Articulus 91
EXPOSITIO PSALMI QUADRAGESIMI OCTAVI : AUDITE HÆC, OMNES GENTES.
ELUCIDANDI nunc psalmi titulus talis est: In finem, filiis Core, psalmus: id est, psalmus præsens, in finem, id est in Christum et veram felicitatem nos dirigens, convenit filiis Core, id est, imitatoribus Christi occisi, qui Christum sequentes, temporalem prosperitatem contemnunt, et veram beatitudinem patriæ quærunt. Loquitur namque hic psalmus contra eos, qui tunc scandalizantur et cadunt, dum aliquid adversitatis eis occurrit; dum vero omnia prospera sibi succedunt, Deum glorificant. De quibus ait Salvator : Quum audierint verbum Dei, cum gaudio suscipiunt illud : et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.1 Cujus recessionis causam Christus assignans, alibi ait : Ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ, introeuntes in cor, suffocant verbum Dei, et sine fructu efficitur.2 De prædictis quoque per Malachiam scriptum est : Dixistis :3 Vanus est qui servit Domino; et quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino? Ergo beatos nunc dicimus arrogantes : siquidem ædificati sunt, facientes impietatem.
CONTRA hos igitur locuturus Propheta, præmittit proœmium, quatenus attentos nos reddat, et dicit : (1) Audite hæc, quæ sequuntur, omnes gentes, quia ad omnium vestrum salutem respiciunt, nec ignorantia horum vos excusat ; auribus cordis et corporis percipite, omnes qui habitatis orbem*, id est homines universi.*
(2) Quique terrigenæ et filii hominum. Idem frequenter resumit, ut omnino nos sollicitos efficiat. Simul in unum dives et pauper, quia commune bonum vobis proponam. (3) Os meum loquetur in psalmo isto sapientiam, id est notitiam de rebus divinis. Tractat enim in psalmo isto quædam de Deo et beatitudine vera, quæ est vita æterna. Et meditatio cordis mei loquetur per os corporis prudentiam, id est moralem scientiam. Aliqua namque in psalmo præsenti tractantur ad formationem morum spectantia, sicut patebit. (4) Inclinabo in parabolam aurem meam : id est, ad intelligendum occultas seu mysticas inspirationes atque aliorum Sanctorum scripturas parabolice traditas, applicabo ingenium meum. Unde in Ecclesiastico habetur :4 Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit. Aperiam in psalterio, id est in præsenti psalmo hujus libri, qui Psalterium nuncupatur, propositionem meam, id est cordis mei conceptum. Vel, In psalterio, id est in bona operatione, ita quod non solum dicam, quæ dicturus sum, ore et lingua, sed opere et veritate. Hoc enim necesse est, ut vita concordet doctrinæ. Nam cujus vita despicitur, ejus quoque instructio vilipenditur.
Hucusque proœmium : et utique nisi quæ sequuntur valde notabilia essent, nequaquam Propheta tam præclarum prologum induxisset.
Narrationem ergo incipiens, quæstionem proponit : (5) Cur timebo in die mala? id est, quid poterit mihi in die judicii esse causa timoris? vel, cur tunc timebo, si pœnitentiam modo non egero? Et hanc quæstionem proponit in persona universorum, maxime peccatorum. Et respondet : Iniquitas calcanei mei, id est operationis meæ (per calcaneum enim seu pedem, gressus et conversatio seu operatio designatur), circumdabit me, id est, undique objicietur mihi, et redundabit in me. In die namque judicii accusabitur homo a dæmonibus, ab angelis, a conscientia propria : imo et a Judice ipso, quemadmodum Dominus ait per Malachiam :5 Accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis et adulteris, et qui calumniantur et opprimunt pauperem, et non timuerunt me. Et Isaias ait : Ecce nomen Domini venit de longinquo ; ardens furor ejus et gravis ad portandum. Labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans ; spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum.6 Hæc ergo est causa timendi futurum judicium, quia operationum nostrarum iniquitas tunc circumdabit nos. Propter quod in Apocalypsi dicitur : Opera illorum sequuntur illos.7 Et Salvator ait : Amen dico vobis, nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.8 Dicitur autem dies judicii mala, non a malitia culpæ, quum sit dies justissimæ remunerationis, prudentissimæ discretionis, et districtissimæ examinationis; sed a malitia pœnæ, quia multa mala pœnalia erunt in eo, quemadmodum Sophonias testatur : Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, dies tubæ et clangoris.9 Ecce quam horrenda ac horribilissima dies, cujus horrorem tot nominibus Propheta explicare curavit.
