Skip to the text

Pars II

Cur Fratres a clericis accusentur, quod eis detraliant et alias praeiudicent.

Praeter hoc, quod surripitis clericis eleemosynas, quae ipsis darentur, si vos non essetis, conqueruntur, quod detrahalis eis in populo et confundatis eos in praedicationibus vestris, vitia eorum propalaudo. — Insuper, quod suadeatis hominibus, ne confiteaiitur eis et ne dent eis oblationes et alia quae deberent, cum ipsi sint potius quam vos qui pro animabus eorum sunt rationem Domino reddituri.

Respondeo ad ista secundum ordinem. Orania, quae ipsis iure debentur in oblationibus et decimis et ahis, vcl de approbata eis consuetudine dari solent a populo, nos potius suademus eis dari, quam impediaoderunt, immo etiam diligunt qui sentiunt, nos salutem suam diligere, et sperant, per nos eam fideliter apud Deum esse promovendam oratione, meritis et doctrinis. Clerici etiam, qui sane sapiunt, eadem ratione nos fovent et diligunt quasi fllios suos et adiutores et cooperatores tam suae salutis quam suae soUicitudinis sibi commissae in suis subditis necessarios adiutores et oneris sibi impositi fideles sublevatores. Et de bis sufiiciat. mus, immo hortamur populum eis ista non subtrahere nec in ahos eliam pios usus erogare el ius suum cuique tribuere, etiam peccatori. Si autem quandoque quaerunt consihum, ubi secundum Deum mehus sit dare eleemosynam, ad quam non tenentur ex debito; dicimus hbere, quod ibi sit melius, ubi vel maior est indigentia, vel maior Deo honor exhibetur, et ipsis dantibus exinde efiicaciora orationum suffragia provenire creduntur, vel quo ipsorum devotio ad benefaciendum pro Deo ferventius inclinatur.

Quod autem plebanis suis conflteantur, ut debent, suademus etiam bis qui nobis confessi fuerint, ut agnoscant eorum conscientias, quos regere debent, ut sciant, quibus exhibere vel negare debeant ecclesiastica Sacramenta, nisi forte tales sint aliqui, a quibus prohibeant canones, Sacramenta requiri, ut suspensi ab ofQcio, vel irregulares, vel ius hgandi et solvendi non habentes, vel per quos animae magis irretiuntur peccati laqueis, quani purgentur, de quibus non est nunc ulterius prosequenduni.

Quod autem detrahamus eis et confundamus eos in populo, non oportet, quod nobis hoc imponant singulariter, cum ipsi non abscondant scelera sua, sed per facti evidentiam omnibus ea propalent, et nobis etiam tacentibus, omnibus ingerant inde materiam detrahendi. Utinam nos soli ea sciremus! Utinam ita essent occulta eorum peccata, quod nobis ea prodere volentibus non crederetur, et raendacii et detractionis a populo argueremur! Nunc autem tanti et tam aperti sunt multorum excessus, quod laici argunnt nos, cum aliorum vitia in praedicatione tangamus, quare taiii enormia et aperta et multa et magis nociva clericorum scelera non repi-ehendamus, cum non debeat acceptio personarum esse apud veritatis doctorem, nec pro timore vel favore debeat apertam veritatem tacere et hoc gravius redarguere, quod est nocivius, et quo Deus magis offenditur in quocumque. Inde est, quod propter hoc cogiraur interdum aliquid de clericorum excessibus tangere, ne putemur ex timore tacere, vel ex privato fiivore, quasi cura ipsis contra laicos pariter conspiraverimus, et ut laici aequanimius ferant, si eos corripimus, videntes, quod nec clericis parcimus; et maxime, ut veritas Evangelii servetur, quae omnium peccata detestatur, ne aliter putarent simplices, quod peccata non essent Deo odibiha, quae non audirent in clericis reprehendi, et stultae mulierculae putarent, non esse illicitum cum ipsis peccare, sicut aliquibus earum notum est ab eis fuisse persuasum.

Quod autem non nitamur eos in praedicatione confundere nec populo eos odibiles reddere, potest ex boc patenter agnosci, quod multos eorum defectus scimus et dissimulamus nec populo propalamus expresse, parcentes eisdem, cum, etsi non in omnibus, taraen in pluribus eorum, plures reperiantur, per quos flerent despecti populo, si velleraus eos publice praedicare; et hos caute taceraus his de cura pro pace cleri et etiara aedificatione populi a Deo et a Sede apostolica specialiter missi simus. — 3S7 Secunda, quod non possemus taraen per hoc emendare eos nec haberemus alios meliores, qui eis mox substituerentur, si isti omnes, qui sunt reprehensibiles, abiicerentur; et est minus malum aliquo modo habere istos quam nullos, maxime cum episcopi et praelati non intenderent substituere meliores. — Tertia, quod deferimus in hoc bonis, qui sunt inter eos, etsi pauci sint, qui cum ceteris confunderentur, cum rudis populus sine discretione bonos et raalos persequi inciperet et odire. — Quarta et quasi praecipua, ne, si populus perderet omnino fldem in clericis, haeretici insurgerent et attraherent sibi populum quasi oves destitutas pastoribus et facerent eos haereticos, gloriantes, quod nostro quasi testimonio tam viles essent clerici, quod nullus eis obedire deberet nec doctrinam eorum curare. Omnis enim haereticorum intentio ad hoc tendit, quod, spreto clero, eis credatur; et ad hoc non convenit, nos ipsorum esse cooperatores, qui potius debemus contra eos quasi lupos rapaces clero et Ecclesiae esse propugnatores, contra eorum versutias populum praemuniendo, errores ipsorum veritatis testimoniis ex Scripturis aulhenticis confutando. — Quinta, quod lucra animarum, quae quaeriraus, raelius promovemus cum benevolentia cleri et assensu, quos si indiscrete agendo exacerbaremus, cum non possemus contra eos communiter praevalere, prohiberent nos animabus prodesse praedicando et confessiones audiendo. Et sic salus multarum animarura impediretur, et fieret quasi scissio in Ecclesia, dura clerici nos quasi reprobos persequi inciperent, et laici, aut nobis aut ipsis faventes, alteros despicerent et eis credere recusarent. Et cura non possemus eos qui nobis faverunt, defendere a clero, quin eos nobiscum persequerentur et excommunicarent, tandem oranes nos desererent, et ex odio nostri doctrinam nostram clerici infamarent, et sic haereticis, qui modo nos timent, aditus ad subversionem fidelium sine contradictione pateret, sicut lupis, ubi canes non metuunt, et pastores sunt desides, datur audacia oves invadendi. Nisi enim essent isti Ordines in Ecclesia, qui ex oflicio praedicationis et confessionis fldeles illuminant, cito plurimi eflicerentur haeretici in his terris, ubi tam pauci inveniuntur clerici in sacra Scriptura periti, cum nescirent illis quae Opusculo proximo [Quare Fratres Min. pi'aediccnt clc.], OPUSCULUM X[n. haereticorum versutiis obviare. Immo ipsi clerici cito ab haereticis snbverterentur per callidas expositiones Scripturae, in quibus neseirent eorum deprehendere fallacias, vel per promissiones seducerent eos, spondentes, quod magni fierent inter ipsos. Et cum laicos attraherent, clerici etiam potius adhaererent eis, quam soli reUcti perirent inopia, cum nullus curaret eos nec daret eis oblationes vel decimas, aut certe persecutionibus eorum exterminarentur, cum iam haberent laicos adiutores contra clerum, sicut modo clerici haereticos persequunlur.

His ergo de causis et aliis, ut multa mala vipossumus evitare, ut sunt ista: quandocumque quis habet plures ecclesias curam animarum habentes sine dispensatione apostolica, omnes vacant ipso iure praeter ultimam, et nullum ius habet in aliis ligandi vel solvendi, nec eius vicarius, nec ahquos inde reditus percipiendi. — Item, illegitime natus nullum ius haljet in beneficio curam animarura habente — Item, qui recipit ecclesiam per quamcumque simoniam. — Item, qui recipit ecclesiam ab eo qui non habet veruni ius conferendi eam. — Omnis notorius fornicator, cuius criminis lestis est populus, iure taxatus, sive in domo sua teneat fornicariam sive extra, vel unam habeat vel plures, est ipso iure suspensus ab oIBcio, ita quod subditi non debent eius Missam audire nec confiteri ei nec alia ab eo Sacramenta recipere, nec potest eos excommunicare nec absolvere. — Item, si suspensus celebrat et ofQciat ecclesiam, vel quacumque excommunicatione ligatus, seu recipit ordinem clericalem, aut in eo solemniter minislravit, factus est irregularis, et non potest exercere officium clericale, etiam si iara fornicari cessavit, vel ab excommunicatione absolutus fuerit, nisi cum eo super irregularitate contracta per Sedem apostolicam dispensetur, maxime si a iudice suspensionis sententia fuit lata. Huiusmodi autem sententiae iam saepe feruntur in clericos ab offlcialibus et archidiaconis et iudicibus ordinariis vel delegatis et parum curantur a multis.

Videmus, in terris istis tot esse imperitos iam clericos in his quae ad regimen pertinent animarum, licet in grammatica vel alia scientia sint instructi, quod ubi centura vel plures plebani et vicarii conveniunt, vix pauci sint, qui vere sciant animas suas vel alia, quae ad salutem sunt necessaria, in his per Scripturarura scientiara expedire. Et talibus iraperitis non deberent eorum subditi confiteri propter periculum, ne forte ex ignorantia rehnquant eos in statu damnationis docendo, non esse peccatum quod est mortale peccatura, aut non ostendendo formam debitam satisfactionis de peccato confesso, ubi certa forraa satisfactionis est necessaria, ut de restitutionibus rerum illicite acquisitarum certis locis vel personis vel heredibus faciendis, ubi multi seducuntur.

Scimus etiam, quod qui scienter in mortali peccato positus celebrat Missara qualibet vice mortaliter et graviter peccat, et quantum in ipso est, rursum Christum crucifigit, quem et pro denariis, quos sibi sperat offerri, et illicite et indigne contrectat. Qui ergo offert ei quem talem esse praesumit vel scit et rogat, eum Missam celebrare, facit eum Christo tantam inferre contumeliam, ut eum indigne contrectet et peccet mortaliter. Sed qui facit aliquem peccare raortaliter, ipse peccat, ubi ignorantia non excusat; et secundum ista, si nullus offerret vel audiret Missas eorum qui illicite celebrant, cessarent a celebratione vel corrigerent vitam suam, et sic multa peccata omitterentur.

