Pars I
diantur ad imitandum, et fides muuiatur contra pravitalem haereticam, sicut lucerna fugans in domo tenebras et operationes promovens; ut eadem aedificatio aCferat fructum ampliorem, necesse est, Ordinem ipsum qualuor ornamentis esse praeditum, sine quibus minus proficeret in aliis, licet forte quoad se aliquo illorum posset carere.
Primum est vila irreprehensihilis, quae maxime sibimet prodest et alios aedificat. Secundum est scientia sacrae Scriplurae, sine qua nec secure nec utiliter posset alios docere. Tertiura est aucloritas praedicandi et confessiones audiendi, in quibus maxime prosunt fldelibus Fratres. Quartum est ratio satisfacloria super quibusdam dubiis apud alios — qui non intelligunt, qualiter fiant et rationabiliter et licite, immo necessario et meritorie in Ordine, super quibus aut mirantur, aut scandalizantur — ut sciant, quare et quoDiodo ista fiant rationabiliter. — Cum ad hoc teneamur, ul coram caeco offendiculum non ponamus, opera nostra lux debent esse corara hominibus, H T» Et ideo expedit in lucem ponere et rationem, ut luceat, ostendere de his quae non intellecta possent putari tenebrae, et per consequens possent aliorum aedificationem de nobis aliquatenus impedire. Sicut enim artis alicuius ignarus videt, aliqua ab illius artis opificibus instrumenta haberi, quae non intelhgit ad quid valeant; ita plerumque saeculares et rudes mirantur, quare spirituales haec et haec faciant, ita ut etiam expediat aliqua ab eis abscondere, non ex smiulationis palliatione, sed pro cautela, ut ponatur oflendiculum infirmis, et pusilli intelligenlia materiam scandali inde sumant. Nam, aufer rubiginem de argenlo, et egredietur purissimum vas, hoc est, tolle de bono, quod facis, suspicionem rationera reddendo, et apparebit purura et bonum quod putabatur vitiosum; prima Pelvl: Parati semper ad satisfactionem omniposcenti vos ralionem etc. Ipsa enim opera Dei purissima in se saepe sunt in rudibus et in infidehbus occasio scandali, cum non intelligunt et sinistre ac perverse interpretantur; Matthaei undecimo: Beatus, qui non fuerit scandalizatus in me, ait Dominus; et Propheta: Cum sancto sanclus eris et cum perverso perverteris. Ut ergo lucerna clarius luceat, oQendicuIum auferas ei, et limpidius lumen effundet. Cur sanctus Franciscus novam Regulam instituit Primo jgitur quaeritur, cuin tot sancti Ordines et approbatae Regulae fuerint, cur sanctus Franciscus novam Regulam facere Yoluerit, quasi non sufficerent priorum instituta Sanctorum.
Ad primum tibi respondeo, quod sanctus Pater Franciscus, Spiritu Dei plenus et zelo caritatis Dci et proximi totus ignitus, tnplici desideno ilagravit, videlicet ut totus posset esse imitator Cliristi in omni perfectione virtutum; item, ut totus posset adhaerere Deo per assiduae contemplationis eius gustum; item, ut multas posset lucrari Deo et salvare animas, pro quibus Christus voluit crucifigi et mori. Et quia non suffecit ei, ut ista in propria persona tantum ageret, voluit instituere Ordinem, ut multos cooperatores haberet non solum in praesenti, sed etiam in futuro, qui et sanctitatis eius imitatores existereut et alios Deo plurimos lucrarentur. Ordines autem, quos invenit in Ecclesia, aliqua praedictorum trium ex parte habebant, ut Religiosi coenobitae, qui in studio virtutum Christi imitantur vestigia; eremitae, qui contemplationi divinae frequentius vacant, et clerici, rectores plebium, qui animarum curam habentes, ex ofQcio lucris animarum omni vigilantia intendere debent. Et quia haec tria simul in nullo invenit Ordine, Spirilu sancto edoctus, novam condidit Regulam et novum Ordinem instituit, qui in professione evangelicorum consiliorum, obedientiae videhcet et castitatis et abdicatione proprietatis, Christi vestigia sequeretur, et in ofQcio praedicationis et confessionis animarum lucra utiliter quaereret, et in altissimae paupertatis mendicitate libertatem spiritus retinens, contemplationis supernae apprehenderet puritatem. Nam, etsi actionis exterioris occupatio aliquoties interrumpat otium contemplandi, ipsa tamen libertas cordis, nullis soUicitudinibus temporalium distracta, spiritualis vacationis magnam praestat studiosis opportunilatem, ut orando, legendo, meditando et contemplando. — Plus enim obest ad devotionis puritatem assequendam strepitus temporalium curarum quam exercitatio virtuosarum actionum, quia curarum importunitas in otio corporis generat mentis inquietudinem. Boni autem operis fidelis exercitatio conscientiam quietat et impinguando elevat in superna, sicut qui laborat in praeparationem convivii, in quo quietus iucunde epuletur. Unde et Dominus per diem occupabatur in doctrina populi et aegrotantium cura, in noctibus orationi in monte vacabat; Lucae vigesimo primo: Ei-at autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte Oliveti; et inPsalmo: Jndiemandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius. Noluit sanctus Franciscus, esse Fratres suos astrictos ad curam animarum ex debito necessitatis, sed ex affectu Uberae caritatis, et ut meritum exspectarent de fructu salutis aliorum et periculum evitarent de perditione eorum, participes in lucro, indemnes in detrimento, ut alios extrahant de naufragii, seu incendii periculo, sed ipsi tuti consistentes in solido, non periclitentur cum pereuntibus in peccato.
Qn.iESTio II. Cur F7-atres praedicent et audiant confessiones, cum ordinarie non habeant curam animarum.
Cur ergo, qui animarum curam ordinarie non suscipitis, praedicatis populo et confessiones auditis, mittentes falcem in messem alienam, cum illis proprie competat, qui animarum curam ex ofQcio gerunt, iniuriantes plebanis, in quorum vindemia praeiudicium est exercere ofiicia illis commissa, et decipientes illos quos absolvitis, super quos iurisdictionem non habetis ordinariam, contra canonum statuta et in periculum animarum vestrarum?
Respondeo. Nulli in hoc facimus iniuriam nec aliquem decipimus; sed Sedes apostolica, quae immediate curam ecclesiarum habet, et a qua ceteri ecclesiarum pastores, tam maiores quam minores, gubernandi suscipiunt auctoritatem, tam mediate quam immediate, et a qua omnes canonum leges emanant, videns, in his novissimis temporibus, iuxta Apostolum, instare tempora periculosa, et laxatis evangelicae praedicationis retibus in capturam, OPUSCULUM Xlll. tantos influxisse pisces hominum ad fidei professionera, quod rete fidei scinditur, messem fideUum multam et operurios kloneos paucos, eo quod peccata quotidie multiplicantur in Ecdesia, et episcopi, negoliis exterioribus dediti, spiritualibus intendere nequeunt, et pauci sunt pastores in ecclesiis personaliter residentes, sed vicariis et mercenariis conimittunt oves sive animas regendas, in quorum plurimis multi inveniuntur defectus imperitiae et honestae vitae, negligenliae et ahorum defectuum, per quos ad gubernandas animas redduntur inhabiles, et non esse qui plebes erudiant, vel a peccati faecibus extrahant: vocavit nos in adiutorium tam cleri quam popuU, ut per ofQcium praedicationis et confessionis subveniaraus aniniabus et onus pastorura sublevando alleviemus, sicut Petrus et eius socii, non valentes soli rete piscium ad littus trahere prae nmUitudine, annuerunt lacobo et loanni, sociis suis in alia navi, quae significat Religionem, ut venirent el adiuvarent eos, ne vel ipsi mergerentur, vel pisces capti perirent, Lucae quinto. Cum ergo ex apostolicae Sedis missione episcoporum benevolentia praedicationis opem et confessionem subditis eorum impendimus, ex caritate et auctoritate eorum absolvimus; non decipimus eos, sed iuvamus, et in huiusmodi fit non praeiudicium plebanis, sed beneficium, dum pro eis laboramus et ad obedientiam debitam eorum subditos exhortamur. Nam si plebanus potest aUeri vicem suam committere, multo fortius potest hoc Papa et episcopi, qui pleniorem habent in omnes sibi commissos sine dififerentia potestatera. Et sicut ex caritate et non ex necessitate impendiraus fldelibus spiritualia subsidia docendo et orando et a peccatis in confessione absolvendo; ita ipsi non ex debito coactionis, sed ex liberalitate caritatis ministrant nobis corporalis necessitatis subsidium, cum Dominus ordinaverit his qui Evangelium nuntiant, de Evangelio vivere.
Cur Fratres intendant studio litterarum.
Item quaero: cum Religiosi debeant simpUciter ambulare et orationibus et virtutibus abundare et ad hoc operam dare, cur usum impendunt studio htterarum, quae olim sancti Patres postposuisse laudantur, ut Benedictus et ahi, in secreta conversatione studentes?
Respondeo. Cura, sicut dictum est, tionis ofliciura ex regulari professione Ordini annexura sit et confessionis, quae notitiara requirunt sacrae Scripturae, quae subtih indiget in plerisque locis expositione, ne ex imperitia errores pro veritate doceamus; necesse est, nos sacrae Scripturae habere studiura et magistros. Haec enim scientia non utilis est ad aUorura erudilionem, sed eliam ad propriam instructionem, ut servus Dei sciat se ipsum bene regere, virtutes a vitiis discernere et notitiam Dei el futurorum praemiorura clarius intelligere et in oranibus cautius et fructuosius conversari. Nam et Apostolus hortatur Timotheura ad lectionis studium, et Sanctorum nobis diligentia in sanctarum ruminatione Scripturarum frequentius coramendatur. Veritas enim fidei et vitae sanctitas non aliunde quam ex Scripturarum fonte hauritur; sine quibus impossibile est, quemquara salvari. Haereticorura etiam versutiis, qui in Scripturis sanctis occasionem erroris per falsas interpretationes assumunt, oportet per ipsarum diligentera investigationem diligentius obviare et fldeles contra illorum fraudes et latentes decipulas praemunire. Unde Hieronymus: « Sancta rusticitas solum sibi prodest, et quantum ex vitae merito Ecclesiam Christi aediflcat, tantum nocet, si resistentibus non resistat, et non potens sit exhortari in doctrina sana el eos qui contradicunt arguere ».
