Skip to the text

Articulus 92

EXPOSITIO PSALMI QUADRAGESIMI NONI: DEUS DEORUM DOMINUS LOCUTUS EST.

BREVIS autem est titulus psalmi præsentis, videlicet: Psalmus Asaph. Secundum Hieronymum vero et Hebræorum doctores, Asaph erat propheta, et auctor psalmi istius. Secundum Augustinum autem, David est auctor psalmi hujus, et adscribitur Asaph sicut cantori, quoniam erat unus de principalibus cantoribus a David in templo dispositis.1 Secundum Cassiodorum quoque, Asaph ponitur hic pro titulo propter nominis sui interpretationem: interpretatur enim congregatio. De congregatione autem fidelium tractat hic psalmus. Denique psalmus iste mysteriis Christi plenus est, de novæ legis institutione ac veteris Testamenti cessatione, et duplici Christi adventu, multisque aliis loquens.

AIT ergo Propheta: (1) Deus deorum Dominus, id est Christus Unigenitus Dei, Deus verus angelorum, hominumque sanctorum Dominus, locutus est nobis in carne assumpta per se ipsum, sicut ait Apostolus: Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. Quemadmodum Filius Dei per Isaiam promisit:2 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.3 Dicuntur autem angeli sancti et homines virtuosi, dii, quoniam excellentius divinæ naturæ perfectionem participant, et de talibus diis Moyses ait:4 Diis non detrahes. Et Salvator, Illos (inquit) dixit deos, ad quos sermo Dei factus est.5 Et vocavit terram, id est, Christus per se ipsum atque discipulos, homines vocavit ad fidem et cultum suum. Et hoc, (2) A solis ortu usque ad occasum, id est ex omnibus partibus mundi: sicut prædictum est, quia in omnem terram exivit sonus eorum.6 Et Christus alibi ait:7 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ.8 Et: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus San-910

Mare. XVI, 15. cti. Quod alibi clarius dicitur : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.11

Ex Sion species decoris ejus : id est, ex monte Sion et civitate sancta Jerusalem prædicata ac publicata est primo pulchritudo seu claritas evangelicæ legis, seu humanæ naturæ Christi, divinitatisque ejus. Jam enim in præcedentium psalmorum explanatione ostensum est, quomodo evangelica lex instituta est a Christo in die Cœnæ et Pentecostes, seu aliis certis temporibus, in monte Sion; et quomodo in Jerusalem primo prædicata est resurrectio atque Evangelium Christi, quemadmodum ab Isaia prædictum est, De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. De hac autem datione ac institutione novæ legis, Jeremias apertissime prophetavit : Ecce, inquiens, dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda pactum novum; et scribam leges meas in corde eorum.

Is. II, 3.

Jer. XXXI, 31, 33.

(5) Deus manifeste veniet. Hic tractat Propheta de secundo Christi adventu, qui erit in majestate et gloria, sicut primus erat in humilitate et pœna. Quia enim primo Christus venit ut judicaretur ac pateretur, oportuit primum suum adventum quodammodo esse occultum : quoniam si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Quia vero secundo Christus venturus est ut judicet mundum, idcirco secundus ejus adventus erit omnibus manifestus. Propter quod Christus Judæis dicit : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli cum potestate magna et majestate. Et : Sicut fulgur coruscans de cœlo, in ea quæ sub cœlo sunt fulget; ita erit adventus Filii hominis. Deus noster, videlicet Jesus Christus, qui est verus Deus, æternus, immensus et supersubstantialis; et non silebit in secundo adventu sicut in primo. In secundo enim adventu cuncta discutiet, sententiam proferet, et pœnas infliget. Sic autem in primo adventu non habuit se, secundum quod ipse in

1 Cor. II, 8.

Matth. XXVI, 64; Luc. XXI, 27,

Luc. XVII, 24.

A Evangelio asserit : Non misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Et hoc est quod ipse per Isaiam testatur : Tacui, semper silui, patiens fui; sicut parturiens loquar; dissipabo et absorbebo simul. Et per Amos : Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno; et peribit fuga a veloce, et fortis non salvabit animam suam.

Joann. III, 17.

Is. XLII, 14.

Amos II, 13, 14.

