Caput I. De pyaemittenda quadruplici sui ipsius prohatione
Primo, accessurus ad mensam caelestis convivii, iuxta Apostolum S proba te ipsum et diligenter examina, qua fide, ex quanta caritate, in quali proposito et propter quid accedis.
§1. Primo , quisque se ipsum probare debet, qua fide accedat ad altare
- Attende igilur ista qualuor singula per se et primo vide, quam fidem habere debes circa veritatem vel essenliam huius Sacramenti. Credere enim firmiter debes et nuUatenus dubitare, secundum quod docet et praedicat calhohca fides, quod in hora expressionis verborum Christi panis materialis alque visibihs advenienti vivifico et caelesli pani, velut vero Creatori honorem deferens, locum suum, scilicet visibilem speciem accidenlium, pro minislerio et sacramentali servitio relinquit; quo desinente esse, miro et ineffabili modo in eodem instanti ista sub illis accidentibus veraciter existunt: primo, illa purissima Christi caro et sacrum corpus, quod, fabricante Spiritu sancto, tractum fuit de utero gloriosae Virginis Mariae, appensum in cruce, positum in sepulcro, glorificatum in caelo. — Secundo, quia caro
non vivit sine sanguine, ideo necessario est ibi sanguis ille preliosus, qui feliciter manavit pro mundi salute in cruce. — Tertio, cum non sit verus homo absque anima rationali, proplerea est ibi illa anima gloriosa Christi , excedens in gratia et gloria omnem virtutem et gloriam et potestalem, in qua repositi sunt omnes thesauri divinae sapientiae— Quarto, quia Christus est verus homo et verus Deus, ideo consequenter ibi est Deus in sua maiestate gloriosus.
Haec omnia quatuor simul et singula, tota simul sub speciebus panis et vini perfecle continentur, non minus in calice quam in hostia nec minus in hostia quam in cahce; nec in uno supplelur defectus allerius, sed in ambobus invenitur integrum propter mysterium, de quo est grandis semno. Sufficit credere, Deum verum et hominem sub utraque contineri specie, cui assistunt Angelorum frequentia el Sanctorum praesentia.
% Et vide, quam pulcre Christus sub his duabus speciebus tantum continetur: primo, quia panis et vinum optimum sunt nulrimentum tolius hominis. Nam panis nutrit carnem sive corpus, et vinum transit in sanguinem , qui est sedes animae— Secundo, quia eorum usus principahor et communior est ac mundior et minus fastidiosus habetur, ideo pu' ritas spiritualis refectionis optime per ista significatur. — Tertio, quia optime significant corpus Christi
' Gol. 2, 3.
- Hebr. 5, II: De quo nobis grandis sermo.
el sanguinem. Nam 'panis significat corpus illud triluratum, molatum et pistatum in passione, decoctum et assum igne divini amoris in camino et ara crucis. Vinum vero significat sanguinem, qui de uva, scificet Christi corpore, est in torcularicrucis a calcantibus Ludaeis expressus. — Quarto, pulcre significat corpus Clirysli mysticum, scilicet Ecclesiam collectam ex multis fidelibus praedestinatis ad vilam, tanquam ex multis granis et racemis.
- Cum ergo accedis, cave, ne dubitando vacilles et tanquam caecus manu tenlans innitaris baculo arundineo, scilicet argumentis naturalibus et rationibus humanis, quaerendo, quomodo isla fieri possunt, sicut quondam ludaei htigabant, et quidam discipuU scandalizati abierunt retrorsum; sed subiice te ipsum Deo et captiva mentem tuam sub iugo fidei, quam tanlis teslibus roboratam vides. Quid enim dubilationis de hoc Sacramento remanet, quod a Christo tam expresse traditum , ab Apostolis praedicatum, a sanctis Patribus orthodoxis lot centenariis annorum frequentalum tantisque caerimoniis, tot miraculis et prodigiis et observantiis quasi lestimoniis palpabihbus confirmatum vides? — Tolle hoc Sacramentum de Ecclesia, et quid erit in mundo nisi error et infidelitas, et populus christianus quasi grex porcorum dispersus et idololatriae deditus, sicut expresse patet in ceteris infideiibus. Sed per hoc slat Ecclesia, roboratur fides, viget christiana religio et
divinus cultus; unde inquit Chmius : Ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculik. Post etiam notare debes, quod sic decuit, Christani velaium nobisdari. Quid enim valeret fides lua, si Christus in propria forma visibilis tibi appareret? Certe et coacte eum adorares. Aut quomodo carnales ocuh tantam gloriam ferre possent? Quis vero insipiens dicat, ut carnem crudam et hominis cruorem in propria forma sua comedere et bibere posset? — Recedat ergo omnis dubitatio, quia, sicut olim Divinitas in utero virginali latuit, et Fihus Dei sub humanae carnis velamine visibihs mundo apparuit; sic et glorificata humanitas, Divinitati coniuncta sub forma panis et vini latet, ut nobis mortahbus se contemperare possit '.
