Articulus 1
DE DONIS IN COMMUNI.
De numero et ordine donorum Spiritus Sancti.
SEPTEM esse dona Spiritus Sancti, omnium exstat sententia. Quæ illustris ille propheta Isaias enumerans: Egredietur (inquit) virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet; et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini.
In hoc autem sermone prophetico non solum ostenditur numerus, sed etiam ordo donorum. Sed advertendum quod duplex est ordo, videlicet perfectionis et generationis. Secundum ordinem perfectionis illa reputantur priora quæ excellentiora censentur, ut prælati ac principes. Sic quoque Deus benedictus et supercœlestes essentiæ, prima in entibus appellantur. Unde Salvator Judæis sciscitantibus, Tu quis es? respondit: Principium, qui et loquor vobis. Et in Isaia de Deo sic legimus: Primus (id est Deus) ad Sion dicet. Sed secundum ordinem generationis ea vocantur priora quæ ignobiliora consistunt, illa videlicet quæ ad perfectionem præexiguntur: sic pueritia virilem ætatem præcedit, et via purgativa illuminativam. Et de hoc ordine ait Apostolus ad Corinthios: Non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale. Augustinus igitur et Anselmus, ac reliqui sancti Doctores, concorditer asserunt in prædicta enumeratione donorum observatum esse ordinem perfectionis, descendendo a summo ad imum per media coordinata: ita quod donum sapientiæ sit omnium donorum dignissimum, donum vero timoris sit infimum; et quæ dono sapientiæ vicinius connumerantur, perfectiora exsistunt. Quoniam autem nostri incrementi processus tam in spiritualibus quam in corporalibus ab imperfecto exordium sumit, atque per media ordinata ad perfectionem paulatim pertingit (quia, Dionysio attestante, natura non transit a distanti in distans nisi per media); propterea nobis, si ad donum sapientiæ pervenire satagimus, a dono timoris est inchoandum, ascendendo a timore ad pietatem, a pietate ad alia quæ dono sapientiæ sunt propinquiora.1 Verumtamen de hujus processus manerie, de comparatione donorum ad invicem in dignitate, in sequentibus diligentior erit indago.
Footnotes
-
Cf. de Cœlest. hier. c. IV, VIII, XIII. ↩
Chapter 2 of 108