Skip to the text

Proœmium

DE DOCTRINA

ET REGULIS VITÆ CHRISTIANORUM LIBRI DUO

DE DOCTRINA EN DE GELIJCKSVERZIJNEN VOOR DE 1000

QUI dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. I Joann. II, 6.

In his verbis discipulus quem diligebat Jesus, compendiose edocuit ad qualem conversationem teneatur quilibet Christianus. Etenim « qui dicit se in Christo manere », id est Domino Jesu Christo tanquam capiti ac Domino inhærere, et in ipso per fidem quiescere, christianumque esse, « debet ambulare », id est, conversari tenetur, atque de via hujus exsilii ad patriam claritatis æternæ tendere obligatur, « sicut » et Christus « ambulavit » :12 qui, ut Isaias prophetavit, peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui et in Evangelio de se ipso fatetur : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio;3 itemque : Quæ placita sunt ei, facio semper. Sic utique unusquisque Christifidelis omne peccatum tenetur vitare, quum peccatum proprie dictum, sit transgressio legis divinæ atque cœlestium inobedientia mandatorum, ut definit Ambrosius.4 Et de peccato sic sumpto immunem se dixit sanctus Job, loquens : Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea.5

Interdum vero peccatum extensius sumitur pro culpa quacumque, hoc est pro omni inordinatione seu obliquitate deviante a rectitudine legis divinæ rationisque rectæ. Sic quippe peccatum dividitur in peccatum mortale ac veniale. Peccatum namque mortale est mera tortitudo, contrariatio et aversio a divinæ rectitudine legis; veniale autem peccatum est incurvatio et obliquatio quædam a recto tramite legis Dei : quemadmodum in itineratione cernimus corporali quod aliquis, verbi gratia, recto itinere a Ruræmunda pergit Coloniam; alius partim cæcutiens, a recto parumper divertit itinere, non tamen incedit per callem contrarium deducentem ad locum a Colonia plus quam distet Ruræmunda distantem; tertius prorsus cæcus aut viæ ignarus, graditur viam rectæ semitæ omnino oppositam. Denique de peccato taliter sumpto protestatur in prima sua Canonica S. Joannes, dicens :6 Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.7 Jacobus quoque : In multis (inquit) offendimus omnes. Cui etiam ipse beatus Job obnoxium se fatetur, dicendo : Peccavi; et rursus : Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis;89 et denuo : Signasti quasi in sacculo delicta mea;10 et iterum : Vias meas in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus.11

Præterea, constat Dominum Jesum, omnium salvatorem ac irreprehensibilem judicem, ab omni etiam veniali culpa omnifarie exstitisse immunem, qui adversariis suis secure locutus est : Quis ex vobis arguet me de peccato?12 Et rursus, suis loquens discipulis : Venit (inquit) princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.13 Hæc demum immunitas ab omni etiam veniali peccato, præelectissimæ et incomparabili Christi virgineæ Matri singulari privilegio scitur esse concessa.

Ceterum, ut asserit Augustinus, si alii omnes Sancti pariter essent, dicere indigerent illud : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Quod verum est quantum ad hoc quod nullus quantumlibet sanctus, præter Filium Dei et præstantissimam atque mundissimam ejus Matrem, potest in hac fragili carne sine veniali culpa diu subsistere. Potest tamen ad aliquantulum tempus : ut si homo adultæ ætatis baptizetur, ac deinde per modicam horam actualiter sit devotus. Viri quoque heroici ac perfecti, qui pro suis quotidianis culpis quotidie non solum satisfaciunt plene, adjuti multiplici gratiæ ope, verum etiam omni die notabiliter crescunt in caritate : quorum nonnulli leguntur interdum per plures dies in raptu fuisse continuo, quemadmodum quinto libro Vitæ sanctorum Patrum, homo angelicæ conversationis, abbas Bessarion, recitatur per dies quatuordecim in raptu stetisse continuo. Gloriosus quoque Hieronymus, testis fide dignissimus, in sua Regula de se ipso conscripsit : Ego homunculus sic abjectus et vilis, adhuc vivens in corpore, angelorum sæpe choris interfui ; et nihil de corporeis per hebdomadas sentiens, divinæ visionis intuitu, post multorum forte dierum spatia, præscius futurorum, redditus corpori flebam.

