Articulus 1
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI QUINQUAGESIMI PRIMI : QUID GLORIARIS IN MALITIA ? ETC.
PSALMUS jam declarandus, hoc titulo prænotatur : In finem, intellectus David, quum venit Doeg Idumæus, et annuntiavit Sauli, et dixit : Venit David in domum Achimelech. Juxta intellectum litteralem, sensus tituli hujus clarus est ex historia libri Regum. Legitur enim ibidem, quemadmodum Saul dolens de evasione David, dixit ad servos suos : Audite me, filii Jemini, quia non est in vobis qui doleat vicem meam, et annuntiet mihi de David filio Isai. Respondens autem Doeg Idumæus, qui erat primus inter servos Saulis, et potentissimus pastorum ejus : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech sacerdotem, qui cibaria et gladium Goliath dedit ei.1 Ob hanc causam præcepit Saul occidi ipsum Achimelech (seu Abimelech, quia utrumque dicitur) et omnem domum patris ejus.2 Cujus facinoris Doeg exsecutor fuit, sicut ibidem legitur : Conversus Doeg irruit in sacerdotes, et trucidavit in illa die octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. Nobe quoque civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, tam homines quam jumenta. Abiathar vero, filius Achimelech, evasit, et venit ad David, eique retulit cuncta quæ facta sunt.34
De hoc igitur edidit David hunc psalmum, qui ad litteram exponi potest de ipsa re gesta, quamvis fructuosius convenientiusque exponatur de re significata seu figurata. Dum enim psalmi de Christo vel Ecclesia litteraliter intelliguntur, litteralis sensus dulcis et devotione plenus est, et diligenter scrutandus. Dum vero de David, seu simili aliquo intelliguntur, litteralis sensus parum devotionis atque dulcedinis confert. Unde devoti parum afficiuntur in expositione hujusmodi. Ideo de tali expositione pauca dicam. Secundum hanc itaque expositionem sensus tituli est : Intellectus David, id est, in psalmo isto ponitur eruditio sancti David, dirigens nos in finem, id est in veram felicitatem et Christum, ad quam perveniemus, si eruditioni hujus psalmi paruerimus : intellectus, inquam, a David conscriptus, quum venit, id est, postquam venit, Doeg Idumæus. Cetera enim jam patuerunt.
INCREPATORIE ergo alloquens David ipsum Doeg, ait : (1) Quid gloriaris in malitia? id est, quo fructu et utilitate lætaris de opere malo, et perpetratione pecati, quo me virum innocentem et Achimelech sacerdotem prodidisti, eumque cum suis consanguineis occidisti? Gloriabatur enim Doeg de his, quia per hæc maximam sibi amicitiam acquisivit regis iniqui. Sed hæc gloriatio, mala animæque nociva fuit: ideo David Doeg redarguit, Quid, inquiens, gloriaris in malitia, quod tibi non expedit? Qui potens es in iniquitate, id est, qui potens fuisti ad occidendum viros innoxios, et potestate tibi collata abusus es, opprimendo te meliores.
(2) Tota die, id est incessanter, injustitiam cogitavit lingua tua, id est, opus injustum, dolos, atque insidias contra me et meos amicos concepit lingua cordis tui, videlicet intellectus, quo interiora verba seu cogitationes formantur; vel, Lingua oris cogitavit, id est, ex interiori cogitatione dixit. Doeg enim assidue insidiabatur sancto David et ejus consociis. Unde David ad Abiathar dixit: Sciebam in die illa, quod quum ibi esset Doeg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli.5 Sicut novacula acuta fecisti dolum. Novacula acuta, quum pilos tollere habeat, aliquando dire et subito vulnerat. Sic detractores et impii, quum regem et dominum suum bene et recte informare deberent, falsa ei vel non revelanda annuntiant, aliis detrahunt, damna infligunt, et mortem procurant: et hoc modo Doeg dolum quæsivit in David et Achimelech, atque in ceteros, quos primo diffamavit, deinde occidit.
