Skip to the text

Præfatiuncula

ADDITAMENTA QUÆDAM EX SCHOLASTICIS DOCTORIBUS EXCERPTA.

MULTI jam anni et (ut reor) circiter sedecim transierunt post præinductam de donis compilationem; sed quoniam interim de eisdem in scholasticorum scriptis doctorum plurima legi, quædam nunc addere placuit.

ADDITIO PRIMA.

ITAQUE, super tertium Sententiarum, distinctione tricesima quarta, Albertus Magnus de hac scribens materia, primo quærit, an virtutes et dona realiter distinguantur. Respondendoque ait de hoc quinque inveniri opiniones doctorum: primam dicentium, quod non differant nisi secundum rationem, ita quod virtutes dicuntur in quantum sunt principaliter ad agendum, dona vero, in quantum sunt ad resistendum tentationibus vitam virtutum impugnantibus. Sed istud inconvenienter est dictum, quum [virtutis] fortitudinis sit difficilibus ac tentationibus repugnare. Princeps quoque Apostolorum docet per fidem esse resistendum diabolo. Et Paulus: In omnibus (inquit) sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.1 Joannes quoque apostolus: Hæc est (ait) victoria quæ vincit mundum, fides nostra.2

Alii ergo dixerunt ea ita distingui, quia virtutes sunt principaliter in voluntate, et secundario in ratione; dona vero econtrario sunt principaliter in ratione, secundario autem in voluntate. Sed istud non stat, quum fides et prudentia sint in ratione; aliqua quoque dona, videlicet fortitudo, pietas et timor, sunt in vi affectiva seu voluntate. Præterea, ad reprobandum opinionem hanc addit Albertus: Falsa est ista opinio, quoniam virtutum cardinalium duæ sunt in ratione, videlicet prudentia atque justitia. Et de justitia probat hoc sic: quia justitia consistit in ordinatione ad alterum; et quum omnis ordo rationis sit, erit justitia necessarie in ratione. Verumtamen istud est contra communem doctrinam doctorum, qui justitiam in voluntate constituunt. Nec argumentum istud concludit: quoniam simili ratione spes et caritas essent in ratione, quia consistunt in recta ac debita ordinatione viatorum ad Deum, qui est illarum virtutum immediatum propriumque objectum. Dicendum ergo, quod argumentum hoc obtinet quod justitia est in ratione sicut in dirigente, non sicut in subjecto actum justitiæ eliciente.

Tertia demum fuit opinio, quod dona dicuntur per comparationem ad Deum ea donantem, ideo sunt in superiori animæ parte; virtutes vero dicuntur per respectum ad specialia opera, suntque in parte animæ inferiori. Sed istud non valet, quum virtutes theologicæ sint donis eminentiores, et in suprema parte animæ.

Quarti ergo dixerunt, quod virtutes insunt ad recte agendum secundum vitam quæ unicuique sufficit secundum se, atque ad sustinendum passiones sive innatas sive illatas; dona autem sunt in adjutorium potentiarum animæ, ut patiamur conformiter Christo. Et hoc satis rationabiliter probant sic. Ad hoc quod Christus pateretur, tria exigebantur, videlicet: timor reverentialis ad Patrem ipsum mittentem ac tradentem pro omnibus nobis; et hinc replevit eum spiritus timoris Domini. Secundum fuit, ut Christus pateretur ex amore ad homines: sicque exigebatur in eo et pietas. Tertium fuit, ut viriliter atque intrepide se passioni offerret: et sic in eo requirebatur et fortitudo (loquendo de his tribus in quantum sunt dona). Porro alia quatuor dona concomitantur ea tanquam regentia, sicut donum scientiæ pietatem, consilium fortitudinem, intellectus autem et sapientia intentionem patientis ad Deum. Hæc opinio, teste Alberto, multos valdeque celebres habuit defensores. Sed hoc obviat ei, quia etiam Christo non incarnato aut passo, videlicet si homo non peccasset, adhuc dona ista fuissent hominibus præstita. Præterea, secundum Ambrosium et Magistrum Sententiarum aliosque communiter, dona in angelis sunt:3 non tamen ad patiendum conformiter Christo.

