Skip to the text

Articulus 68

EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI QUINQUAGESIMI : LAUDATE DOMINUM IN SANCTIS EJUS.

TITULUS hujus novissimi psalmi est : Alleluia. Præsens enim psalmus Ecclesiam triumphantem invitat ad laudandum suæ fontem beatitudinis, suæ salutis auctorem. Quia enim psalmus immediate præcedens, translationem Sanctorum ad patriam reseravit, merito nunc Psalmista hortatur eamdem Sanctorum societatem, ut Domino Deo pro tantis beneficiis laudes et gratias referat.

ITAQUE dicit : (1) Laudate, o vos cives cœlestes, Dominum, vestræ felicitatis objectum et causam, in Sanctis ejus, id est in universis comprehensoribus et Beatis, gratias ei agendo pro omnibus bonis quæ largitus est eis, et quidquid felicitatis et gloriæ in ipsis est, ei principaliter adscribendo. Vere enim mirabilis est Deus in Sanctis illis.1 Laudate eum in firmamento virtutis ejus, id est in stabilitate fortitudinis, quam dedit Beatis, confirmando eos in bono. Hanc ergo beneficentiam Deo adscribite, atque pro ea ipsum laudate. Vel, In firmamento virtutis ejus, id est in cœlo empyreo a divina virtute causato. Sicut enim Deus in hoc cœlo esse censetur, ita in eo laudandus perhibetur. De hoc enim firmamento scriptum est :2 Respice, Domine, de sanctuario tuo, de excelso cœlorum habitaculo.

(2) Laudate eum in virtutibus ejus, id est in angelis sanctis, qui virtutes dicuntur, ut in præcedentibus dictum est ; vel, In virtutibus ejus, id est magnis atque potentibus ejus effectibus, scilicet quod tanta pro hominibus fecit et passus est, quod Sanctos suos tam mirabiliter exaltavit in judicio, in patria, in corpore et anima. Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus, id est secundum quod ipse Deus multipliciter magnus est in se ipso et suis operibus. Est enim magnus in sapientia, quia sapientiæ ejus non est numerus ; magnus in potentia, quia non est difficile ei omne verbum ;3 magnus in misericordia, magnus in justitia, magnus, imo immensus in omni perfectione. Sed quum Deus in infinitum major et dignior sit omni laude, quam sibi offerre potest omnis creatura, quomodo aliquis potest Deum laudare secundum multitudinem magnitudinis ejus ?45 Et respondendum, quod hoc est Deum laudare secundum multitudinem magnitudinis ejus : laudare eum totis viribus, et tamen profiteri se nihil dignum agere, neque sufficere ad ejus præconia persolvenda, et nihilo minus reverenter atque humiliter facere ad gloriam Dei quidquid possibile fuerit.6 (3) Laudate eum in sono tubæ, etc. Per hæc septem musica instrumenta quæ hic nominantur, designatur ineffabilis et multiformis seu multiplex Beatorum jucunditas in Dei laudatione consistens : suntque instrumenta hæc spiritualiter intelligenda. Itaque, Laudate eum in sono tubæ, id est laude magnifica et summo præconio, tanquam regem regum et omnis triumphi datorem. Laudate eum in psalterio, id est in gratiarum actione, de hoc quod præstitit vobis gratiam custodiendi mandata : quorum observatio per psalterium designatur, ut dictum est sæpe ; et cithara, id est in gratiarum actione de hoc, quod contulit vobis carnis mortificationem in sæculo isto : quæ significatur per citharam. (4) Laudate eum in tympano, id est pro dono immortalitatis, vestræ carni olim mortali collato. De spirituali autem significatione tympani, dictum est in psalmo præcedenti. Et choro, id est, in choro seu ordine angelorum, cui adunati estis, Deum laudate qui vos fecit angelis pares. Laudate eum in chordis, id est in virtutum consonantiis, in longitudine quoque, latitudine et profunditate caritatis, et organo, id est in dulci modulamine omnium ad divinam laudem spectantium. Per organa enim, quorum usus manet in Christi militanti Ecclesia, generalitas laudis divinæ exprimitur. (5) Laudate eum in cymbalis benesonantibus. Cymbala benesonantia sunt labia oris et cordis, Deum devote laudantia. In istis laudant Deum Beati. Unde quod de istis cymbalis animatis loquatur Propheta, sequentia verba ostendunt : laudate eum in cymbalis jubilationis, id est in cymbalis talibus, de quibus jubilatio, id est jucundissima atque inenarrabilis quædam Dei laudatio, oritur, scilicet in labiis cordis seu oris. Labia vero cordis aliud prorsus non sunt, nisi intellectus, quo verbum mentale profertur, vel habitus intellectualis et vis intellectiva. Cupit ergo Propheta, ut Sancti in patria Deum tota mente collaudent, et oris quoque præconiis eum, ut decet, attollant : quod utique incessabiliter agunt, sicut apud Isaiam Dominus protestatur : Ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis.7 Neque enim idcirco invitantur et admonentur a nobis ad laudem divinam, quasi nostra exhortatione indigeant, sed ut nos eis congratulemur, et propria invitatione accendamur.