§2. Secundo, quisque se ipsum probare debet , cum quali proposito et dispositione accedat
- Secundo proba te ipsum , cum quali proposito et dispositione accedis. Ideo discute et revolve conscientiae domum et vide, ne sit intus forte ahqua lurpitudo in mente, vel macula extra in carne, qua offendi possunt oculi illius qui est Sanctus Sanclorum.
Primo ergo, rediens introrsus ad iniquitatem tuae mentis , considera, quanta mala ab ineunte aetate commisisti, quanta bona neglexisti, quam brevis
» Mattli. 28, 20.
vita, quam incerta mors , quam luhrica et periculosa via huius temporis. Maxime autem rnmina, ne forle, quod absit, post praecedentem confessionem et poenitentiam aliquod sit in te mortale peccatum vel peccandi propositum , unde mortua sit misera anima tua, per hoc a radice Christi et Ecclesiae abscissa, quia ille vivificus panis et divinus cibus non praeslat influxum vitae nec nulrimentum membris abscissis et mortuis, teste Scriplura, quae dicit: Jn malevolam animam non introibit sapientia, nec hahitahit in corpore subdilo peccatis. Unde a talibus sumitur Sacramentum, sed non res Sacramenti , id est Christi gratia et divinitas caritatis eius; comeditur gustu, sed non reficit spiritum, vadit ad ventrem, sed non intrat mentem; deglutitur tanquam a bruto sine sui laesione et non vivificat animam neque sibi unit et incorporat, sed potius, «ausea compellente, talem ipse Christus evomit velut cadaver putridum, bestiis et avibus devorandum, cum scilicet infelicem animam iradat satanae cruciandam , sicut de luda scriptum est: Quoniam post huccellam introivit in eum satanas. Quapropter, si talibus laqueatus es, cave, ne pro aliqua causa vel necessitate absque debila contrilione et proposito poenitendi ac confessione praemissa accedere ad altare praesumas, quia horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Sed heu, quot sunt hodie sacerdotes miseri el suae salulis improvidi, qui Christi corpus in altari velut carnes pecudum manducant, et invokili et contaminati abominationibus , de quibus dicere fas non est, sceieratis manibus et polluLis labiis contingere non verenlur et osculari Fihum Dei et Mariae Virginis! Verum si horum sacrificium suscipit Deus, audeo dicere, mendax est et socius peccatorum. Insuper, quod deterius est, ad tantam pervenerunt temporibus istis perversitatem et slultiliam quidam, ut pulent infehcissimi , sua scelera et immunditias peccatorum, quae quotidie iterant et iterare proponunt, absque poenilentia et confessione per sacram communionem quotidie celebrantes expiare. Tales non sunt sacerdotes, sed sacrilegi; non Christiani, sed haeretici. Profecto, si rectam fidem haberent, aut peccare timerent, aut celebrare cessarent.
Secundo, non tantum mentis, sed et corporis est attendenda munditia. Ideo cave, ne immundus accedas; nec lantum dico de immunditia voluntaria, quae morlahs est, sed eliam de nocturnah sive casuali macula, quae impedit celebrationem , ubi non est magna necessitas vel iussio praeceptorum. Ubi ergo praedicta interveniunt, et diclae maculae non dederis occasionem vel causam per praecedentem concupiscentiam vel inordinatam crapulara, nec secula est notabihs raentis inquinatio per reminiscentiam et illusionem carnalium phantasraatum : credo, quod accedere posses, salvo mehori iudicio.