(6) Qui confidunt in virtute sua, id est, qui propriis viribus se posse salvari præsumunt, et in sæculari, naturali, seu corporali potentia sperant, non in misericordia et gratia Creatoris, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur, id est, in possessionibus seu propriis meritis atque justitiis inordinate lætantur, non omnium largitori gratias referendo, sed in se ipsis quasi non acceperint, jucundando, aut alios contemnendo. Hi tales timeant, quia in die mala evadere non valebunt : quod consequenter ostendit.
(7) Frater non redimit, id est, nullus consanguineus seu propinquus alium liberare poterit in die judicii, secundum quod apud Ezechielem Dominus protestatur : Terra quum peccaverit, interficiam de ea hominem et jumentum. Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job, ipsi in justitia sua liberabunt animas suas, filium autem et filiam non liberabunt.1011 Et rursus ait idem Propheta : Justitia justi erit super eum, et impietas impii erit super eum. Quum ergo sit ita, redimet homo? Quod interrogative legendum est, ut sit sensus : Si propinquus et frater non redimet peccatorem, multo minus homo, id est alius quicumque extraneus, seu remotus et minus propinquus, redimere poterit alium. Unde et alibi Dominus ait : Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.12 Non dabit Deo placationem suam : id est, peccator in die judicii Deum placare non poterit, quia post mortem non patet precum meritorumve locus, nec est tunc pœnitentia fructuosa : secundum quod Christus innuit de virginibus fatuis sero venientibus atque dicentibus, Domine, Domine, aperi nobis :13 quibus ipse respondet, Amen dico vobis, nescio vos. Hæc quippe vita, est via ad vitam futuram : idcirco hac vita finita, cessat modus merendi ac demerendi, sicque ad aliam vitam pertingendi ; sed per mortem ponitur homo in termino motus. Unde Damascenus : Quod angelo, inquit, est casus, hoc hominibus est mors. (8) Et pretium redemptionis animæ suæ : id est, peccator post mortem nullo genere satisfaciendi poterit animam suam a debita pœna eruere.
Ecce quam terribilis Deus post mortem, qui ante mortem tam misericordissime præstolatur, sicut et Isaias ait :14 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri. Nemo igitur nostrum in sua virtute confidat, nemo in sua sapientia, nemo in suis meritis glorietur, ne sibi conveniat quod ait Jeremias propheta :15 Arrogantia tua et superbia cordis tui decepit te. Illud quoque Isaiæ : Væ qui sapientes estis in oculis vestris.16 Qui iterum ait :17 Sapientia tua et scientia tua deceperunt te. Sed et in spiritualibus divitiis glorianti, Joannes ait in Apocalypsi : Dicis, Quia dives sum, et nullius egeo ;18 et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Divitibus vero, in corporalibus divitiis gloriantibus, apud Lucam dicitur :19 Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram.
