemissa est epistola, quam Bernardi esse existimavi: at tractatum ipsum eis assignandum, quos hujus operae subsidiarios ascivit, ut sane ipsa innuit epistola. In codice Fusniacensi idem opusculum tribuitur Guidoni Chari Loci abbati sub hoc titulo: « Epistola Domini Guidonis abbatis Chari-Loci de Cantu. » Haec incipit ab istis verbis: « Cantum, quem Cisterciensis Ordinis ecclesiae cantare consueverunt, » etc. Tractatus autem ab istis: « Praemonitos autem esse volumus, » etc. Guido Chari-Loci in dioecesi Vesontionensi abbas, is est, in cujus gratiam Bernardus scripsit epistolam centesimam nonagesimam septimam et duas sequentes. Ne hunc esse istius tractatus auctorem omnino persuasum habeam, movet quod auctor sub finem « comprovinciales » appellat ecclesias, Remensem, Belvacensem, Ambianensem, et Suessionensem. Deinde quod memorans Antiphonarium Suessionense, subdit, « quod quasi ad januam habes. » Ex quo verisimilius videtur, auctorem hunc fuisse monachum aut abbatem Longi-Pontis haud longe ab urbe Suessionica. Forsan is libri auctor fuerit cum Guidone Chari-Loci abbate; nam plures huic operi subsidiarios adhibuit Bernardus. An Gerardus abbas Longi-Pontis, laudatus in libro septimo de Vita Bernardi, capite undecimo. An forte alius Guido tum abbas erat Chari-Loci prope Silvanectum?
Dubitant nonnulli, num revera tractatus iste scriptus sit vivente Bernardo, propterea quod ex quibusdam primis epistolae et tractatus verbis colligitur, diu post exordia Cisterciensis Ordinis haec scripta fuisse. Verum ejusmodi tractatus nuper compactus servabatur in exemplari Bibliorum, quod per Stephanum Cistercii abbatem tertium emendatum est, ad cujus normam omnia ejusdem Ordinis Biblia corrigi praeceptum erat: quod ipsum de Antiphonario praescriptum est. Ea erat primorum istius Ordinis cura et sollicitudo in res sacras. Subjectus, inquam, erat tractatus iste primario illi Bibliorum correcto exemplari, sed postea ab eo avulsum, ut ego ipse ex indice contentorum, et ex vacuo spatio deprehendi. Et certe hoc opusculum primis illis Ordinis temporibus conditum fuisse intelligitur ex initio ejus, ubi mentio fit de Cisterciensibus, qui « Regulae veritatem » seu puritatem, « praetermissis aliorum dispensationibus, » tunc « tenebant: » quod de primis temporibus intelligendum est. Et in libro Institutorum Cisterciensium, quae anno 1134 a Rainardo Cistercii abbate collecta creduntur, inter eos libros, qui novellis monasteriis necessarii sunt, capite duodecimo muneratur Antiphonarium, cui praemissus erat hic tractatus in codice Cisterciensi. Sed omnem dubitationem adimit Vita Stephani abbatis Obazinensis, auctore ejus aequali, nuper edita ab erudito Baluzio in tomo quarto Miscellaneorum, ubi haec verba leguntur in libri secundi capite decimo tertio: « Sed sciendum, quod libri, quibus primo Cistercienses in divinis officiis usi sunt, valde corrupti ac vitiosi fuerunt, et usque ad tempora sancti Bernardi sic permanserunt. Tunc enim abbatum communi decreto, ab eodem sancto abbate ejusque cantoribus sunt correcti et emendati, et sicut modo habentur dispositi. « Nihil luculentius hoc testimonio afferri potest.