maxime si singularis devotio ratione solemnitalis vel alterius similis causae te traheret ad ceiebrandum. — Custodire etiam debes pudiciliam manuum, quantum potes, et omnium membrorum tuorum puritatem. Unde tibi consulo, ut prae ceteris hominibus omni tempore, maxime dum iMissam celebraturus es, caveas ab omni lactu non solum turpi et immundo, qui fit cum peccato, sed etiam a quohbet indecenli et inquinato. Tolum te recolhgas, ut nec actus nec cogitatio ad ahquod aliud dispergatur. — Et insuper curam habeas diligentem de mundilia et nitore paramentorum altaris et sacrorum vasorum , ut cum omni honore et diligentia tractetur ille qui est Angehs et Archangelis tremendus et honorandus.
§3. Tertio, quisque se ipsum probare debet, ex quanta caritate et quali fervore accedat
- Tertio proba te ipsum , ex quanta caritate et quah fervore accedas. Non solum enim mortalia, sed etiam venialia peccata per negligentiam et otium multiphcata, et etiam per inconsiderationem ac per distractionem dissolutae vitae et malae consuetudinis — hcet non occidant animam — tamen quandoque reddunt hominem tepidum , gravem, obnubilatum et indispositum et ineplum ad celebrandum, nisi dicti pulveres et stipulae veniahum per afilatum Spiritus el flammam caritatis ventilentur et consumantur ex ardescente igne cordis et ex consideratione propriae vihtatis. Ideo cave, ne nimis tepidus et jnordinatus
accedas et inconsideralus, quia indigne sumis, si non accedis reverenter, circunnspecle et considerare. Unde Apostolus primae ad Corinthios undecimo ' : ludicium sibi manducat et bibit; quod apertius insinuat, cum subdit dicens: Ideo inter vos multi imbeciUes , scilicet per fidei inconstantiam , et infiryni , id est gravi peccato sauciati , et dormiunt multi , per torporem et desidiam.
- « 0 quam graves angustiae , o quantae angustiae me undique afTligentes! Accedere indigne horrendum est iudicium, non accedere ex notabili negligentia vel contemptu damnabilis culpa ». Beda '— Nam cum sacerdos est absque mortali peccato et in proposito bono, non habens legitimum impedimenlum, et non ex reverentia, sed ex negligentia celebrare omittit; tunc, quantum in ipso est, privat sanctam Trinitatem laude et gloria, Angelos laetitia, peccatores venia, iustos subsidio et gratia, in purgatorio existenles refrigerio, Ecclesiam Christi spirituab beneficio — et se ipsum medicina et remedio contra infirmitates et quotidiana peccata; quia, sicut ait Ambrosiussi, « quotiescumque efTunditur sanguis Christi, toties in remissionem peccatorum efTunditur; debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata di-
De praeparatione ad missam. cap. i. 2oo
ris, lacrymarum contritionem et devotionis flammam expelle a te omnem torporem et negligentiam , ne inveniaris respuere tantorum charismatum dona.
- Si autem vis accendi ad amorem, considera tota mente ista duo: primo \\\x?, summae caritatis incendium , quo summa bonitas pro te vermiculo foetido tam poenose sustinuit crucis opprobrium ; secundo illius nobilissimi corporis cibaiionem dulcissimam. sanguinisque potionem.