Deinceps ponitur pœna malorum, qui in finali judicio damnabuntur. Et laborabit in æternum : id est, impius æternaliter affligetur, et laboriosissima pœna torquebitur, quemadmodum scriptum est : Cruciabitur iniquus igne et sulfure in conspectu angelorum sanctorum ; et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum, et requiem non habebit die ac nocte.20 Et vivet adhuc in finem, id est, naturalem vitam nunquam amittet, quamvis eam amittere cupiet, sed æternaliter vivet in natura, ut incessabiliter perseveret in pœna. Propter quod Joannes ait : In diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam ; et desiderabunt mori, et fumegiet mors ab eis.21 Nec dissonat quod alibi legitur : Eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de generatione hac pessima.22 Quamvis enim, secundum philosophos, omne ens naturaliter appetat esse, omneque vivens naturaliter appetat vivere, tamen reprobi in inferno appetent non esse, et non vivere : quoniam propter miseriæ vehementiam superabitur appetitus naturalis ab appetitu sensitivo seu intellectivo. Quod vero de peccatore jam dictum est, Laborabit in æternum, et vivet adhuc in finem, consonat ei quod de reprobis in Daniele scriptum est, Evigilabunt de pulvere in opprobrium ut videant semper. O quanta miseria, et quam odibile esse, semper esse, et nunquam bene esse, æternaliter permanere, et non ob aliud nisi ut æternaliter compellatur tormenta sentire!23 Unde ob tam infelicem ac pœnalissimum statum maledicti in inferno Deum verum et sanctum incessanter blasphemant, sicut in Apocalypsi legitur: Commanducaverunt linguas suas præ dolore, et blasphemaverunt Deum cœli præ doloribus et vulneribus suis.24
(9) Non videbit interitum, id est, peccator non considerabit post mortem temporalem instare et esse mortem æternam malignis, quum viderit sapientes, id est homines doctos et virtuosos, morientes corporaliter, sicut et ceteri moriuntur. Multi enim, ex hoc quod vident bonos et malos, sapientes et insipientes, quoad præsentem statum corporalemque vitam, æqualiter pertransire ac mori, putant non esse vitam aliam quam præsentem.25 Ex quorum persona in libro Sapientiæ scriptum est: Non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Quia ex nihilo nati sumus, et post hæc erimus quasi non fuerimus. Venite ergo, fruamur bonis quæ sunt, etc. Et alibi: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur.2627
Simul insipiens, id est divina non cognoscens, sed diabolice vivens, et stultus, id est nec sciens, nec operans bona, peribunt morte perpetua, sicut Apostolus ait: Qui ignorat, ignorabitur. (10) Et relinquent alienis divitias suas, id est, insipiens et stultus dimittent possessiones suas extraneis. Unde de peccatore superius dictum est: Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Et sepulcra eorum, domus illorum in æternum: id est, impii secundum suam perfidiam æstimabunt se nunquam de terra surrecturos, sed in terra penitus relinquendos: quia non credunt quod apud Danielem legitur, Qui in pulvere dormiunt, evigilabunt; et quod sanctus Job profitetur, Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum.28 (11) Tabernacula eorum in progenie et progenie : id est, domus ab impiis ædificatæ, manent per generationes successorum suorum. Construunt enim sibi nonnunquam magna palatia, quatenus tamdiu maneant in memoriis hominum, quamdiu durant eorum structuræ. Quoniam enim non ponunt vitam futuram post istam, desiderant saltem in memoria hominum permanere. Ideo subditur, vocaverunt nomina sua in terris suis, id est, memorialia aliqua studuerunt relinquere posteris, ne oblivioni tradantur. Unde in Genesi filii hominum dixisse leguntur : Venite, construamus turrem, cujus altitudo usque ad cœlos pertingat, et celebremus nomen nostrum super terram.
