Skip to the text

Epistola XLV. Ad Clementem XI. De ejus exaltatione ad summum Pontificatum

Beatissime Pater,

Te nostris potissimùm temporibus, manifestâ supremi Numinis voluntate, ad fastigium apostolicæ potestatis evectum, vimque factam modestiae tuæ, et multùm reluctanti, ac tantùm non in- vito, onus impositum consensione mirabili ; id quidem, non Sanctitati Tuae, sed Ecclesiae Dei ac rébus humanis gratulari nos decet. Quis enim non videat omnino futurum, ut quo magis reformidaveris non modo oblatam, verùm etiam infartam ac velut inculcatam supremam dignitatem, eô confidentiùs ac promptiùs tam praesentis Numinis auctoritate susceptam exerceas et géras ; atque Ecclesiae catholicae Pontiflcem exhibeas eum, qui cùm innatà solertià, tùm labore, industriâ et rerum experientià clams, magnifiée sapientiam tractet, arcana legis pandat, solvat dubia, exscindat errores, bonitatem, et disciplinam, et scientiam doceat, pacem orbi christiano, melioribus quàm unquàm auspiciis affulgentem, firmet ac foveat; omnia deniquè apostolatùs munera, Deo adjuvante, naviter exequatur?

Ac de pace quidem, beatissime Pater, quis non eam perpetuam speret? quippe quam jam non fædera, sed ipsa etiam natura conciliet, et Magni Ludovici augustique Delphini paternus æquè jam in Hispanias atque in Gallias animus ; sublatis inter inclytas gentes, quas tota maxime Europa suspiciat, inimicitiarum causis, ac velut mediâ solutà macerià, quô firmiùs coalescant? Mihi verô assidue cogitanti in hanc temporum necessitudinem incidisse auspicatissimum Pontificatum tuum, et cum hàc magnanimi Regis gloriâ, et Gallicani nominis majestate esse conjunctum, exclamare libet : A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris1; magnaque spes subit per sapientiam tuam eventurum ut, quod olim Simoni Judaicae gentis summo Pontifici contigisse sacrae Litterae commemorant : Det nobis Dominus jucunditatem cordis, et firmari pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos2.

Te verô, clementissime atque optime Pontifex, in tantà celsitudine, tantàque exultatione applaudentis Ecclesiae, ne pigeat paternos conjicere oculos, et in me, quem non semel singulari tuae benevolentiae testificatione beaveris; et in nepotem meum, cui, peculiari divinae Providentiae gratià, sapientiam illam tuam et coràm intueri, et exindè inflxam animo suspicere, venerari, et quâ potuit voce, pro suà tenuitate, celebrare licuit. Nos ergô simul affusi sacratissimis pedibus, Sanctitati Tuae diuturnum Pontificatum auguramur, quem ipsa natura polliceri videatur ; et benedictionem apostolicam humiles ac supplices expectamus,

BEATISSIME PATER,

SANCTITATIS VESTRAE,

Addictissimus ac devotissimus famulus ac filius,

  • J. BENIGNUS, Ep. Meldensis.

Datum in palatio Versaliano, pridie idus decernb. 1700.

Footnotes

  1. Psal. CXVII, 23. ↩

  2. Eccli., L, 25. ↩

Chapter 49 of 102