Quamvis itaque omnis Christianus teneatur instar Christi ambulare cuncta mortalia fugiendo peccata, non tamen quantum ad immunitatem a venialibus omnibus tenetur (imo nec valet) ipsum sectari. Venialia namque quamvis singula, non tamen omnia queunt diu vitari. Siquidem dum quis uni veniali vitando intentus est, frequenter contingit ipsum ex subreptione aut fomite imperceptibiliter aliud incidere. Verumtamen decet et multipliciter expedit ut unusquisque cum ingenti diligentia veniales quoque vitare studeat culpas, quantum humana permittit fragilitas : alioqui non diu evadet mortalia. Et, ut ait Scriptura, qui spernit (aut negligit) modica, paulatim decidit ; itemque : Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est cor tuum, in quo Christus per fidem habitat tecum. Idcirco oportet implere quod jubet Salvator : Eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam. Quem qui veraciter timet, nihil (ut asserit Salomon) negligit.

Præterea, ad vitandum peccata oportet in primis agnoscere ad quid unusquisque sit obligatus, hoc est, quid scire, quid facere, quid vitare teneatur. Idcirco, teste Ambrosio, ignorantia gravissimum (id est periculosum) est peccatum. Diversi autem, secundum diversitatem suarum vocationum, professionum, graduum, statuum et officiorum, ad diversa tenentur. Hinc scire oportet non solum in generali ad quæ omnes Christiani communiter adstringuntur, sed item ad quæ singuli quique juxta suas proprietates, conditiones ac differentias obligantur. Nempe unus et idem ad alia obligatur in quantum Christianus ; ad alia, in quantum princeps aut judex ; ad alia, in quantum paterfamilias ; ad alia, in quantum uxoratus ; ad alia, in quantum spirituali patri subjectus atque Ecclesiæ filius.

Est ergo hujus editionis intentio, breviter tangere ad quid omnes teneantur Christifideles communiter, et rursus ad quid diversi specialiter. Ad quod declarandum ac prosequendum, parvitatem meam obnixis precibus instigavit caritas tua,

Eccli. xix,

Ibid. xxvii,

Matth. x,

28; Luc. xii,

Eccle. vii,

  1. religiose ac devotissime Pater atque in Christo prædilecte confrater Joannes Brugman : qui, juxta nominis tui interpretationem, recte vocaris Joannes, utpote vas gratiæ Dei; nec minus apte cognominatus es Brugman, hoc est vir pontis, qui indefesse ac sapienter cunctis fidelibus fabricas, id est, exemplis et verbis ferventibus pandis et exhibes, pontem, quem transeundo pertingant ab amaritudinibus et inquietudinibus hujus procellosissimi maris magni, ad suavissimum ac quietissimum portum æternæ salutis. In quo plane angelico opere fervori tuo congratulor : siquidem, divino Dionysio protestante, omnium divinorum divinissimum est, supergloriosissimo Creatori, excelso ac omnipotenti cooperari in reductione animarum ad ipsum.14 Verumtamen hoc unum unice hortor ac precor, ut fervor te excitans, sancta semper discretione regatur, ne fractum corpus ruat sub onere. Quemadmodum enim exteriores sensus sensibilium excellentiis corrumpuntur, ita et sensus interiores, utputa vires organicæ suis in cellulis in cerebro situatæ, si immoderatius occupentur, lassantur, læduntur, et nisi adsit radius discretionis, corrumpuntur : quo facto, deficit ratio. Similiter passiones, quæ in sensitivo sunt appetitu, quia cum corporali fiunt transmutatione, si rationis gubernaculo non frenentur, vigorem ac lucem intelligentiæ offuscare noscuntur, præsertim passio illa tristitiæ, quæ præ ceteris læsiva perhibetur cordis et corporis :15 quippe quæ sicut vermis ligno et tinea vestimento, sic nocet cordi. Idcirco vir sapiens hanc longe expellit a se.16 Nec contristat justum quidquid ei acciderit : qui tamen de malo culpæ tam suæ quam alienæ tristatur tristitia quæ secundum Deum est, et in superiori est appetitu.17 Et quamvis in appetitum redundet inferiorem, non tamen tam immoderate, ut lædat ac noceat :18 quin imo consolationem sortitur a Spiritu Sancto spe veniæ, confidentia gratiæ, consideratione quoque judiciorum Altissimi, quæ ab homine nequeunt immutari; quorum ordinationi et exsecutioni subservire fideliter convenit servo fidelis, verbi cœlestis præconi, qui quod in se est faciendo, et suum obsequium humiliter ac fervide exhibendo, fructum habet committere Patri spirituum : quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.19