Multi etiam inordinate excommunicantes incidunt in poenam suspensionis et irregularitatis et per alios actus plures inobedientiae merentur suspendi ab officio, et inefficax flt eorum auctoritas in subditos suos. — Scimus etiam, quod qui est in peccato mortali, cura sibi Deus iratus sit, non placat eura pro alio peccatore. Ergo oratio clerici in peccato positi inefficax est sibi et ahis, qui offerunt ei eleemosynas, ut oret pro illis. — Item, clericus lubricus vanus et male expendens res Ecclesiae, quo plura habuerit, plus peccat. Sed qui illi dant oblationes et alia promovent eum ad amplius peccandum, expedit ergo ei non dari. — Item, qui recipit pretium operis alicuius et non deservit male recipit; sed clericus habens curam animarum et non faciens quae debet eisdem in doctrina salutis et bono exemplo et efficaci oratione et debita correctione et in aliis, peccat recipiendo stipendia Ecclesiae, quam non deservit, ut debet. Ergo non deberent ei dari, ne daretur occasio peccati. — Quani paucissimi autem in terris istis iam reperiantur, qui debito niodo praesint aniraabus commissis, nimis esl miserabile, qui aut ex defectu iuris, aut scientiae, aut vitae, aut diiigentiae circa eas, aut liberae exsecutionis officii sui nihil habeant reprehensibile, et quod eos tali otlicio reddat indignos. Quomodo vero tota Ecclesia per mala exempla clericorum et avaritiam corrumpatur et negligentiam deformetur et a statu debito elongetur, et quanta ex hoc quotidie peccata increscant, et quot bona negligantur per mundum, vix aliquis suflicit aestimare.

Haec et plura alia cum vera esse scimus, et tamen ea populo non aperte praedicemus, non debemus a clero iudicari, quod confusioni eorum intendamus et eos populo studeamus odibiles facere, sed magis, si haberent intelligentiam, agnoscerent, quantum eos honoramus et deferimus talia subticendo propter causas supra notatas. Ideo tamen securius ista dissimulamus, quod nec clericorum nec laicorum cura nobis ita commissa est, ut de ipsis teneamur reddere rationem sicut praelati ipsorum, ad quos spectat eorum correctio, nisi in quantum ex libera caritate consideramus eis prodesse. Unde possumus tacere et loqui quae secundum Deum et nobis et aliis expedire videmus, cum nihil a nobis amplius requiratur. — Vitia autem laicorura liberius arguimus, quia et patientius sustincnt et nesciunt litteras, quibus inslruantur, quid debeant cavere vel facere; et minus periculura sequitur, si eorum in publico propalentur excessus, et facilius emendantur. Clericis autem possumus in capitulis suis omnia pericula sua in sermonibus litteralibus seorsum ostendere cum reverentia caritatis et maturitate benigna; et sic magis proficimus apud eos.

Cni Fratres in praedicatione alicuius vitia corripiant.

Cum ergo non sitis iudices clericorum vel laicorum, nec ad vos spectet eos redarguere vel corrigere, sed ad suos tantum rectores; quid usurpatis vobis iuris, etiam si causae praedictae non essent, ut alicuius vitia publice reprehendatis, sicut saepe tangitis in praedicatione vitia quorumlibet laicorum, clericorum et Religiosorum, cum praedicator non debeat arguendo descendere ad species peccatorum, sed in genere solum ostendere vitia et virtutes= et nullum notabiliter confundere coram populo, peccata sua publice obiurgando aliis in scandalum?

Respondeo. Intelligentibus constat, quod multum differunt actio iudicis et docloris. ludex enim, ad quem spectat correctio delinquentium subditorum, debet investigare, excessus delinquentium audire, testes recipere, peccantera cilare, crimina contra ipsum proposita ei obiicere, negantem convincere, convictum vel confessum punire, contumacem amplius, ut raagis lerreatur, arctare et cogere ad satisfactionem etiam invitum. Cum ergo formata istam omnino non tenearaus in praedicando, non usurparaus nobis iudicis officium iudicantis super aliquem, sed iraitamur lantum formam doctoris. Doctor enim seu praedicator, qui diversi generis auditores debet inslruere, ut virtutes raagis reddat commendabiles necessarias ad salutera, vitia his opposita quam sint nociva et deteslabilia, ostendit. Et quibusdara generibus hominum quaedam vitia sunt raagis usitata, ut mercatoribus fraus et mendacia, militibus rapina et incendia, et ita de aliis; necesse est, quod propter generalem instructionem quodlibet genus hominum specialiter arguat et moneat sibi specialius insidiantia vitia cavere, sicut raedicus aegros diversis infirmitalibus laborantes docet a sibi magis noxiis cibis et aliis abstinere. Nihil enim prodesset infirmis, si diceret: cavete ab omnibus cibis nocivis generaliter, nisi specificaret in qualibet passione, quid illi specialius noxium esset aut proflcuum sanitali.

Quod autem dicitur, quod praedicator debeat in genere omnes arguere peccantes et non descendere ad species; lioc est intelligendum de notabili specificatione personarum, non vitiorum vel statuum vel officiorum, quae non possunt proprie describi sine expressione officii vel status illorum qui in hoc specialiter offendere consueverunt. Potest enim sic congrue generaliter dici: vos artifices peccatis frequenter in hoc, et vos milites in hoc, et vos Religiosi in isto, vos clerici in illo, et sic de aliis, si sunt evincitur, serniones, in quibus ipse clcj'icorum vitia redarguit ibi plures de quolibet genere illorum, ad quos loquitur, sive nuUus, ut quisque sibi conscius talis peccati compungatur et in se confundatur, et nullus specialiter notabilis de hoc reddatur, quem facti evidentia alias non facit notabilem, vel qui se ipsum non prodit esse reum, sibi ascribendo specialiter cum murmure quod generaliter dictum constat iuxta illud poetae:

Conscius ipse sui de se putat omnia dici. Correctioni enim et aediflcationi tantum debet intendere doctor fidelis, non confusioni vel infamationi alicuius praesentis vel absentis. Ubicumque ergo praesumitur, quod aliquis specialiter de peccato prius incognito aliis ex praedicatione reddatur notabilis, unde potest oriri gravamen vel scandalum; melius est tacere et alia aedificatoria magis loqui. Qui vero facere consuevit conlrarium, aut contentiosum, aut invidum, aut imprudentem se demonstrat, aut vanae gloriae cupidum, qui, cum non aliunde esset acceplus apud hominem, ex aliorum infamia gloriam sibi quaerit. Quem confundendo exasperas, hunc tardius aedificas et rancoris aculeo vulneras. Cur Fratres ad officia praedicationis et confessionis tam iuvenes et immaturos promoveant.

Cum in praedicatione et confessione audienda multa sit discretio necessaria et peritia Scripturarum, quare ad haec offlcia tam iuvenes, ut videtur, et immaturos promovetis, qui et sibi et aliis aliquando minus prosunt et fortasse etiam obsunt, cum in clericis ahis hoc reprehendere soleatis animarum rectoribus?

Respondeo. Licet aliquando iunior litteratior sit et magis discretus quam senior, et facies inveni- Hs saepius maiorem celet aetatem, et morum maturitas aetatis defectum suppleat; in plerisque tamen etiam propter hoc aliquoties ad haec officia promovemus iuniores, ut interim discant per exercitium, quia, cum vident se ad haec officia assumtos, diligentius student, qui alias forte segniores essent in studendo et minus proficerent. Minus etiam obest, si minus adhuc perfecti sunt promoti, dum vivunt adhuc seniores, qui eos possunt informare et corrigere et defectus illorum in consiliis supplere, quam si illi deflcerent penitus, et nemo eos tunc sciret Dionysii Catonis, I. Disticti. de moribus ad fllium, di- QUAESTIONUM. PARS 11. inslruere, si tunc primo exercitari deberent. Tot etiam sunt requirentes a nobis praedicationes et confessiones et consilia, quod seniores non sufflciunt omnibus satisfacere. Ideo oportet, nos de iunioribus aliquos, qui sperantur idonei, promovere, qui onus seniorum sublevent et petentibus satisfaciant, prout sciunt. Quamvis autem nuUum scienter promoveamus, quera non speremus idoneum, tamen aliquando aliquis praeter voluntatem nostram minus efficitur utilis, quia raulta sunt, quae ad idoneitatem tanti officii requiruntur, et satis est difficile, haec omnia simul in omnibus reperiri. Quas qualUates habere debeat assumendus ad officium praedicationis et confessionis.

Quae sunt ergo necessaria illi qui ad praedicationis et confessionis offlcium est assumendus?

Respondeo. Ut ad hoc sit idoneus praeter habihtatem illam, quara confert gratia, quae etiam est efficacior omnibus, quae non in nostra potestate consistunt, sed in beneplacito )e singulis, prout vult, dona sua dividentis, ista considerare in promovendis solemus ad haec officia: primo, quod sit competentis aetatis, non multum a tricesimo distans anno, quia quae flunt a pueris puerilia reputantur. — Secundo, quod non sit etiam facie et moribus puerihs, quia ista multum minuunt auctoritatem apud homines tam dictorum quam factorum. — Tertio, quod non sit valde notabiliter deformis in corpore, videlicet nimis brevis, vel crassus, vel gibbosus, vel aliter turpiter deformatus, ne per hoc eius praedicatio despectui et risui haberetur. — Quarto, quod non sit etiam valde debilis corpore, cum ex hoc labores huius officii exsequi viriliter non valeret. — Quinto, quod sit competentis facundiae, ut possit ea quae debet, proponere sine fastidio auditorum. — Sexto, quod sit saltem in grammatica et sacra Scriptura tam sufficienter instruclus, quod sine errore vel confusione sciat coram populo et clero proponere veritatem et in consiliis competenter satisfacere requirentibus de causis necessariis et io confessione de poenitentiis iniungendis imponendis. — Septimo, quod sit talis in vita et in moribus, quod de ipso et Fratres interius et alii exterius nihil videant vel audiant, per quod doctrina praedicationis eius apud audientes quoquo modo vilescat. Nam « cuius vita despicitur, restat, ut eius etiam praedicatio contemnatur ». — Octavo, quod etiam naturali tantuni polleat industria, quod per fatuam simplicitatem non reddat contemptibile quod per acquisitam scientiam apprehendit, ut sciat se honeste gerere inter homines et prudenter in omnibus se habere. — Nono, quod non sit minus ad hoc volnntarius, ut, si ad hoc motu proprio non trahitur, saltem propter obedientiae bonum proximorum saluti intendere praedicando, consulendo et confessiones audiendo et alios aedificando non contentiose recuset. Gregorius: « Quod mens voluntarie non recipit congrue non disponit». Sic multi Sanctorum ofiBcium, quo prodesse debebant proximis, humiliter refugiebant, et tamen, ad hoc tracti per obedientiam, sollicite adimplebant, ut Moyses, leremias et alii plures novi et veteris testamenti doctores.