Primoaltendas illam beatissimam mortem, discutiens causam. Causa autem alia non fuit nisi necessitas nostrae redemptionis. Omnis autem lex pro laesae maieslatis oITensione offendentem iudicat reum mortis. Huius rei causa, cum, peccatis exigentibus, essemus rei mortis, pro recompensatione tanti debiti miserans Deus humanae miseriae et parcens nostrae morti, providit et concessit prioribus, pro hominum morte caedem fieri animalium, et offerri sibi hostias et sacrificia placationis; et quoties quis peccaret, toties erat pro eo necesse hostiam immolari. Quae omnia figurae erant et umbraedonec Christus, caput humani generis, mitteretur, viva et rationabilis hostia, absque peccato, qui pro omnibus hominibus se ipsum ex amore offerret ad mortem pro nostrae mortis redemptione. Sed quia non debuit pluries morieo quod illa una mors satisfecit pro peccatis omnibus factis et fiendis; ideo sufTicit, quod
illam unam hosliam sui corporis, quondam pro nobis semel immolatara , moriens relinqueret quotidie a nobis pro residuis delictorum mystice offerendam Deo Patri pro commutatione noslrae mortis, cui quotidie sumus obnoxii per peccatum. Unde Augustinus: « Iteratur quotidie haec oblalio, licet Christus semel passus sit, quia quotidie peccamus peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest: et quia quotidie labimur, quolidie Christus pro nobis immolatur mystice ». — Propter hoc quidquid agitur in Missa et oamis ornatus et caerimoniae nihil aliud repraesentant nisi Christi passionem. Ob hoc super omnia est necessaria Chrisli mortis memoria in Missa; unde ipse Christus Lucae vigesimo secundo: Hoc facite in meam commemorationem; et Apostolus primae ad Corinthios undecimo: Qiiotiescumque manducabitis panem hunc et calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabitis , donec veniat, scilicet ad iudicium. Dum ergo accedis, dic ex tolo corde:
Oratio.
- Ecce, caelestis Pater, recoiens mortem illam unigeniti Filii tui, Domini nostri Iesu Christi,
offero libi hostiam liaric, quam ipse libi olim obtulit pro mea el totius mundi salute. Ecce, ad altare tuae Maiestatis transmitto oblationem vivam, quam tu in miseratione multa misisti ad altare crucis pro nobis immolandara. Recordare ergo illius sacrosancti sudoris quasi guttae sanguinis decurrenlis in lerram. Respice illam virgineam carnem , verberibus crudeliter flagellatam, colaphis caesam, livoribus tumidam , sputis maculatam, sanguine cruentalam , spinis perforatam , clavis confixam , lancea vulneratam. illa ergo pielas, quae Filium tuum traxit et vicit, ut in statera crucis totius mundi peccata libraret, ipsa te cogat, Pater, misereri nobis miseris. Respice, obsecro, non nostra peccata, sed in faciem Christi tui. Non enim in iuslificaiionibus nostris preces noslras prosternimus, sed in multitudine miserationum tuarum.
- Secundo, si vis ad amorem accendi et inflammari, considera illius sacri corporis cibationem dulcissimam , et vide, quam bonus et suavis est spiritus eius in nobis % quam congrua et utilia providit nobis Pater noster caelestis vivificantia alimenta. — Quia enim rationalis crealura ad hoc facta est, ut sit capax et parliceps bonitatis Dei \ ex qua participatione vivere et ad beatum esse pervenire
debet, sine qna ex se ad nihilum tendit et ad mortem sempiternam , nisi per cibum vivificanlem iugiter vegeletur ex participatione divinae virtutis et gratiae — quam participationem ideo comeslionem voco, quia, sicut corpus animale per cibum vigoralur et impinguatur, calefit et vivificatur; sic anima rationalis per spiritum Christi , quo frui debet, pleno affectu et intellectu nulritur, vigoralur, inflammatur et vivificatur — et sicut Angeli in palria pleno haustu bibunt de perenni et vivo fonte luminis ac satiantur ab uhertate domus Dei; sic sapientia aeterna providit, ut rationales animas hominum, quas tam care redemit et per gratiam magnificavit ac effecit similes Angelis Dei , cibaret illo pane, quo Angeli nutriuntur, sine quo nec illi nec isti vivere possunt, el hoc per aliquem modum convenientem nobis parvulis; quia impossibile est nobis cum isto mortali corpore illum panem vitae in soliditale propriae formae, scihcet Divinitatis, deguslare: ideo, ut nobis comestibilem cibum praeberet, sub forma convenientiori, scilicet panis et vini corporalis, dedit propter convenientem similitudinem panis ad panem et refectionis ad refectionem, ut, sicut Angelos, viventes spiritus, cibat Verbo increato , sic morlales homines cibaret Verbo incarnalo in Sacramento suscepto. Unde dictum est: Panem Angelorum manducavit homo ; et: Ego sum panis vivus , qui de caelo descendi.