(4) Ignis in conspectu ejus exardescet. Sicut mundus primo per diluvium periit, sic ultimo peribit per ignem conflagrationis : qui terram et mare exuret, aeremque purgabit, ac peccatores durante judicio inflammabit, et eos prolata sententia simul involvet, atque cum eis in infernum descendet, quantum ad id quod caliditatis fumositatisque habebit; quod vero claritatis ac lucis in ipso exstiterit, ad superiora ascendet. Secundum Basilium, tam alte quoque ascendet ignis conflagrationis ut aqua diluvii, scilicet quindecim cubitis super omnes montes, ut creditur. De isto itaque igne nunc ait : Ignis in conspectu ejus exardescet. Præcedet enim Christi descensum, et durabit usque ad finem judicii. Et in circuitu ejus, scilicet Christi judicis, erit tempestas valida, id est strepitus ingens, gemitus vehemens, ululatus atque ploratus. Videntes enim impii Judicem venientem ac discutientem, turbabuntur timore horribili, dicentes : Montes, operite nos; et, colles, cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni. De hujus diei tempestate horrenda apud Joelem scriptum est : Conturbentur omnes habitatores terræ, quia veniet dies Domini, dies tenebrarum et caliginis. Similis ei non fuit a principio, et post eum non erit. Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Omnes vultus redigentur in ollam. A facie ejus contremuit terra, moti sunt cœli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

Gen. VII, 20.

Osee X, 8; Luc. XXIII, 30; Apoc. VI, 16.

Joel II, 1-3, 6, 10.

(5) Advocabit cœlum desursum : id est, Christus ad judicium veniens, convocabit et secum adducet omnes cœlestis patriæ cives, scilicet angelos sanctos, omnesque Beatos, qui etiam visibiliter tunc omnibus apparebunt, secundum Gregorium. Unde in Zacharia legitur : Veniet Dominus Deus meus, omnesque Sancti ejus cum eo. Et erit in die illa : non erit lux, sed frigus et gelu, id est tempestas (ut dictum est) valida.12 Nam et Christus in nocte venturus est. Hinc per Isaiam dicitur :13 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus. Unde et Judas ait :14 Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch, dicens : Ecce veniet Dominus in sanctis millibus suis facere judicium, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, et de omnibus duris quæ locuti sunt contra Dominum. Et terram : id est, Christus ad judicium vocabit habitatores terræ, videlicet omnes homines, eos potissimum qui per ignem conflagrationis consumpti erunt, et omnes quorum corpora suscitabit. Propter quod in Evangelio testatus est : Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus.15 Discernere populum suum : id est, Christus ideo cœlum et terram advocabit, quatenus ipse eis præsentibus populum suum discernat, id est, electos a reprobis dividat, et agnos ab hœdis loco ac præmio separet, congregans triticum in horreum suum, paleas vero comburens igne inexstinguibili.16 Unde Dominus ait : Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo ibi cum eis, quia sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.17

Sed quia adductio ista fiet ministerio angelorum (ipsi enim cineres corporum resuscitandorum colligent, resuscitatosque ad judicium deferent), idcirco consequenter ad angelos dicitur : (6) Congregate illi, id est Christo judici, Sanctos ejus, qui ei in hac vita sancte servierunt, quatenus mercedem dignam ac plenam recipiant, suoque Capiti in æternum adhæreant. Unde Christus de se ipso professus est :18 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis.19 Et iterum :20 In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum.21 Itaque, Congregate illi Sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia, id est, qui in militanti Ecclesia disponunt quemadmodum exsequenda sint mandata divinæ legis circa oblationes et sacrificia. Quamvis enim Christus præceperit sibi offerri sacrificia aliqua tam in novo quam in veteri Testamento : non tamen determinavit omnem modum ac ritum quibus hoc fieri debeat ; sed hoc ordinationi Sanctorum, quos Spiritu Sancto implere decrevit, reliquit, sicut circa Missæ officium multa a sanctis sunt Patribus ordinata.