His donis ornato, si gratia affuerit, potest et debet imponi ofQcium praedicationis et confessionis in Ordine, ubi fuerit necessarium. Qui vero alios non idoneos pro privata societate promovent Ordini confusionera et animabus nocumentum et ipsis promotis detrimentum et sibimet culpam non parvam procurant, cum negligentiae inutilium et imperitorum tam in consiliis incautis quam in absolutionibus inefiicacibus et in aliis nocumentis animarum ab eis qui tales promovent, merito requirantur. Tales enim in multis saepe possunt offendere vel scandalizare, dum non dicenda populo praedicant, vel falsa docendo errorem inducunt, vel aliter forte minus composite se habendo. Item, in confessione forte nesciunt confitentes debito modo instruere nec inter peccata gravia et levia distinguere, et aut faciunt ex nimio rigore desperare, aut, cum adhuc in statu damnationis sunt, dant eis spem de salvatione et indulgent eis corpus Domini recipere. Et maxime circa rerum iniustarum acquisitionem vel restitutionem multi seducuntur, dum non informantnr, quae sit iniusta conquisitio, vel qualiter pure restituant quibus debent. Ex moribus etiam quorundam et vita praedicantium vilescit saepe doctrina verborum, dum alta docent verbo praedicationis, sed minus aedificatoria ostendunt exemplo actionis. Unde ut diligenti examinatione indiget qui debet esse doctor in medicina corporum, ita multa consideratione opus esl, si sit idoneus qui debet esse doctor et medicus animarum, cum sint subtiliores et periculosiores et incurabiliores morbi peccatorum quam passiones corporalium infirmitatum. quam sint imprudentes, perpendere nolunt aut nesciunt, et eo ipso sc ad hoc ostendunt et reddunt indignos. Nam si digni fuerint et idonei, non debent se ad hoc ingerere, sed modeste exspectare, quousque per inspirationem Dei a praelatis suis et Fratribus quidem temerarii sunt, quod antequam vocentur, ad tantum ofHcium currere praesumunt; leremias: Ipsi currebant, cuni ego non mitterem eos, scilicet praedicare; ad Romanos: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Ad Hebraeos: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron etc.; et Christus dicit in loanne: yVeque enim a me ipso veni, sed ille me misit, scilicet Pater. — Secundo, superbi, quia se ipsos reputant dignos et idoneos, ad quod forte nec Deus nec Fratres vel praelati sui iudicant eos idoneos, sicut Core, qui voluit sibi sacerdotium vindicare. — Tertio, stulti, quia, cum taUa ofQcia sint occasio tentationis per inanem gloriam, avaritiam, luxuriam, noxiam liljertatem et internae devotionis exstinctionem et aiia ptura pericula; quod ipsimet se talibus incaute ingerunt, nimis stulte se tantis periculis sine necessitate exponunt, cum fugere magis deberent a periculo quam illud appetere, nescientes, quo exitu bellum, quod sibi concitant, fmiatur. — Quarto, non carent rancore invidiae vel contra eos qui ad haec officia eos promovere possunt et non faciunt, vel qui forte impediverunt, imputantes illorum malevolentiae magis quam suae insufficientiae, quod non promoventur, cum ipsi sibi videantur ad haec digniores quam illi, quos vident iam promotos esse, quibus in scientia et aliis se reputant aptiores.

Cur Fratres toties mutent praelatos Ordinis.

Cum prudentum sit non leviter retractare quae faciunt, sed ante diligenter deliberare facienda, ne postea oporteat revocare, et vos toties mutetis praelatos Ordinis; videmini aut inconsiderate constituere OPUSCULUM Xm. inutiles ad tantum ofBcium, aut sine ratione utiles deiicere, quod est signum inconstantiae et impalientiae, quod non possitis pati rectores idoneos, quos iniuriose abiicitis; aut quod in officio ita perversi fiant, quod merito non debeant in eo diutius lolerari; aut quod tam paucos habeatis in Ordine pro offlcio regiminis idoneos, quod semper quaeritis meliores.

Respondeo. Sicut supra de officiis praedicatioot confessionis dictum est, plures conditiones ad haec fore uecessarias, ita de officio regirainis animarum est tenendum. Requiritur enim in praelato aetatis maturitas, honesta admodum personalitas, vitae irreprehensibilitas. Quarto, quod non sit idiota in litterarum scientia. Quinto, quod sit diseretus et providus ex naturali industria. Sexto, quod sit zelator iustitiae et Ordinis disciplinae. Septimo, quod sit tractabilis per mansuetudinis lenitatem. Octavo, quod sit compassivus pietate fraterna. Nono, quod sit devotus, habens orationis usum et fiducialiter agens cum Deo. Decimo, ex gustu internae dulcedinis eius et experimenlo crebro exauditionis qui semper in officio esse se doleat, et tamen, cum ad hoc compellitur, aequanimiter illud ferat nec propter hoc, ut citius absolvatur ab officio, negligentius in eo se gerat. Undecimo, quod corporis imbecillitate a communis vitae observantia non omnino impediatur.

Istae conditiones simul omnes in paucis reperiuntur, ideo paucos stabiles io officio possumus habere praelatos, dum aut nimis sunt corpore debiles pro talibus labpribus et sollicitudinibus sufferendis; aut nimis involuntarii pro timore conscientiae, dum semper timent minus, quara debeant, facere; aut in exterioribus provisioni])us minus triti, aut mores eorum in aliquo Fratribus displicent vel minus placent; aut forte in alio loco vel officio utiliores sunt quidam; propter ista saepe mutantur praelati. Bonum est etiam propter hoc, ne flant aUquando insolentes, si scirent, se in dominio permansuros diu, ut sic in humilitate serventur, et subditi, quibus forte gravis esset illorum alicuius praelatio, de spe facilis absolutionis eius consolentur. Sunt etiam quidam boni subditi, sed inutiles pro praelatis, ideo deponentur. Cur toties mutentur Fratres de loco ad locum.

Cur autem toties mutatis Fratres aliquos de loco ad locum? Suspectum enira videtur, quasi aliquod crimen ibi commiserint, unde mutantur, vel quasi ex impatientia sua vel aliorum non possint ibi ma-. nere, vel ex rancore non permittat eum praelatus ibi stare, ubi diligit et consolatur esse.

Respondeo. Vix aliquid fit tam pure, quin pos- Notamii. sit ab aliquo sinistre interpretari, quasi male fiat; sed bonum non ideo malum est, si illud mah seu stulti dicunt malum. Sunt autera plures causae, 1 quare Fratres de loco ad locum mutantur: aliquando Baiio p,,, consolatio eius qui mutatur, quia sic petivit. — Ali- Seonna quando consolatio ipsorum, ad quos raittitur, quia hoc petiverunt diligentes eura pro bona conversatione vel utililate. — Aliquando forsitan, quia ahbi Tertia. magis necessarius est et utilis pro praedicatione et confessione vel alio officio domus illius. — Aliquando Quarta, pro maiore spiritus eius quiete, quia ibi minus a parentibus et aliis requirentibus infestatur. — Ali- Qninu quando pro communi recreatione, quia aer vel victualia plus ibi competunt ei, vel suppetunt pro in-: digentia sua. — Aliquando, quia in uno loco liabet ali- seita. quis tentationis alicuius materiam, quam non habet in alio. — Posset etiam aliquando accidere, quod ali- sepiim quis deliquisset in uno loco, quod pro sopiendo scandalo expediret, eum mutari in alium locum. — Si- octava militer posset aliquis ita esse distortus moribus, vel ex aliqua corporis qualitate onerosus, quod pro partitione oneris aliis transmitteretur ad tempus, ut alii interim ab eo relevarentur, sicut onus ab uno humero in aliura commutatur. — Valet etiam ad hoc Nona. i raaxime talis mutatio, ut Fratres secundum Regulam agnoscant se peregrinos et advenas in hoc mundo, non habentes hic manentem civitatem et semper aeternam patriam inquirentes. Si enim in uno loco diu stare deberent, quidam nimias ibi contraherent cum extraneis, cum potentibus, cura feminis amicitias, corporis commoda procurarent, sumtuosa aedificia construerent; et cum ibi quasi notiores magis viderentur esse necessarii, tanto vellent esse super ceteros potentiores, ita ut nec praelati auderent sine ipsis in domo aliquid ordinare, et veluti quadam diuturnitatis praescriptione stabihti, vix aequo animo ferrent, si vellent eos pro aUqua causa mutare, etiam si omnimodis expediret. — Ut ergo puritas pauperta,tis et obedientiae melius observetur in Ordine, et mala plurima praecaveantur, expedit Fratribus aliquando a loco mutari.

Cur Fratres impediant, ne alii Religiosi sint

vicini conventui proprio.

Cum potius deberetis diligere, si Religiosi et boni apud vos essent vicini quam saeculares et = Vat. perperam minus, quae etiam inferius cnm ed. 3 insolentes laici; quare inipeditis aliquando etiam per privilegium papale S alios Religiosos circa vestram liabitationem sibi mansionem construere, nisi quod videtur invidia esse in causa?

