Initium
CONTRA PERFIDIAM MAHOMETI
LIBRI QUATUOR
INVICTISSIMO POTENTISSIMOQUE ROMANORUM, UNGARIÆ ET BOHEMIÆ REGI, AUSTRIÆ ARCHIDUCI, DUCI BURGUNDIÆ, ETC., DOMINO AC PRINCIPI FERDINANDO, F. PETRUS BLOMEVENNA LEYDENSIS, CARTUSIANORUM IN COLONIA PRIOR, AC CIRCA RHENUM VISITATOR, SESE ORDINEMQUE SUUM COMMENDAT.
Si nulla est nobilitas major ea quæ ex virtutibus comparatur, certe omnium tu longe es nobilissimus, serenissime Rex, quem tot donis, tot virtutibus, tot denique muneribus, tum variis, tum præclaris, adeoque excellenter divina munificentia illustravit, ut si vel nullo majorum (quod tibi tum est summum, tum vetustissimum) esses stemmate clarus, tu nihilo minus tantarum virtutum excellentiarumque eminentia enites, ut posteris tuis vel supremæ nobilitatis et gloriam solus et initium dares. At modo, quum e Regibus atque Imperatoribus sis natus illustrissimis, simul ac (quod præclarius est) Deo deditissimis, iisque qui nulla non fuere virtute conspicui; quum præterea tu quoque ipse animi nobilitate non modo æquare, verum etiam eosdem vincere contendas: quanta Deo Optimo Maximo a nobis debetur laus, quantæ pro te agendæ sunt gratiæ, qui in te uno tam magnifica dona sua in multorum salutem ac tutelam cumulavit, teque cum fratre Imperatore incomparabili imperare fecit, eo præsertim tempore quo sæculum hoc nec alios principes admitteret, nec principes alii calamitatibus his adversis mederi possent? Itaque non jam recenseo quod Austriæ Archiduces, quod Hispaniarum, Ungariæ Bohemiæque Reges, quod denique Romani Imperatores, tui fuerint parentes atque majores; nec illud commemoro quod eisdem pene regnis quibus illi, tu potentissimus imperas: imo ne hoc quidem meminisse tantum volo, quanta majorum tuorum semper fuerit clementia, quæ virtus vel sola principes maxime commendat, quanta item fortitudo, quanta magnificentia, quanta pietas in Deum, quantave justitia. Sed hoc tantum, quod in tuæ laudis cumulum quia accedit, tacere nequeo, qui licet nobilissimos, optimos atque omni ex parte laudatos sortitus fueris majores, nulli tamen horum te præstas inferiorem. Horum namque quis unquam (tametsi pacis essent semper amantissimi tenacissimique) cum Turca, hoste impiissimo, pugnam detrectavit? Quis conserere manus timuit? Quis stragem illi non intulit? ut interim sileam illorum multos, tum pro patriæ, tum pro fidei defensione, proprio sanguine maduisse, nonnullos etiam mortem oppetiisse. Non minora de te exspectamus, qui truculentum tyrannum etiam audes provocare ad pugnam, qui meticuloso occurris, fugientem insequeris, atque in te uno Matthiam, Sigismundum, Fredericum, Maximilianum, Reges ac Imperatores avos tuos, nobis refers. Eam ob rem christianissimus atque potentissimus regum Princeps, frater tuus Carolus Imperator, contra impurissimum Turcam ex Ungaria deturbandum, cum omnibus pene Principibus Germaniæ, tibi adsistunt. In qua re nullum sacrificium pulchrius, nullum possunt Deo cultum exhibere majorem. Utinam tamen olim quod modo agunt Principes uno animo, uno agmine copiis et viribus adunatis, in perfidum illum, fidei christianæ hostem atrocissimum, arma movissent, dum viribus multo quam nunc erat infirmior.