" Edd. ambulare et omnino virtutibus, quae eliam infe- Cur Fratres mendicent.
Item, cum suiEciat ad Religionis perfectionem nil habere proprium in speciali et habere possessiones pro necessitate in communi, sicut omnes Religiones antiquorum Patrum Benedicti et Augustini et aliorum, videtur inconsultum et aliquo modo tentare Deum, quod tantus Ordo exponat se mendicitati quotidianae, velut caelitus exspectans victum suum, cum posset aliter habere.
Respondeo. Perfectio diversos habet gradus, et Tentare autem Deum non est eius promissionibus credere et eius consiliis obedire et eius vestigia imitari; Matthaei decimo nono: Amen dico vobis, quod vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me, sedebitis super sedes etc. Dominus autem istam paupertatem docuit et tenuit, ut nil possessionis in terra haberet; Matthaei octavo: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, iM caput recHnet. — Multis autem de causis Ordo noster nil proprium possidet in hoc mundo: ut vestigia Qjjpjgfj pgrfectius imitsmur: Si vis perfeclus esse, vade et vende omnia etc.; ut laqueos avaritiae facilius dechnemus, Apostolus: Qui volunt divites fieri incidunt etc.; ut culpas superfluitatis plenius expiemns: Omnem substantiam domus suae iradet; ut altioris meriti gloriam consequamur per varias virtutes paupertatis, Matthaei quinto: Beati pauperes spirilu; ut liberiores simus mente ad spiritnaUa studia orationis, contemplationis, lectionis: Nolile possidere aurum etc.; ut praedicationis studio expcditius intendamus; ut verbum Dei minus trepide omnibus proponamus; ut magis confidere omnes in eum sperantes doceamus; ut occasione petendae eleemosynae ad aliorum aedificationem frequentius exeamus; ut qui nobis subveniunt in temporalibus fiducialius spiritualia requirant; ut magis cauti simus ab omni scandalo, quo magis timemus in temporaUbus deperire; ut tanto humiliores simus, quanto magis subsidio aliorum indigemus. Et quia spirituaha fidelibus seminamus, non tam ex gratia ab eis carnalia subsidia exspectamus, Lucae decimo: Dignus est operarius mercede sua, et Hieronymus: « Redituum possessionem nobis providere non oportet, sed ad mensam Domini tanquam fldeles cooperatores occurramus ».
Qdaestio V. Cur Fratres frequentius maneant in civitaiibus et oppidis.
Item quaero: cum Religiosi a tumultu saecularium frequentius sese separare studuerint et in so- Htudinibus habitare, quid est, quod vos frequentius in civitatibus et oppidis manere soletis, quasi vokiptuosius ibi pascendi, et inquietius et indevotius ibi vivatis?
Respondeo. Tres sunt causae praecipuae, pro quibus inter homines morari solemus: una propter eorum aedificationem, ut promptius eis adsimus, quando requirunt a nobis poenitentiam, doctrinam et salulis consilium, et videant in nobis bonae conversationis exemplum. Si enim remoti essemus ab eis, nec ipsi possent ad nos, quando indigerent, commode accedere, et difflcile esset, nos toties vocari, et maior esset nobis inquietudo continue currere et recurrere quam inter eos nianere, et priusquam veniremus, affectio et compunctio requirentium poenitentiam saepe tepuisset.
Secunda causa est propter indigentiam victualium, quia in locis desertis non invenirenius, quoties pro supervenientibus vel residenlibus vel infirmis indigeremus, qui nobis necessaria vitae ministrarent, cum per nos non habeamus. Extranei etiam, qui pro consilio supervenirent, cum statim non possent expediri et recedere, cogerentur nobiscum frequentius hospitari, quod multis de causis nullatenus expediret propter inquietudinem, suspicionem et paupertatem.
Tertia est causa propter iuitionem, quia, si extra homines moraremur, nec libros nec calices nec vestes nec aha necessaria vitae servare possemus a latronibus vel praedonibus vei servientibus potentium. codd. portare; cfr. Luc. 10, 4: Nolile portare sacculum, ne Personae eliam saepius essent in periculo: si quando in praedicatione forsitan aliquos offenderemus, vel filium yel fratrem alicuius, de quo doleret, in Ordinem reciperemus, qui etiam amicum aut fratrem suum vellet malitiose vindicare, vel moleste ferret, nos in terra morari; domus nostras incenderet el nunquam possemus ibi pacifice morari. Qui autem habent possessiones et praedia sibimet sufQciunt, et ideo possunt extra civitates morari; siniiliter et solitarii, qui paucis indigent, pauca ab aliis requirere necesse habent. — Sunt et aliae causae, quas modo praetereo, propter quas convenit inter homines potius quam in deserto iuxta conditiones nostri Ordinis habitare. Sed istae ad praesens sufliciant.
Cur Fratres habeant magnas et latas domos et oraloria sumtuosa et areo.s latas.
Item quaero: cum sancti Patres laudentur in casellis et in vilibus habitaculis habitasse, quid est, quod vos alias et magnas domos erigitis et oratoria sumtuosa et areas latas magno pretio comparatis, cum sitis pauperes et mendici et contemplores mundanorum esse debeatis?
Respondeo. Sicut iam dictum est, cum inter homines manere nos oporteat, aut ergo extra muparare, videlicet in campis vel hortis; quandocumque bellum timeretur vel guerra, cives loci formidarent, ne forte hostes domos nostras occuparent et de illis niterentur civitatem vel oppidum expugnare, et non auderent eliam alias, quando sibi timerenl, ad loca Fratrum pro confessione vel Missa seu praedicatione securi venire, et ideo non diligunt, ut in locis talibus commoremur. — Quod si intra muros habitamus, ubi propter frequentiam populi areae cariores sunt, oportet, et nos areas carius emere, quantum sufDciant pro claustro, oratorio et officinis congruis pro conventu, hospitibus ct infirmis et horto herbarum, tam pro pnlmentario quani pro aeris recreatione, ut infirmi refocillentur, et sani conserventur, el lassi in spiritualibus studiis recreentur. Saeculares enim, qui frequenter vagantur, domi non indigent recreatione aeris; Religiosi vero, qui in cellarum reclusoriis religanlur, nisi aliquam interius habeant aeris recreationem, cito languescentes tabescunt et ad studia spiritualia inhabiles efficiuntur, ita quod nec sibi nec aliis proficiunt in devotionis internae profectu, in sapientiae intelleclu, in virtutum exemplis et in doclrina salutis. — Et quamvis perfectis omnis locus aptus sit pro disciplinae internae exercitiis, imperfectis tamen et adhuc indigentibus eruditione virtutis opus est etiam exteriori distinctione ofQcinarum claustralium, ut sciant, ubi tacere debeant, ubi loqui liceat, ubi orare, ubi laborare, ubi legere, scribere, dormire vel comedere, ubi sit requies infirmantium, ubi repausatio de labore itineris venientium, et aliorum, quae in collegiis sunt necessaria, ne, si confuse ubique indifferenter singula fierent pro libitu, iam nec disciplina nec quies nec devotio nec ordo inter Fratres, sicut expedit, servaretur, quod esset in magnum detrimentum Religionis el in scandalum alienis et in destructionem salulis, quia nec minores discerent in quo proficerent, nec provecti alios aedificarenl. Quia vero intra ambitum civitatis, ut dictum est, cariores sunt areae, quod non possemus facile suEQcientiam congruae lalitudinis habere, ut omnes officinae deorsum collocarentur iuxta se invicem, oportet aliquando, ut una super alteram in altum locetur, ita quod ulraque aeris respiraculo non careat, et ex hoc domus nostrae magis apparent excelsae ac sumtiiosae et paupertati dissimiles, cum tamen hoc paupertas magis efficiat, quia, ne circa dilatemur, inferius angustamur. Et quia circumsepti sumus domibus aliorum vicinorum, et quia in civitatibus saepe insurgunt incendia late pervagantia, ne vel domus, vel ecclesiae, vel libri, vel alia necessaria frequenti discrimini sint exposita, et in continuo tremore infirmantium corda sint inde suspensa, et ne ipsi vicini nostri a nobis per incendia molestentur; ubi possumus, facimus domos lapideas, ut nec igne nec vetustate citius destruantur, quia non solum corporibus, sed etiam cordibus magna est deslructio, nova saepius aedificia construere, maxime illis qui non habent sumtus, nisi quantum valent colligere mendicitate. — Non intendo in his excusare nisi quae valde necessaria et rationabiliter. Ubi aulem superfluitas, curiositas et irreligiositas et Regulae et paupertati nostrae derogantes essent structurae, reprehendo tecum et omnia alia, quae Deo displicent tam in moribus quam in rebus.
Quintuplicis peccati rei sunt qui superflua in aediftciis et aliis, quibus utimur, procurant et acquirunt: primo, propler Iransgressionem professionis, quia pompis renuntiantes saeculi in paupertate et humilitate vera promiserunt Domino famulari: Si enim ea quae destruxi, ilerum haec aedifico, pracvaricatorem me constituo. — Secundo, propter malum exemplum, quo alii discunt ab eis similia facere, vel scandalizantur, quando vident, eos qui huiusmodi pro Christo spernere deberent, iterum quaerere vel sectari. — Tertio, propter inquietiulinem Fratrum propter huiusmodi aedificia et procurationes, quia et devotio exstinguitur, et discipUna Religionis plurimum dissipatur, ut dicitur Isaiae quadragesimo nono: Venerunt structores tui deslruentcs lc, ct dissipantcs a te exibunt. — Quarto, propter spoliationem aliorum pauperum, quibus saepe eleemosynae praeripiuntur, et huiusmodi structurae fiunt, ex quibus ilii deberent vestiri et pasci, dum quod istis datur eis negatur, quia ad dandum utrisque saepe deficit dantium largitas et facultas. — Quinto, quia, dum nimis urgemus homines ad dandum, perdunt devotionem ad nos prius habitam, quod nec de praedicatione nec exemplis nec aliis, quae facimus, aedificantur. Unde cum vident nos accedere, terrentur et timent, quod ahquid veUmus ab eis expetere, quod grave sit eis dare et erubescant negare; et si dederint non libenter, minus merentur, et sic rebus, devotione et merito privantur. Qua9-e Fratres plura congregent vel conservent, cum sint pauperes.