Hinc alii dicunt, quod virtutes dantur ad agendum simpliciter, dona autem sunt expeditiones virtutum, et dantur ad operandum expedite. Huic positioni assentit Albertus: quia, ut ait, fundatur in verbis Gregorii, qui plus scripsit de donis quam alii Sancti, manifesteque asserit super Job, quod dona donantur in expeditionem adjutoriumque virtutum. Et est positio ista bona, quamvis a quibusdam reprobantibus eam non sit bene explanata.

Itaque advertendum, quod duplex est impedimentum virtutis ad proprium actum. Primum est ex indispositione potentiæ seu subjecti; et hoc virtus convalescendo excludit per se. De quo ait Bernardus, quod nihil est adeo difficile, quod consuetudo non reddat facile. Quod in virtutibus consuetudinalibus seu acquisitis præcipue verum est: de quibus dicit Philosophus, quod nati sumus eas suscipere, sed perficere a consuetudine est. Aliud impedimentum ad actum virtutis, est ex imperfectione ipsius habitus seu virtutis: quemadmodum potentia nostra intellectiva est ad verum primum;4 et ad hoc perficit eam fides imperfecte, videlicet in speculo atque ænigmate. Ideo indiget potentia illa alio habitu eam altius perficiente, qui est quasi secunda perfectio ejus, et altius eam elevans; et iste vocatur donum: sicque sapientia ei infunditur et præstatur. Ex his constat virtutes a donis realiter esse distinctas; et hoc tenet Albertus.

Sed objici potest. Definitiones enim virtutum conveniunt donis. Virtus quippe sic definitur: Virtus est quæ habentem perficit, et opus ejus bonum reddit; item, Virtus est dispositio perfecti ad optimum; itemque, Virtus est in difficilibus optimorum operativa; et iterum, Virtus est ultimum de potentia in re cujus est; et rursus, secundum Augustinum, Virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis. Omnia ista conveniunt donis. Præterea Gregorius super illud Job primo, Nati sunt ei filii septem, testatur quod per septem filios, septem virtutes intelliguntur, videlicet sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, et cetera dona:5 et sic dona appellat virtutes. Et rursus: Contra septem (inquit) mala, Spiritus Sanctus mentem septem virtutibus imbuit, scilicet, contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectu, etc. Ambrosius quoque dona vocat virtutes. — Ad omnia ista respondet Albertus: Virtus dupliciter dicitur, utpote large et stricte. Stricte autem, virtus est prima perfectio virium animæ ad actus vitæ in finem ultimum ordinatæ, vel in id quod est ad finem: sicut virtus theologica est in finem; virtus autem politica est in id quod habemus in usu, quod est ad finem. Et hoc modo donum, quum sit secunda perfectio ad altiorem actum quarumdam virtutum, non est virtus, sed discretus habitus a virtute. Large autem accipitur virtus pro habitu perficiente ad actum secundum rationem boni: et sic dona possunt dici virtutes; sicque loquuntur Sancti.

ADDITIO II.

LOCO præallegato ponit Albertus triplicem divisionem seu distinctionem sufficientiamque donorum. Prima est penes objecta. Nam donum vel ordinat per recessum a malo, et sic est timor, qui est fuga et resilitio a peccato, secundum unum modum loquendi. Vel ordinat ad bonum: et hoc, vel in bonum quod est finis, aut in bonum quod est ad finem. Si primo modo, aut ordinat in bonum sumptum sub ratione veri, et sic est donum intellectus; aut sub ratione boni, et sic est donum sapientiæ, quæ dicitur a sapore. Si vero est ad ea quæ sunt ad finem, aut hoc est per modum exsequentis, aut per modum dirigentis: et utrumque contingit dupliciter. Primo in his ad quæ omnes tenentur: sicque donum dirigens est scientia, et donum exsequens est pietas. Secundo in his ad quæ non omnes tenentur, ut sunt opera nostra supererogationis: et sic donum dirigens est consilium, exsequens autem est fortitudo.