Jam enim Valachiæ, jam Bulgariæ non imperaret regno, nec transmisso Hellesponto Macedoniam, nec Dalmatiam, nec Croatiam, nec Peloponnesum ceteraque pene innumera regna occupasset: imo totius Orientis staret imperium incolume, nec tua fleret modo Ungaria et fidem et libertatem amissam. Ceterum, quam miseranda nunc est populi christiani calamitas, tam est nonnullorum Principum christianorum qui ante nos fuerunt, negligentia atque impietas detestanda. Inde namque factum est ut huic ævo infelicitas hæc induceretur. Siquidem dormitantia, ambitione, discordia pariter et invidia Principum christianorum factum gemimus, ut intra fines nostros hostis impurissimus propius semper admittatur. Qui si antecessoribus tuis aliisve pro universa et gente et fide pugnantibus suppetias tulissent, jam sævissimus tyrannus tot, non dico castra aut civitates, sed regna et imperia non occupasset. At unoquoque (quod dixi) sua dumtaxat, non quæ aliorum sunt, curante, porrecta est ansa, erectus est animus cani sanguinis christiani maxime sitibundo, nostra invadendi. Siquidem dum resistit nemo, dum alter alterum non adjuvat, quid Turca interea agat aliud, quam ut uno regno occupato, mox aliud nobis adimat, cuncta devastans, atque suis e sedibus populum christianum deturbans? Heu, quot Christianorum pessimus hic millia necavit! quot monasteria, quot Sanctorum templa evertit! quot loca, quot regna, quot denique imperia nobis tollens, suæ ditioni adjecit! In quibus, Christianis trucidatis, aut in servitutem morte duriorem subactis, aut in captivitatem abductis, abrogata quoque lege et Christianorum ritu, sui statuit idoli, hoc est Mahometi, impietates. Grandia versipellis ille iis quibus vim nequit inferre, promittit, quo tyrannidis suæ imperia dilatet; nec avaritiæ libidinique dominandi modum in se aut finem ponit. At ubi semel populum quo se credant illi, dementaverit, ubi semel imperaverit, liber rupto mox fœdere ac temerato sacramento, nihil veritus justitiam, pacta violat; nec populum miserum fœdifragus aliter quam Pharao Israelem, dura servitute coangustat. Quid enim constantiæ, quid fidei, quid denique justitiæ servari posset apud homines sine Deo, impios et fœdifragos?
Quapropter, nihil licet sit pace dulcius, nihil tamen bello hoc sanctius est, quo pro patria, pro subditis, pro fide, pro sanctis Dei legibus pugnatur. Ad hoc bellum non spernendam militiam misit felix Agrippina, civitas plane et fide et religione haud minus quam armis et divitiis instructa: in qua magistratum gerit nunc qui tibi a consiliis est, D. Arnoldus Segen, vir Majestati Tuæ deditissimus, et tam apud illam ipsam quam apud suam hic Coloniam, ob merita sua clarus. Ad hoc bellum reliquæ civitates, oppida, clerus ac vulgus suppetias ferunt. Ad hoc bellum jam olim Dionysius noster Cartusianus, quo in Scripturis elucubrandis non est visus præstantior alter, cohortatus est. Exstat hucusque ad Principes christianos epistola ejus parænetica; exstant et revelationes nonnullæ, quibus tunc illum divina benignitas dignata est, secreta sua eidem judicia et iram in contemptores revelans. Scripsit hic alia adeo multa, ut post Augustinum parem credatur habere neminem. Inter quæ in Alcoranum inveniuntur libri quinque, huic bello et huic ævo non incongrui: quibus Mahometi legem confutat, Christi adstruit. Siquidem Mahometanorum, quidquid habent, arcanum producit et interimit. Ibi enim illorum habetur lex, impietatibus juxta ac mendaciis adeo scatens, ut hominibus persuaderi posse haud foret credibile, nisi in eam legem et peccandi data licentia pellexisset insipientes, et arma compulissent invitos. Hunc itaque ad regia Majestatis Tuæ castra mittimus, ut quomodo Majestas Tua armis, ita hic scriptis Turcam oppugnet, simulque videas quibus cum hostibus bellum tibi sit, nempe effeminatis, ridendas fabulas, nugas portentosas credentibus: quorum profanas nefandasque impietates persequi, maxime est religiosum. Optamus autem summopere hoc in bello divina protectione Majestatem Tuam et regi et custodiri: ut non solum foris hosti pestilentissimo resistat, sed multo magis ut intus gliscens malum tollat. Nam quod ad religionis christianæ profectum attinet, frustra Turcis resistitur, nisi eadem opera simul et hæreticis obviam eatur: quod commodiori via alia fieri non potest, quam si quæ subversa sunt hæreticorum impulsu Universitates et monasteria, pristinæ integritati restituantur, et quæ non sunt subversa, ab eorumdem injuria defendantur. Neque enim minus opus est eruditorum hominum copia adversus hæreticos, quam robustiori adversus Turcas: imo, quanto interni hostes perniciosiores sunt externis, tanto majori profecto sollicitudine illorum astutia cavenda est pariter et impedienda, præsertim quum illi etiamnum studiosius insidientur animabus nostris, quam ut ab illis ipsi nobis cavere possimus. Sed et monasteriorum collapsorum restauratio, vel adhuc stantium conservatio adeo pœnitenda non est, ut nisi horum ratio habeatur, nec sanctæ religionis Christi ratio haberi possit. Verum hæc absque nostra monitione regiam Tuam Majestatem et scire et velle confidimus. Cui ob id, post Auctoris nostri operam, nostram quoque (qualiscumque est) commendatam volumus diligentiam: quandoquidem nihil tam arduum nobis esse debet, in quo nos quoque Tuam Majestatem non cupiamus pro virili nostra subjici et gratificari. Omnipotens Maximus, cum potentissimo maximeque catholico D. Imperatore Carolo fratre tuo, Majestatem Tuam serenissimam longævam diuque felicem nobis conservet. Ex nostra Cartusia Agrippinensi, Idibus Octobris, anno MDXXXII.
Chapter 1 of 114