Articulus 67
EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI NONI : CANTATE DOMINO CANTICUM NOVUM.
PORRO titulus huic psalmo præscriptus est : Alleluia. Est namque hic psalmus laus Domini Salvatoris, atque totius supergloriosissimæ Trinitatis : præsertim pro beneficio perfectæ victoriæ atque finalis triumphi, quem per Christi virtutem adepturi sunt fideles in secundo ejus adventu, quando omnes adversarii electorum æternaliter damnabuntur, et ipsi electi ab omni malo pœnæ et culpæ liberabuntur, resumentes corpora glorificata.12
AIT ergo sanctus Propheta :3 (1) Cantate Domino canticum novum, id est, recens carmen et novam laudem Deo offerte, in qua nova ejus beneficia contineantur. Dicitur autem canticum novum, non propter temporis novitatem, sed propter materiæ atque devotionis spiritualem innovationem.4 Itaque monemur Deum laudare pro beneficiis ejus, nobis in fine sæculorum per Christum collatis, videlicet de Christi incarnatione, prædicatione, passione, Spiritus Sancti missione; de ejus quoque futuris beneficiis, quibus reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, et vindicabit perfecte injuriam servorum suorum humilium.5678 Laus ejus, scilicet Dei, est in ecclesia sanctorum, id est in congregationibus devotorum, in Ecclesia militanti ac triumphanti, quemadmodum apud Isaiam recolitur :9 Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis.10 (2) Lætetur Israel, id est populus fidelis seu christianus, qui per fidem et vitam reputatur in semine Patriarcharum, multo amplius quam filii carnis, prout Apostolus memorat : Non qui in manifesto, Judæus; neque quæ in manifesto in carne est circumcisio : sed qui in abscondito, Judæus est; et circumcisio cordis in spiritu, non littera.11 Unde de filiis carnalibus carnaliter circumcisis, sed Christum negantibus, ait Joannes : Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur.12 Unde rursus Paulus testatur : Qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahæ. Itaque iste verus Israel lætetur spirituali lætitia in eo qui fecit eum, id est in suo Creatore ac Salvatore, in ejus contemplatione, dilectione et cultu cordialiter gloriando, sicut Apostolus monet : Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Et filiæ Sion, id est particulares Ecclesiæ cœlestia speculantes, vel animæ devotæ, quæ sunt filiæ Ecclesiæ per Sion designatæ, exsultent in rege suo, Sponso cœlesti. De quo in Canticis canticorum habetur : Egredimini, filiæ Sion, et videte regem Salomonem;13 et iterum, Introduxit me rex in cellam vinariam.14 Iste rex noster est Christus, de quo scriptum est : Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster;15 ipse veniet et salvabit nos. In hoc rege animæ piæ modo gaudent spiritualiter. (3) Laudent nomen ejus in choro corporali, videlicet societate per caritatem concordi; et item in choro spirituali, id est in concordia morum, in consonantia operum bonorum, in connexione virtutum.16 In tympano et psalterio psallant ei. Utitur enim interdum Ecclesia in laude divina his musicis instrumentis. — Spiritualiter vero per tympanum, carnis mortificatio significatur, quia in tympano corium extenditur. Per psalterium vero, in quo chordæ extenduntur, bona operatio figuratur. Itaque, Filiæ Sion in tympano, id est in carnis castigatione, in concupiscentiarum refrenatione, in propria mortificatione, et psalterio, id est vita laudabili, psallant, id est, laudem annuntient, ei, id est regi suo, Domino Salvatori: quatenus vita et mores consonent verbis, et talis sit vita, quæ reddat animam ad laudandum Deum idoneam.
Prov. viii, 31.
Joann. xv, 9.
Matth. xi, 29.
Is. lxv, 18.
Joann. xiv, 2. Ibidem.
(4) Quia beneplacitum est Domino Christo in populo suo christiano, æternaliter præelecto, quemadmodum fatetur : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum ; et iterum, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Et exaltabit in die judicii mansuetos, id est veraciter Christianos, qui didicerunt ab eo illam lectionem quam omnibus nobis proponit : Discite, inquiens, a me, quia mitis sum et humilis corde. Hos ergo mansuetos exaltabit in salutem mentis et corporis, dando eis duplicem stolam, beatitudinem plenam, vitam æternam. Propterea subditur : (5) Exsultabunt Sancti in gloria beatificæ visionis in patria, prout Dominus ait : Exsultabitis et gaudebitis usque in æternum; lœtabuntur in cubilibus suis, id est in cœlestibus mansionibus, in quibus dulciter requiescunt, atque in Deo feliciter somno sincerissimæ contemplationis obdormiunt. De his cubilibus ait Salvator : Vado parare vobis locum ; et rursus, In domo Patris mei mansiones multæ sunt.