Porro secunda distinctio hæc est. Donum namque est altior perfectio quam virtus communiter. Vel ergo altius illud accipitur ex parte intellectus, aut ex parte affectus. Si ex parte intellectus, aut ergo secundum quod intellectus se habet circa ultimum finem, aut secundum quod se habet circa media. Si primum, hoc est dupliciter: vel prout se habet ad motum in finem, vel prout quodammodo quiescit in fine. Si primo modo, sic est donum intellectus, quod est invisibilium creaturarum per quas intellectus ascendit ad Deum, ut infra dicetur. Si secundo modo, tunc est donum sapientiæ, quæ, teste Augustino, per gustum divinis inhæret. Porro, si altius illud ex parte intellectus accipiatur circa ea quæ sunt in finem, aut altius illud sumitur ex parte ejus in quod dirigit donum, aut ex parte rationis dirigentis. Si primo modo, tunc est consilium, quod dirigit in altiora quam prudentia, scilicet in opera supererogationis. Si secundo modo, tunc est donum scientiæ: quæ dirigit per rationes divinas in communiter operabilibus, utpote, quia Deus præcipit, vel Deo sic placet, aut ad salutem expediens est, vel quia Scriptura sic tradit; quum prudentia dirigat per rationes civiles atque humanas. Si autem ex parte affectus est illud altius perficiens, tunc vel est ex parte finis, vel ejus quod est ad finem. Si ex parte finis, tunc non potest esse ex parte bonitatis, quia in illam nil altius ordinat quam caritas; nec ex parte veritatis, quia ibi perficiunt dona intellectus: ergo erit ex parte potestatis seu majestatis et excellentiæ; sicque erit donum timoris casti filialis. Si vero altius illud est secundum ea quæ sunt ad finem, aut hoc est quoad se, aut in respectu quoad proximum. Si primum, hoc non potest esse respectu dilectionis innatæ seu naturalis, quum illa non sit tantæ difficultatis quin ad eam sufficiat virtus: est ergo respectu passionis illatæ secundum statum ordinantem ad sustinendum martyrium; et est donum fortitudinis. Si autem est respectu boni quod est commune atque ad alium, tunc non potest esse per modum debiti, quia hoc satis ordinabile est perfectione quæ est virtus justitiæ; nec potest esse respectu boni sicut caritas diligit proximum, quia nihil perfectius est caritate: ergo erit vis benevolentiæ ad imaginem Dei, seu ad hominem ut in eo est Dei imago; et sic est donum pietatis.

Tertia distinctio, secundum Albertum, est communiter antiquorum doctorum; et est valde bona, ut ait, quia in ea accipitur numerus donorum secundum duplicis vitæ perfectionem. Vita namque contemplativa perficitur visu et gustu: visus autem ostendit quid sit gustandum. Itaque, quoad visum, est donum intellectus; quoad gustum, est donum sapientiæ saporantis. Nam, ut ait Philosophus, sapor est sequela complexionis: ideo necesse est penetrare naturam rei per gustum. Perfectio vero vitæ activæ, est vel secundum rectificationem rationis dirigentis, aut secundum affectum exsequentis. Et primum vel est in his ad quæ non omnes tenentur, et sic est consilium; aut in his ad quæ omnes tenentur, et sic est scientia. Si autem est in affectu exsequentis, vel ergo per recessum a malo, et sic est timor; aut per accessum ad bonum: et hoc vel ad quod non omnes tenentur, sicque est donum fortitudinis; vel ad quod omnes tenentur, et sic est donum pietatis. — Hæc autem distinctio Alberti, quantum ad aliqua a quibusdam doctoribus dissonare videtur: quemadmodum patere potest consideranti quod de donis, secundum alios quosdam magnos doctores, in præcedenti compilatione inductum est.

Insuper quærit Albertus, cur donum timoris non habet aliquod donum dirigens ipsum, et cui combinetur, sicut fortitudo et pietas habent. Respondet, quoniam timor dicit resilitionem vel fugam, et ad hanc non indiget homo regitivo proprio, sed communi: quemadmodum etiam motus fugæ non est ut in fuga persistat, sed potius ut in bonum aliquod convertatur; et ideo regens motum in bonum, erit regitivum in fuga. Hinc timor accipit regimen a regitivis aliorum, sive sit timor castus, sive initialis: sed castus accipit regimen ab intellectu et sapientia; initialis autem a scientia atque consilio.

Postremo inquirit hic Doctor, cur de dono timoris specialiter dictum est, Replebit eum, scilicet Christum, spiritus timoris Domini.6 Respondet, quoniam Christus formam servi accipiens, reveritus est Patrem, nobis id ad nostram informationem dans exemplum, ut sequamur vestigia ejus potius in timore hoc filiali quam in scientia aut sapientia seu ceteris donis:78 quoniam reverentia facit bona omnia fieri, et mala cavere. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Qui sine timore est, non potest justificari.9

ADDITIO III.