Respondeo. Non pro invidia, sed potius pro pace in. privilegium hoc a Sede apostolica datum agnoscitur, et ob eandem causam pacis eo utimur, cum non tara nobis quam etiani aliis possit aliter in posterum ii. turbatio et materia scandali suboriri. Si enim aliquando necesse foret eis vel nobis areas nostras ampliare, non possemus, cum alii priores eas iam occupassent. Si autem aliquae areae inter nos et illos essent mediae, cum utrique eas certatim praeoccupare desiderarent, ex avaritia sua venditores earum vix pro triplicato pretio eas darent. Vel si forte pauperes essent possessores earum, aliquis dives avarus eas praeemeret, ut nobis eas postea carissime venderet, videns, nos ipsis necessario indigere. Item, forte conveniret eis vel nobis ofScinas nostras propter situm loci aliquando sic ordinare, quod essent aliis pro raagno incommodo et frequenti cordium turbatione, ut si chorus ipsorum poneretur apud locum infirmorum nostrorum, vel aliter quolibet modo, videlicet latrina, coquina, dormitorium, refectorium, capitulura, domus hospitum, quod propter pacem infirmorum cordium magis expedit, nos esse longius segregatos. — Posset etiam quandoque divinura olDcium apud alterutros impediri, si oratoria nimis essent contigua, cantu suo mutuo se impedientibus. Ideni posset fieri de praedicatione, cum ulrobique forte pro causa aliqua praedicare contingeret. Si etiara aliquis quandoque contiteretur apud illos, et placeret ei etiara alicuius apud nos consilium requirere, aut non auderet facere hoc, timens, quod prior confessor indignaretur, quasi non sulficeret ei pro confessore, dum quaereret aliam, aut forte putaretur velle explorare, quid ille vel ille consuleret, et inde quaerere materiam detrahendi. Si qui etiara magis frequentarent illos quara istos in officio divino vel in aUis, viderentur alios minus diligere, et fieret materia murmurandi. Infirmis enira cordibus ex levi occasione plus infirmandi materia ministratur; et ideo necesse est, ut praecaveantur talia, quae ipsis nocent et alios scandalizant, ne postea emendari non valeat, quod in principio facilius praecavetur. — Utilius etiam est hominibus civitatis, ubi Fratres morantur, quod in diversis locis a se disiunctis Religiosi morentur, quam quod in uno angulo plures manerent, et alia pars inanis remaneat, per quorum vicinitateni possent spiritualiter consolari. — Quodsi forte tales forent Religiosi, qui apud nos habitare vellent, per quos non aedificarentur fideles, sed potius scandalizarentur; tunc omnino expedit, quod non sint nobis vicini, ne forte ipsorum insolentiae nobis aliquando ascriberentur, aut nesciretur, an ad eos vel ad nos latenter intrarent personae suspectae, aut certe ipsorum dissolutio fleret aliquando novitiis nostris tentationis occasio, vel etiam aliis causa inquietudinis et impedimenlum in studio spirituali. — Si autem quidam infirrai aliquando dolerent, cum forte viderent, aliis Religiosis largiores eleeraosynas dari quam sibi, et ex hoc invidia torquerentur de vicinitate illorum; hoc nec probamus nec omnino negamus, sed non est nostra intentio propter hoc praedicto uti privilegio, sed potius propter causas ante positas, et si quae aliae possunt rationabiles inveniri.

Qdaestio VIII.

Cur Fratres prohibeant, ne alii deferant vcstes suis similes.

Cum unicuique liberum sit vestem suam formare, prout vult, et de panno seu colore quolibet; videmini valde iniuriari quibusdam religiosis viris vel feminis prohibendo, ne deferant vestes in colore vel forma habilui vestro conformes.

Respondeo. Multis de causis habilum nostrum ahos ferre non sustinemus et per privilegium apostolicum omnibus inhiberaus: una causa, quia, cura simus ex professione Regulae mendicantes, si sub nostro habitu diversi hinc inde mendicarent, horaines, qui iam illis eleemosynara dedissent, et nos vel alii in simih habitu iterum supervenirent, putarent, quod idem ex avaritia iterum peteret, et scandalizarentur de ipsis, vel de nobis, quod nirais eos petendo gravareraus. — Item, cum putarent nobis dedisse, quod aliis nobis similibus dederunt; qui inter habitus nescirent discernere, recusarent nobis iterura dare eleemosynani, et sic nihil acquirere possemus et periremus. — Itera, cnm multi intelligerent, quod horaines magis diligerent nos et libentius nobis subvenirent quam aliis, sub habitu nostro per terras disciirrerent et quod nobis dandum esset ipsi praeriperent fraudulenter et peccarent, et nos fraudaremur, et liomines gravarentur.

Alia causa, quia, cum pro aedificatione Ecclesiae specialiter missi simusS si sub nostro habitu alius aliquo peccato scandalizaret homines, vel nos tahter infamaret, vel suam sic nequitiam contegeret, cum, reiecto habitu nostro, non agnosceretur, sed Frater Ordinis nostri putaretur hoc fecisse; Ecclesia non haberet de nobis aedificationera, sed scandalum, et nos frequentes exinde confusiones pateremur, cum multa silnilia attentarent, sicut comperimus, aliquoties esse factum. — Item, posset haereticus aliquis sub nostro habitu in locis opportunis docere haeresim, ul sic ei quasi probato Fratri Ordinis nostri crederetur, et nos similiter infamaret. — Item, si forte aliquando ex nostris aliqui in via minus honeste se gererent; cum super hoc corriperentur a nobis, possent excusare se, quod sub nostro habitu alii hoc fecissent, cum de personis esset dubium, quae fuissent. — Ne igitur tantus Ordo taliter confundatur, et tot mala inde proveniant; expedit, ut Ordinis nostri habitum nuUus alius permittatur deferre. Quid etiam mali sequeretur, si mulieres eum ferre permitterentur, quisque prudens per se potest perpendere; et ideo est studiosissime prohibendum.

Cur Fratres recipiant lomos vcl areas non contiguas propriis domibus.

Cum asseratis, vos secundum Regulam et professionem vestram nullos debere recipere proventus redituum seu possessiones, exceptis domibus, in quibus habitatis; videmini transgressores Regulae vestrae in eo, quod recipitis domos vel areas non contiguas vestris areis, in quibus habitatis. Eodem enim modo, si hoc hcet, poteritis etiam vineas recipere et agros et mansos et similia quaeque recipere, immo grangias et villas et castra et terras et oppida et quaecumque fuerint vobis data; et sic pristina paupertas et mendicitas, quam professi estis, paulatim evanesceret, et non eritis discipuli sancti Francisci, cum non sequamini vestigia eius nec eius Regulara teneatis. De doraibus enim vobis contiguis potest esse excusabile, quod pro dilatanda arca vestra illas quandoque recipiatis, sed de aliis non ita, in quibus horaines aUos pro censu localis, quem procurator vester loco vestri exigit et in usus vestros convertit de voluntate vestra.

Respondeo. Si qui in talibus incaule agunt, dolemus et contradicimus et prohibemus. Qualiter autera in hoc hcite agere possimus, adverle, et tunc non iudicabis nos, si sane intelligis, transgressores. Protestaraur, nos secundum Regulara nostrara nil debere seu velle possessionis vel certorum redituum recipere vei habere. Quia vero mendici suraus et pauperes, ea quibus pro praesenti necessitate indigeraus, ideo recipiraus, prout hcet, sive pro solvendis debitis vel aliis necessariis procurandis. — Cum ergo aliquis ex devotione vult nobis legare suam vel arcam non contiguara nostrae mansioni, non recipimus eam, nec per nos nec per interpositam personam, ut nostram. Sed si ille eam disponit per alium quemcumque, ut, ea vendita, de pretio eius provideatur nobis ex parte sui in his quibus tunc indigemus procurandis vel solvendis debitis, acceptaraus. — Si autera ille, tiraens, ne forte eius talis dispositio per heredes suos vel alios in posterura impediatur, propter hoc praeoccupat roborare illam sigillo ahcuius iudicis vel civium vel alterius et coramittit sic ahcui amico suo eara vel Fratrum, qui conservat quod ipse disposuit de domo tali vel arca; nil ad nos, cum de rebus suis possit ordinare quod volet. Nec domum nec locum dicimus esse nostrum, cura nihil iuris nos ad ea protestemur habere. — Similiter, si aliquis disponeret per amicura vel aliura, quod de pretio vel de proventibus illis vel illis darentur Fratribus tot panes quotidie vel tantum eleemosynae singuhs septimanis aut annis; non essemus propter hoc praedii vel redituum possessores. Nam si, rae petente eleemosynam, aliquis dives promittat, quod singulis annis velit dare Fratribus duas tunicas vel tantum unara, vel singulis hebdoraadibus tot panes et hoc coraraittat offlcialibus suis, ut vice sui ista dent, etiam eo absente, et hoc pro Fratribus recipiam vel etiam, si illi negligant dare, admonendo exigam; nunquid propterea certos reditus habere dicendi sumus, cum non ex iure, sed ex gratia solum talera eleemosynam recipiam vel exigam? — Et si post obi tum iUius uxor eius vel alii amici pro anima illius adhuc velint aliquo tempore talem nobis eleemosynam per se vel ex dispositione illius largiri; possu- Qius similiter recipere ex eadem gratia, ita quod quandocumque noUent amplius istadare, nil peteremus ab eis quasi ex debito, sed more mendicorum recurreremus ad domum clementis domini pro quotidiana eleemosyna, quamdiu illi placeret; sed quando plus nollet, abireraus vacui, gratias agentes de dato et non murmurantes de negato. Haec est vera et pura vita mendicorum quod datur ex gratia recipere, non ex iure.

De censibus vero domorum Fratribus legatarum 18. nihil quaerimus, sicut nec de aliis reditibus. Si auantequam vendantur, aliquem inde censum recipiunt, in quorum tunc potestate sunt illae domus, nil iuris habere in eo protestamur, sed eleemosynam nobis sponte oblatam simpliciter recipimus sicut aliunde donatam. Quia vero Dominus docet nos cavere ab hominibus, et Apostolus ab omni specie mala abstinere; ne putemur ab ignorantibus transgressores Regulae nostrae, debemus aperte pro testari, nil nobis iuris in talibus donationibus velle habere, sicut tenetur suspectus de fornicatione omnia illa cavere, ex quibus posset ista suspicio probabilis iudicari.