Denique quoniam nostra perfectio ab operatione morali inchoatur, et in laude divina finitur; idcirco sicut exordium libri præsentis admonet ad bene agendum, sic finis ejus hortatur ad Dei præconium, dum subditur : Omnis spiritus intellectualis, bene dispositus, utpote angelus et anima rationalis, laudet Dominum omnipotentem, æternum, immensum, in substantia unum et simplicem, in personis trinum : a quo tanquam a Patre luminum, descendit omne donum optimum, et omne datum perfectum.8

PRECATIO.

Spiritualibus vitiis cunctis a nobis expulsis, infunde sensibus nostris, Domine, unctionem Spiritus Sancti : cujus nobis habitaculum factis, omnis spiritus noster laudet te Dominum cœli.

ECCE ad laudem, honorem et gloriam superbenedictæ et superessentialis et supergloriosissimæ Trinitatis, unius simplicissimæ atque purissimæ Deitatis, utcumque finita est expositio libri Psalmorum, prout Dominus dare dignatus est, juxta formam a principio conceptam, videlicet simplici planoque stilo, imo et sensu perfacili, sed tamen frequenter multiplici, utpote litterali, allegorico, tropologico, et anagogico. Saluberrima demum scientia est, intelligere librum Psalmorum, quoniam (contestante magno itemque divino Dionysio) quidquid in sacra Scriptura describitur, continetur et clauditur, hoc liber Psalmorum per modum laudis divinæ complectitur. Incessabiliter ergo et infatigabiliter in psalmorum cantibus occupemur; jugiter fluant ex corde per ora sacratissima verba psalmorum. In hoc exercitio habituetur anima nostra, donec perfecte habituata, sine labore delectabilissime psallat; et omnem occupationem, statum et curam ab hoc exercitio cœliformi atque angelico impedientem, fastidiat, vitet, et quantum licet seu expedit, deserat. Hoc est in terra angelicam vitam ducere, conversationem in cœlis habere, ad futuram beatitudinem disponi et appropinquare.9 Tanto equidem Deum in patria jucundius beatiusque laudabimus, quanto nunc Deum devotius, frequentius delectabiliusque laudamus, qui est super omnia Deus fortis et gloriosus : cui gloria, magnificentia, imperium et potestas, quoniam ipse est universorum superfelix creator, omnipotens gubernator, misericordissimus quoque salvator, Deus sublimis et benedictus. Amen.

Sequitur tractatulus De modo devote psallendi, sive Conclusio commentariorum in Psalterium.

Footnotes

  1. Ps. LXVII, 36. ↩

  2. Deut. XXVI, 15. ↩

  3. Jer. XXXII, 17. ↩

  4. Ps. CXLVI, 5. ↩

  5. Eccli. XLIII, 33. ↩

  6. Eccl. XLIII, 33. ↩

  7. Is. LXV, 14. ↩

  8. Jacob. I, 17. ↩

  9. Philipp. III, 20. ↩

Chapter 244 of 244