QUEMADMODUM tricesima quinta distinctione ait Albertus, sapientia donum non est idem quod fides, quamvis sit de eodem: est enim aliud lumen. Nam sicut fides est quoddam lumen spirituale infusum in quo videntur articuli fidei, id est, veri esse noscuntur, ita quod intellectus per lumen istud veritatibus articulorum consentit; ita sapientia donum, est quoddam infusum lumen divinorum sub quo videntur et gustantur divina per experimentum. Estque sapientia ista proprie gustus Dei in donis suis: sicut videtur dicere Dionysius de Hierotheo, quod patiendo et experiendo atque gustando Deum ac divina, addidicit ea.10 Lumen igitur lucens et calefaciens ad hujusmodi scientiam divinorum per gustum Dei in donis suis sine quibus ipse non est, dicitur meo judicio sapientia donum. Nam et Gregorius ait: Sapientia est donum spe et certitudine æternorum mentem reficiens. Et hoc non est fides: quia in fide non gustatur Deus in donis sine quibus ipse non est. — Denique, quamvis sapientia, sicut et fides, sit cognitio Dei per medium, tamen medium istud clarius est medio fidei, quæ est per speculum et ænigma.11 Medium enim fidei sumitur solum sub ratione veri; sed medium sapientiæ sub ratione veri et boni, quoniam sapientia illuminat et accendit. Unde fides tantum assentit, et accipit donum seu bonum creatum per quod videt in quantum est speculum, et non prout est emanatio bonitatis divinæ continens dulcedinem Dei: puta cognitio Dei quam multi in peccatis exsistentes habent modo tali, est cognitio speculativa, et habitus acquisitus per studium et doctrinam, et non lumen faciens experimentum dulcedinis Dei in suis donis quibus sanctificat animam. Refectio quoque sapientiæ in hac vita, est refectio quasi per saporem et odorem, et non per tactum substantiæ: quæ refectio per tactum substantiæ, est quies appetitus, et proprie fructus. Hinc refectio sapientiæ incitat ad altiorem profectum: unde sapiens proficit in cognitione; sed fruens quiescit in cognito. Insuper sapientia donum non est nisi de æternis atque divinis: quia nullorum gustus confert perfectam dulcedinem, nisi divinorum dumtaxat.

Præterea, donum intellectus est simplex lumen sub quo Deus videtur in his qui beati sunt, et in specialibus officiis actibusque eorum. Dicit autem in sermone quodam Augustinus: Intellectus vocatur, quo ab omni voluptate carnali corda mundantur ut pura intentio dirigatur in Deum. Estque descriptio ista data per effectum: quoniam intellectus corda mundat, etiam quodammodo in speculo et ænigmate, ut videat lumine percepto in eo in quo refulget veritas secundum majorem claritatem quam speculi et ænigmatis. Fides autem non emundat nisi a falsitatibus errorum perfidiæ. Aliter quoque dirigit fides in finem, et aliter intellectus. Fides namque dirigit opus, per hoc quod ostendit mercedem et eum qui simpliciter finis est omnis boni, scilicet Deum; sed intellectus dirigit in finem, per lumen videndo finem, vel in se vel in Beatis, in quibus refulget, et non dirigit opus directe. — Si autem quæratur, an donum intellectus sit per modum complexionis, dicendum quod non est, quum sit simplex lumen gratum faciens, quod a Deo infunditur cum ceteris gratiis gratum facientibus. Unde complexio quæ est in auditis et intellectis, sub dono est, non in eo. Intellectus quoque Scripturæ juvat donum intellectus ut elevetur, sed non generat lumen istud sub quo videntur spiritualia. — Insuper, donum intellectus principaliter est de Deo, et de his in quibus relucet veritas divina; et accipit Deum sub ratione veritatis, et utitur imagine seu perfectione creaturæ ut instrumento, et lumine sibi infuso ut prius illuminante.

Patet ergo quomodo donum intellectus a sapientia differt: quoniam sapientia est cognitio per gustum, et gustans divina in donis simillimis illis; sed intellectus non est per gustum, sed potius est lumen datum a Deo ad cognitionem Dei, et creaturæ illius in qua resultat Deus per gratiam vel gloriam. Ideo per lumen istud cognoscimus gratuitas dispositiones cœlestium, et tendimus in Deum ut taliter disponentem. Itaque intellectus non est de Creatore per gustum, sed per modum visus, tendens in verum per lumen elevans ad ea in quibus Deus altius resultat seu lucet quam in vestigio atque imagine: sicut est dispositio præmiorum in beatitudine spiritualium substantiarum.