(6) Exsultationes Dei, id est exsultationes spirituales atque divinæ, laudes perpetuæ, erunt in gutture eorum. Si hoc de gutture corporali intelligatur, sequi videtur quod in patria erit laus vocalis : quod ego probabilius reor quam aliud. Potest tamen exponi de gutture spirituali : de quo Sponsa ait in Canticis, Fructus ejus dulcis gutturi meo; et Salomon, Veritatem meditabitur guttur meum. Hoc est guttur per quod verbum cordis profertur, quo spiritualis dulcedo gustatur. Itaque, Exsultationes Dei, id est divinæ, et ad Deum ordinatæ, erunt in gutture Beatorum, ita quod in eorum gutture spirituali erunt exsultationes seu delectationes internæ et spirituales; in gutture autem eorum corporali erunt exsultationes seu laudes exteriores atque sensibiles. Qualiter vero voces et soni laudum vocalium in cœlo empyreo formabuntur, difficultatem habet, quæ hoc loco discutienda non est. Et gladii ancipites in manibus eorum. In Apocalypsi de Christo inducitur : De ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Et palam quod ibi per gladium intelligatur districta sententia judicis contra injustos. Similiter nunc ait Scriptura de Sanctis cum Christo judicaturis (quibus ipse loquitur : Quum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel) : Gladii ancipites, id est sententia judicis contra iniquos, in manibus, id est in potestate eorum. Simul enim cum Christo judicabunt.
(7) Ad faciendam vindictam in nationibus, id est, ut simul cum Christo ulciscantur in nationibus perversorum peccata atque injurias Deo et sibi illatas ; et ad faciendas increpationes, id est justas reprobationes et pœnas, in populis reprobis. Dicuntur autem Sancti ista facturi, quoniam Christo ista agenti consentient et adstabunt. (8) Ad alligandos reges injustos eorum, scilicet impiorum, in compedibus, id est in vinculis æternæ damnationis, a quibus nunquam erui poterunt, et nobiles eorum superbos in manicis, id est ligaminibus, ferreis. Per hoc enim quod Sancti impios cum Christo damnabunt, reges nobilesque eorum, puta tyrannos injustosque præsides, ligabunt in compedibus et manicis ferreis, secundum quod Christus
Cant. ii, 3.
Prov. viii, 7.
Apoc. i, 16.
Matth. xix, 28.
1 Cor. vi, 2. locutus est : Ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores.17
Ut faciant in eis judicium conscriptum, id est, ut sic judicent impios, sicut in divina præscientia scriptum, atque in sacris Scripturis digestum est.18 Unde Dominus alio loco justis promittit : Egrediemini et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios in die qua ego facio, dicit Dominus.19
Gloria hæc est omnibus Sanctis ejus, id est, universis electis cedet ad gloriam præinducta ultio Beatorum, quemadmodum scriptum est : Lætabitur justus quum viderit vindictam.20 Vel, Gloria hæc est omnibus Sanctis ejus, id est, omnes electi tunc vindicabunt in nationibus, sicut jam patuit. Omnes enim cum Christo per approbationem judicabunt, et fortiter, imperterrite et constantissime contra reprobos stabunt, et maxime martyres contra tyrannos, juxta illud : Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Videntes (impii) turbabuntur timore horribili, etc., gementes præ angustia spiritus, dicentes : Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. In libro quoque Sapientiæ iterum legitur :21 Judicabunt justi nationes, et dominabuntur populis.22 Hæc sunt incomprehensibilia Dei justi judicia : ut taliter exaltentur in die judicii, qui nunc propter justitiam patiuntur, veraciter humiliantur, et Deo humiliter obsequuntur. Sic quoque tunc humiliabuntur, qui modo justos affligunt, contra justitiam tument, et temporaliter prævalent.
Denique movere non debet, quod primo dicit Sanctos exsultaturos in gloria, et lætaturos in cubilibus suis; et postea subdit, Gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, etc., quod tamen præcedet. Sacra namque Scriptura non semper enumerat dona Dei eo ordine quo præstantur. Sed et Christus talem ordinem ponit in verbis, sicut nunc psalmus præsens. Ait namque discipulis : Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel.23
Ecce hic psalmus ad laudem divinam et spiritualem lætitiam hilariter nos invitat, beatitudinem electorum jucunde describit, reproborumque pœnas salubriter pandit : quatenus ad Sanctorum societatem pertingere satagamus, impiorumque opera atque tormenta abhorrere et fugere laboremus.
PRECATIO.
Qui nos fecisti, Domine, præsta nobis te diligendo lætari et exsultare in te; et beneplacitum tibi sit in nobis, et exaltes nos in salutem æternæ beatitudinis.
Footnotes
-
Apoc. m, 9. ↩
-
Rom. m, 28, 29. ↩
-
Galat. m, 7. ↩
-
1 Cor. l, 31. ↩
-
1 Cor. m, 4. ↩
-
Cant. m, 11. ↩
-
Apoc. xix, 2. ↩
-
Philipp. iii, 21. ↩
-
Is. xxxm, 22. ↩
-
Is. li, 3. ↩
-
Rom. ii, 28, 29. ↩
-
Apoc. iii, 9. ↩
-
Cant. iii, 11. ↩
-
Cant. ii, 4. ↩
-
Is. xxxiii, 22. ↩
-
Galat. iii, 7. ↩
-
Matth. xxii, 13. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
Malach. iv, 2, 3. ↩
-
Ps. lvii, 11. ↩
-
Sap. v, 1-3. ↩
-
Sap. iii, 8. ↩
-
Luc. xxii, 29, 30. ↩
Chapter 243 of 244