- Item nota, qaod sicut cura est Doo de corpore animalis cuiuscumque providendo sibi cibum convenientem ; sic cura est eidem de nutrimento nobilissimi sui corporis rnystici, quod est Ecclesia, cuius Christus Filius Dei est caput; nec aliunde vegetari debet et vivere quam a capite suo, ut omnia membra, scilicet viri iusti, unita et sibi invicem cohaerentia in Christo capite, ipsius spiritu et amore nu- Iriantur per hoc Sacramenlum unitatis et pacis; ac per hoc, sicut non est vila corpori absque incorporatione cibi convenientis ei, sic animae rationali non est vita spiritualis sine incorporatione et invisceratione huius cibi spirituahs sibi convenienlis; unde inquit Chrislus *: Qui manducat rne vivet propter me. — Haec est autem differentia inter comestionem corporalem et spiritualem, quia ibi cibus comestus transit in substanliam et nutrimentum comedentis, hic vero comedens incorporatur Christo el transit in unitatem et amorem spirilus Christi. Ideo dictum fuit beato Augustino * : « Non ego mutabor in te, sed tu mutaberis in me », id est in mei simihtudinem, scihcet bonitatem, sanctitatem etc, sicut ignis ferrum in sui similitudinem convertit.
§4. Quarto, quisque se ipsum probare debet, propter quid accedat
\h. Quarto et ultimo proba te ipsum, propter quid et propter quam causam accedis. Et hic dirige
aciem mentis ad duo praecipue, scilicet ad purum affectum et deside?ium sanctum ; secundo ad debitam intentionem et propositum necessarium.
Primo vide, quid desideres, ne forte propter avaritiam, aut timorem, diUi vanam gloriam, diUi consuetudinem , aut alicuius mundanae complacentiae, aut temporalis favoris causa accedas; sicut multi diebus istis abutuntur ad suam perditionem quod est datum ad salutem. Vae, vae, Domine Deus ! quanti hodie infelices ad sacros ordines et divina mysteria accedunt, non caelestem panem, sed terrenum quaerentes; non spiritum, sed lucrum; non Dei honorem , sed suam ambitionem ; non salutem animarum, sed quaestum pecuniarum; non Christo servire mundo corde et corpore in sacris mysteriis, sed deliciari, ditari, superbire et luxuriari de patrimonio Christi et de eleemosynis popuh , ac ecclesiaslicas dignitates ambiendo multis litigiis et simoniis potius rapiunt, quam assequantur, non vocati a Deo, sed impulsi a diabolo.
- Tu autem, homo Dei, dirige vota tua et desideria ad Deum et vide, quibus affectionibus et desideriis trahi debeas ad sacra mysteria celebranda.
Primo Irahat te conscientia et remorsus delictorum, sperans per eum quasi per hosliam placationis ab omni peccato purgari.
Secundo , tuae infirmitatis intuitus et consideratio, ut eum quasi medicum ad te voces, per quem ab omni infirmitate cureris.
Tertio, pressura alicuius tribulationis , ut per
eum qui omnia potesl, ob omni adversitale cilius libereris et protegaris.
Quarto, desiderium alicuius gratiae vel spirilualis beneficii impetrandi, ut per eum cui Paler nihil negare potest, oblineas.
Quinto, gratiarum actio pro omnibus beneficiis temporalibus et spiritualibus tibi et aliis impensis, cum nihil habeamus Deo retribuere pro omnibus, quae retribuit nobis aliud, quam calicem salutaris accipere et sacrificare hostiam laudis \ id esl lesum Christum.
Sexto , caritas et compassio proximorum , cum pro salute vivorum et requie defunclorum nihil efficacius interpellet quam Christi sanguis eifusus in remissionem peccatorum \
Septimo, laus Dei et Sanctorum , cum non habeamus, quo possimus Deum et Sanctos pro sua dignitate laudare quam Christum sacramentaliter Deo Patri offerre et immolare.
Octavo, Dei amor et dilectio , ut eum invites ad te ac per inviscerationem spiritualis refeclionis in te ipso eum delectabiliter amplexeris.
Nono, sitis et desiderium augendae gratiae, quia hoc Sacramentum fontem continet gratiarum et sanctificalionum et auctorem continet salutis, Dominum lesum Christum; ideo dicitur eucharistia, id est bona gratia. Cetera vero Sacramenta fluenta sunt et rivuh gratiarum, quibus sanctificamur.