(3) Dilexisti, o Doeg, malitiam, id est opus crudele, super benignitatem, id est magis quam opus misericordiæ, quoniam sacerdotes crudeliter trucidasti, neque innocentibus es misertus; iniquitatem magis quam loqui æquitatem, id est, magis amasti loqui verba iniqua, dolosa et invidiosa, quam vera ac justa. Doeg enim, ut Sauli amplius complaceret, multa crimina David imposuit: et quod dixit Achimelech consuluisse Dominum pro David, aliqui dicunt fuisse falsum, et a Doeg confictum, sicut moris est detractoribus, dum aliquid verum annuntiant, falsa miscere.6 Non enim in textu libri Regum habetur, quod Achimelech consuluerit Dominum pro David, sed quod panes et gladium dederit ei.7
(4) Dilexisti omnia verba præcipitationis, id est sermones ad præcipitandum et occidendum ordinatos, tam proprii oris, quam domini tui Saulis, quem libenter audisti loqui dura adversum me, o lingua dolosa, id est, o tu, Doeg, qui linguam dolosam habebas. Solet namque nomine partis, totum significari, præsertim dum quis maxime vacat actui partis alicujus: quemadmodum ait Apostolus, Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.8
(5) Propterea, o Doeg, Deus justus judex destruet te in finem, omne spirituale et meritorium esse tibi auferendo, seu non præstando, teque æternaliter condemnando, nisi pœnitentiam egeris. Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, id est, te ab hostibus tuis occidi permittet: sicut et factum est. In monte enim Gelboe cum Saule occisus est: quia, secundum Hebræos, ipse tunc erat armiger Saulis, qui quum vidisset Saulem irruisse in gladium suum, irruit etiam ipse in gladium proprium.9
Tunc ergo evulsus est Doeg de tabernaculo suo, id est, anima ejus a corpore separata fuit, et domum suam non magis inhabitavit, sed aliis eam reliquit. Et radicem tuam de terra viventium, id est, semen seu filium tuum evellet Dominus de terra Judææ. Nam et filium ejus David occidit, ut dicunt Hebræi. Qui enim annuntiavit David, dicens Saulem et filios ejus cecidisse in prælio, adjiciens se irruisse in Saulem, filius Doeg fuisse putatur.1011 Quum enim dixisset ei David, Unde es tu?12 respondit, Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum: tuncque occidit eum David, eo quod dixisset se misisse manum suam in christum Domini.13 Ecce ex isto apparet, quod David in spiritu præcognovit dejectionem et pœnam Doeg.
(6) Videbunt justi, id est, diligenter considerabunt justam Dei ultionem in Doeg, et timebunt divinum judicium, ne ipsis simili modo contingat.14 Pestilente enim flagellato, sapiens sapientior erit. Et super eum15 ridebunt, id est, de justa pœna Doeg gaudebunt, conformando se divinæ justitiæ, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, id est, qualiter accidit ei, qui non est in Deo confisus. (7) Sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Doeg enim ditissimus fuit, quoniam potentissimus pastorum Saul erat;16 hasque divitias adulando et justitiam pervertendo collegit, atque in ipsis potius quam in Deo speravit. Et prævaluit in vanitate sua. Doeg namque ad tempus contra justum David et alios bonos confortatus est, et in vanitate sua, id est superbia et vanis divitiis, floruit, viguit, aliosque oppressit.
(8) Ego autem David sicut oliva fructifera exsistens in domo Dei, id est in Synagoga seu populo Judæorum, quos verbis atque exemplis instruxi, et in bonis operibus fecundavi: sicque ad instar olivæ fructificavi in populo, cujus dux fui, multos convertendo ad Deum, conversos quoque et bonos provocando ad meliora; speravi in misericordia Dei in æternum, id est toto tempore vitæ meæ, et in sæculum sæculi, id est sine fine: non quod in futura vita, scilicet in patria, maneat spes; sed, Speravi, inquit, in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi, id est ad hoc seu propter hunc finem, ut æterna, non temporalia, bona ab ipso adipiscar, et æternaliter felix efficiar.
(9) Confitebor tibi, id est, ad gloriam tuam tua bona, et mea mala, confessione laudis et pœnitentiæ enarrabo, in sæculum, id est diu et indesinenter, quia fecisti mihi tantam pietatem et gratiam. Et exspectabo nomen tuum, id est, patienter præstolabor adventum tuum, resurrectionem futuram, et gloriam Beatorum: nec in adversis relinquam te, sed quidquid mihi acciderit, spem habebo immobilem in te, seu in nomine tuo; quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum, id est, quia nomen tuum dulce et bonum est judicio electorum, et in consideratione et experientia devotorum, qui gustaverunt quam magna sit multitudo dulcedinis tuæ, Domine, idcirco et optime sentiunt de te:17 quemadmodum Jeremias testatur, Bonus est Dominus sperantibus in eum, et animæ quærenti illum.18
Footnotes
Chapter 97 of 244