Item quaero: cum Dominus in Evangelio dicat: Nolite solliciti esse in crastinum, et vos sitis paupertatis evangeUcae professores; non debetis plura coUigere vel servare, quam quod possit quotidie ad unius diei victum sufficere. Sed videtur, quod non servetis.
Respondeo. Si diUgenter sancti EvangeUi dicta peusamus, solHcitudinem de crastino, sed non provisionem prohibere videtur. Unde sancti Apostoli, Evangelii Christi perfectissirai observatores, tam pro se quam pro aliis Christi pauperibus, qui omnia pro Christo reUquerunt, a fldelibus subsidium pro corporis necessitate etiam in futuro petebant et recipiebant; sicut Paulus, rogatus a Petro, loanne et lacobo, coUectas fieri per ecclesias pro Christi pauperibus sustentandis mandavit, ad Galatas secundo et ad Corinthios, et in aliis locis pluribus reperitur id fecisse; qui etiam pro acquirendis necessariis sibi et sociis suis laboravit manibus. Sollicitudo enim notat curae anxietatem, iUicilam conquisitionem, avaram superfluorum provisionem. Sicut enim in salutis nostrae principaliter spem in Deum iactare debemus, ita et in corporali subsidio soUicitudinem debemus ei committere, et tamen, ubi congrue possumus, sine iactura spirituaUs profectus nostri vel aUorum, nobis necessaria providere, ne aliter quasi Deum tentare videamur, ut miraculose, sicut olim finis Israel, nobis quotidie aUmonia subministrelur. — Licet enim priorum Fratrum puritas pro maioris perfectionis ardore pauciora quam nunc consueverit victum coUigere necessaria, et populus ex hoc talem opinionem conceperit, quod nil nobis Ucet in crastinum; tamen nec tunc nec nunc aliquo nobis prohibitum est statuto, quin possimus ad victum aliqua etiam necessaria in futurum pro aUo tempore providere, maxirae de his quae in promptu, cum indigeremus, non possumus acquirere mendicando. Sunt enira quae nisi coUigamus certo tempore, quando est copia, quando inter manus communiter habentur, a populo postmodum nec pro inflrmis nec pro hospitibus nec pro aliis sine magna difflcultate, vel sine magno pretio poterunt haberi. Mendici enim maxime illo tempore solent necessaria petere, quo sciunt, ea promptius a dantibus inter manus haberi, ut circa horam comedendi. Sic et Dominus populo certo tempore praecepit mannae ahmoniam coUigere, quia non omni tempore in agro, etiam si quaererent, invenirent, Exodi decimo sexto, et in Psalmo: Tu das escam illis tempore opportuno. In hoc enim non tam nobis quam iUis, a quibus petitur, providemus, quando tali tempore petimus, quo ipsi facihus dare possunt et magis sunt voluntarii ad eleemosynam largiendam.
Cur Fratres modo plura petant quam olim.
Item quaero: quid est, quod modo plura petitis quam oUm, ut, cum tunc vix in una vina vel paucis OPUSCULUM Xm. villis et pauca postulaveritis, modo late per terram et oppida et castra pervagando plurima congregatis? Videtur enim avaritia inter vos crevisse, et eura ventris hanc vobis providentiam persuasisse videtur, vel spiritus exslinctio vos in cella quiescere non permittit.
Respondeo. Vitiosos in hoc et in aliis, ut dixi excusare non audeo, sed rationem pro illis qui ratione ducuntur et pia intentione omnia fitciunt, ostendere benevoiis nunc intendo; quia malevoli, qui magis facta nostra calumniari desiderant quam agnoscere veritateni, magis dolent, si ostensa eis ratione, materia subtrahitur detrahendi; quia inimicus vult potius, causas maledicendi contra eum quem odit, sibi adesse quam abesse, ut non ex invidia, sed ex iustitia eum persequi videatur. Quod autem nunc potius quam olim videmur mendicando plura coliigere, inter ahas sunt principales causae, quas potes advertere veras esse: una est, quod cum olim pauci Fratres fuissent in Ordine, nunc multo plures sunt ubique; et plures pluribus indigent, quanto numerus numerum excedit, et omnibus, quae necessitas requirit, est magis opus. Nam Dominus, infans natus, modico diversorio et praesepio contenlus fuit; sed aggregata discipulorum turba, ad celebrationem paschalis convivii quaesivit, sibi parari coenaculum graiuie stratum.
Secunda causa est, quod inter plures sunt etiam plures debiles et inQrmi, maxime qui olim strenue Religionis et arduae paupertatis pondus per annos plurimos portantes, nunc ex humanae mortalitatis defectibus lassati, cogente ipsa caritate, non debent ipsi ut inBrraa pecora relinqui, sed pie, quamdiu poterunt, fulcimentis corporalium necessitatum pro iustitiae misericordia, pro aliorum aediflcatione et pro iuniorum instructione sustentari. Et propter tales oportet et expedit, plura peti.
Tertia causa, quia plures modo mendicantes sunt iu Ecclesia de diversis Ordinibus, et quod nobis solum dabatur integrum, nunc minutatim dividitur inter plures. Unde cogimur nunc latius tanto vagari, quo minus in locis singulis datur nobis. Quod enim aliquando offerebatur nobis non quaerentibus, nunc vix per diversa minutatim colligimus cum rubore, et oportet nos petere, quia non petentibus parum datur, dum ex multitudine petentium homines sunt lassati. Qui autem per se nihil habent, necesse est, eos omnia, quibus indigent, ab aliis postulare, vel carere, nisi velint illicite acquirere, vel quocumque modo apud alios deservire, vel nisi gratis eis donelur.
Quarta causa, non tamen omnino commendabilis, sed pro aliqua parte excusabilis accedit, quia qui non est patiens penuriae in his quibus indiget, plura eum conquirere oportet.
QUAESTIO L.
Ciir Religiosi impatienles sint sustinendo penuriam.
Item quaero: quae possunt esse causae huius impatienliae nisi voluptuositas, quae nil vult sibi deesse illorum quae appetit, quae oranis reflgiositatis est exterminium?
Respondeo. Haec, etsi in quibusdam habeat locura, non tamen est potior causa, sed aliae quaedam: una, quia, ut dictum est, plures habemus et inflrmos quam olim, cum omnes fere erant novi in Ordine, qui, cum lassati iam et exhausti sint viribus, oportet, ut repciantur, ne penitus deficiant, quod esset contra misericordiae, caritatis et discretionis virtutera, cum tales maxime consilio suo et zelo et pietatis exemplo sustentent Ordinem in suo vigore, ne subito corruat a pristina puritate; licet virtute corporali iam non, sicul olim, eminenter luceant pi-opter corporis destructionem. Aut oportet, quod contra misericordiam deficere subito permittantur, et tunc ex hoc raagis fovebitur in Ordine carnalitas, quia quilibet iuvenis et sanus, instructus carnis prudentia, cogitabit apud se dicens: si tales viri pro aediflcatione Ordinis corpora sua tradiderunt omnibus laboribus, modo debilitati, sic permittuntur absque misericordia perire; volo raihi cavere et parcere corpori et illud fovendo custodire, ne mihi similiter contingat. Et sic aliquis audebit de cetero vix ferventer se in Dei servitio exercere. — Si autem debent debiles misencorditer refovert, expedit, ut etiara alii, qui unum corpus societatis cum eis sunt et eis serviunt et labores Ordinis pro eis in domo, in divino officio, in frigore et petendis eleeraosynis et aliis obsequiis, aliquo raodo mitius pertractentur et melius reficiantur, ut minus de illis scandalizentur et minus murmurent contra eos, quasi ipsi soli consuraant omnia, quae offeruntur, et ut patientius pro eis laborent et hilarius ministrent, et ut jpsi debiles minus erubescant et confidentius audeant necessitates suas accipere, cum videant, etiam alios secum esse participes in consolatione. Sani igitur et fortes non debent propter se ista appetere nec suae industriae ascribere, quando petentibus eis eleemosynam ista offeruntur, sed cogitare debent, sicut et veritas est, quod Deus ea propter debiles ministrat et in tanta copia, quod exinde etiam sani coHsolentur. Propter causas praemissas vult etiam Deus veritatem suae promissionis et evidentiam suae liberalitatis ostendere, dum nobis, qui nullos certos reditus pro ipso habere decrevimus et totam soUicitudinem in eum iactavimus, saepe induigentius necessaria ministrat quam aliis quibusdam, qui lata praedia habent et loculos plenos, ad hoc ut ei securius confldamus et fldeiius serviamus.
Alia causa est, quia et eorum qui nuper de saeculo venerunt, quidam delicate sunt nutriti, et cum in Ordine subito contra solitum coguntur aliter vivere in labore et viclu et coercione magisterii, territa caro tenera languescet, et nisi clementer foveantur, donec paulatim assuescant Ordinis pati rigorem, aut semper tajjescendo languescent, aut ex rigoris horrore ad vomitum revertentur. Et ideo expedit, ut supra.