(12) Et homo quum in honore esset, non intellexit : id est, peccator quum ad Creatoris sui imaginem factus esset, propriam dignitatem non advertit, nec rationaliter vixit, nec cœlestem atque angelicam beatitudinem concupivit, sed in rebus temporalibus atque carnalibus se immersit, nec per rationem passionibus suis prævaluit : idcirco comparatus est jumentis insipientibus, factus sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, et similis factus est illis, sequendo concupiscentiæ impetum et vitiorum impulsum, non rectæ rationis imperium, neque divinæ legis censuram. De tali homine in Genesi ait Dominus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est. Non enim adimplet quod Dominus ait : Sub te erit appetitus ejus, id est concupiscentia mala, et tu dominaberis illius. O quam multi sunt hodierna die prælati et doctores, ac alii multi, qui proprium honorem non intelligunt, sed inhonestissime coram Deo et turpiter atque carnaliter vivunt, et Deo ingrati rebellesque sunt !
(15) Hæc via illorum, id est, prædicta opinio et mala conversatio, est via seu operatio impiorum, scandalum ipsis, id est, ad casum et mortem æternam eos perducens. Est enim eis talis via, ruinæ ac damnationis occasio. Unde Salomon dicit: Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruunt. Et postea in ore suo complacebunt: id est, peccatores postquam divitias congregaverint, et temporalia fuerint bona sortiti, sibi invicem complacebunt, se mutuo beatificantes, collaudantes, et blandientes: sicut superius dictum est, Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ; et infra, Beatum dixerunt populum cui hæc sunt. Hi enim gloriantur, quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Verumtamen ipsi miserrimi sunt, et se mutuo fallunt, sicut Dominus per Isaiam contestatur: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. (14) Sicut oves in inferno positi sunt: id est, quemadmodum oves repente et improvise ad mortem ducuntur, et occiduntur, ita maligni subito et inopinate condemnabuntur. Quum enim (ut Paulus ait) dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Propter quod Christus hortatur: Vigilate; nescitis enim quando Dominus veniet, sero an media nocte, an galli cantu, an mane: ne, quum venerit repente, inveniat vos dormientes. Et, Vigilate, inquit, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia quæ ventura sunt, et stare ante Filium hominis. Mors depascet eos: id est, ipsa pœna inferni, quæ morte amarior est, erit cibus impiorum ac damnatorum: ita quod sicut esuriens cibo impletur, sic ipsi pœnis perpetuis implebuntur; et sicut per cibum conservatur anima in esse, sic pœna infernalis servabit injustos in esse, semper eos torquendo, et nunquam consumendo. Unde apud Jeremiam Dominus ait: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle. (15) Et dominabuntur eorum justi in matutino: id est, electi in resurrectione beata prævalebunt injustis. Stabunt enim in magna constantia adversus eos; et, Judicabunt Sancti nationes, et dominabuntur populis. Tunc namque maligni in nullo
Prov. IV, 19.
Ps. x, 3, sec. Hebr.
Ps. cxliii, 15.
Prov. II, 14.
Is. III, 12.
1 Thess. V, 3.
Marc. XIII, 35, 36.
Luc. XXI, 36.
Jer. XXIII, 15.
Sap. V, 1.
Ibid. III, 8. resistere Sanctis, aut eorum felicitatem minuere poterunt, nec ad eos ascendere, aut eorum gloriam intueri. Justi vero, si eis placuerit, ad damnatos descendere poterunt, et eorum miseriam cernere, eisque justissime insultare. Et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum: id est, fortitudo et spes ac omne subsidium, quæ impii habent in vita præsenti in rebus caducis ac transitoriis, omnino peribunt, cessabunt, et ad instar veteris panni deficient in inferno, a præsumptione et vana exsultatione quas habuerunt in hoc mundo: quia tunc nihil proderunt eis, quemadmodum in libro Sapientiæ ipsi protestantur: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra. Et hoc est quod Dominus ad peccatores per Ezechielem terribiliter ait: Ecce complosi manus meas super malitias tuas. Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ in diebus quos ego faciam tibi? Et conflabo et succendam vos in igne furoris mei.