QU.ESTI0 X. Cur Fratres recipiant domos vel in damnum plebanorum, vel sine licentia episcoporum, et inconsultis dominis locorum.

Cum nulli deberetis facere iniuriam vel damnum inferre, hoc non servatis, quia saepe contra voluntatem plebanorum recipitis domos in eorum parochiis, unde eis multum deperit de oblationibus et ahis proventibus, dum vos occupatis loca, in quibus alii habitarent, qui eis ista persolverent. — Item, saepe sine licentia episcoporum intratis eorum dioeceses. — Aliquando, inconsultis dominis terrae vel civitatis, domos recipilis in eisdem.

Respondeo. Non omnia, quae fiunt contra vo- QUAESTIONUM. PARS [I. se in tali loco, ubi etiam possent ludaeos locare vel arcam pro ludis facere vel horrea seu stabula, de quibus nil proveniret plebano loci, etiam si nos ibi non essemus; non facimus eis iniuriam ullo modo. Sumus etiam non deterioris conditionis quam aUi Christiani vel Religiosi, quibus conceditur domos recipere et loca, ubicumque dantur ab eis qui habent ius liberum dandi eis, maxime cum per Sedem apostolicam sit Ordo noster approbatus et in subsidium animarum in Ecclesia destinatus, et hoc bonum per aliorum malitiam non debeat irapediri. Si enira nunquam deberemus morari nisi de voluntate clericorum, vix unquam in Ecclesia posseraus diu morari, dum aut per se, aut incitati per ahos, eiicerent nos de parochiis suis potius quam haereticos vel ludaeos.

Episcopis etiam nullam facimus iniuriam, cum non graveraus eos m aliquo, sed iuvemus praedicando et consulendo eorum subditis, ut devotius obediant, et onus regirainis eorum tanto portabilius fiat eis, de quo in iudicio extremo oportet eos reddere rationem. Si autem movet eos, quod sumus exempli a iurisdictione ipsorura quoad nos ipsos; tunc e converso consolentur, quod liberiores sunt, quod pro nobis non tenentur reddere rationem, ut, sicut de nostra gubernalione carent honore, ita sint liberi a sollicitudine et labore, excepta providentia pietatis et inter nos in suae pacis unitate servanda. set eis, si vellent, theatrum facere vel locare ludaeos vel locum relinquere vacuum, quia de ipsius fundi possessione nil ei subtrahiraus nec aliquid proprietatis nobis de illo vindicamus, maxime cura cives araore nostrae commoratiouis ibidem domino refundant aliunde, si quid forte de arca nostra deberet annui census percipere, si nolit pro Deo carere. Nam si etiam contingeret, nos post haec a loco penitus discedere; nec venderemus arcam nec alicui partem traderemus, sed, sicut concessum est nobis, eis, ad quos pertinet dominium, relinqueremus. — Ipsum quoque oratorium nostrum non fit parochiali ecclesiae praeiudicium, in quo nec oblationes eius ad Missara percipinius nec aliquos homines ab ipsa nobis attrahimus, quin omnia iura sua viventes et mortui ecclesiae parochiah persolvant. — De sepultura vero constat ex iure communi, quod si apud nos eligunt sepehri, possent et ahbi, si vellent, ubicumque sine praeiudicio parochiahs ecclesiae hoc facere, nec ad hoc possent in aliquo impediri. Ciir Fratres aliquoties alios Religiosos vel clericos eieeerint ex propriis locis.

Quid ergo dicitis ad hoc, quod in pluribus locis dicuntur Fratres vestri alios Religiosos vel clericos eiecisse violenter de propriis ecclesiis, vel monasteriis et ibidem, eis invitis, sibi mansionem fecisse; quomodo potest hoc excusari ab iniuria et violentia?

Respondeo. Ubicuraque hoc factum est, non est per Fratrum violentiam factum, sed vel per episco- pum loci, vel ex iussu domini Papae, qui, intelligens, clericos illos vel Rehgiosos ibi minus honeste se gerere, vel ad tantara paupertatem redactos esse, quod divinum servitium ibi ita esset delapsum, quod per ipsos non erat spes restaurationis, auctoritate apostolica mandavit, illos alibi locari, assignatis sibi certis reditibus, unde possent congrue sustentari, et Fratres nostros ibi habitare et divina ofQcia celebrare, cum ad ipsum spectat de omnibus locis religiosis ordinare, ut sacra ibi religio instauretur, sive per illius Ordinis personas, sive per alias alterius Ordinis, sicut viderit expedire.

QUAESTIO Xlf.

Cur Fratres a Sede apostolim obtineant iudices et conservatoies.

Cum deberetis omnia mala vobis illata patienter sustinere et nuUam super his apud iudices querimoniam facere vel movere, quid est, quod non solum istud non facitis, sed etiam, non contenti episcoporum iudiciis, obtinetis a Sede apostohca iudices et conservatores, et ad illos quoslibet molestantes vos etiam leviter citatis et gravatis laboribus et expensis, donec satisfaciant vohis pro weWevestro, contra Apostolum primae ad Corinthios: Delictuni est in vobis, quod iudicia habetis?

Respondeo. Iniurias et molestias, ex quibus aliud malum non sequitur, nisi quod illa hora sentiri potest, ut sunt verba probrosa vel damna rerum seu verbera et simiha, possunt viri religiosi aequanimiter sustinere, quia nil aliud afferunt nocumenti. Sed ubi possunt graviora damna subsequi, videlicet animarum gravia nocumenta, ibi non est expediens talia tolerare. Nam cum simus in Ecclesia Dei ad multarum animarum salutem a Sede apostolica destinati per ofQcium docendi et extrahendi horaines a peccato; si quis infamaret Ordinem nostrum, quod essemus seductores, aut haeretici, aut criminosi, aut non habentes auctoritatem praedicandi seu confessos nobis et contritos absolvendi, cum a domino Papa, vel etiam episcopis habeamus; non solum laederet nos sic reddendo despicabiles horainibus, quod subtraherent nobis beneficia, sine quibus sustentari non possuraus, sed etiara noceret omnibus, qui ex hoc inciperent nos persequi et graviter peccarent. Et qui crederent, nos tales esse, sicut ille assereret, nec praedicationes nostras attenderent nec consilia salutis requirerent a nobis, et iam nullus Ordinem intrare curaret, immo debiles raente Ordinem tentarentur relinquere, quem viderent ab omnibus conculcari. — Insuper haeretici se detractoribus nostris libenter adiungerent sub specie amicitiae, ut nos araphus redderent odiosos ad hoc, ut doctrinam nostram hominibus redderent odibilem, et ita astute sibi attraherent corda eorum et paulatim ducerent in errorem, cura nos raaxime timeant, modo in hoc sibi esse resistentes. Plura alia mala suscitarent nobis veritatis adversarii, si non haberemus munimen per Sedem apostolicam, quae non tara nobis quam Ecclesiae et fidei cathohcae valde nocerent, et haec in dedecus ipsius Sedis redundarent, quae Ordinera plantavit et conflrraavit et ad profectum Ecclesiae destinavit. Nam et Apostolus Paulus, qui paratus erat omnia adversa subire pro Christo, videns, obesse fidei et Ecclesiae, si traditus fuisset a Felice vel Festo ludaeis ipsum periraere cupientibus, Caesarem appellavit, Actuum vigesirao quinto. Ut ergo parcamus eis a peccato iniquae persecutionis et nobis a frequenti vexatione et aliis a nocuraento aniraarura, conservatores haberaus a Sede apostolica nobis datos, qui privilegiorum nostronira iura defendant et a calumniantibus tueantur. gorii IX. diplomala afferuntur eliam alia tum ab eodem, lum Quare Fratres recipiant aliqua, quae postea venduntur pro pecunia.

Cura denarios seu pecuniam nec per vos nec per interpositam personam ex Regulae vestrae praecepto debeatis recipere, et tamen aliqua recipiatis, quae venduntur postea pro pecunia; non video, qualiter escusemini a transgressione huius praecepti; quia, vendita re illa, sicut prius vestra fuit res ipsa ante venditionem, ita etiam erit pecunia vestra, quae pro re data est, cum non habeat alium dominum nisi Fratres, quod iliicituni est omnibus manifeste.

Respondeo. Tria eleeniosynarum genera dantur nobis. Aliqua enim recipimus, quibus uti volumus, ut victus ct vestilus et libri nobis uliles et similia, quae non proponimus alienare ab Ordinis usu. — Quaedam autem danlur nobis, quibus nunquam in illa specie uti volumus, ut vestes saeculares et libri non apti, vel etiam aliqua superflua victualia, quibus forle non indigemus ad praesens. Ista si nolunt Fratres recusare propter devotionem dantium, potest procurator ea vice illorum dantium servare, sicut pecuniam pro Fratribus ei commissam, ut suo tempore inde provideat eis quibus indigent ex parte illorum. — Quaedam vero dantur nobis pro usu nostro, et ca per nos re<;ipimus, et postmodum aliquando contingit, quod ea volumus alienare. Si illa sinipliciter vendimus, tunc flet, sicut dicitis, quod illa pecunia nostra est, sicut res vendita fuerat ante nostra. — Scd ne transgressores Regulae nostrae simus recipiendo pecuniam per interpositam personam, tres vias pro hac cautela tenemus. Aut enim rera illam, quae vendi deberet, commuLimus pro alia, qua indigemus, non interveniente pecunia, ut librum pro libro, oleum pro cera ad luminaria, et sic de similibus; aut rera illam damus pro solutione debitorum, quantum res illa valet; aut damus eam alicui, ut sua sit, et nobis pro ea de aliis, quibus indiguerimus, tantum acquirat, quantum res illa distracta valeret. Sive autem ille qui sic eam recipit, postea vendat, sive reservet ut suam, nil ad nos, cum iam non sit nostra, sed ipsius, et ita non erimus praecepti illius de non recipienda pecunia transgressores. Qui aliter facit, videat, quomodo conscientiam suam apud Deum iustificet et apud homines de scandalo se excuset.

Cap. i.

QUAESTIONUM. PARS 11. Cur Fratres mendicent plura quam olim, etiam necessaria pro futuro et ut commiUenlur.