Porro scientia in quantum est donum, est simplex lumen acceptum sive infusum a Deo simpliciter, in quo videntur rationes operabilium pertinentium ad vitam humanam. Quemadmodum enim fides est lumen ad credibilia quod est simplex similitudo veritatis divinæ, sic scientia ista est simplex quædam similitudo divinæ justitiæ, in qua mente videntur divinæ rationes operabilium per nos, pertinentium ad lumen meritorie ac sancte viventium, prout ait Apostolus: Sobrie, juste et pie vivamus in hoc sæculo. — Donum ideo scientiæ se habet ad prudentiam sicut melior atque perfectior habitus operabilium.12 Aliter quippe atque ad aliud, quoad proximum finem, vitam humanam regit ac dirigit virtus prudentiæ, aliterque donum scientiæ: quia prudentia procedit per rationes juris humani, et tendit ad finem honestum secundum statuta civitatum et plebiscita; sed scientia per rationes divinas, et ad sanctam conversationem commendantem se ad omnem hominum conscientiam: sicque intendit sanctum potius quam honestum. Unde proprius solusque substantialis actus doni scientiæ, est regere in operibus sanctitatis in medio nationis pravæ atque perversæ.13 Ceteri vero actus ejus attribuuntur ei per quamdam appropriationem.

Deinde quæritur, quid sit donum consilii, et an fuit in Christo. Et videtur quod non: quia, secundum Damascenum, consilium est ignorantis, atque de dubiis; Christus autem nullius rei fuit ignarus aut dubius. Item, secundum Gregorium, donum consilii datur contra præcipitationem: quæ in Christo non habuit locum, ergo neque consilii donum. — Respondendum, quod consilium dupliciter dicitur, scilicet: a dante consilium, in quo signat plenitudinem luminis dirigentis in ignotis ac dubiis; et sic fuit in Christo, estque in Deo; et secundum hanc proprietatem dicitur donum. Dicitur quoque a quærente consilium; et ita est ignorantis ac dubitantis, nec convenit Deo, nec Christo. Quod autem dicitur dari contra præcipitationem, est dono huic accidentale, et convenit ei ratione status seu corruptionis sui subjecti, scilicet hominis infecti et infructuosi: sic vero non inest Beatis et Christo. Est ergo donum consilii, seu consilium ut est donum, lumen supernaturale infusum, dirigens in magnis seu arduis, in quibus non sufficit homo sine speciali auxilio: ut vendere omnia et dare pauperibus, et hujusmodi quæ in Scriptura sacra vocantur consilia. Tullius denique in sua Rhetorica definit consilium, quod sit excogitata ratio aliquid faciendi. Sed ista est definitio consilii generaliter sumpti: quæ tamen potest adaptari dono consilii, ut dicatur excogitata ratio rerum earum in quibus homo indiget speciali adjutorio Spiritus Sancti propter arduitatem earum.

A Unde consilium istud non est de dubio, sed magis de arduo, ad quod propter difficultatem non omnes tenentur, nisi in casu. Ideo dixit Gregorius, quod consilium datur contra præcipitationem: quia in arduo difficili præcipitatio magis insidiatur; ideo necessaria ibi est specialis directio Spiritus Sancti. Unde consilium istud non est circa omnia, sed circa ea in quibus indigemus speciali divino lumine dirigente. Ex præhabitis patet quis sit actus consilii, quomodo differt donum consilii a dono scientiæ.

