Skip to the text

Epistola seu prologus

BERNARDUS, humilis abbas Clarae Vallis, omnibus transcripturis hoc Antiphonarium, sive cantaturis in illo.

Inter caetera quae optime aemulati sunt patres nostri, Cisterciensis videlicet Ordinis inchoatores, hoc quoque studiosissime et religiosissime curaverunt, ut in divinis laudibus id cantarent, quod magis authenticum inveniretur. Missis denique qui Metensis Ecclesiae Antiphonarium (nam id Gregorianum esse dicebatur) transcriberent, et afferrent, longe aliter rem esse quam audierant, invenerunt. Itaque examinatum displicuit, eo quod et cantu, et littera inventum sit vitiosum, et incompositum nimis, ac pene per omnia contemptibile. Quia tamen semel coeperant, et usi sunt eo, et usque ad nostra tempora retinuerunt. Tandem aliquando non sustinentibus jam fratribus nostris abbatibus Ordinis, cum mutari et corrigi placuisset, curae nostrae id operis injunxerunt. Ego vero accitis ex ipsis fratribus nostris, qui in arte et usu canendi instructiores atque peritiores inventi sunt, de multis et diversis novum tandem Antiphonarium in subjectum volumen collegimus, et cantu, sicut credimus, et littera irreprehensibile. Denique cantator ipsius, si tamen gnarus fuerit, hoc probabit. Ita ergo ut demum mutatum est, et in hoc volumine continetur, volumus in nostris de caetero monasteriis tam verbo, quam nota ubique teneri; et mutari omnino in aliquo ab aliquo, auctoritate totius capituli, ubi ab universis abbatibus concorditer susceptum et confirmatum est, prohibemus. Porro mutationis hujus causam et rationem, si quem evidentius et plenius nosse delectat, legat subjectam praefatiunculam, quam praefati discussores veteris Antiphonarii ad hoc ipsum praeponere curaverunt: ut palam factis quae in illo erant, tam cantus, quam litterae vitiis, renovationis et correctionis necessitas atque utilitas clarius appareret.

Chapter 2 of 10