(7) Et annuntiabunt cœli justitiam ejus: id est, angeli sancti, hominesque perfecti, qui in die judicii cum Christo judicabunt tanquam assessores ipsius, approbabunt atque laudabunt sententiam Judicis et remunerationem quam unicuique faciet. Et hoc agent, quoniam Deus judex est, id est, quoniam scient quod ille qui judicat, nec falli, nec fallere potest, nec personas accipere, nec aliquid dissimulare, quum ipse sit Deus, in quem error et injustitia cadere nequeunt. Si vero judex iste esset pura creatura, non videretur adeo tutum, approbare judicium ejus, quoniam creatura errare potest ac falli. Vel sic : Et annuntiabunt cœli, id est Apostoli ac alii prædicatores sancti cœlestem vitam in terra ducentes, justitiam ejus, id est præcepta atque consilia Christi, per universum orbem terrarum. Ad utramque autem expositionem referri potest quod in Apocalypsi Sancti dixisse prophetice describuntur : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus ;22 justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. Quis non timebit te, et magnificabit nomen tuum ?23 Et iterum : Etiam, Domine Deus omnipotens, justa ac vera judicia tua.

Deinde agitur de institutione evangelicæ legis, aitque Salvator, qui in unitate242526

7 personæ est Deus ac homo : (8) Audi, popule meus : id est, aure cordis et corporis auscultate, o Judæi, qui eratis populus Dei peculiaris : quemadmodum Moyses scribit, Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram ;27 et loquar doctrinam perfectam. Israel, et testificabor tibi. Populum suum jam repetit, vocans eum Israel, quia de semine Jacob, quem angelus Israel appellavit, nati sunt. Sæpe namque nomine Israel designatur totus populus Judæorum, secundum quod ad Pharaonem Dominus dicit : Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi, Dimitte filium meum, ut sacrificet mihi.28 Moraliter quoque, per Israel intelligitur etiam militans Ecclesia, seu quilibet homo Deum contemplans. Ait ergo Christus : Israel, et testificabor tibi, id est, o filii Israel, ad quos specialiter missus sum, audite, et testificabor, id est, verbis, virtutibus atque miraculis affirmabo quod sequitur : Deus, Deus tuus ego sum. Christus enim in propria persona prædicavit Judæis, seque Deum esse sæpe asseruit. Unde scriptum est : Quærebant Judæi eum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se Deo faciens.29 Quumque dixissent ei Judæi, Tu quis es ? respondit : Principium, qui et loquor vobis. Et hoc idem Christus miraculis confirmavit. Propter quod ipse ait : Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi ; si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite.

8 (9) Non in sacrificiis tuis arguam te : id est, propter omissionem sacrificiorum legalium non reprehendam te tempore novæ legis et gratiæ, quia tunc cessant ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Negatio quæ in principio versus ponitur, hic repetenda est, sicut in versu præcedentis psalmi, ubi dictum est : Non dabit Deo placationem suam, et pretium redemptionis animæ suæ, id est, nec pretium redemptionis suæ.30 Est igitur sensus : Sicut in sacrificiis omissis non arguam te, sic holocausta tua legalia mihi amplius accepta non sunt.31 Quomodo autem differant sacrificium et holocaustum, et de modo ac tempore cessationis eorum, dictum est satis prolixe in expositione psalmi tricesimi noni, cujus exordium est, Exspectans exspectavi Dominum.3233

(10) Non accipiam, tempore novæ legis, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos, ut offerantur eo modo sicut in veteri Testamento offerebantur, quamvis alio modo offerri possint ministris Ecclesiæ seu pauperibus propter Deum ad sustentaculum vitæ. (11) Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, id est animalia silvestria, jumenta in montibus et boves, id est animalia domestica. Omnia namque creavi. (12) Cognovi omnia volatilia cæli aerii : idcirco necesse non est ut in templo meo conspectui repræsententur. Et pulchritudo agri mecum est, id est, omnis fecunditas atque ornatus terræ mihi innotescit, et in mea potestate consistit : unde nec sacrificiis, quæ de fructibus terræ fiebant, indigeo. (13) Si esuriero, non dicam tibi : non quod Deus in sua natura unquam esuriat ; sed sensus est : Si sic mecum dispositum esset, quod cibo aut potu egerem, non necesse haberem hoc tibi insinuare, aut a te aliquid postulare ; meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus : sicut superius dictum est, Domini est terra et plenitudo ejus. Ex his autem confunditur error dicentium Deum hæc inferiora vel non creasse, vel non cognoscere particulariter et distincte, nec providentiam eorum habere. (14) Numquid manducabo, ego æternus et incommutabilis Deus, carnes taurorum, qui offeruntur, aut sanguinem hircorum immolatorum potabo, ego incorporeus Deus, in me ipso omnino perfectus ac plenus ? Non utique.

