Lettre XLVI. Clementis Papa XI. Responsa ad epistolam praecedentem
Clements Papa XL Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. Etsi injuncti nobis muneris amplitudini, et præclarae fraternitatis tuæ de nostrà humilitate opinioni, longe impares sint vires nostrae, quarum infirmitatem dùm expendimus, anticipaverunt vigilias oculi nostri ; alacritatem tamen quamdam ex tuarum litterarum officio, et ex disertà gaudii à te ob commissum nobis Ecclesiae regimen percepti significatione desumimus ; quia validant à tuâ pietate nobis pollicemur opem, quà exoratus misericordiarum Pater, virtute multà confirmet quod inscrutabili suo judicio est operatusin nobis. Gratum prætereà pontificiæ nostri charitati supra modum accidit auspicium publicæ tranquillitatis, eisdem tuis litteris ad nos delatum : quod ut Deus in bonum christianæ reipublicæ ratum habere velit, enixis precibus ab eodem, qui verus pacis est auctor, indesinenter exposcimus.
Caeterùm propensionem nostrae voluntatis, quam nedùm veteri tuo in nos studio, sed eximiis virtutibus quibus te præditum esse novimus, tibi omninô conciliasti; singularibus documentis, ubi emerget occasio, tibi explicabimus. Fraternitati intérim tuæ necnon dilecto filio abbati nepoti tuo, præstantibus suis dotibus admodùm nobis probato, apostolicam benedictionem peramanter impertimur.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die II januari 1701, Pontificatùs nostri anno primo.
Ulysses Jos. Archiepiseopus Theodosiensis.
Chapter 51 of 102