Olim non mendicastis, nisi solum quo indiguistis, nunc autem non solum petitis pro futuro tempore necessaria, sed etiam de una specie tanto plus acquiritis, ut unum pro alio commutetis, ut oleum pro caseis, vel similia pro aliis in hunc modum.

Respondeo. Ut supra dixi, dum pauci eramus, paucis indigebamus; nunc autem plures facti, pluribus indigemus; et sicut aliquando mendicus per plateas discurrens, cui solum panis aridus hinc inde datur, quem communius habent homines et paratius quam alios cibos, dat ahquam parlem panis pro buccella casei, vel ovo, vel pomo, eo quod non semper valet arido pane sustentari, cum sit inedia confectus; ita et nos, cum non inveniamus ubique singula, quibus indigemus, pro sudicientia ad mendicandum, eo quod in omnibus terris non omnia abundent aequahter, et homines non habent nobis dare illa quae non habent; oportet, nos de talibus, quae in quolibet loco magis abundant, tanto phispetere, ut per illa et alia conquiranms, quae aliter ibidem non possemus habere et quibus similiter indigemus; et hoc non est avaritiae, sed indigentiae imputandum.

Cur Fratres non habitent pauci in domihus paupercuUs.

Si multitudo est in causa, quod multis indigetis, quare ergo magnos conventus facitis, et non potius bini, vel quaterni, vel ad plus sent, vel octeni in domibus pauperculis habitatis, ut quietius et in maiori paupertat ibi viveretis et humihtate, quia pompositas quaedam videtur gloriari de multitudine?

Respondeo. His de causis magis diligimus magnos conventus quam parvos, videlicet, quia maior disciplina potest ibi servari, dum occupatio ofQciorura in phires divisa ordinatius et expeditius administratur, et coram phiribus quisque minus audet negligens aut insolens esse, et quilibet informatur ab altero moribus et scientia. Et ex his maior potest esse devotio et ordinatior vita et officium divinum pulcrius et maior cautela, contra quaelibet tentamenta vitiorum, et novitii mehus ibi informantur. 2. — Item, quia maior provenit utilitas inde animarum, dum plures ibi stare possunt confessores et praedicatores; vel etiam potest ibi melius teneri studium theologiae, in quo habiies exerceantur ad eruditionem aliorum. In parvis autem domibus, dum alii sunt in terminis, alii in viila pro eleemosyna, alii forte debiles et infirmi, ahi occupati offlciis in domo; nec disciphna Religionis nec studium nec devotio in divinis valet, prout expedit, observari.

Cur Fratres non promoveant Ordinem Poenitentium.

Cum videamini zelatores esse animarum et sancti Francisci deberetis in omnibus imitatores esse, cur Ordinem illum, qui dicitur Poenitenlium, quem ipse instituit, non promovetis, ut ubique dilatetur in Ecclesia, et multi salventur in eo, cum laboratis convertere et fovere ad bonum qui vobis sunt minus ex paterna traditione annexi?

Respondeo. Quod in aliis laboramus, ut convertantur et proficiant in bono, ibi habemus fructum et conservamus libertatem nostram, ne plus, quam nobis expedit, occupemur per eos. Per istos autem poenitentes, si multiphcarentur, impediremur, quod aliis minus prodesse possemus, dum quasi ex iure exigerenl a nobis, ut ad omnia, quae tangerent eos, essemus parati. Alioquin improperaretur nobis, quare ad hunc Ordinem eos induxerimus, si curam ipsorum nollemus. — Si contingeret, eos aliquando stare iudicio vel saeculari vel eccJesiastico, vocarent nos, ut eis assisterenius et pro eis intercederemus. — Si aliquis impeteret eos pro debitis vel offensa, obiurgarent nos, quare non faceremus, ei iustitiam fieri ab illo qui in nostro regimine et obedientia conversatur. Et sive iuste, sive iniuste moveretur, nobis imputaret, sl pro voluntate sua ei non satisfaceret, maxime si iste diceret, se nil facere nisi de nostro consi ho sive iussu. — Si aliquis eorum captivaretur, vel a domino suo vel alio molestaretur; vellet, quod Fratres causam eius agerent et hinc inde ut eum a tah molestia hberarent; sicut vidua ad Eliseum venit, ut eam a creditoris sui vexatione hberaret. — Si aliquis inops esset nimis et non habens aliunde subsidium corporale, iustum videretur ei et ahis, quod nos sicut fratribus spiritualibus eis provideremus, et forte plures in illa spe Ordinem illum assumerent, ut eis in huiusmodi subveniremus, et maxime feminae vel beguinae. — Si aliqua ipsarum de aliquo crimine infamaretur fornicationis vel adulterii, statim qui nos forte non dihgerent divulgarent istud in nostram infamiam, dicentes: ecce sorores nudipedissae parvulos nudipedes procreant eis; sed a quo illos concipiunt, nisi ab eis qui toto die occupantur cum ipsis? Et lascivi clerici vel laici in odium nostri magis essent sororibus ilhs infesti, ut aut corrumperent eas, aut infamarent, cum ipsarum dedecus in nos plus quam in alios redundaret. — Si quando inter eas ahqua fleret disceptatio, oporteret, nos occupari in reformatione pacis inter eas propter cavendum scandalum aliorum. — Si civitas vel oppldum indigeret, non possemus eos tueri, quin oporteret, eos solvere quaestas et tallias et observare vigilias nocturnas et exire cum aliis ad bella et habere arma et equos, vel pro se mittere bellatores, vel etiam dominis suis, a quibus haberent feuda, vel quibus ahter astricti, oporteret, eos in talibus deservire. — Clerici etiam, qui nos non diligunt, imponerent nobis, quod plebes suas nobis vellemus sub hoc colore attrahere et nostrae obedientiae subiugare, ut res eorum nobis cederent totaliter, et quae ipsis offerre deberent, nos eis praeriperemus; et quando nos non possent in personis nostris forte gravare, illos quacumque occasione quaererent perturbare. — Infama rent etiam nos, quando haberemus cum eis aliquando secreta capitula, quasi celebraremus conventicula stltulmus eos pro eas. haereticorum in latebris, cum ipsi potius Ecclesiae rectores deberent eos secundum moreni Ecclesiae corrigere, si quando offenderent, et punire. Nam et ipsi eorum magistri, qui provinciales dicuntur, cum sint laici et aliquando uxorati, quandam habenl similitudinem cum haereticorum magistris et si non pro invidiae pravitate, tamen in laicali habitu nomineque haereticorum in contemptum cieri laicos habent magistros et doctores. Et cum nos sub una forma vivendi et multiphci custodia vix conservemus Ordinem nostrum in suo vigore, ne dilabatur per negligentiam; quomodo possemus illum Ordinem in bono slatu diu servare, ubi quisque vadit in domum suam et exercet negotium proprium et habet curam domus suae et uxoris et flliorum et versatur in saeculo et multis quatitur lentationibus mundi et carnis, et qui nobis non essent astricti obedire nisi pro velle, et quos non possemus, sicut expedit, coercere, quin cito dilaberetur sub manibus nostris disciplina et iustitia? Et sic melius fuerat non incepisse quam non posse perficere, et tanta negotia assumsisse, per quae dissipatur pax nostra et fama vilescit, et inter nos ipsos possunt plura scandala suboriri, praeter alias occnpationes, quas in confessionibus eorum et consiliis tota die nos oporteret habere cum ipsis. — Et si soli divites admitterentur, inciperent nos homines habere suspectos, quod pro avaritia facereraus, ut res eorum sic nobis attraheremus; et clerici et alii Religiosi contra nos gravarentur, si familiares eorum eis per hoc abstraheremus, et iode lites et scandala inter nos et ipsos orirentur. Si autem omnes passim admitterentur, fieret confusio, cum non possemus omnes regere vel corrigere, et multa inconvenientia sequerentur. — De sancto autem Francisco alia fuit ratio, quia status illius ten-ae et illius temporis circa Ordinem et homines alios in multis aliter se habebat, et ipsius sancti patris Francisci et primorum Fratrum eius diffaraata sanctitas effecit, quod tunc habebatur pro bono quod modo et in aliis terris non talem haberet successum. Qui nostrae doctrinae volunt corrigi consilio possunt sub alia forma et colore ita utiliter in bono per nos informat/i, sicut congruit cuilibet, et tamen nos praedictis implicationibus vel aliis similibus non involvemur et ab aliis bonis vel melioribus non retardabimur.

Cur tamen Fratres curam habeant Ordinis sanctae Clarae.

Quare ergo Ordinem sanctae Clarae in cura habetis, per quam libertas vestra similiter impeditur?

Respondeo. Ordo ille non est annexus Ordini serviliter, ut eis intendere teneamur; sed ex petitione domini cardinalis, qui utrique praeest Ordini, Ministri constituunt eis confessores, qui ecclesiastica interdum Sacramenta ministrent, et visitatores, qui eas corrigant. Alii Fratres non tenentur occupari pro ipsis nisi sicut pro aliis amicis Ordinis, quando volunt. Et quia clausae manent sub uniformi conversatione, bae facihus regi possunt. Quandocumque autem Ordo noster communiter videret non expedire sibi curam illarum gerere, potest se ab eis eximere, cum ex Regula nostra non simus alicui ex debito nisi Ordini obligati et singulari libertate inter ceteros Ordines ex privilegio gaudeamus. Licet autem omnino non possimus impedire, quin aliqua flant in terris istis praedicti Ordinis monasteria; tamen, si non studiose obsisteremus, cito multiplicarentur per concessionem domini Papae vel cardinalis; et per hoc ostenditur, quod non diligiraus mullum occupari cum ipsis. Cur Fratres permittant, ut plures praedictarum non recipiantur sine pecunia.

Cum ergo sitis informatores earum, quare perraittitis, quod plures apud eas irapure, id est per pecuniam, recipiuntur? Quae, si nihil secum ferrent, nullatenus reciperentur; et aperte simonia videtur.