Quum ergo sit ita, o Ecclesia catholica, (15) Immola Deo Patri, totique Trinitati, sacrificium laudis, id est Sacramentum corporis et sanguinis Christi : quod est sacrificium per se intentum, receptum, ac ultimum, in quo beneficia Dei recoluntur,

9 10 11 12 13 14

Eccle. v, 3.

Jonæ n, 10.

Alia expositio.

Philipp. III, 20.

II Cor. III, 18.

Act. x, 4.

Apoc. VIII, 4.

Amos VI, 1, 4. nostra peccata purgantur, et Deus summe honoratur; et redde Altissimo vota tua, id est, promissiones tuas, quas vel in Baptismo, vel in susceptione Ordinis, vel alibi promisisti, adimple: quia (ut ait Scriptura) displicet Deo infidelis et stulta promissio. Ideoque Jonas: Quæcumque (inquit) vovi, reddam pro salute Domino.

Denique locus iste, quoniam juxta litteralem intelligentiam planus est, moraliter exponi potest ad informationem cujuslibet nostrum, ut sit sensus: Audi, popule meus, qui a me Jesu Christo appellatus es Christianus, pro cujus redemptione me ipsum occidi permisi; et loquar tibi per inspirationem internam, per prædicatores Ecclesiæ, per studium sacræ Scripturæ. Israel, cujus conversatio est in cœlis, et revelata facie gloriam Domini contemplaris, et testificabor tibi, quod Deus tuus ego sum, qui te ab æterno elegi, teque ad fidem vocavi, ac tuæ saluti incessanter provideo. Non in sacrificiis tuis arguam te, id est, sacrificia tua interiora et exteriora mihi sunt placita, per se accepta, non figurativa. Holocausta autem tua, id est oblationes tuæ, quæ igne divini amoris totaliter inflammantur, videlicet abnegatio propriæ voluntatis, patientia in adversis, interior mortificatio spiritus, et bajulatio crucis quotidiana, oratio fervida, atque similia, in conspectu meo sunt semper, id est, mihi indesinenter placent, nec oblivioni tradentur, sed æterna beatitudine præmiabuntur. Unde et beatissimo Cornelio centurioni Angelus dixit: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Et Joannes ait: Ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum de manu Angeli coram Deo. Non accipiam de domo tua, id est de corde tuo, quod est domus cogitationum tuarum, vitulos, id est insolentes motus, seu inobedientes atque instabiles affectiones et concupiscentias, quæ instar vitulorum petulantes et inquietæ exsistunt. Hinc enim alio loco scriptum est: Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; et, Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. Neque de gregibus tuis hircos, id est, de numero operationum tuarum non recipiam, nec gratam habebo vilem illam simulationem seu hypocrisim, quæ ad modum hirci, foris severitatem seu duritiam quamdam prætendit, sed intus vanitati succumbit. Propter quod scriptum est: Simulatores et callidi provocant iram Dei.

Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, id est omnes animæ mundanam atque carnalem mollitiem fugientes, et duros pœnitentiæ labores viriliter sustinentes, jumenta, id est, qui jugum divini præcepti super se portant, in montibus, id est in perfectione virtutum, et boves, id est prædicatores, aliorumque cordium spirituales cultores. Cognovi, per approbationem et spiritualem inhabitationem, omnia volatilia cœli, id est eos qui terrena spernendo cœlestibus vacant, qui assumunt pennas contemplationis ut aquilæ, volant ut angeli; et pulchritudo agri, id est perfectio cordis seu exterioris conversationis, exemplaris honestas, aut probitas vitæ vulgarium, qui sunt agri prælatorum Ecclesiæ, mecum est, id est, per dissimilitudinem culpæ non distat a me, sed complacet mihi. Si esuriero, non dicam tibi. Esuries et desiderium, si proprie accipiantur, Deo nequaquam conveniunt, quia defectum absentiamque alicujus boni includunt. Dicitur tamen Deus esurire nostram justitiam, et desiderare nostram salutem ac perfectionem, quoniam quantum in se est, paratissimus est unicuique gratiam impertiri, nec vult mortem peccatoris, neque lætatur in perditione viventium. Unde superius dictum est: Et concupiscet rex decorem tuum. Et in Deuteronomio sic legitur: Dicit Dominus ad Moysen: Quis det talem eos, scilicet filios Israel, habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea, ut bene sit eis in æternum? Erit ergo sensus, Si esuriero, id est, si desideravero spiritualem profectum ac perfectionem creaturarum mearum intellectualium,

Mich. n, 1.