Postremo, novit erudita tua Paternitas quam gratiose et vere protulerit gloriosus ille Bernardus, electus Spiritus Sancti : Ubi vehemens æmulatio, ibi potissime necessaria est discretio. Quo zelus ferventior, ac vehementior spiritus, caritasque profusior, eo vigilantiori opus est discretione, quæ zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet caritatem. Discretio quippe omni virtuti ordinem ponit; ordo modum tribuit et decorem, etiam et perpetuitatem. Est ergo discretio non tam virtus quam moderatrix et auriga virtutum, ordinatrix affectuum, doctrix morum, consummatio perfectionis. Tolle hanc, et virtus vitium erit, ipsa quoque naturalis affectio in perturbationem exterminiumque vertetur naturæ. Hæc nimirum discretio docet ne quid nimis fiat aut minus. Nempe qui minus agit, fructum operis boni abscindit, non circumcidit. De eo autem qui agit nimis, testatur Scriptura :20 Quia plus fecit quam potuit, ideo periit. Qui igitur in ipso discretionis lumine conversatur, suam ipsius ac aliorum salutem et gratiam operatur. De ipso demum discretionis spiritu scimus, ut dulcissimus ille fatetur Bernardus, quoniam nihil sic illum exstinguit quomodo voluntas propria, subvertens hominum corda, et rationis oculos claudens, docens naturæ non parcere, non acquiescere rationi, non obtemperare seniorum consilio, nec obedire prælato.

Hæc idcirco, o amantissime Pater, dixi, ut in omni sacrificio offeras sal, et quidquid obtuleris, condias sale, de quo Fons sapientiæ jussit :2122 Habete in vobis sal. Quo etiam sale condiendum est sacrificium vitulorum labiorum tuorum.23 Clamor ille assiduus, fortis ac diuturnus, ultra vires exhibitus, frangit naturam, vires extenuat, cerebrum siccat, interiorumque sensuum organa lædere ac turbare censetur, præsertim in viro jam senio fracto ac tenero. Nil differt, ait D. Hieronymus, an subito vel paulatim te ipsum interimas.

DE DOCTRINA ET REGULIS

VITÆ CHRISTIANORUM¹

Footnotes

  1. I Petr. II, 22. ↩

  2. Is. III, 9; ↩

  3. Joann. XIV, 31. ↩

  4. Joann. VIII, 29. ↩

  5. Job XXVII, 6. ↩

  6. I Joann. I, 8. ↩

  7. Jacob. III, 2. ↩

  8. Job XIV, 16. ↩

  9. Job VII, 20. ↩

  10. Job xiv, 17. ↩

  11. Job XIII, 15, 16. ↩

  12. Joann. VIII, 46. ↩

  13. Joann. XIV, 30. ↩

  14. De Cœlest. hier. c. III. ↩

  15. Prov. xxv, 20. ↩

  16. Eccli. xxx, 24. ↩

  17. Prov. xii, 21. ↩

  18. II Cor. vii, 10. ↩

  19. I Cor. iii, 7. ↩

  20. Jer. XLVIII, 36. ↩

  21. Marc. 1x, 49. ↩

  22. Lev. ii, 13. ↩

  23. Osee xiv, 3. ↩

Chapter 1 of 35