(16) Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, id est de causa ac merito cadendi in pœnas inferni, id est de peccato mortali ac servitute diaboli, quum acceperit me, id est, quum gratiose ac misericorditer egerit mecum, vitia ignoscendo, et gratiam infundendo. Vel: Redimet de manu inferi, id est de omni potestate diaboli ac pœnis inferni, quum acceperit me ad immortalem ac impassibilem statum, videlicet in die judicii, quando dicturus est justis: Venite, benedicti Patris mei.
(17) Ne timueris, timore humano et turbulento, quum dives factus fuerit homo in temporalibus ac sensibilibus bonis, et quum multiplicata fuerit gloria domus ejus, id est fama, honor, voluptas, fortitudo, prosperitas, atque similia, quæ sæpe in hoc mundo reprobis conceduntur. (18) Quoniam quum interierit, non sumet omnia, id est, nihil horum secum portabit; neque descendet ad pœnas inferni,
Sap. V, 8, 9.
Ezech. XXII, 13, 14, 21.
Matth. XXV, 34. cum eo jam mortuo et judicato, gloria ejus, A id est temporalis atque mundana prosperitas. Unde ait Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium quia nec auferre quid possumus.29 Et sanctus Job dicit: Dives quum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos, et nihil inveniet; apprehendet eum quasi aqua inopia.30 Nihil ergo sequitur morientem, nisi merita aut demerita ejus. Propterea Solomon jubet: Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare:31 quia nec opes, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Et rursum: Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes.32
(19) Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur: id est, ideo non debes timere quum dives factus fuerit homo, quia anima non benedicetur a Deo propter divitias, sed propter justitiam suam: quam si non habuerit, non benedicetur divinitus. Vel sic: Anima ejus in vita ipsius benedicetur, id est, peccator in præsenti vita ab adulatoribus et vanis hominibus beatificabitur atque laudabitur, sicut prædictum est, Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.3334 Ponit enim partem pro toto, videlicet animam pro homine. Confitebitur tibi, id est, gratias tibi, Domine, aget, teque laudabit, quum benefeceris ei, id est, quum omnia ei ad nutum succedunt, quum adversa non sustinet, quum temporaliter prosperatur. Sed numquid peccatum est, in prosperis Domino confiteri? Nonne Apostolus ait, Gratias ago Deo super inenarrabili dono ejus? Et iterum:35 Benedictus Deus qui consolatur nos. Et Isaias:36 Miserationum, inquit, Domini recordabor;37 laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis. Cur ergo opus justi gratique hominis appropriatur nunc impio, nisi quod justus in prosperis et adversis Domino confitetur, malus autem in prosperis tantum? Et ideo confessio seu gratiarum actio hominis mali, non oritur ex caritate divina, sed ex amore privato aut naturali, videlicet quia naturaliter amat homo se ipsum. Naturale est enim benefactorem laudare atque diligere. Si autem amaret se homo in Deo ordinato amore, tunc in omni eventu gratias ageret dispensationi divinæ, gloriareturque in adversis, in quantum per talia a peccatis purgatur, ad gratiam coaptatur, Christo conformatur, atque ad æternam felicitatem perducitur. Quidquid ergo nobis acciderit, maneamus fixi in Domino. Si spiritualis consolatio subtrahitur, si gratia secundum desiderium nostrum non augmentatur, si tentationes gravantur et multiplicantur, perseveret spes nostra in Domino stabilita, et faciamus quod in nobis est, sine intermissione ad Deum gementes, clamantes et obsecrantes.
(20) Introibit usque in progenies patrum suorum: id est, peccator dum morietur, colligetur ad reprobos in inferno: qui sunt patres ejus, quoniam opera eorum ipse secutus est. Duæ enim sunt generationes: una bonorum, alia malorum. Quemadmodum itaque frequenter in sacra Scriptura justi dicuntur collecti ad patres, seu ad populum suum, id est additi societati electorum; sic mali, dum moriuntur, generationem seu societatem damnatorum ingrediuntur. Sic quippe scriptum est: Venerunt filii Israel in montem Hor, et dixit Dominus ad Moysen:38 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos. Usque in æternum non videbit lumen, id est, nunquam visurus est gloriam Beatorum: juxta illud, Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Et sanctus Job de tali homine ait:39 Obliviscatur ejus misericordia, et dulcedo illius vermis.40 Dedit enim illi Deus locum pœnitentiæ, et ipse abutitur eo in superbiam. In inferno enim nulla redemptio est, sed fletus et stridor dentium atque palpabiles tenebræ;41 nec unquam assurgere poterunt condemnati ad lumen gratiæ, claritatemque gloriæ.
