Proœmium
TESTIMONIUM perhibens Deus David, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.1 Act. XIII, 22.
O quanta perfectio, quamque sublime præconium, attributa sunt sancto viro Prophetarum eximio, in verbis inductis! Quid enim tam altum, sicut divinæ menti esse unanimem, divino cordi seu voluntati esse concordem? Porro, quorum una affectio, corque conforme, horum summa est amicitia; et quorum summa est amicitia, horum maxima est communio, intima unio, familiaritasque præcipua. Amicis namque sunt cuncta communia: et quanto quis [amicum] amplius diligit, tanto bona sua quæ habet, ei copiosius impertitur, si eget aut expedit. Propterea, sicut beatissimus David divinæ voluntati conformior fuit, sic Deo amabilior exstitit, et ideo secreta sua ei plenius atque lucidius revelavit, ea præsertim, quæ ad Christum et sponsam ejus Ecclesiam pertinent. Propter quod humiliter gloriatur, et veraciter confitetur:2 Incerta, inquiens, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Unde et liber Psalmorum sententiosior creditur, et Christi mysteriis plenior, quam ceteri Prophetarum libri.
Quum ergo in superiori libro exposita sit (prout Dominus dedit) prima quinquagena Psalterii, inchoanda jam est secunda quinquagena ejusdem. Et sicut illic professus sum, hanc esse intentionem meam in elucidatione libri Psalmorum, ut tam stili quam sententiæ difficultatem devitem, ipsosque psalmos quadrifariam (dum materia patitur, et expedire videtur) explanem; sic nunc quoque profiteor. Et omnino in promptu scire oportet, quæ sit distinctio inter sensum Scripturæ litteralem, allegoricum, tropologicum, et anagogicum: quod, quia in superiori libro positum est, jam reiterandum non arbitror.
Ego vero totis præcordiis invoco Spiritum Sanctum, quatenus me in elucidatione divinæ Scripturæ dignetur dirigere. Et ut hoc plenius fiat, precor bonitatem ipsius, ut tali ac tanta gratia impleat animam meam, qua tam amorose Deo conjungar, ut ab ipso in omnibus instrui merear. Vere enim Deus sanctus et benedictus, electos suos amicos singulariter et mirabiliter illustrare consuevit et erudire. Propter quod scriptum est: Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.3 Et Christus discipulis ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.4
COMMENTARIA
IN SECUNDAM QUINQUAGENAM PSALTERII
Footnotes
Chapter 96 of 244