Skip to the text

Proœmium

DE DONIS SPIRITUS SANCTI

TRACTATUS QUATUOR

Q UIS hominum poterit scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid velit Deus, nisi tu dederis supientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis? Sap. IX, 13, 17.

In hoc omnis creata essentia ab increata atque divina essentia distat, quod ipsa summa Dei æterna essentia omnem in se perfectionem ac nobilitatem, absque propriæ simplicitatis minoratione, absque propriæ puritatis commixtione et sine omni compositionis additamento includit, quum ipsa sit simplex et incommutabilis unitas prima atque perfecta. Omnis etenim multitudo ab unitate procedit, nec est in se ipso summe perfectum in quo diversitas invenitur. Porro omnis creata essentia in se ipsa imperfecta est, neque perfecta effici valet nisi plura addantur essentiæ. Unde, secundum Dionysium undecimo Angelicæ hierarchiæ capitulo, ipsi quoque angelici spiritus dividuntur in tria: quoniam in quolibet angelo diversificantur essentia, virtus et actio, seu esse, posse et operari. Et quanto intellectus creatus ab increato simplicissimo intellectu longius distat sive inferior fuerit, eo compositior est, non in essentia, sed in potentialitate et operatione, speciebus atque habitibus, ac pluribus indigens ad hoc quod ultimo fini queat conjungi. Quum ergo anima rationalis omnium intellectualium naturarum sit infima, pluribus eget auxiliis et pene innumerabilibus additamentis, antequam altissimo illi enti, ultimo fini, Deo sublimi immediate possit uniri: præsertim quum finis hujusmodi supernaturalis consistat. Hinc nempe contingit quod tanta exstat in nobis virtutum distinctio, donorum diversitas, gratiarum, scientiarum, beatitudinum, fructuum similiumque formarum varietas: quæ omnia indicant quanta sit humanæ naturæ defectio, quanta indigentia, quanta declivitas. Ex quo evidentissime innotescit, quod propriis viribus nemo confidere debet nec de semetipso præsumere. Quid enim habet quod non acceperit? Imo quid habet quod non incessabiliter a Deo conservari indigeat?1 Humiliemur igitur sub potenti manu Dei, et omne bonum ac meritum Deo glorioso et sancto plenissime adscribamus, et cum Apostolo cum humili semper gratiarum actione dicamus:23 Gratia Dei sum id quod sum.

Quoniam autem inter perfectiones divinitus nobis collatas, dona Sancti Spiritus excelsum obtinent locum, idcirco de his donis tractare, hujus editionis intentio sit. Quod ut digne exsequi valeam, illuminationem Spiritus Sancti tam affectuose imploro quam veraciter eam mihi necessariam esse cognosco, præcipue in opere tanto, quod vires meas prorsus transcendit: quod nec aliter inchoo nisi in ejus liberalissima bonitate confidens.

DE

DONIS SPIRITUS SANCTI¹

Footnotes

  1. I Cor. IV, 7. ↩

  2. I Cor. XV, 10. ↩

  3. I Petr. V, 6. ↩

Chapter 1 of 108