B Præterea, donum fortitudinis potissime respicit arduum, circa quod, secundum prædicta, versatur consilium, quod est fortitudinis directivum. Suntque dona hæc circa eamdem materiam: consilium ut dirigens, fortitudo ut exsequens. Differt autem fortitudo ut donum a fortitudine quæ est virtus: quoniam fortitudo donum est circa arduum et difficile, abstrahens a communi conversatione humana et elevans super illam, quum sit circa opera supererogationis; fortitudo autem quæ est virtus, non tantum est circa illa. Iterum, fortitudo donum in operando procedit ex aliis et altioribus mediis, scilicet rationibus ex divino jure acceptis juxta directionem doni consilii; fortitudo autem quæ est virtus, procedit ex rationibus juris humani, ut quia expedit rei publicæ vel paci temporis hujus; aut saltem procedit ex rationibus pertinentibus ad necessitatem salutis, ut hoc fiat vel toleretur, quia aliter mortaliter peccare et perire contingeret. Actus quoque doni fortitudinis in patria, erit summo bono firmissime adhærere: quod finis est omnis pugnæ. Unde quemadmodum militi qui fortissime dimicavit, ad imperatorem redeunti, arma non auferuntur, non ut ibi pugnet, sed ut sint militi in decorem et testimonium prælii præcedentis; sic donum istud permanet in Beatis. — Si præterea objiciatur, quod secundum Macrobium, virtutes purgati animi faciunt animam ab omnibus passionum immoderantiis mundam, atque in Beatis firmissimam, ergo dona ista non requiruntur; dicendum, quod virtutes istæ non faciunt hoc ita perfecte et prompte ut dona, nec etiam tam altis ac divinis rationibus operantur, ut ex præhabitis constat.

Insuper, pietas dicitur multis modis per prius et posterius: unde oportet ponere unum modum quo dicitur per se; et alii modi erunt in comparatione ad illud. Potest igitur dici, quod pietas proprie est benevolentia in imaginem Dei prout est imago illius. Et hoc multipliciter fieri potest. Aut enim benevolentia ista inclinat affectum ex parte exemplaris, videlicet Dei, ex quo emanat imago: et sic pietas magis fertur in exemplar, et pertinet ad genus latriæ, quæ Deo cultum cærimoniamque impendit. Et secundum Augustinum, pietas dicitur hoc modo præcipue, quia exemplar est ratio benevolentiæ in omnibus aliis modis quibus ad imaginem inclinatur affectus. Sed etiam inclinatur benevolentia ista in imaginem descendentem ab exemplari divino; et hoc tripliciter: quia vel inclinatur cum naturali origine seu communione, et sic est benevolentia in parentes, et rursus est virtus ac species justitiæ naturalis; aut generalius fertur in imaginem in quantum imago est, et sic proprie dicitur donum, estque benevolentia in imaginem Dei in natura rationali, et docet benevolenter se habere ad illam; aut fertur in imaginem ut conjunctam naturæ inferiori corporali, a qua circumdatur [imago] miseria, et sic versatur pietas circa opera misericordiæ, et differt a misericordia, quoniam misericordia respicit opera miseriam allevantia, pietas autem imaginem cum conjunctione ad miseriam quæ circumstat eam in natura miserabili. Unde pietas donum ratione benevolentiæ habet convenientiam cum mansuetudine, quia non exasperatur ab aliquo per iram, rancorem seu indignationem; sed ratione subventionis qua alteri bonum impendit, cum misericordia subvenit. — Præterea, sicut ait Gregorius, scientia docet, et pietas donum exsequitur. Unde sicut scientia donum habet unum actum principalem, qui est scire bene uti temporalibus ad recte conversandum in medio pravæ perversæque nationis; ita et pietas habet unum actum principalem, qui est benevolenter et sine querela bonum optare ac facere omnibus Dei imagine insignitis.1415 Itaque pietas respicit naturam ut imaginem Dei habentem, misericordia autem miseriam. Vel magis proprie, pietas respicit naturam imaginis in miseria, misericordia vero miseriam in imagine. Ideo duplicem habet promissionem, videlicet: vitæ quæ nunc est, propter sublevationem miseriæ proximorum; et futuræ, propter reverentiam imaginis Dei.16 Alii quoque actus nonnulli attribuuntur dono pietatis, qui conveniunt ei per accidens, vel per reductionem, aut propter propinquitatem ejus cum aliis quibusdam virtutibus quarum actibus permiscetur. — Denique, actus hujus pietatis in patria, est gaudere in bonis imaginis Dei in quantum est Dei imago.

Postremo, timor donum multipliciter dicitur.17 Primo, secundum quod proprie donum est, et tunc consideratur secundum suum perfectissimum et optimum statum: et sic fuit et est in Christo atque in angelis; et actus ipsius est revereri. Interdum vero dicitur timor secundum quod causatur ab aliquo quod est supra naturam vel vires: et sic habet actum fugæ mali, cujus mali causa inest vel potest inesse; et talis est timor initialis. Proprie autem, timor filialis et castus dicitur donum. Unde, quod dona dicantur altioris actus, intelligitur de eisdem secundum perfectum statum eorum.