Respondeo. Quodsi illud alii faciunt, de hoc non a nobis, sed ab illis est ratio exigenda. Sed tamen, ut satisfaciamus quaerentibus, sciendum, quod coram Deo et hominibus. — Secunda, quando aliquis recipitur non pro pecunia, sed cum pecunia. bano IV. declaratum fuit, Fralres Minores ad ministeria praeita ut si nihil afferret, tamen reciperetur pro Deo; et similiter hoc purura est coram Deo, sed est caute agendum coram hominibus, ne detur eis occasio scandali, et ne sit ibi affectus avaritiae infectus ex spc lucri. — Tertia, quando quis recipitur?ion pro pecimia, nec tamen reciperelur sine pecunia, eo quod non habent ahter ei qui eum recipiunt in necessitatibus corporis providere, cum tenues facultates domus vix sufficiant iam receptis, nec ad eos audeant plures recipere et istos suis necessitatibus spoliare, ita quod talis persona, quae sic recipitur, si abundaret locus, sine pecuniis reciperetur. Similiter aliquis duxit uxorem propter divitias eius vel nobilitatem, quae habet nasum; nec tamen propter hoc duxit eam, quia nasum habet, quam tamen, si naso careret, nullatenus duxisset; et hoc non est impurum, licet non appareat forsitan pulcrum. — Quarta, cum aliquis recipitur amore pecuniae, ita quod, si possent illam pecuniam habere sine persona ista, non reciperent personam, sed ut habeant pecuniam, personam recipiunt; et hoc penitus impurum est et simoniacum, quia ibi pecunia causa est receptionis personae et non e converso. Ubi ergo recipitur persona propter pecuniam, simonia est, quia ibi venditur spirituale, id est consortium spiritualis societatis, pro temporali, scilicet pro pecunia. Et hoc plerique faciunt, etiam ex mera inopia optantes, aliquera venire cura pecunia, quem reciperent, ut eorum inopia repararetur, vel debita contracta solverentur, vel bona concupita emerentur, vel aedificia construerentur; Ecclesiastici vigesimo septimo: Propter: inopiam multi deliquerunt. Ubi vero pecunia recipitur propter personam, quam alias libenler reciperent, si haberent unde eam pascerent; non videtur esse simonia, dummodo forma cum intentione concordet. Et hoc modo sustinemus, quod Sorores sanctae Clarae recipiunt pecuniam cum personis, si quando oportet, eas plures personas recipere quam de facultatibus monasterii congrue valeant sustentari. Cur Fiat?'es frequenlius praedicent in oppidis quam in abditis locis.

Cum doctrina salutis tam necessaria esl illis qui in iure et in abditis locis habitant, sicut illis qui morantur in bonis oppidis, et ita fructuosa esset in eis, et vos aequaUter vocati et missi sitis ad aedificalionem omnium indifferenter; videmini non Substituimus eos pro eas, quod ceterae edd. exhibent. digne ambulare in tali vocatione, in eo quod in bonis civitatibus et oppidis et villis frequenter praedicatis, in aliis autera locis raro vel nunquam. Videtur enim, quod sitis in hoc personarum acceptores, quod pauperes contemnitis et ditioribus praedicatis. Vel quia in civitatibus multa habetis bona hospitia et bene procuraraini, quod non alibi, vel quia plura ibi dantur munera vobis in speciali seu communi; ideo ibi saepius praedicatis.

Respondeo. Messis quidem multa eorum qui doctrina indigerent salutis, &&& operarii pauci nei et fideles; ideo non sufficimus omnibus, qui indigent, prout veilemus docendo prodesse, cum nos pauci simus respectu illorum. In locis etiam silvestribus vel desertis, si qui sunt habitantes, ita sunt dispersi, quod vix possent ad locura congruum praedicationi convocari. Sed nec ad singula loca eorum possemus venire, ut eis praedicaremus ibidem. Raro etiam vacant ab occupationibus nisi in festo, ut praedicationi intendere valerent, et propter diera unum festivum non possemus lota hebdoraada in villa morari. Non enira permittuntur Fratres tamdiu domum suam raorari, quod sic oranes villas singulariter possint visitare, nec haberent in pluribus locis, unde toto possent tempore congrue sustentari; et si aliquando forte unus Fraler vellet et posset aUquamdiu pati penuriam, socius eius forsitan hoc non posset; et si aliqui aliunde vellent ad praedicationes nostras accedere, non invenirent ibi victualia ad emendum. In oppidis autem seu villis, ubi abundant victualia, plures possunt confluere et melius sustentari, et inter plures maior fructus speratur; et a quibus ministrantur nobis plura teraporalia in mosynis, plus etiam requirunt, ut eis spiritualia rependamus; non quod omnino debeamus alios in locis desertis deserere, sed prout se opportunitas obtulerit, debenuis etiam eis doctrinam salutis offerre. — illos tamen praedicatores et confessores non excuso et nolunt pro salute fraterna divertere ad villas pauperculas et ibi pro Christo paupertatem, quam illi homines ibidem semper sustinent, apud illos aliquandiu tolerare, cum ipsi professi sint extremam et perpetuam in Regula paupertatem. Indignos enim se faciunt eisdem ofQciis, quae pro subveniendo oranibus susceperunt, si pro comraodo teraporali vel muneribus ea vendunt; Matthaei decimo: Gratis accepistis, gratis date, non pro munere teraporah. Dicetur enim talibus in fine, Matthaei sexto: Amen, dico vobis, receperunt mercedem suam, quam principalius hic et studiosius quaesierunt. Dicitur etiam in Threnis: Dederunt preliosa quaeque pro cibo. Pretiosa sunl verba Dei et auctoritas absolvendi a peccalis confessis, quae dat pro cibo qui pro corporis alimenlo ea principaliter impendit.

Cur Fratres non habeant consuetudinem praecedentiae.

Cum in aliis Religionibus et coliegiis ecclesiarum maior reverentia prioribus in ordine introitus soleat exhiberi — quod etiam inter Apostolos aliquo modo servatum videtur — videhcet in stallo chori et capituh et mensae et ahis; magna rusticitas videtur, quod apud vos nulla in his differentia servatur, cum Apostolus dicat ad Romanos duodecimo: Honore invicem praevenienles.

Respondeo. Sanctus pater noster Franciscus in summa voluit Ordinem puritate fundare, ut in nullo gloriarenlur Fratres nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, id est humilitatis et caritatis eius, qua pro nobis pati voluit, devota imitatione, cum in huiusraodi escellentiis, quo unus alteri praefertur, in aliquo soleat animus imperfectorum saepe pueriliter extoUi. Quod autem Apostolus docet honore invicem praevenire, non tantum ad istas extrinsecas reverentias referendum est, qua unus alteri assurgit, vel facit eum se praecedere et in superiori loco stare vel sedere et similibus, sed magis ad hoc, ut quisque reputet, ahum se mehorem esse, m /mmililale sibi invicem superiores arbilrantes etc.; ut non sit pronus ad interpretandum facta eius vel dicta in partem deteriorem, ad Romanos decimo quarto: Non ergo amplius invicem iudicemus; ut offensus ab eo facile ei ignoscat, donantes invicem, si quis adversus aliquem habet querelam; ut studiose caveat, ne in aliquo eum despiciat vel offendat, Matlhaei decimo octavo: Videte, ne conlemnatis etc.; ut absenti non detrahat nec libenter derogationem eius audiat, Proverbiorum vigesimo quarto: Cum detractoribus ne commiscearis; ut indigenti auxihum et promptum obsequium hbenter impendat, ad Galatas quinto: Per caritatem Spiritus sancti servire invicem; ut eum pure diligat et apud Deum fidehter, in quibus valet, promoveat. — Qui, haec neghgens, tantum tuas extrinsecas reverentias, ut dixi, Fratri exhibet, quas plerique magis ad hoc sibi mutuo exhibent, ne incuriales notentur, vel adulatorie, ut sibi ista vicissim reexhibeantur, verbum Apostoli debiliter de honoris praeventione implevit. — Inter illos igitur, qui aliquid exterioris gloriae vel ollicio dignilatis, vel ex alia intentione honesta cupiunt habere secundum hominem, possunt istae reverentiae observari. Nos autera extremam et altissimam paupertatem in Regula professos decet etiara humilitatera summam in omnibus custodire. In aliis Ordinibus, ubi tempus et dies professionis cuiusque potest observari, quis prior altero intraverit, possunt etiam in locis istam prioritatis servare distinctionem; apud nos autem, ubi saepe de loco ad locum mutamur, sicut non possumus scire tempus introitus cuiuscumque, ita nec, in quo eum debeamus stallo locare, cum ex oblivione et ambitione seu ex humilitate plures dicerent, prius vel posterius se venisse, et aliquoties, cognita veritate, contingeret, aliquos postea de locis suis forte cum verecundia removeri. Et ista perplexitas frequens esset inter nos, quis videretur altero superior, propter frequentes mutationes, et pro appetitu praeerainentiae saepe conscientiae macularentur multorum. Et maius ex his oranibus detriraentum esset in Ordine quam utilitas huiusraodi observantiae de prioritatis honore, cum secundum multitudinem raeritorum magis quara annorum quis sit acceptior apud Deum; Sapientiae quarto: Consummatus in brevi, explevit tempora multa; placita etc.

Cur Fratres scripta sua tam difficulter aliis communicent.

Cum deceat bonos promovere et alios ad bonura pro posse, multum videraini ab hac forma declinare, qui scripta vestra in libris et quaternis tam difflculter aliis praestando communicatis, qui ex eis possent proficere et aliis prodesse; et aut de profectu aliorum moveri ex invidia videmini, aut ex inani gloria, ut videamini scire quae nesciunt aUi, aut alia intentione corrupta.

