Skip to the text

Epistola LXXXIII. Bossuetus ad Clementem XI. De Virtutibus Venerabilis Vincentii à Paulo

BEATISSME PATER,

Oportet episcopos ad apostolicam Sedem sincerum atque integrum deferre testimonium veritatis in quâcumque causa, quæ ad ejus judicium devenue possit ac debeat. Cùm itaque de venerabilis presbyteri Vincentii à Paulo, Congregationis Missiouis institutoris ac primi præpositi generalis, vità et sanctitate quaestio habeatur, testamur euindem virum ab ipsâ adolescentià nobis fuisse notum, ejusque piis sermonibus atque consiliis veros et ingenuos christianae pietatis et ecclesiastice disciplinée seusus nobis esse instillatos, quorum recordatione in hàc quoque ætate mirificè délecta mur.

Processu temporis et jam in presbyterio constituti, in eam sodalitatem cooptati sumus, quae pios presbyteros, ipso duce et auctore in mium colligebat, de divinis rébus per singulas hebdomadas tractaturos. Pium cætum animabat ipse Vincentius, quem cùm disserentem avidi audiremus, tunc impleri seutiebamus apostolicum illud : Si quis loquuur, tanquàm sermones Dei; si quis ministrat, tanquàm ex virtute quam administrat Deus1.

Aderant plerumquè magni nominis episcopi, viri famà et pietate perducti, ab eâque sodalitate mirum in modum, auctore Vincentio, in apostolicis curis ac laboribus juvabantur. Præsto erant operarii inconfusibiles, qui per eorum ecclesias rectè tractabant verbum veritatis, nec minus exemplis quàm verbis Evangelium praedicabant.

Fuit etiam illud nobis desideratissimum tempus, quo eorum laboribus sociati, Metensem Ecclesiam, in quà tunc ecclesiasticis officiis fungebamur, in vitae pascua deducere conabamur : cujus Missionis fructus venerabilis Vincentii non modo piis instigationibus atque consiliis, verùm etiam precibus tribuendos nemo non sensit.

Ille nos ad sacerdotium promovendos suâ suorumque operâ juvit. Ille secessus pios clericorum, qui ordinandi veniebant, sedulò instituit : nosque etiam non semel invitati, ut consuetos per illa tempora de rébus ecclesiasticis sermones haberemus, pium laborem, optimi viri orationibus et monitis freti, libenter suscepimus. Licuitque nobis affatim eo frui in Domino, ejusque virtutes coràm intueri, praesertim genuinam illam et apostolicam charitatem, gravitatem atque prudentiam cum admirabili simplicitate conjunctam, ecclesiasticae rei studium, zelum animarum, et adversùs omnigenas corruptelas invictissimum robur atque constantiam.

Quàm puram fidem coleret, quam Sedi apostolicae ejusque decretis reverentiam exhiberet, quanta animi demissione et humilitate, in amplissimis licet regiorum etiam consiliorum functionibus constitutus, Domino deserviret ; recordantur omnes, et ego suavissimè recolo.

Crescit in dies pii viri memoria, qui in omni loco Christi bonus odor factus, dignus ab omnibus habetur, qui à sancto Pontifice rite et canonicè Sanctorum numéro inseratur, si Vestrae Beatitudini placuerit.

Nostris verò sensibus, Beatissime Pater, eò gratior ac firmior venerandi Vincentii haeret recordatio, quod in suâ Congregatione, et in nostrâ quoque diæcesi spirantem intuemur. Cum ejus discipulis compresbyteris nostris vivimus; cum iis laboramus; eorumque doctrinâ et exemplis commissum nobis gregem, indefesso studio neque unquàm intermisso opère, pasci gaudemus in Domino.

Neque licet conticessere de piarum fæminarum coetu, quae ab ipso sanctissimis regulis informatae, pauperibus et aegrotis sublevandis tantâ castitate, bumilitate, charitate serviunt ; ut sui institutoris, ab eoque insiti spiritûs oblivisci non sinant.

Nos ergô pii viri memores, hoc nostrum testimonium, Beatissime Pater, in Vestrae Sanctitatis paternum sinum effundimus, gnari scilicet Sanctorum mentione delectari Sanctos. Sed plura proferre tanta majestas, et pontificiis humeris ingruens negotiorum moles non sinunt : quanquàm maximarum rerum gubemacula tenenti, et magnitudo mentis, et rerum providentia, et de cælo solatia atque consilia abundè suppetunt viresque integrant. Quo bono ut Ecclesia Christi diutissimè potiatur, summa votorum est. Haec coràm Deo in Christo loquor, in conscientiâ bonâ et fide non fictâ, ego,

Beatissime Pater,

Sanctitatis vestrae,

Devotissimus atque obedientissimus servus ac filius,

  • J. BENIGNUS, Episcopus Meldensis.

Datum in civitate nostrâ Meldensi, 2 augusti 1702.

Footnotes

  1. I Petr., IV, 11. ↩

Chapter 89 of 102