Hæc ex dictis Alberti de donis sint breviter dicta: quæ in quibus consonent præinductis secundum Thomam vel dissonent ab eisdem, perpendere potest qui legit et confert ea ad invicem.

ADDITIO IV.

QUAMVIS de donis secundum Bonaventuram quædam sint dicta, nunc tamen aliqua sunt addenda.18 dist. xxxv. Itaque Doctor iste super tertium Sententiarum sic ait : Sapientia quadrupliciter sumitur, tam a philosophis quam a theologis : primo communiter, secundo minus communiter, tertio proprie, quarto magis proprie. Communiter dicitur rerum cognitio generaliter, secundum quod eam definiunt Augustinus atque Philosophus, dicendo : Sapientia est rerum divinarum et humanarum cognitio. Et in Prima philosophia Aristoteles ait : Sapiens est qui omnia novit secundum quod convenit. Secundo sapientia dicitur cognitio non quæcumque, sed sublimis, scilicet æternorum. Et sic sumit eam Apostolus, ad Corinthios dicens :19 Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ. Sicque dicit Philosophus, quod sapientia est cognitio altissimarum causarum. Tertio dicitur proprie cognitio Dei secundum pietatem : quæ cognitio attenditur in cultu latriæ, quem Deo exhibemus per fidem, spem et caritatem. Et sic accipit eam Augustinus quartodecimo de Trinitate, exponens illud in Job :20 Ecce pietas, ipsa est sapientia. Dicit enim ibidem, quod sapientia et pietas idem sunt.

Quarto dicitur magis proprie Dei cognitio experimentalis per gustum internum : et ita est donum Spiritus Sancti, cujus actus consistit in degustando divinam suavitatem. Et quoniam ad gustum interiorem, in quo est delectatio, requiritur affectionis actus ad conjungendum, et actus cognitionis ad apprehendendum, quemadmodum ait Philosophus, quod delectatio est conjunctio convenientis cum convenienti, cum sensu ejusdem ; hinc actus doni sapientiæ partim est cognitivus et partim affectivus, ita quod in cognitione inchoatur, et in affectione consummatur, quum sit experimentalis cognitio boni ac dulcis. Idcirco actus præcipuus doni sapientiæ, est ex parte affectivæ. Propter quod in Ecclesiastico legitur :21 Sapientia secundum nomen est ejus. Et secundum Gregorium, ejus actus est reficere.22 Dionysius quoque ait, quod sapientiæ est esse amentem, propter hoc quod melius afficimur circa Deum prima cognitione, quæ est per ablationem et negationem, quam per affirmationem, ut in libro Mysticæ theologiæ testatur.23 Hinc ait Bernardus, caritatem in sapientiam proficere. Idcirco etiam sapientia non potest nimia esse : quia excessus in experimento divinæ suavitatis potius est laudabilis quam vituperabilis, ut patet in viris sanctis, qui præ nimia dulcedine modo elevantur in ecstasim, modo sublevantur usque ad raptum, licet hoc contingat paucissimis. — Itaque, in amore Dei, ipsi gustui conjuncta est cognitio : optimus enim modus cognoscendi Deum est per experimentum dulcedinis. Unde cognoscere, non est actus sapientiæ præcipuus, sed concurrit ad actum ejus præcipuum. Sapientia namque includit in se actum utrumque, ita quod unus, puta cognoscere, est actus ejus primus, et alter, scilicet amare, est actus ejus præcipuus : primus sicut disponens, secundus sicut complens. — In actu quoque doni sapientiæ rarius falli contingit, quoniam actus ille certior est.