(21) Homo quum in honore esset, non intellexit, etc. Versus iste propter sententiæ suæ decorem ac utilitatem repetitur: qui jam satis elucidatus videtur.42
Ecce psalmus iste, quam pulchre temporalem prosperitatem et gloriam reprobat, atque futura impiorum tormenta demonstrat; quam pulchre peccatricis animæ ignobilitatem et cæcitatem ostendit, justorumque futurum dominium pandit. Conemur ergo temporalia cuncta despicere, florentem mundum cum omni sua voluptate ac vanitate respuere, quoniam mundus transit et concupiscentia ejus.43 Et, sicut Isaias asserit, Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos fœni;44 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos. Paremusque nos indesinenter ad lætam mortis susceptionem: quam secure exspectat, atque lætanter recipere potest, qui nil carnale, sæculare, aut transitorium diligit, sed toto affectu cœlestia quærit, et Deum sanctum ac benedictum, omnis sanctæ lætitiæ fontem dulcissimum, summe desiderat, illud sapientissimi Salomonis efficaciter pensans: Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo et aves laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.45
PRECATIO.
Pie redemptor Christe, qui pro salute mundi in ligno crucis innocens pependisti, et moriendo populum Sanctorum ad imperium revocasti cœlorum: tuæ, quæsumus, miserationis operatione, quum nos acceperis, animas nostras de manu inferi redime, atque eas partem beatæ resurrectionis fac obtinere.
Footnotes
-
Luc. viii, 13. ↩
-
Marc. iv, 19. ↩
-
Malach. m, 14, 15. ↩
-
Eccl. XXXIX, 1. ↩
-
Malach. III. 3. ↩
-
Is. XXX, 27, 28. ↩
-
Apoc. XIV, 13. ↩
-
Luc. XIII, 5. ↩
-
Soph. I, 15, 16. ↩
-
Ezech. xiv, 13, 14, 16. ↩
-
Ibid. xiv, 20. ↩
-
Jer. xv, 1. ↩
-
Matth. xxv, 11, 12. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
Jer. XLIX, 16. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
Is. XLVII, 10. ↩
-
Apoc. III, 17. ↩
-
Luc. VI, 24. ↩
-
Apoc. XIV, 10, 11. ↩
-
Apoc. IX, 6. ↩
-
Jer. VIII, 3. ↩
-
Job xviii, 20. ↩
-
Apoc. XVI, 10, 11. ↩
-
B C D 13 14 12 ↩
-
Sap. II, 1, 2, 6. ↩
-
Is. XXII, 13. ↩
-
Job xix, 25. ↩
-
1 Tim. vi, 7. ↩
-
Job xxvii, 19, 20. ↩
-
Eccle. ix, 10. ↩
-
Prov. xi, 7. ↩
-
Ps. x, 3, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
II Cor. ix, 15. ↩
-
Ibid. 1, 3, 4. ↩
-
Is. lxiii, 7. ↩
-
Num. xx, 22-24. ↩
-
Is. xxvi, 10, juxta LXX. ↩
-
Job xxiv, 20, 23. ↩
-
Matth. viii, 12; xiii, 42, 50; xxii, 13, etc. ↩
-
I Tim. vi, 7. ↩
-
1 Joann. II, 17. ↩
-
Is. XL, 6, 7. ↩
-
Eccle. IX, 12. ↩
Chapter 93 of 244