In Supplemento Patrum, quod R. P. Jacobus Hommeyus Augustinianus anno 1684 Parisiis vulgavit, libello de Ratione cantandi Antiphonarium subjungitur tractatus de Ratione cantandi Gradale: de quo cum nulla fiat mentio in Bernardi epistola, sed tantum de Antiphonario, an Bernardo ejusve hoc in opere sociis tribui debeat, merito dubitare licet; multo magis de caeteris apud Hommeyum, quae Bernardi esse non putamus. Hic subjiciendo est admonitio piissimi quondam viri Joannis Bona, de hoc opusculo ad me transmissa, quae sic habet ut sequitur.
« D. Joannes BONA, congregationis reformatae S. Bernardi, ordinis Cisterciensis, abbas generalis, lectori salutem.
« In celebri monasterio Sancti Salvatoris de monte Amiato Ordinis Cisterciensis in dioecesi Senensi, exstat ejusdem Ordinis vetus Antiphonarium, quod secum e Cistercio monachi detulerunt, cum primum Cisterciensis Reformatio in illud coenobium introducta fuit a Venerabili Raynerio abbate anno Domini 1231. Huic Antiphonario praefixus est hic tractatus, D. Bernardo Clarae Vallensi abbati ascriptus. Nec dubito quin alia ejus exemplaria in aliis abbatiis Ordinis reperiantur. Carolus de Visch in Bibliotheca Cisterciensi unius meminit his verbis: « In monasterio Laudensi in Flandria servatur ejusdem » S. Bernardi « Epistola de ratione « Cantus nondum edita, cujus initium est: Bernardus humilis abbas Clarae-Vallis. » Possevinus in Bibliotheca selecta, libro decimo quinto, capite sexto, caeteris scriptoribus, qui de Musica scripserunt, S. Bernardum connumerat. Angelus Picigitonensis Minorita edidit Venetiis anno 1547 « Floris angelici de cantu plano et figurato libros duos, » quorum primo plura citat ex hoc tractatu, nominatim capite vigesimo nono: « Hoc, » inquit, « comprobat S. Bernardus in sua Musica, dicens, ubi molliorem sonum fieri expedit: B. molle quandoque ponitur, furtim tamen, ne cantus similitudinem alterius toni assumere videatur. » Capite item quadragesimo sexto, de terminatione tonorum: « Doctissimus tam in divinis, quam in humanis scientiis S. Bernardus has litteras describit in sua bene ponderata Musica, ubi dicit quod hae litterae D, E, F, G, sunt cantuum terminativae. » Et capite quadragesimo septimo, de ascensu et descensu tonorum: « Omnis tonus, » ait, « decem notas habere potest, ut aperte describit non minus verax quam doctus S. Bernardus in bene considerato prologo suae Musicae, assignans tres potissimum rationes: videlicet psalterii auctoritatem, dignitatis aequalitatem, et notandi necessitatem. » Quae omnia cum praecise habeantur in hoc tractatu, hinc satis evidenter deducitur, ejus auctorem esse Bernardum. Nec stilus refragatur, quantum proprii Musicae termini patiuntur. Voce barbara, Maneria sive Maneries, quae hic saepe repetitur, utuntur passim Musici. Reperitur etiam in libello de Musica practica, apud Bedam: nam Bedae perperam ascriptum esse evincunt notae musicales, trecentis fere annis eo posteriores, et multa quae ibi sunt ad verbum accepta ex Doctrinali et Micrologo Guidonis Aretini. Ipse quoque Bernardus ea voce usus est epistola quadringentesima secunda, ad Balduinum. Ex his autem apparet, quam sollicite curaverint majores nostri, ut in divinis officiis omni remota indecenita et novitate, ecclesiastica gravitas et majestas tam in cantu, quam in verbis conservaretur. Animus erat uberioribus notis hunc tractatum illustrare: sed re maturius perpensa, ab his abstinui: nam Musicae disciplinae peritis superfluae; ignaris inutiles forent. Vide interim quae de cantu ecclesiastico, et de tonis dissero in mea Psallentis Ecclesiae Harmonia, cap. 17, § 3 et 4.
Chapter 1 of 10