Skip to the text

Articulus 1

DE HIS AD QUÆ TENENTUR OMNES CHRISTIANI COMMUNITER.

Ad qualem conversationem teneatur quilibet homo christianus adultæ ætatis composque mentis.

ECCE Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis est in legislatoribus.1 Deus iste excelsus, omnipotens, cui nullus legislatorum est similis, est unigenitus Dei Filius, virtus et sapientia Patris, qui evangelicam contulit legem : quæ non solum legibus gentium, quæ (ut in Jeremia legitur) vanæ sunt, sed lege quoque Mosaica desuper data et lege naturali divinitus indita valde est perfectior.2

Hinc et magnus ille philosophus Avicenna, quamvis de lege fuerit perfidi Mahometi, attamen in Metaphysica sua fatetur, quod Christus, Mariæ filius, longe sapientior atque moralior fuit Mahometo. Et ipse Mahometus in suo frequenter Alcorano testatur, asserens quatuor magnos fuisse Prophetas : quorum primum, non tempore, sed perfectione ac dignitate, Christum fuisse effatur ; secundum, Abraham; tertium, Moysen; quartum, scilicet Mahometum. Denique de Christo introducit Deum in Alcorano loquentem : Christum, Mariæ filium, misimus, eique commisimus Evangelium, quod est lumen et confirmatio Testamenti, castigamen et via recta. Etenim Christo divinus spiritus testimonium atque auxilium fuit. Unde et angeli Mariam alloquentes, dixerunt : O Maria, cunctis viris mulieribusque splendidior, mundior ac jucundior, tibi ab universitatis Creatore mittitur summi nuntii gaudium cum verbo Dei, cui nomen est Christus Jesus, qui est facies omnium gentium in hoc sæculo futuroque, sapiens virque optimus. Ipse Deus filium tuum cum divina virtute venientem edocebit librum legiferum, omnisque magisterii peritiam, et Testamentum ac Evangelium. — Ecce quanta est certitudo ac firmitas fidei christianæ ac evangelicæ legis, quibus ab adversario fidei tale ac tantum testimonium perhibetur.

Præterea, hæc una est præcipuarum causarum propter quas Sarraceni et Turcæ legem Mahometi tenentes, affirmant se

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Birckmanni Junioris, 1559, et Materni Cholini, 1577. persequi Christianos : quoniam Christiani legem sibi a tanto legislatore donatam non servant. Et sive ob causam hanc sive ob aliam Christianos impugnent, hoc sine dubio est credendum, quod ista ex causa justo Dei judicio Christianis prævalere sinuntur, in quibus nunc, proh dolor! tot et tanta regnant et inveterata sunt scelera, ut de eis jam dici possit quod de pravissima Synagoga olim protulit Jeremias : Non poterat vos Dominus ultra sustinere propter malitiam studiorum vestrorum.3

Itaque, sicut lex Christi cunctis legibus consistit perfectior, sic Christiani universis mundi hominibus virtuosiores, perfectiores magisque exemplares esse tenentur, et magis ordinati in omnibus intus et foris, in verbis et factis, in vestimentis, in cibo, potu, somno atque incessu, omnique usu rei creatæ ac possessionis terrenæ. Propterea venerabiles patres Cassianus et Climacus contestantur, illum esse indignum Christianum vocari, cujus conversatio, apparatus, mores, habitus et incessus non cogunt omnem etiam infidelem rite considerantem fateri, legislatorem illum qui talem instituit legem ac vitam, vere esse divinum, sapientem ac justum. Et hoc (ni fallor) sacratissimus apostolici agminis princeps Petrus insinuat, ipsos fideles ad conversationem vere christianam hortando : Obsecro (inquiens) vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes bonam habentes, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vestris vos considerantes, glorificent Deum.4 Insuper hoc est quod et ipse jubet Salvator : Sic luceat (dicens) lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Hinc et Paulus ad Philippenses : Omnia (ait) facite sine murmurationibus, ut sitis sine querela, simplices filii Dei, in medio nationis pravæ atque perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitæ continentes.

A Ecce ad hujuscemodi vitam virtuosam, sinceram, exemplarem ac simplicem, non fraudulentam, fictam aut duplicem, universi ac singuli obligati sunt Christiani. Nonne omnis subditus præceptis sui legislatoris obedire tenetur? Nonne Augustinenses ad B. Augustini regulam adstringuntur, et Benedictini ad regulam S. Benedicti, Fratres quoque Minores ad regulam magni humilisque Francisci? Nonne ergo et omnes Christifideles ad præcepta et regulas Christi et evangelicæ legis tenentur, utpote ad vitandam omnem superbiæ vanitatem, ad omnem avaritiæ, luxuriæ, odii, iræ, acediæ ac ceterorum cunctorum mortalium vitiorum detestationem ac fugam, atque ad universas virtutes illis oppositas, ad veram scilicet humilitatem, mansuetudinem, castitatem, misericordiam, caritatem, obedientiam? Et certe quamdiu Christiani communiter tam virtuose exemplariterque vixerunt, crevit fides catholica inter persecutorum ac tyrannorum crudelissima et innumerabilia quæ Christianis intulerunt tormenta; atque ex prædicationibus, sanctitate, virtutibus ac miraculis Christifidelium, innumerabilia millia incredulorum passim convertebantur ad Dominum Salvatorem. Nunc vero propter detestabilem, scandalosam ac deformatissimam vitam suam, Christiani ab hostibus fidei suæ miserabiliter prosternuntur, et ipsi se invicem gravius dilaniant et expugnant : imo et ab invisibilibus suæ salutis atrocissimis inimicis ineffabiliter periculosius conculcantur, spiritualiter perimuntur, atque ad perpetua Acherontis tristissimi supplicia detrahuntur.

Footnotes

  1. ob xxxvi, ↩

  2. er. x, 3. ↩

  3. Jer. XLIV, 22. ↩

  4. 1 Petr. ii, 11, 12. ↩

Chapter 2 of 35