Tertia causa est: spiritualis studii assiduum lucrum in studio sacrae Scripturae, in devotionis desiderio, in tentationis certamine, in internae sollicitudinis vigore ita desiccat et consumit vires corporis, ut, nisi exterius quandoque aliquatenus refocillentur, non valeant diu subsistere. — Quod autem aliquando lautiores cibos et potus habere videmur, hoc est r-jproprie mendicorum, qui, dum non reservant in posterum, ut cumulos congregent, ut praedia lata comparent, statim comedunt et bibunt ea quae Dominus administrat. Et quia pro honestate et devotione sua plerique dant nobis non de vilioribus, sed de melioribus, quae Dominus dedit eis, etiam nos, cum interim non habeamus alia, quibus utaraur, ne videamur ingrati etavari, comedimus et bibimus quae ofleruntur nobis, indifferenler tam illa quam alia, iuxta illud Regulae: « De omnibus cibis, qui apponuntur, liceat manducare». Mendicus enim, si recuset ea quae offeruntur, cum non habeat unde alia emat, remanebit inanis. Quia vero diversi diversa et aliquando quasi adversa mirantur de nobis, ut cum illi reprehendant in nobis carnalitatem, alii vero du- Edd. appetentibiis, et deinde pro eis B se, C ab eis. ritiam, quilibet pro visu suo et afTectu; oportet,nos singulis de suis quaestionibus respondere et rationem reddere, licet sequentia praecedentibus, attenuato ipso ordine, ad hoc non cohaereant, sed modo de hoc, modo de alio tractemus.
Cu7' non omnes indifferenter recipiantur ad Ordinem.
Item quaero: cum omnibus debeatis cupere, ut salventur vobiscum, quare indifferenter non omnes recipitis, qui desiderant, cum non arctet vos praediorum paucitas, sed aperta sit omnibus via mendicandi?
Respondeo. Omnes quidem cupimus salvari et nulli prohibere possumus mendicitatis licentiam; sed omnes passim recipere, non expedit nobis nec Ecclesiae Dei. Nobis non, quia, cura variae sint conditiones hominura, qualitates et mores; multos saepe reciperemus imbecilles, qui non possent rigorera Ordinis sustinere; mnXioi pauperes, qui non pro Deo, sed pro sustentatione vitae vivere desiderarent; multos incomposilos moribus, quos vix corrigere ab inolita consuetudine possemus; et per tales dissolveretur Ordinis discipliria, et impediretur profectus aliorura, et non sufQcerent eos alii pascere nec eis servire. Nec invenirentur tandem qui possent eis praeesse, et omnes simul in corpore et spiritu quasi confusa multitudo perirent, quae nec regi valet nec congrue sustentari. — Ecclesiae similiter non expedit, quia, cum sit Ordo ad aediflcationem Ecclesiae constitutus, multitudo receptorura magis confusionem induceret, nec de conversione multorura exemplum aediflcationis acciperet, sed scandalum, ubi, excepto religiositatis solo habitu, nihil inveniret. Minus enim raalum est, ibi non esse Religiosos vel noraine vel habitu, ubi non vivunt, sicut Religionis eorum forma requirit, quam ut sint et per vitara eorum perversam alios scandalizent; sicut melius est, lucernam non esse in domo quam esse ibi tantum foetidara et non lucentem. Nimis etiam foret onerosum fldelibus tot mendicos unius Ordinis pascere, a quibus nullum vel modicum haberent aediflcationis praesidiura; sed tot et tales solum recipi expedit, qui sine onere Ecclesiae pasci possint et qui valeant Ecclesiae in spiritualibus respondere quod ab ea in carnalibus recipiunt pro corporis sustenlatione.
Edd. Nam assiduum.
OPUSCULUM Xin.
Cur Fratres noii laborent pro victu.
Item quaero: cur ergo non laboratis manibus pro victu, ut non sitis Ecclesiae onerosi in eleemosynis petendis?
Respondeo. Si de puro labore manuum deberemus vivere, tantum urgeret nos operis instantia, quod aliorum lucris intendere non possemus nec divina ofDcia libere celebrare nec orationi libere vacare. Cum enim ad confessionem vel ad praedicationem Frater vocaretur, i'cspondere cogeretur: opus meum, quo victui meo hodie deservire debeo, nondum explevi, et ille cui laboro, priusquam deserviam S non dabit mihi mercedem debitara; ideo non possum venire. Alii autem omnes praeter infirmos laborant: alii in studio, ut fldeles erudiant, alii in divino oflicio et laudibus Dei, alii in colligendis eleemos'nis pro sustentatione communi, alii in oiriciis domesticis, inflrmis et sanis ex iniuncta obedientia quidam, qui sciunt, artes aliquas mechanicas pro Fratribus et extraneis exercentes — sic mutuo cooperantur inter se formicae et apes — quidam per obedientiam missi diversas terras perambulant, cum nuntios alios idoneos non habeamus, et sic nullus irapune permittitur otiosus. Quaeritur, si cle quolibet Ordine et Religione possit quis transire ad Regulam et Ordinem beati Francisci, Fratrum scilicet Minorum.
Itein quaero, si de quolibet Ordine et Rehgione possit quis transire ad Regulam et Ordinem beati Francisci, scilicet Fratrum Minorum.
.d hoc sine praeiudicio nielioris sententiae respondeo, quod sic, ubi sine scandalo aliorum potest fieri. Propter quod maxime prohibetur nobis de quibusdam Religiosis non recipiendis, cum scandalum tale sit maius malum, quam illorum receptio sit bonum. Cum enim tria illa principalia omnis Religionis, scilicet obedientia, castitas et paupertas, in Regula ista sint quasi altiora et strictiora quam in aliis Ordinibus et Religionibus, sicut patet in Regula ista; constat, quod secundum hoc Religio ista altior sit et strictior aliis Ordinibus. Et ideo de quahbet Religione possunt secure ad istam intrare, dummodo non ex levitate, sed ex Spiritu Dei ducti. Nam, elsi aliqua sit quibusdam corporalibus exercitationibus strictior, ut in abstinentia carnium et silentio et ofiicio ecclesiastico el similibus, tamen ex sublimioribus obedientiae, paupertatis et castitatis virtute facile recompensatur, sicut modicum pondas auri in pretio praevalet magno ponderi argenti vel alterius metalli; et Apostohis ad Timotheum quarto: Corporalis enim exercitatio ad modicum utilis est. Quaerilur, si de ista Religione possit aliquis ire ad aliam post factani professionem iii ea.
Item quaero, si de ista Religione possit aliquis ire ad aliam post factam in ea professionem.
Respondeo, salvo meliori iudicio: Non, nisi per dispensationem Sedis apostolicae, cura hoc expresse in ipsa Regula prohibeatur, ibi: « Et nullo modo licebit eis de ista Religione exire iuxta inandatum domini Papae». Nam, cum non inveniatur Regula vel striclior sive aequalis, patet, quod non licet cuiquam per se ipsum ad inferiorem Ordinem transire; dicitur enim Lucae decimo quarto: Omnes, qui vident, incipient illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare et nonpotuit consummare. Quaeritur, si liceat Ordini isli eiicere aliquem pro meritis et egresso petenti receptionem denuo denegare.
Itera quaero, si liceat Ordini isti eiicere aliquem pro meritis, vel egresso et poenitenti et petentj receptionem denuo denegare? Cum enim Ordo in professione versa vice se obligaverit, ut, sicut ille semper ligatus essetOrdini, ita etiam e converso; videtur, quod Ordo tenetur seraper recipere, si exigit, ne promissum suum videatur irritare, si nollet eum tenere, quem spoponderat nunquam derelinquere. — Vjdetur quod Ordo non possit talem licentiare ad alium Ordinem, quia non inveniet alibi quod hic promisit, et ita faceret eum voti sui transgressorem et sic peccaret. — Videtur etiam, quod cum iste non possit compelli ad alium Ordinem, cum nulli se Ordini obligaverit nisi isti, et non debeat cogi invitus ad quod se nuUo volo strinxit, etiam si alium Ordinem inveniret isti aequalem; videtur Ordo iste esse in culpa, si talis vagetur in saeculo, cura nolit eum recipere petentem et ad alium Ordinem non debeat vel non possit eum compellere; et si punit eum vel excommunicat, quod iniurietur ei; immo, si non tenetur eum Ordo recipere nec vult, iam punit non suum subditum; et si punit eum corporaliter capiendo, vel castigando, videtur in canonem incidere iam latae sententiae, cum sit clericus vel Regularis. — Si autem Ordo non vult eum recipere, et non convenit, eum aliara Religionem intrare, vel alii nolunt eum recipere, ad quos licentiatus est transire, et per hoc a Fratribus ligatur excommunicalione, vel non absolvitur; ponitur in laqueum perplexitatis inextricabilis, ut quasi ex omni parte praeclusa sit ei via salutis; quod volenti salvari non potest vel non debet fieri, quia Lucae nono dicitur: Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.