Decimo, ardor et suspiriiom, quo lolis visceribus virlute huius excessivae caritatis et dulcissimae refectionis cupias sanctificari ab omni inquinamento carnis et spiritus ' et eripi ab omnibus periculis et tentationibus ac inseparabiliter uniri Christo Salvatori el conservari in suo amore. Unde inquit Christus loannis decimo septimo: Pater, quos dedisti mihi, volo , ut, uhi ego sum, illic sint mecum, ut sint unum, sicut nos unum sumus; ego in eis , et tu in me , ut sint consummati in unum.
- Secundo dirige mentem luam ad debitam intentionem et propositum circa ea quae agere debes. Tria autem sunt, quae celebraturus intendere debes, scilicet Deum, per lalriam colere , Ckristi mortem memorari et totam Ecclesiam iuvare.
Primo intendas Deum per latriam colere. Cultus autem latriae soli Deo debitus est honor impensus summo Creatori ex debito servitutis, quo obligamur non solum noslra, sed nos ipsos impendere pro suo honore et pro eo mori, si expedierit, ad recognitionem beneficiorum suorum et suae immensae bonitatis nobis ostensae, et hoc contrito corde el corpore humiliato; et toto affectu, actu et habilu, gestibus et signis prosternentes nos ante oculos suae Maiestatis et sacrificiis et muneribus eura venerantes, referamus ad ipsum omnem spem nostram et desiderium nostrum tanquam in finem ul-
limumpropter quem omnia, exspectantes ab eo omne meritum el retributionem bonorum nostrorum et malorum secundum retributionem iustitiae suae suique beneplaciti. — Aliis Sanclis exhibetur honor et devotio, quae dicitur dulia, quae non est cultus nec adoratio, sed subrogatio et invocatio, ut sint apud Deum advocati pro nobis; et omnis reverentia, quae eis impenditur, propter Deum, cui sunt coniuncti, exhibetur.
Deus autem debet a nobis in immensum timeri, honorari et amari. — Primo ex consideratione suae omnipotentiae et iustitiae, qui nos plenissimo iure damnare potest et salvare, est summe timendus. Ex hoc enim timore oritur dolor de peccatis, pudor, suspiria, lacrymae, tunsiones pectoris, supphcationes, ieiunia, disciplinae, peregrinationes et huiusmodi. — Secundo ex consideratione suae sapientiae et maiestatis summe est honorandus, Ex hoc namque honore oritur veneratio et reverentia, genuflexiones et incurvaliones, prostraliones, orationes, purificaliones, consecrationes , munditia sacrorum vasorum et paramentorum ornatus et decor, festivitates, celebraliones et solemnitates luminarium, canlus psalmorum, hymnorum vel lectionum et huiusmodi. — Tertio ex consideratione &onitatis et clementiae est infinite amandus. Ex hoc autem amore oriuntur gratiarum actiones, laudes, hymni, benedictiones, vola sancta, incensationes et huiusmodi.
Intendere debes, ul ex frequentalione divini cultus nomen Dei et in nobis sanctificetur , ut a nobis per sanctitatem vitae glorificetur in mundo, ut crescal in orbe cultus et honor Dei , ut cognoscat totus mundus, nos esse veros cultores unius veri Dei et Salvatoris Iesu Christi.
Intendere debes et memorari Clmsti nwrtem. Et de hoc dictum esl supra— Item , intendere debes totam Ecclesiam iuvare, ut scihcet proponas Deum orare pro Papa, cardinalibus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, doctoribus, rectoribus, sacerdotibus , clericis, monachis, rehgiosis, monasteriis et omnibus Christo famulantibus; pro regibus, ducibus, principibus ceterisque nobihbus; pro virginibus, viduis, orphanis, peregrinis, captivis, aflQictis, debiiibus, infirmis et pro omni populoDei; eliam pro paganis, schismaticis et haerelicis, ut convertantur ad Deum verum et sanctae Ecclesiae unitatem. — Ilem, in speciah orare debes pro ahquibus causis, caris scihcet parentibus, consanguineis, amicis, devotis et recommendatis tibi ac in tua oratione sperantibus; item singularissime pro te ipso. Et si aliquem praedictorum fidelium, praecipue propter odium aliquod vel rancorem, excludis, ut non sit particeps tanti beneficii; mortahler peccas, agens cum odio divina mysteria.
Chapter 2 of 3