Job XXXVI, 13.

Is. XL, 31.

Ezech. XVIII, 23.

Sap. I, 13.

Ps. XLIV, 12.

Deut. V, 28,

  1. non dicam tibi, id est, non indigebo a te postulare auxilium, quo desiderium meum ad effectum perducam; meus est enim orbis terræ, id est, quia tota Ecclesia per orbem diffusa, in mea potestate consistit, et plenitudo ejus, id est, universa perfectio gratiæ et virtutum cunctorum fidelium mea est, quia a me datur, conservatur et consummatur: et ita in me, per me, et ex me, potens sum perficere et salvare quemcumque voluero, neque indigeo hoc alteri indicare. Et sicut peccata hominum mihi non nocent, sic eorum salvatio mihi non prodest: propterea ratione indigentiæ meæ nullius salutem desidero, et si electorum salutem esuriero, hoc tibi reserare non egeo. Hoc est quod testatur sermo divinus: Si peccaveris, quid Deo nocebis? Porro si juste egeris, quid donabis ei? Homini qui similis est tui, nocebit impietas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua.34 Numquid manducabo carnes taurorum? id est, numquid ego Deus, qui humiles amo, in abstinentia superborum delectationem, quæ est refectio mentis, habebo? Nequaquam. Talibus enim per

(16) Peccatori autem, in peccatis perseveranti, nec voluntatem peccandi per pœnitentiam relinquenti, dixit Deus, Dei Filius incarnatus, per se ipsum et suos Prophetas: Quare tu enarras justitias meas? id est, quomodo prædicare audes verbum Dei, aliosque docere quod tu ipse non facis? et assumis testamentum meum per os tuum, id est, legem Dei sanctam et immaculatam proferre præsumis per os tuum pollutum? Hoc enim Christus per Isaiam dixit: Appropinquat populus iste ore35 suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et in vanum colunt me. Hanc ipsam quoque scripturam allegat Christus verus Deus, Pharisæos increpans, et dicens:36 Bene prophetavit de vobis Isaias, Populus hic labiis me honorat, etc. Unde in Ecclesiastico dicitur:37 Non est speciosa laus in ore peccatoris.

Quid ergo agendum est peccatori ad celebrandum seu prædicandum obligato? Si facit quod sibi incumbit, peccat; et si non facit, peccat, quoniam debitum negligit: sicque videtur esse perplexus. Et respondendum, quod nemo perplexus est: sic enim impossibile esset peccatum vitare. Sacerdos ergo et prædicator indignus, perplexus non est, quoniam pœnitere potest, et mutato proposito, sine peccato officium divinum exsequi. Melius tamen facit, ut communiter, quamdiu in peccato manet, non exsequendo: quia exsequendo, mortaliter peccat. Alia tamen divina, videlicet Horas canonicas, melius est persolvi quam omitti a quocumque peccatore ad Horas obligato. Nam non persolvendo, mortaliter peccat, tanquam contra præceptum Ecclesiæ agens: non autem mortaliter peccat, si eas extra gratiam exsistens persolvat, quia non est speciale præceptum de persolutione Horarum in statu salutis seu gratiæ; sicut est speciale præceptum de celebratione et administratione sacramentorum Christi ac verbi divini in statu salutis, ita ut quotiescumque sacerdos aliquod sacramentorum Christi indigne dispensat, mortaliter peccat.

Isaiam dico: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra.38 Aut sanguinem hircorum potabo? id est, numquid in apparenti mortificatione hypocritarum complacentiam possidebo? Non utique, quia in Evangelio dixi: Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes.39 Tu autem quum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans. Immola Deo sacrificium laudis, id est gratiarum actionem in adversis et prosperis, omneque bonum ei adscribas, ita ut impleas quod supra inductum est, scilicet, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.40 Et redde Altissimo vota tua, id est, desideria tua coram Deo effunde, eumque dumtaxat in omni angustia deprecare: quemadmodum de viro sapiente ac justo in Ecclesiastico habetur: Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.41