Ut super his apertior pateat ratio, quid Ordini vel egresso faciendum sit in istis, nota, quod cura aliquis ingressum petit istius Ordinis, si recipitur, fit ei raagna gratia vel multiplex, quia de naufragio peccati eripitur et sociatur illorura coUegio, qui ambulant in via Dei, tali conditione, ut et ipse gradiatur in eadem via cura eis, servando illa, propter quae Ordo est institutus. Quamdiu igitur sic graditur, postquam ad professionem receptus est, non potest eum Ordo abiicere, quia, sicut ipse iam ligatus est Ordini, ita et e converso, ut neutrum hceat alterum relinquere uUo modo. — Si autera Frater aliter vivat, quam licet in Ordine, et saepius correctus, se non sufacienter correxerit; si excessus occultus sit, toleretur et cum cautela, propter scandalum, ne si abiiceretur, cum eius culpa non pateat, videretur iniuste punitus, aut peccatum iniuste propalaretur, quod utrumque illicitum videtur. — Si vero excessus eius graves fuerint et notorii, quod alii eius exeraplo possint inflci, si retineatur in Ordine, et exlranei scandalizentur, quod talis in Ordine sustineretur; tum propter auferendum scandalum tum propter corruptionera Ordinis praecavendam debet eiici praevaricator voti et pacti sui; quia iam Ordo non tenelur ei de promisso tenendi eum secum, qui promissum suum praevaricando pluries violavit, cum ideo sit vocatus Ordo, quod nil in se inordinatum patiatur. — Quodsi, Deo perraittente, talis se ipsum eiiceret, gratiae sunt Deo referendae, non quia ille peccavit, sed quod oves suas a pestifera contagione liberat; ad Galatas quinto: Utinam abscindoMtur qui vos conturbant, scilicet puritatem vestrara, pacem et famam. — Si autera allegatur, quod misero est miseratio adhibenda, ut iterum recipialur in or- dinem; dici potest: crudelis esl miseratio, unde plures et raeliores graviter offenduntur — sicut qui furem liberaret, unde pauperes spoliarentur — maxirae cura tales, longo usu tepefacti, rarissirae vere et perseveranter emendentur, et facilis remissio aliis audaciam praebeat delinquendi. — Nec potest legare, sibi fieri iniuriam, si non recipitur, quia ipse talem se fecit ex culpa propria, quod recipi sit indignus, quin potius Ordo habet causam contra eum agendi, pro eo quod sic se dehonestavit; unde potest eum punire promeritis, vel tradere cui servivit, nisi faciat quod tenelur. — Sedes enim apostolica, quae ius suum unicuique servat et vult, Ordinem in sua puritate persistere, non cogit Ordinem tenere illos quorum conversatio nociva esset in Ordine, quia tunc punirel innocentes et reos foveret et occasionem daret Ordinis corruptioni per tales pestiferos, si eos recipi oporteret. Sed ne damnabiliter vagentur in saeculo, ex gratia Sedis apostolicae Ordo dat eis licentiara, quos iudicat non recipiendos esse, ad aliura Ordinem determinatum transeundi, ubi salventur, ad quera etiam transire tenentur, si possint, alioquin non erunt in statu salulis; sicut Lot, non volens montem conscendere, concedente Angelo, in Segor parvula salvatur. Propria auctoritate non possunt Ordinem deserere. quem voverunt, nec alium intrare sine Ordinis sui licentia vel summi Pontificis, quia, ut dictum est, ad inferinrem Regulam non licet eis transire, altiora professis. — Quod autem talis alium cogitur intrare Qpjjjjjg gj jp jgto nou recipitur, cum tamen alium non voverit nisi istum, inde est, quia, cum vovit istum, sic obligavit se Religioni, quod secundum ius canonicum nullatenus redire ad saeculum, vel ad laxiorem vitam transire ei liceret. Et ideo, si demeretur in Ordine, quem vovit, non retineri; cum ex peccato suo non sit conditio eius melior facta, ut iam possit esse liber, sed potius deterior, oportet, eum alium Ordinem intrare et illum servare, si vult salvari; et ad hoc cogit eum statutum universalis Ecclesiae, non Ordo iste, ex cuius etiam gratia permiltitur ei ad inferiorem Ordinem transire, cum superiorem non invenit, ne aditus ei salutis praecludatur. — Si autem velit in saeculo vagari, ex quo Ordo non vult eum recipere, nec ad Religionem concessam sibi transierit in spatio temporis sibi determinato; licet iam videatur ab Ordinis iurisdictione exemptus, cum nolit eum amplius tenere, tainen ex auctoritate Summi Pontificis, cuius iurisdictioni non est subtractus, potest eum Ordo impetere et per censuram ecclesiasticam vel etiam ad alias poenas corporales potest coercere eum vice domini Papae, quamdiu non habuerit alium iudicem regularem, cui se subiecerit, Regulam et Ordinem illius stabiUter assumendo. Sponte etiam egressus Ordinem istum, si sine licentia eius intraverit alium Ordinera, ad quem hcentiari posset; potest compelli, ut redeat, cum adhuc sit sub iurisdictione Ordinis istius, a qua non potest semetipsum eximere, nisi Fratres dent ei licentiara ibi standi et nolint eura recipere vel tenere. Haec orania iara statuta sunt, ne quis pedera ponat in lubrico, et ne levibus detur occasio recedendi ab Ordine, vel pro libitu ad alium transeundi, vel etiam inordinate vivendi. Cur inuliles personae recipiantur ad Orclinem.
Item quaero: cum multitudo sit saepe occasio confusionis, eo quod regi non possit; cur raultipli- Quaest. praecedente. — Inferius pro alliora C altiorem. catis numerum pauperum recipiendo inutiles et oneratis vos ipsos et aUos?
Respondeo. Inutiles omnino scienter non recipimus, sed praeter spem nostram aliquoties sic consalvarentur, sicut qui de igne vel aqua periclitantera rapit vel de alio discriraine. — Secunda, propter profectum Ordinis, qui ex scientia et industria, morum honestate et reverentia quorundani futurus praesumitur. — Tertia, propter aliorum aedificationem, ut multi de taliimi conversione, qui aliquo modo sunt faraosi in saeculo, eraendentur et eorura incitentur exemplo. — Quarta, propter precum instantiam, quam ipsi faciunt pro se et ahi pro eis, nimia importunitate obtinent, aliquos recipi, quibus denegari non potest. — Sicut autem agricola saepe serainat et plantat in spe, quod omnia convalescant, quod tamen pleruraque in aliquibus deficit; ita contingit et in Religiosis ad Ordinem receptis; Lucae octavo: Aliud cecidit secus viam etc. Seminat plures sulcos, ut, si aliqua pereant, alia pro illis convalescant; si tamen omnes convalescerent, seges copiosior proveniret.
Quaeritur, cur aliqui Religiosi sint distorti moribus et rudes.
Item quaero: unde est, quod videmus aliquos Religiosos raoribus ita distortos et rudes sicut ahquos saeculares, superbos, vanos, cupidos, invidos, detractores, iracundos, contumehosos, desides, dissolutos, avaros, inverecundos, delicatos, gulosos, garrulos, lascivos, et quod ex his oritur, forsitan incontinentes?
Respondeo. Religio est schola virtutum, in qua, sicut in aliis disciphnis et artibus discendis, videmus, quod alius aho peritior est, ahus rudior, alius diligentior, alius segnior. Haec autem differentia ex quinque causis contingit. Una causa est, quod alicubi boni informatores habentur, quorum eruditione boni discipuli nutriuntur; ubi autem non habentur, aut rudes in spiritualibus erunt discipuli, aut erroribus variis sub specie boni per sensum proprium seducuntur, habentes quidem zelum iustitiae, sed non secundum scientiam, et sic a perfectione virtutum plurimi retardantur, vel ut malum aesliment bonum, aut minus bonum putent optimum, aut aliam viam, quam debeant, ad perfectionem teneant. — Secunda causa est defectus, seu inopia bonorum exemplorum, quia novi in Religione saepius tales fiunt, quales alios esse vident, sicuti in sigillis cera talem imaginem recipit, quahs fuit irapressa, et sic fiunt sancti cum sanctis, boni cum bonis, pervcrsi cum perversis — Tertia causa est novitas in Religione, quia incipientes non possunt vel non habent illa quae habent provecti vel perfecti. Et ignoscendum est eis in aliquibus et patienter exspectandum, donec crescant et addiscant quae nondum apprehendere valuerunt; ad Romanos decimo quinto: Debemus nos firmiores imhecilUtates infirmorum sustinere. Qui a puero exigit labores viri et ab infirmo vires robusti, a scholari unius anni vires magistri, imprudens est; primae ad Corinthios decimo tertio: Cum essem parvulus, loquebav ul parvulus etc. Ex hoc arguitur stohditas saecularium quorundam, qui cum vident, aliquem Rehgiosum in aliquo oliendere, omnes Reiigiosos despiciunt, quasi omnes tales sint, cum ipsis videretur iniustum, si quis eos propter aliena vitia dete- 4. rjorcs haberot. — Quarta causa est clefectus gratiae; non enim omnes omnia possunt. Sicut enim multi vellent esse divites et non possunt, ita non omnibus datur aequalis gratia spirituahum donorum; ad Romanos septimo: Velle mihi adiacet, perficere 6. bonicm non invenio. — Quinta causa est voluntas propria. — Etsi non omnia adsint praedicta, dum quis diu stetit in Religione et bonorum exempla despexit, doctrinam non curavit, gratiam abiecit, virtuti non studuit, vitiis se subdidit, sicut lieu! plures sub Religionis habitu velut dealbata sepulcra in scaftdalum aliis conteguntur; Matthaei vigesimo tertio: Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae etc. Quaeritur, quare dyscoli non eiiciantur, per quos Religionis puritas deformatur.
Item quaero: cum Rehgio deberet esse sicut speculum in domo, in quo discant intrantes agnoscere deformitates suas, ut eas abstergant; quare non omnes dyscolos eiicitis, per quos Religionis puritas deformatur, si tamen non estis omnes tales, qui illos fovetis?
Respondeo. Bona Religio malos odit, non fovet, nec tamen omnes pravos eiicit, et hoc his de causis: una, propter spem correctionis, sicut aegrotans non eiicitur in niare, quamdiu spes vitae fuerit. Ita et in Ordine de lapsis intellige, cum multi lapsi per poenitentiam surgentes, postmodum sani perseverant et aliquoties meliores fiunt, quam qui lapsi non fuerunt, sicut David et alii plures. — Secunda causa, propter defectum probationis, quia, licet ex ahquibus coniecturis timeatur aliquis malus, tamen aperte non valet convinci; sicut, si aliquis timeatur leprosus esse ex aliquibus signis, et non potest adhuc plene iudicari, sed latet morbus, et ideo inter sanos adhuc toleratur. — Tertia causa, propter scamlalwn, quando Fratribus tantum notum est crimen illius, sed apud extraneos reputatur honestus, qui, si viderent eum eiici, et tamen nescirent causam, putarent ex invidia fleri, vel cogitarent, reliquos omnes esse tales, cum iste, de quo tantum praesumebant, occulte fuerit vitiosus. Dominus agnovit ludam et in exemplum nobis toleravit eum, cum crimen eius aliis foret occultum, donec per apertam iniquitatem prodidit semetipsum.
Quaeritur, in quibus signis bona Religio cognoscatur, et una melior altera iudicetur.
Item quaero: cum quaehbet Religio sibimet placeat et aliis se praeferat, quae sunt signa maxime.
° Vers. 27. seq. Cod. A contra quos Dominvs in Evanin quibus bona Religio agnoscatur, et in quibus alia melior altera aestimetur?