Respondeo. Quae possunt etiam bona intentione et inculpabiliter fleri aliquando, temerarium est ea in deteriorem partem interpretari, cum cordis occulta ignoremus; et ea quae in se indifferenlia sunt, possunt saepe pro bono fieri et licite et bene. Scripta enim sua non comraunicare aliis, sicut potest fleri reprehensibiliter, ita potest etiam fieri inculpabiliter et licite et pnidenter. Prudenter, quando scriptum nondum est bene correctum vel ordinatum,. j..j nesciret expedire, et forte magis esset materia scandali vel erroris aliis, rescribenti vel legenti. Item, quando non competit illi qui desiderat, magisque foret ei nocivum quam utile tale scriptum. Item, si ille continuo et frequenter indiget suo scripto, ut, si alteri concederet, ipse foret neglectus, cum nemo teneatur, se neglecto, alios iu minus necessariis promovere. — Inculpabiliter, quando saepius, etsi non statim, indiget suo scripto et eo diu carere non potest. Item, sunt in petendo multi valde importuni, sed in reddendo tardi, quod saepius pulsati, vix tandem cum murmure coDcessa reddunt et pro beneficio ingratitudinis verba impendunt. Item, saepe per scriptores polluuntur quaterni et libri et lacerantur vel aliter male traclantur sic concessi. Item, unus concedit ulterius alii, irrequisito eo qui ei scriptum concessit, et ille forsilan iterum alii, donec tandem ille nescit, a quo reposcere debeat, et sic elongatur ab eo, quod nullus directe ei inde respondet. Item, etiam saepe perditur quod ita conceditur, quia forte negligenter relictum alius, quasi nulli atlineat, sibi illud similiter reservat. Aliquando etiam ille vel isle de loco mutatur, et tam longe unus ab altero disiungitur, quod non potest concessum per nuntios repetere, vel timet in via destrui, vel amitti per nuntium aut praedonem, aut aquam. Illi autem, quibus talia restituenda committuntur, quandoque volunt sibi rescribere, priusquam illi restituant, vel coramodant aliis, vel alicubi relinquunt, donec oblivioni tradunt, et postea negant, sibi fuisse comraissa; et sic plurima perduntur aliis commodata. Aliquando scriptum aliquod est ligatum in volumine cura aliis operibus, et si illud Frater alicui concederet, oporteret, eum totura librura dissolvere, cum gravi damno expensarum et laborura in ligando factorum. Saepe etiam cum uni rescribendum conceditur, alii, nisi et sibi concedatur, indignantur, et per hoc aut diu cogitur ille scripto suo carere, aut per plures manus transiens sordidatur et perditur.

Cum ergo tot causae sint irrepreliensibiles, propter quas contingit saepe, ut aliquis non communicet aliis scripturara suam; non oportet, ut iudicentur non habere caritatem ad proximum, vel ex invidia aut vana gloria vel rancore vel alia non bona intentione petentibus hoc negare, licet aliqui ab his nou sint immunes. IUe tamen non est excusabilis in hac parte, qui, etsi non ex malitia, tamen ex quadam difQdentia non communicat aliis scripta sua, tiraens, ne, si per aliura prius ea praedicarentur, ipse postea non habeat, cura necesse fuerit, aliqua alia, quae proponat, quasi fons caritatis et sapientiae Dei desiccatus sit, ut non alia pro his ei liberahter restituat et refundat, si pro caritale, quae ab ipso acceperat, studeat aliis irapartiri. Cum etiam hbri et quaterni Fratrum sint tantum ad usum a superioribus suis concessi et ad custodiam comraissi, qui cavet, commissum destrui vel amitti, quod non est eius proprium, propter hoc non debet malevolus iudicari.

Quare Fratres populo non praedicent iura plebanorum.

Cum, sicut ipsi asseritis, missi sitis in adiutorium plebanorum, non in praeiudicium iuris ipsorura, quare non praedicatis populo ius plebanorura, scilicet quantum et qualiter debeant eis subesse et obedire, et quantam habeant super eos potestatem? Videmini enim hoc tacite praeterire ideo, ut vobis magis adhaereant; et ea quae illis donarent, in usum vestrura callide retrahitis, et sic eos iure suo fraudatis.

Respondeo. Qui bene advertit saepe intelligit, quod etiara in praedicatione et consiUis hortaraur subditos praelatis suis in omnibus, quibus de iure tenentur, fideliter obedire et iura sua illis persolvere et sententias eorura iuste latas reverenter observare et eos quasi Dei vicarios honorare, et quod in hoc meritum salutis eorum ex magna parte consistit. Sed quia non valde magnificamus eos in populo, videtur eis, quod parura pro ipsis faciaraus.

Quare autem hoc dimittiraus, plures sunt causae: una, ne videaraur hoc adulatorie potius facere, ut sic captemus eorum benevolentiam quara pro veri tatis doctrina, cum praedicatio debeat esse aliena ab adulatione praesentiura vel detractione absentiura; primae ad ThessaJonicenses secundo: Neque enim aliquando fuinius in sermone adulationis, scitis, neque in occasione avaritiae. — Altera, cum ipsi per se saepe plus amplificent iura sua super subditos suos, quam oporteat, praecipiendo quod non debent, prohibendo quae non possunt, concedendo quae non licet, exigendo indebita, fulminando sententias duras et laqueos multiphcando animabus, quas solvere et expedire deberent; si nos addereraus terrendo populum et magnificando polestatem clericorura super ipsos, provocaremus amplius quorundam clericorum audaciara et ant faceremus simplices subditos pusillanimes, aut tumidos provocaremus ad proterviam maiorem, ut magis econtra se erigerent contra clerum. — Tertia, cum plures clericorura tam aperte vivant iniuste, quod laici sumunt inde grave scandalum; si super hoc vellemus eos magnificare in populo, scandalum suscitaremus contra nos ipsos, quod tam vituperahiles laudaremus; Proverbiorum vigesimo octavo: Qui derelinquunl legem laudanl impium, qui conservant succenduntur contra eum. Et quia, cum plures in clero, ut nunc, vel male et contra formam canonum teneant regimen populi in Ecclesia, vel propter excessus suos suspensi siot ab exsecutione otDcii pastoralis; si omnes communiter magnificaremus, etiam illi qui non haberent ius, cogerent subditos in his quae non debent, sibi obedire quasi legitimis pastoribus. Si autera specificaremus, quibus essent digni ad obediendum, alii graviter ferrent, quod eos nolabiles et contemptibiles redderemus; ideo quasi dissimulando transimus.

Quamvis autem nonnulli de clero plus oderint Religiosos quara ludaeos, Christi adversarios; tamen, si saperent, potius diligerent nos pluribus de causis, tam pro temporali utilitate quara etiara pro spirituali utilitate sua: una, quod per nostram doctrinam subditi eorum plenius solvunt cis iura sua et obediunt eis et reverentur eosamplius, licet ipsi clerici hoc non credant; ad Hebraeos decimo tertio: Obedire praelatis vestris. — Altera, quod beneflcia ecclesiastica, quae nos teneremus, si essemus cum eis in saeculo, venientes ad Religionem ipsis relinquimus obtinenda, quae, quanlum diligunt se habere, tantum deberent diligere illos qui eis ea relinquunt, nisi potius vellent, nos mori, ut ea sic gaudentius possidereut. — Terlia, quod sumus testes eorum in doctrina fidei, ut melius credatur eis quod docent, obediendum sibi esse tanquam Christi vicariis, et non sicut haeretici, qui dicunt, quod clerici pro suo quaestu seducant populum, ut sibi obediant et dent ipsis ohlationes et decimas, ut inde sustententur et ditentur et delicientur et sine labore ahundent, qui haec aliunde tam commode non haberent, et ideo confinxerint festa et oflicia divina, animarum remedia, peccatorum poenitentias, iudiciorura ecclesiasticorum sententias, Sacramentorum adniinislrationes et alias solemnitates et institutioncs sanctae Ecclesiae et praelationum dignilates, ut horum omnium occasione exhauriant marsupia laicorum. Sed mt fideles, cum vident, Religiosos relinquere mundum et divitias mundi et ecclesiastica beneficia resignare et paupertatem voluntariam profiteri, et tamen haec eadem docere et credere, quae docenl clerici, aufertur eis illa haereticorura suspicio, qua pro sola avaritia possent opinari praedicta omnia a clericis adinventa, cum vident, illos esse testes eorum doctrinae, qui haec temporalia pro doctrina fidei reliquerunt. — Quarta, quod habeant in nobis aliquem stimulum correctionis, ut minus audeant peccare et studiosius otBciura sibi commissum exerceanl et instruantur in aliquibus, quae ignorant, et ad poenitenliam provocentur et in bono amplius roborentur. Quis alius argueret eorum vitia, cum in simili morbo laborans alium non praesumat curare? iuxtaillud: Medice, cura te ipsum; iteni: Si caecus caeco ducatum praeslet etc. — Quinta, quod sumus eorum coadiutores in sublevando onere sibi imposito, ut sit eis hic portabilius, et iudicium durissimum, quod fiet in liis qui praesunt, aliquo raodo tolerabilius sentiant in futuro, supplendo eorum vices, praedicando, consulendo, confessiones audiendo, uhi aliqui eorum minus sulficiunt pro multitudine populi, vel pro perplexitate casuum minus ab aliquo iraperito instrui possunt, vel parochiani minus faciunt, quam deberent, ut quando eorum subditi timent eis confiteri ex causa aliqua speciali. — Sexta, si quis inter eos timore periculi, in quo sunt, quaerit confugere ad statura tutiorem salutis, vel desiderio vitae melioris vult ea quae in mundo sunt, relinquere et statum perfectionis evangelicae comprehendere, apud viros religiosos potest quod desiderat invenire, qui sint Ordinis sui fideles observatores; sicut Lot, fugiens ab excidio Sodomorum, coiifugit ad parvulam Segor id est humileni Religionem, salvandus. — Septima, quod, si immineret aliquando Ecclesiae necessitas, vel pugna contra haereticos vel alios oppressores fidelium, viri religiosi deberent se promplius exponere et quasi prirai in acie se opponere inimicis, sicut filii Rubeii et Gad et Manasse fuerunt fratrura suorum propugnatores ad obtinendara terram cum pace. — Octava, quod sunt apud Deum inlercessores per orationis studium et vitae meritura, et Dorainum sibi et aliis placabilem facientes pro venia peccatorum, pro gratia meritorum, pro amotione quoruracumque malorum, pro gloria caelestium praemiorum facilius oblinenda; quae nobis praestare dignetur Lesus Christus. Amen. — Et haec ad praesens sutficiant pro excusatione nostra conlra calumnias

addere et ista quae hic posita sunt, melius explanare, quae sicut impraemeditate, ita et inordinate conscripsi, sicut tunc meae memoriae occurrerunt, modo hoc, modo illud, sicut advertere potest legens. excmatorms. Vide supra pag. 337, notam I. et pag. 386 notam 1.

Chapter 2 of 2