(17) Tu vero, o peccator, odisti disciplinam, id est instructionem et correptionem ac debitam pœnam pro tuis excessibus, sicque de numero eorum es, de quibus scriptum est : Odio habuerunt corripientem. Quocontra Salomon monet : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis.42 Qui iterum ait : Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;43 qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Et alibi : Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Idem autem periculum est, despicere disciplinam prælati et Dei, quoniam prælati sunt Dei vicarii.44 Propter quod de talibus ait Salvator : Qui vos audit, me audit ;45 et qui vos spernit, me spernit. Et magnus ille prælatus sanctus Moyses dixit ad filios Israel : Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Si ergo salvari optamus, disciplinam Dei ac superiorum nostrorum amemus, quia scriptum est : Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.46 Et projecisti sermones meos retrorsum, id est, præceptis meis non paruisti, sed tuam voluntatem voluntati meæ præposuisti.47 (18) Si videbas furem, currebas cum eo, simul furando, vel furanti favendo aut cooperando, et cum adulteris portionem tuam ponebas, faciens te consocium atque participem vitiorum eorum.48 Est autem quoddam spirituale furtum, quo homo honorem et gloriam soli Deo debitam, sibi usurpat : et tali furto se maculat, qui superbo communicat, juxta illud, Qui communicaverit superbo, induetur superbia. (19) Os tuum abundavit malitia, id est verbis illicitis, et lingua tua concinnabat dolos, id est, verba fraudulenta composuit ad alios defraudandos. Quod patet ex eo, nam (20) Sedens in cathedra pestilentiæ, adversus fratrem, id est proximum tuum, loquebaris sermones fallaces, pungitivos, detractorios et rancorosos; et adversus filium matris tuæ, puta Ecclesiæ seu matris carnalis, ponebas scandalum, præbendo ei occasionem ruinæ, seu offendiculum verbo vel facto inordinato : quod est contra admonitionem Apostoli, ubi ait : Non ergo amplius invicem judicemus ; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Noli illum perdere, pro quo Christus mortuus est.49 Salvator quoque : Væ (inquit) homini illi, per quem scandalum venit.50 Est nihilo minus scandalum quoddam Pharisæorum, quod venit ex malitia et cæcitate scandalizati, non ex defectu scandalizantis : et tale non est semper vitandum. Nam, ut Evangelista testatur, quum discipuli Christo dixissent, Scis quia Pharisæi, audito hoc verbo, scandalizati sunt?51 ipse respondit : Sinite illos, cæci sunt et duces cæcorum.52 Scandalum autem pusillorum vitandum est : imo interdum quædam non mala, vel etiam bona non jussa, omittenda sunt, differenda, aut abscondenda, ne scandalizentur pusilli, sicut dicit Apostolus : Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in æternum.5354 Qui autem scandalizatur, pusillus est : perfecti enim non scandalizantur, secundum Hieronymum ; nec scandalizant, secundum Thomam. Vehementer ergo studendum est nobis, ut simus ad invicem exemplares.

Hæc mala fecisti, o peccator, et tacui. Christus enim frequenter diu exspectat, nec statim se vindicat. (21) Existimasti inique, quod ero tui similis? id est, an propter meam longanimem exspectationem arbitraris quod peccata tua dissimulabo, aut eis favebo, nec tibi pœnas justas infligam, quemadmodum justis gloriam tribuam?55 Arguam te, vel ante mortem, vel in morte, et maxime in die generalis judicii, et statuam contra faciem tuam, id est, peccata tua tibi manifeste objiciam, et de omnibus operibus tuis rationem requiram, tam in hora mortis, quam in die novissimo.

(22) Intelligite hæc, id est, intime ea pensate, qui obliviscimini Deum, non curantes ejus præcepta, nec pensantes ejus horrenda judicia, nec attendentes ejus gloriosa promissa;565758 nequando rapiat, id est, ne Deus aliquo tempore vos imparatos ab hac vita abstrahat, et suo tribunali præsentari præcipiat, et non sit qui eripiat vos de justo ejus judicio: quia in mortali peccato morientem nemo redimere potest, nisi ex speciali gratia reducatur ad pristinum statum. (25) Sacrificium laudis: de quo jam dictum est, Immola Deo sacrificium laudis; honorificabit me, quia per se acceptum est; et illic iter, id est, in tali sacrificio, scilicet in laude Deo reverenter oblata, est via, quo ostendam illi, tale sacrificium immolanti, salutare Dei, id est Christum humani generis salvatorem. Nam per sacrificium laudis ad Christi visionem in præsenti per fidem, et in futuro per speciem, pervenitur: imo laudatio Dei, est optima via beatitudinem acquirendi, secundum quod Dominus alio loco asserit: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum.59