Respondeo. Saepe in icno et in aliquibus praeceliit unus Ordo alterum, ut iste in labore, alter in silentio, alius in abslinentia et in consimilibus; sed generaliter in istis agnoscitur, quis sit melior. Unde si in studio omnis virlutis ut communiter personae illius Ordinis ferventius et frequenlius exercentur, maxime caritatis et huuiilitatis et inlernae devolionis, est bonum signuni — Secundum, si onmia vitia et scandala odio habent et sollicite cavent et occasiones peccatorum amputant et exstirpant et munditiam diligunt et conservant. — Tertium est, si boni apud eos diiigunlur el foventur, et despectis aliis, in regimine animarum soli assumuntur, et per eos maxime gubernatur Ordo; Ecclesiastici decinio nono: Qui negligit modica paulatim decidel. — Quartum, si a saeculari frequenlia se subtrahunt et honores fugiunt, divitias non ambiunt el conformari huic saeculo tam in moribus quam in factis seu qualibet apparentia erubescunt. — Quintum, si damnum et iniurias illalas aut despectiones tacile sufferunt nec per querimonias vindicare se cupiunt, sed Deum omnium inspectorem attendunt, qui suos, cum vult, potest defendere, cum vero expedire eis noverit, permittit, eos pro altiori praemio tribulari, et palienter ferunt, donec piacuerit Deo aliter ordinare. — Qui ista signa plenius habent Religiosi meliores sunt, et qui minus, sunt minus boni, et qui nihil, nihil sunt; qui etiam singulariter habel in se bonus est, etiamsi aliquando communiter non habentur. Quad ob causas in vita religiosa Ordines deficiant, etsi in quibusdam caeremoniaiibus proficere videantur.
Item, videmus, omnes Ordines Religiosorum de- Qcere in vita religiosa, etiamsi in temporalibus pro quibusdam caeremonialibus videantur proflcere. Causas huius defectus praecipuas vellem scire; aut enim non deberetis incipere quod non potestis perficere, aut in inceptis pro posse perseverare, alioquin praevaricatores voti merito reputabimini. ab eo qui dat ei esse; sic et omnis Ordo et omnis liomo. Unde non solum Ordines Religiosorum, sed eliam episcoporum et clericorum et laicorum et universalis status multuni deficit quantum ad communem statum ab eo quod in principio fuit, cum omnes fideles erant perlecti et sancti, quales nunc raro videmus; Actuum quarto: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una etc. Licet autem olim communiter omnes boni et sancli fuerint, tamen niodo multo plures sunt Sancti in Ecclesia Dei; sed quia maU plures sunt, ideo non apparent Sancti respectu multitudinis aliorum. Sanctitas etiam vera non consistit in exercitatione corporali, sed in virtutibus mentis; et quia istae non apparent exterius iiisi inodice ex quibusdam signis operum; et Sancti non quaerunt videri ab hominibus, ut laudentur, sed occultant bona, quae liabent singulariter prae aliis: ideo pauci Sancti modo in Ecclesia vel Ordinibus esse videntur.
Causae autem, quare communitas in Religione deficit, sunl inagis communcs inter alias. Una est multitudo intranlium, quia niulti non possunt tam facile flecti sicut pauci. Sicut navis magna dilTicilius gubernatur quam parva, et ubi multa capita, ibi multa cerebra, quae omnia non possunt ad ununi sensum deflecti. — Secunda, cum subtrahuntur qui primo tenuerunt Ordinem in suo vigore, vel cum debilitantur in corpore, non possunl iunioribus ardua rigoris dare exempla sicut prius, et novi, qui prima eorum opera non viderunt, imitantur eos tantum in his quae nunc vident in eis, et flunt remissi sub specie discretionis, ne se ipsos sicut antiqui destruant, parcentes corpori. El quia inlernas virtutes, quas antiqui habuerunt, non agnoscunt, ubique neglecti suntj quia nec exterius exercentur nec interius virtutes apprehendunt. Quia etiam antiqui modo non valent eos exemplo praeire, timent etiam eos in verbo corrigere, quia solent dicere iuniores: verba quidem bona sunt, quae dicunt nobis, sed opera non ostendunt; et sic magis scandalizantur. — Tertia causa esl, quia quod quilibet non didicit nescit docere; ideo, cum regimen Ordinis devolvitur ad istos iuvenes, tales nulriunt, quales ipsi sunt, ita quod prior iam Fratrum in fabulam vertitur; non trahunt in exemplum, immo se tantum reputant illis prioribus meliores, quo minus agnoscunt, quae sint perfectorum virtutes. Et dum externa quaedam exteriori disciplina conservant in choro vel processionaU ingressu et similibus, audent asserere, quod status Ordinis nunquam fuerit ita bonus. — Quarta causa est, quod paulatim subintrant non bonae consuetudines, quae statim ab aliis trahuntur in exemphuia; et si aliqui zelum Dei habentes illa redarguunt, audacter defendunt aUi, quare sibi non hceat quod alii permittitur; et pro lege tenebitur, cum ex usu iam conveniens videatur, ita quod vix de cetero poterit exstirpari. Rectores quoque, etsi taha non diligunt, tamen, ne maius malum sequatur, dissimulant, ut pacifice cum Fratribus vivant. Cumque una consuetudo talis facta fuerit tolerabilis, consequenter et introducitur aha, quasi cohaerens priori, ut, si illa admittatur, ista vetus toleretur. — Quinta causa est occupatio negotiorum frequenter emergentium, quae corda distrahit, affectum devotionis exstinguit, mores alterat, interius occasiones vitiorum inducit, et ne de sua correftione efQcaciter cogitent, semper nova impedimenta Religiosis inoectit, donec tandem consuescant sola exteriora cogitare, et obscurato conscientiae oculo, etiam cum desunt, occupationum causas imprudenter quaerere, sicut Samson caecatus in carcere molam traxit, ludicum decimo sexto.
Sunt et aliae speciales causae quorundam Ordinum, ut nimia inopia, ex qua coguntur fleri proprietarii, dum sibimet videtur quisque providere, quia non providetur eis in communi. Item, nimiae opes, e quibus flunt carnales, superbi et multipliciter vitiosi. Item, frequentia inter saeculares, ex qua oritur multarum tentationum carnahum materia et teporis. Item, frequens mutatio praelatorum, quae, etsi pro parte bona sit, in quantum mah abiiciuntur; tamen in eo nociva est, quod boni, dum cito sperant absolvi, non praesumunt aggredi vel non proficiunt, ut reforment statum Ordinis, et rebehes subditi potius laborant, ut deponantur, quam status debite reformetur. Item, si unus praelatus quandoque vult reformationi intendere, ab aliis quoquo modo impeditur, vel ad minus non iuvatur ab his quorum auxilio indigeret, ut prior non adiuvatur ab abbate, vel abbas ab episcopo et de similibus simihter; unde rebelles subditi appellant ad illos quos sciunt sibi in sua rebellione favere. Item, si aliqui in uno loco diligenter student reformare statum in melius, mittuntur ad alium locum, ubi non inveniunt quod quaerebant. — Ex his atque aliis causis status Religionis deflcit, ut non solum fiat deterior, sed etiam quasi desperabilis, quod vix unquam, nisi Deus aliter ordinet, reformetur.
Sed quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; quod non flt in communi potest fleri in particulari; quia proficere volens convertit ad lucrum suum aliorum detrimentum et omnes vias alieni defectus ad profectum suum cum Dei gratia retorquet. Et sicut electorum gloria ex hoc maior est, quod reproborum societati admixti, eorum non imitantur exemplum, qui sunt ipsis tentationis et exercendae virtutis materia; ita et boni Rehgiosi nunquam tanti flerent meriti apud Deum, si non a tepidorum Fratrum defectibus ad multiplicem virtutis luctam assidue exercitarentur; tali autem gloria eos impedire nuUatenus expediret. Unde Apostolus inter cetera virtutum suarum merita, quibus se ministrum Christi excellenter gloriatur, enumerat etiam pericula in falsis fratribus, eo quod ei et aliis bonis multiplex sit occasio virtutis, scilicet primo eorum prava exempla sunt bonis tentationis materia, et sic victoriae causa. Item, zelo iustitiae circa eorum vitia accenduntur et utuntur scandalis infirmorum. Item, eorum miseriis compatiuntur, sicut mater fllio ad perditionem properanti. Item, magis lahorant bonis exemplis eos corrigere et monitis et orationibus et beneficiis. Item, distortos mores patienter toleranl et iniurias, quas eis pro iustitia referunt. Item, ex eorum contubernio despectiones sustinent ab extraneis, qui ipsos dicunt tales. Item, timidiores ac per hoc humiliores fiunt, et ne cadant, sollicitiores. Item, Deo magis 7-eferunt gratias, quod eos, ne tales essent, benigne defendit. Item, ex malis iuxta se positis virtutes iustorum clarius elucent et pulcrius fulgent. — Ista et alia bona sunt, quae Deus elicit ex consortio malorum cum In edd. additur iudicetur, quae etiam inferius pro dilibonis. Sicut enim in caelis gaudium bonorum cumulatur visa poena damnatorum, sic etiam in Ecclesia quodam modo decorat rectitudinem iustorum deformitas iniquorum, disponente huiusmodi superna sapientia, quae nil inordinatum in omni regno dimittit
Qu.ESTIO XX.
Quaeritur, quare inler Religiosos videantur dissensiones el invidiae.
Item quaero: cum nihil debeatis appetere terrenum, nec honores nec res, pro quibus solent homines inter se contendere et sibi mutuo inter se invidere; quae causa est, quod saepe videmus, inter Religiosos esse dissensiones et invidias, sicut etiam inter saeculares, vel aliquando acriores?
Respondeo. De his quae irrationabihter flunt, reddi non potest ratio congrua; unde si aliqui sub habitu Religionis tales aliquando videnlur, non est alia ratio nisi eorum imperfeclio, et quia habitus mentis non habet interius quod ostendit habilus vestis exterius et tonsura capitis. — Boni autem, si aliquando dissentire videnlur, hoc his de causis fleri consuevit: una, cum non omnes agnoscant aequaliter veritatem in omnibus, contingit, quod aliquis intelligit, aliquid fore expediens pro una parte, et alius inteUigit, illud pro alia parte non fore expediens, vel aliud magis fore expediens quam illud. Et dum uterque hoc quod ipse melius iudicat, vult promovere, et quod nocivum credit vult impedire; sic dissensio flt inter eos, id est diversa sensio, non perversa, cum uterque bene intendit; sicut inter Paulum et Barnabam pro loanne discipulo, quem voluit Barnabas assumere in socium praedicationis suae, sed Paulus prohibuit, timens, ne non perseveraret in continuatione laboris, et sic per eura impediretur; et sic dissentiebant, et Barnabas loannem secum sumsit, ubi minores haberet labores, Paulus vero Silam sumsit pro fortioribus laboribus magis aptum, ut diversis partibus divisi, pluribus praedicando prodessent. — Sic in expositione beati Gregorij, Vitle Bonav., I. Senl. cl. 46. q. 5. seq. — Siiperius pro orante Daniele Dominum pro populi liberatione de captivitate Babylonica, Angelus dixit, quod eius oratio dudum esset exaudita, sed princeps Persarum, id est Angelus gentis illius custodiae deputatus, restitit sibi viginti uno diebus, ne statim liberarentur, sed diutius alTlicti plenius a peccato purgarentur. Quid ergo mirum, si boni quandoque pro bono dissentire videntur ratione diversarum considerationum, si Apostoli et Angeli eadem ratione dissentire inventi sunt? Nam iuxta hunc sensum Sancti quandoque rationabiliter et a Deo dissentiunt, ut, cum Deus vult, aliquem mori, quem ipsi diutius desiderant vivere pro aliorum profectu, vel cum ipsi optant citius mori, quos Deus vult pro aliorum salute adhuc diutius in corpore laborare; ad Philippenses primo: Desiderium habens dissolvi.
Altera causa est, quando unus non videt intentionem alterius, quae bona est, et putat, eum alia intentione aliquid facere, et displicet sibi et dissentit ab eo; qui si sciret, non.displiceret sibi quod facit, et esset pacatus ad eum, sicut Moyses iratus est flliis Ruben et dimidiae tribui Manasse, cum peterent terram Basan et Hesebon in possessionem, et losue iratus est eisdem pro constructione altaris super ripam lordanis, antequam agnoscerent, intentionem eorum utrobique fuisse bonam. Talis autem ignorantia non est semper culpabilis, dum tamen non sit iudicium nimis praeceps.
Quaeritur, cur Religiosi celent facta sua.
Item quaero: cum Religiosi tam studiose solent abscondere facta sua — suspectum est enim, apud eos esse aliqua indecentia — cur sic celantur, cum bona non sit necesse celari?
Respondeo. Tria solent celari et abscondi: primum est singularia bona, ne de singulari gloria extollenlia proveniat, et meritum depereat; Matthaei sexto: Attendite, ne iustitiam vestram facialis coram hominibus, ut videamini ab eis. — Item, vilia et peccala, ne percipientes scandalizentur; et qui cui Pcrsis crediia est, ipsnuique alteri restitisse enumerando 3o peccando aliquem scandalizant duplici reatu obligantur; Matthaei decimo octavo: Vae homini illi, per queiii scandalum venil. — Item, quaedam solent abscondi a non inlelligentibus, qui ea iudicarent mala esse ex sua stoliditate, cum tamen coram Deo licita sint, vel etiam meritoria non propter hypocrisim, sed ne illi exinde infirmentur; ita non propter se tantum, sed magis propter illos occultant Religiosi facta sua, ne noceant illis; quia non possunt omnium corda videre et omnibus satisfacere, quare hoc fiat, cum saeculares rudes sint et proni tos; cum ex necessitate vident, eos corporis refectionem accipere, iudicant eos carnales; cum ex zelo iustitiae vident se ab eis pro vitio suo redargui, dicunt eos iracundos; cum vident, eos necessaria vitae hinc inde mendicare, cum aliunde non habeant, dicunt eos avaros, et sic de singulis, etiam quae bene faciunt, reprehendunt ea. Propter quod oportet, ut caveant ahenae inflrmitati et occultenl quae possent ab aliis mala iudicari; priraae ad Corinthios octavo: Videte, ne forte haec licentia vestra offendicuhim fiat infirmis.
Tribus modis saeculares iudicant Religiosos: dunt, ut vulgus rusticanum, quod dicit nos antichristi praenunlios, et quod omnes guerras terrarum et principum seminamus. — Secundo, quod illa quae ipsi solent non sine peccato facere, cum vident nos ahquando facere, aestimant, quod taU animo facimus ut ipsi, ut comedere dehcata et videre feminas, esse hilares, alloqui homines; spatiosas areas, munda aedificia ratione sani aeris et ecclesias decentes, homines zelo disciplinae invicem accusare et punire et pro caulela de locis transmutare et similia, quae a bonis bene, et a perversis perverso animo fleri solent. — Tertio, cura damus eis causam iudicandi et suspicandi de nobis non bona, talia exempla eis ostendentes quae merito sunt reprehendenda. — In primo sumus omnino sine culpa; in secundo indigemus bona cautela; in tertio culpa non careraus, dantes eis scandali offensionera et ministerium Religionis vituperabile facientes, quibus debemus esse lumen sanae doctrinae et forma recte vivendi.
Cum autera despicimur ab ahis sine nostra culpa, ad profectum nostrum cedit multiplicem: primo, peccata nostra per hoc purgantur. Secundo, bona nostra magis tura sunt a vana gloria laudis humanae. Tertio, humiliores reddimur coram hominibus. Quarto, cautiores sumus in verbis et factis, ne opinionem eorum conflrmemus. Quinto, minus sumus eis familiares ac per hoc magis in cella quieti. Sexto, patientiam raagis disciraus ex tali despectione. Septimo, interna consolatio spiritus impenditur quaerentibus pro exteriori subtracta. Octavo, maius meritum ex his omnibus corara Deo accrescit. Haec et alia bona tanta sunt, quod, si non obessent aliis, libenter tolerare debemus despici ab aliis et reprehendi et persecutiones pati pro Christo sine culpa. Quaeritur, cur Fratres magis frequentent mensas divitum quam pauperum.
Itera quaero: cum deberetis sicut pauperes Christi pauperibus esse famihares et eorura cibis esse contenti, quid est, quod magis frequentatis mensas divitum quara pauperum?
Respondeo. Tria nos speciahter invitant ad hoc: videlicet noslra necessitas, quia, cum, itinerando per terram, lassitudine et fame fatigamur, apud illos promptius speramus obtinere refectionera, qui etiam pro honestate panera suum quibuslibet transeuntibus non negant, quam apud alios, quos nescimus. Item, pauperum inopia, qui, si forte nos hilariter reciperent, expenderent nobiscum pro sua devotione in uno prandio, nobis etiam dolentibus, unde ipsi pluribus vicibus reflci possent, cum non habeant, nisi quod quotidie propriis manibus elaborant. — Item, ipsorum divitum salus, qui per occasionera Edd. ostendendo. Vocibus talia exempla B interserit enim. concipiunt nostri familiarem notitiam, ut ad amorem Dei sic eos paulatim trahamus et salutis doctrinam eis ingeramus et per eleemosynae meritum Deum eis propitium faciamus. Pauperes per se ingerunt se et salutis consilia studiose requirunt, qui non liabent in iioc mundo consolationem suam; divites aulem, terrenis contenti, vel mundanis negotiis occupati, vel superbia inflati, raro humiliant se ad quaerendum salutis consilium, nisi per occasionem aliquam ad hoc a bonis et Religiosis trahantur prudenter, sicut Dominus traxit Zachaeum et alios publicanos et peccatores, manducando cum eis et docendo, hcet non ignoraret, Pharisaeos et scribas inde murraurare et materiam quaerere detrahendi. Quaeritur, quare Religiosi plus honorent divites quam pauperes.
Item quaero: cum personarum acceptio sit apud Deum culpabilis et ab Apostolo lacobo prohibita, quare vos Religiosi magis honoratis divites quam pauperes et promptius eis servilis in confessionibus audiendis et aliis consiliis et obsequiis, sicut saepe videmus et scimus?
Respondeo. Deus pusillum fecil aequaliler sicul et magnum, et aequaliter est illi cura de omnibus, in quantum factura eius sunt ac ad salutem pertinent sempiternam. Ideo et nos omnes dihgere debemus in Domino et tam divitum quam pauperum salutem desiderare et pro posse nostro promovere, sicut expedit his et illis; unde et, si pauper melior est divite, plus debemus eum honorare et diligere m ajfeclu, divites autem plus honorare in exteriori eflfectu quadruplici ratione: una, quia, cura Deus in hoc saeculo divites et potentes praetulit pauperibus quoad mundi gloriam, ubi est necesse, alios aliis subesse vel praeesse, nos honorando potentes eius ordinationi concordamus, quos et ipse Deus honoravit in hac parte. — Alia ratio est, propter infirmitatem ipsorura divitum — qui, si non honorarentur, indignando magis infirmarentur et deteriores efQcerentur et gravamen nobis et aliis pauperibus inferrent — ne quod offendiculum demus infirmis, ne per Edd. et per tale meritum, quae etiam subinde voci Pau- 3S3 nos deteriores fiant, qui omnes debemus potius ad meliora provocare. — Tertia, quia maior utilitas provenit ex correctione unius divitis quam plurium pauperum. Pauperis autem salus sibimet prodest, dives autem emendatus multis prodest tara propter exemplum aliorum, qui inde aedificantur et provocantur ad bonum, quam propter aha bona, quae per eum promoventur in aJiis, et mala impediuntur; Ecclesiastici decimo: Qualis rector civitatis, tales inhahilanles in ea. Conversio Constantini imperatoris ad fidem plus profuit Ecclesiae in pluribus quam multorum aliorum. — Quarta, cum a divitibus plus recipiamus de corporali subsidio, eo quod magis abundant in talibus; iustum est, ut et eis vicem rependamus et proniores simus eis ad obsequia specialia impendenda; pauperes etiam facilius expediuntur, quia lantis perplexitatibus non hgantur, divites vero, pluribus laqueis irretiti, frequentioribus et diligentioribus indigent consiliis; ideo necesse est, nos circa illos studiosius occupari, ne profundius in peccato mergantur. Nam, ut dictum est iam, qui potentem in bono promovet muUos iuvat; sic e converso ipsius subversio multorura est detrimentum. Quaeritur, quomodo Fratres habeant domos, areas, hortos.