Ecce quam admiranda est virtus hujus psalmi, quam fructuosa est ejus scientia. Et quis laudem ejus exprimere queat? in quo benignitas primi adventus Domini Salvatoris tam pulchre describitur, eo quod Deus deorum per se ipsum locutus sit mundo, universos ad suam fidem invitans; in quo insuper terror futuri judicii seu secundi adventus ejusdem tam terribiliter explicatur, multaque alia præclarissime decantantur. Conemur ergo humilitatem, paupertatem, ac pietatem primi adventus Christi ita sectari, ut in secundo ejus adventu, majestatem et gloriam atque justitiam ejus sine formidine mereamur conspicere. Proponamus oculo mentis nostræ, et in corde nostro fortiter depingamus qualitatem futuri judicii: quam horrendum erit videre elementa ardentia, acies angelorum, facies dæmonum, monstruosissima corpora reproborum, scissa alta cœlorum, terram hiantem, Judicem irascentem, et exspectare inevitabilem æternæ damnationis sententiam, videreque ante se parata sempiterna supplicia. Si ista atque similia modo sollicite consideramus, tunc procul dubio in die tanti horroris securi gaudentesque stabimus.

PRECATIO.

Dirige, Domine, super nos oculos misericordiæ, et in die tribulationis, potentiæ tuæ brachio nos erue: ut et te honorificemus, ac pro nostra liberatione sacrificium tibi laudis devote immolemus.

Footnotes

  1. 1 Par. XXV, 1, 2. ↩

  2. Hebr. I, 1, 2. ↩

  3. Is. LII, 6. ↩

  4. Exod. XXII, 28. ↩

  5. Joann. X, 35. ↩

  6. Ps. XVIII, 5. ↩

  7. Is. XLV, 22. ↩

  8. Matth. XXVIII, 19. ↩

  9. I Par. XXV, 1, 2. ↩

  10. I Joann. II, 17. ↩

  11. Marc. xvi, 15. ↩

  12. Zach. xiv, 5, 6. ↩

  13. Is. m, 14. ↩

  14. Judæ 14, 15. ↩

  15. Joann. v, 28. ↩

  16. Matth. xxv, 32, 33; m, 12. ↩

  17. Joel m, 2, 12. ↩

  18. Matth. xm, 41, 42. ↩

  19. Matth. xiii, 41, 42. ↩

  20. Matth. xm, 49. ↩

  21. Matth. xiii, 49. ↩

  22. Apoc. xv, 3, 4. ↩

  23. Apoc. XVI, 7. ↩

  24. Joel iii, 2, 12. ↩

  25. Matth. xxv, 32, 33; iii, 12. ↩

  26. Is. iii, 14. ↩

  27. Deut. vii, 6. ↩

  28. Exod. iv, 22, 23. ↩

  29. Joann. v, 18. ↩

  30. Ps. xlviii, 8, 9. ↩

  31. Gen. xxxii, 28. ↩

  32. Ps. x, 37, 38. ↩

  33. Ps. viii, 25. ↩

  34. Job xxxv, 6-8. ↩

  35. Is. XXIX, 13. ↩

  36. Matth. XV, 7, 8. ↩

  37. Eccli. XV, 9. ↩

  38. Is. LVIII, 3. ↩

  39. Matth. VI, 16-18. ↩

  40. Ps. XXXIII, 2. ↩

  41. Eccli. XXXIX, 6. ↩

  42. Amos v, 10. ↩

  43. Prov. m, 11. ↩

  44. Prov. xm, 18. ↩

  45. Prov. xv, 32. ↩

  46. Prov. xxix, 1. ↩

  47. Luc. x, 16. ↩

  48. Exod. xvi, 8. ↩

  49. Rom. xiv, 13, 15. ↩

  50. Matth. xviii, 7. ↩

  51. Matth. xv, 12. ↩

  52. Ibid. 14. ↩

  53. 1 Cor. viii, 13. ↩

  54. I Cor. viii, 13. ↩

  55. Eccl. xm, 1. ↩

  56. Eccli. xiii, 1. ↩

  57. Ibid. xiii, 18. ↩

  58. Prov. iii, 11. ↩

  59. 1 Reg. n, 30. ↩

Chapter 94 of 244