Itein quaero: cum Regula vestra dicat, quod nihil proprium debeatis habere nec in speciali nec in communi; et vos habetis domos, areas, hortos, libros, vestes et alia victui necessaria pro tempore, quomodo potestis huiusmodi transgressionis culpam excusare bona conscientia?
Respondeo. Videmus in saeculo, famulos dominorum panem non suum coraedere, tecto non suo contegi el rebus alienis uti, videUcet dorainorum suorum. Sic et alii saepe concessis utuntur tara vestibus quara aliis rebus de illorum voluntate, quorum res sunt. Sic et nos ulimur rebus necessariis pro corpore, quas tamen nec in speciali nec in communi nobis appropriamus. Regula enira non dicit, nos nihil debere habere, sed nihil iiobis appropriare. Unde usum rerum necessariarum habere possumus, Edd. trahere el provocare. non proprietatem, alioquin nec vestem nec cibum, nec aliquid aliud in usum recipere deberemus, quod esset contra omnem rationabilem intellectum. Praesul Tero Sedis apostolicae, qui est generalis omnium pauperum Ecclesiae provisor, specialiter nostri Ordinis curam habens, omnium mobilium, quae Ordini conferuntur, proprietatem sibi assumsit, exceptis his quorum dominium sibi conferentes retinuerunt, et nobis usum earundem rerum solum concedit, ut semper alieno victu et vestitu et tecto et aliis utensilibus absque proprietatis iure ex ipsius concessione utamur, sicut familia patrisfamilias, quae rebus domini sui utitur tam in absentia quam in ipsius praesentia corporali secundum ipsius dispositionem. Et eleemosyna, quae nobis a fldelibus datur, transit in usum nostrum et in iUius dominium, qui est principalis Ordinis nostri dispensator, cui parati sumus omnia, quae habemus, cum iusserit, tanquam domino, prout convenit, resignare. Nil iuxta lioc proprietatis hajjentes, Regulara nostram bona conscientia observamus. Quaeritur, si Fratres debeant habere et recipere pecuniam -.
Item quaero: cum iterum Regula dicat, quod nec per vos nec per alios debeatis recipere denarios vel pecuniam, videmini semper contra hoc facere tam petendo pecuniam tam reponendo quam etiam dispensando, quia, etsi personaliter eam non contrectetis, tamen per alios eam servari et recipi facitis ac distribui, sicut vultis; et cum inhibitum sit per praeceptum, et non habeatis super hoc potestatem dispensandi; nescio, quomodo hanc transgressionem excusare potestis. Si autem non posset hoc praeceptum servari, non deberetis vovere, et potius esset a Regula rescindendum, quam laqueus esset voventibus, cum servari non posset.
Respondeo. Multa putantur mala, quamdiu non nam nos recipere pecuniam, ut nostra sit, et nos domini et possessores pecuniarum simus quasi rei propriae; sed concedit, ut per amicos spirituales, qui pro Deo nos spiritualiter diligunt, id est caste et iuste, necessaria procuremus; quae tali modo utraque congrue observantur, quod ea quae sine pecunia non possunt procurari, aut per ipsos procurentur, qui Fratribus dant eleemosynam, aut per eorum nuntios, ut cum aliquis procurat, Fratribus librum scribi vel vestem fleri vel domum vel aliud suis laboribus et expensis; aut si Fratres ista procurant, illi solvunt pecuniam illis qui Fratribus commodaverunt, unde ista sunt procuranda, ut cum Fratres faciunt, librum scribi, alius solvat expensas per se vel per nuntium suum; aut si aliqui volunt dare Fratribus eleemosynam pecuniae, possunt committere alicui, qui nomine suo eam servet, pro utilitate tamen Fralrum, ut vice illorum qui sibi commiserunt pecuniam, procuret inde Fratribus, secundum quod voluerit et secundum quod a Fratribus instruitur, per se vel per alios, qui aptius ea movent, quae sibi fuerant commissa. — Et per omnes istos Fratres non recipiunt pecuniam, sed illi per se pro illis qui sibi commiserunt pecuniam, convertunt eam in utihtatem Fratrum, vicem illorum gerentes in eo, quod servant et distribuunt ipsam pecuniam, quae adhuc illorum est, qui dederunt, etiam si nesciant, eam adhuc servari, gerentes autem vicem Fratrum in eo, quod eorura utilitatem promovent de pecunia aliorum. Fratres enim, quamdiu pecunia non est redacta in rem aliam, qua eis uti hceat, non habent eam pro sua, sed illius qui deposuit eam, licet sciant, eam pro sua utilitate ibi repositam; sicut, cum dominus committit pecuniam suam servo suo, ut mihi inde eraat tunicam, pecunia interim est domini, sed empta tunica mea erit. Secundum hanc viam et cautelam Fratres et per amicos spirituales, quoslibet procuratores et mediatores procurant necessaria, nec tamen recipiunt pecuniam per illos procuratores, sed illi servant illam nomine dantium et vice ipsorum vertunt eam in utilitatem Fratrum, ut dominium pecuniae non transeat in proprietatem pecuniae, per quam omnis Religio suffocatur, quam obstruere eis opportunitatem necessaria procurandi. Sedes etiam apostohca, cuius acta toti Ecclesiae diiudicanda exponuntur et veneranda, ipsam Regulam conflrmando non approbasset, si in ea aliquid incongruum et inobservabile perspexisset. Ideo voventibus eam non est laqueus perplexitatis, licet indigeant diligenti cautela, ut non offendant contra eam. qui debent aliqua necessaria per pecuniam procurare; quae tamen cautela majjni est meriti, quamvis illi tulius ambulent, qui se subtrahunt a talibus negotiis, qui ad ea ex ofQcio non coguntur.
Quaeritur, cur Fratres recipiant vel pelant eleemosynam ab illis qui iniusla lucra sectanlur.
Item quaero: cum res male acquisitae Deo sint odibiles, Isaiae sexagesimo primo: Ego Dominus odio habens rapinam in holocausto; cur recipitis vel petitis eleemosynam ab illis qui iniusta lucra sectantur?
Respondeo. Quidam sunt, qui solas habent res male acquisitas, et possunt certae personae inveniri, quibus competit recompensatio; ubi tales scimus, de cetero non debemus ab eis eleemosynam recipere, quia omnia, quae habent, sunt aliorum, quibus tenentur reddere. — Quidam habent bona iniusla, sed certae personae non possunt inveniri, quibus tenentur reddere, vel omnes, vel aliquae; vaga ergo restitutio Deo danda est et in pia causas eroganda. — Quidam habent iniusta bona, ita quod, si dant eleeraosynam, tamen per hoc non fiunt inipotentes, quin adhuc habeant, unde possint reslituere certis personis, quibus debent; unde possunt eleemosynam facere de residuo. — A primis non possumus recipere, nisi ignorantia, vel extrema indigentia, vel praesumtio, quod creditores velint, nos recipere, nos excuset. Unde quando non constat, de vero aliquem iniusta detinere bona — non tamen leviter credere debemus, eum tanti criminis esse reum, cum de quolibet teneamur praesumere meliora — mendicitas nostrae professionis, et quia Deo debita pauperibus Christi largienda sunt, excusat nos in hac parte plenius, quam illos qui ex aliis rebus habent, unde sufficienter valeant sustentari. Ubi tamen publica fama clamat, aliquem esse de primis praedictis, etiam si aliter non constaret, propter scandalum non expedit ab 60 recipere vel petere eleemosynam, nisi forte talibus, qui ex professione vel officio habent, quod debent raptores ad restitutionem inducere, quia uti- 3ao liter gerunt in hoc negotium spoliatorum. Et dignus est tunc fidelis operarius cibo suo, cum nemo teneatur suis stipendiis militare. — Ad hoc autem, ut possimus peccatores ad emendationem monendo inducere, concedit nobis Sedes apostolica, etiam in terris excommunicatorum libere commorari et ab eis tunc eleemosynam accipere, maxime si aliunde non possemus sustentari. Si enim boni de medio malorum tollerentur, quis esset qui malos ad bonum verbo et exemplo moveret?
Quaestio XXVll. Quaeritur, quae sit ratio, quod clerici magis oderunt vos et persequuntur quani laici et simplices saeculares.
Item quaero: quae est ratio, quod clerici magis oderunt vos et persequuntur quam laici et simplices saeculares?
Respondeo. Sicut non omnes laici diligunt nos, sic nec omnes clerici oderunt nos. Si qui autem videntur nos odire, hoc quinque de causis potest esse: una, quod timent nos, quod ipsorum facta et excessus vel defectus plenius agnoscamus et severius arguamus, quo clarius videmus, quales esse deberent et non sunt, per quos sancta gubernatur Ecclesia. — Secunda causa est, quia invident nobis, quod simus hominibus gratiores, et ipsi comparatione eis appareant invita, vel in scientia viliores, vel etiam in doctrina. — Tertia, quia dolent, si per confessiones secreta eorum ab aliis, qui conscii fuerint, percipiraus, dum timent per illa raagis vilescere, vel forte personas illas nostro consilio ab eis averti et ad meliora converti. — Quarta causa, quia timent, sibi aliqua per nos eiuolumenta subtrahi, dum eleemosynas, quae dantur nobis, arbitrantur sibi dandas fore, si nos non esseraus. Et haec videtur potior esse causa pluribus, qui nos odiunt, scihcet si plus inhiant lucris pecuniarum a suis subditis quam fructui animaruni etc. — Polest etiam quinta esse causa, quia divina iustitia illos qui, quanto amplius cognoverunt et spreverunt, et quibus maiora beneficia contuht, et ingrati fuerunt et gravius ceteris olfenderunt OPUSCtJLUM Xm. et frequentius eum indigne contrectant et percipiunt, tanto magis indurat et profundius cadere permittit, ut non solum ipsi sint mali in se, sed etiam alios secum malos esse desiderent et bonos oderint et quos imitari nolunt oplent non esse, et persequantur eos quos sibi dissimiles esse dolent; Salomon: Gravis est nobis ad videndum etc.; ibidem plures dictis causis etiam mmus habent, etiam mmns nos
Chapter 1 of 2