Præterea, circa donum intellectus advertendum, quod cognitio potest haberi de Deo secundum triplicem modum : primo, per simplicem assensum ; secundo, per rationis adminiculum ; tertio, per contuitum simplicem. Primum est fidei, cujus est assentire ; secundum est doni intellectus, cujus est credita per rationem intelligere ; tertium est munditiæ cordis, cujus est Deum videre. Quoniam ergo rationes quibus juvamur ad credita intelligenda, accipiuntur non solum a conditionibus Conditoris, sed etiam creaturæ spiritualis, quæ Deo similior atque propinquior est ; hinc donum intellectus (cujus actus est in contemplationem summi veri elevari per lumen quod non solum facit assentire, sed etiam per rationes congruas credita intelligere) non solum attenditur in contemplatione creatricis essentiæ, sed etiam spiritualis creaturæ. Unde objectum doni intellectus, est verum æternum in quantum non solum secundum proprias conditiones, sed etiam secundum proprietates creaturarum attenditur. Actus autem ipsius, est ut ipsum verum creditum devotius atque ardentius diligatur. Et ita donum intellectus consistit in rationali contemplatione Creatoris spiritualisque creaturæ. Hinc Bernardus appropriat donum intellectus fidei, et donum sapientiæ caritati. — Si autem objiciatur, quod contingit in sensibilibus Deum cognoscere ; respondendum, quod quia ad donum intellectus pertinet contemplatio clarior et excellentior quam sit cognitio fidei, hinc ad donum istud pertinet Deum contemplari, non in qualicumque creatura, sed in ea in qua imago et similitudo Dei clarius relucet : in vestigio autem Deus obscurius cognoscitur. — Porro, si rursus objicias, quod intellectus cognoscit per speculum in ænigmate ; respondendum, quod in illa cognitione diversi sunt gradus, ita quod comparatione ænigmatis fidei, donum intellectus quasi sine ænigmate intuetur.24

At vero circa donum scientiæ advertendum, quod scientiæ quadruplex est differentia. Quædam enim consistit in intellectu pure speculativo ; estque fundata super principia rationis, et dicitur scientia acquisita de quacumque creatura : ut scientia philosophiæ humanæ. Alia est scientia, quæ consistit in intellectu inclinato ab affectu ; estque fundata super principia fidei, quæ sunt articuli fidei, et est nihilo minus acquisita : et hæc est scientia sacræ Scripturæ, quam nemo potest habere nisi habeat fidem ad minus informem. Tertia est scientia, quæ consistit in intellectu seu ratione in quantum inclinat affectum ad operationem ; et hæc fundata est super principia juris naturalis, quæ ordinantur ad honestatem et rectitudinem vitæ : et hæc scientia est prudentia virtus. Quædam autem est scientia quæ consistit in intellectu secundum quod est inclinatus atque inclinans : inclinatus, inquam, a fide, et inclinans ad bonam operationem. Et hæc fundatur super principia fidei, habetque ortum a dono gratiæ : et hæc scientia est donum Spiritus Sancti ; cujus doni actus est dirigere ad agenda secundum exigentiam regulæ fidei, cujus est dirigere ad opera misericordiæ, ut non tantum bona pro bonis reddat, ut dictat lex naturæ, sed etiam bona pro malis, ut dictat lex gratiæ, ad exemplar Christi.2526 Idcirco ad donum scientiæ pertinet non solum dirigere in agendis, sed etiam ex consequenti nosse ea quæ fidei sunt, tanquam suæ directionis fundamenta, itemque Christi humanitatem, tanquam exemplar sui regiminis. Sicque triplex actus convenit huic dono secundum triplicem ejus respectum : unus videlicet respectu objecti sui motivi, secundus respectu sui fundamenti, tertius respectu sui exemplaris excitativi. Et quoniam principalis actus accipitur respectu objecti, hinc præcipuus ejus actus est dirigere circa actionem, ut asserit Augustinus : quoniam docet bene conversari in medio nationis pravæ atque perversæ.27 — Itaque prudentia dirigit secundum principia juris naturalis ad ea quæ sunt honesta, sed donum scientiæ dirigit per principia fidei ac juris divini ad ea quæ sancta sunt : ideo altior est actus hujus scientiæ actu prudentiæ, suntque distincti habitus isti.

Amplius, circa donum consilii intuendum, quod sicut intellectus interdum accipitur pro actu intelligendi, quandoque pro re intellecta seu intelligibili, quandoque pro habitu dirigente intellectum in judicando de veris et falsis ; ita consilium tripliciter sumitur : primo, pro actu consiliandi ; secundo, pro eo ad quod terminatur hujusmodi actus, quemadmodum dicimus, Hoc est consilium meum ; tertio, pro habitu qui expedit et dirigit animam ad eliciendum prosequenda et fugiendum vitanda. Hic autem habitus duplex est, secundum diversitatem eligibilium, et secundum diversitatem modorum ac rationum eligendi. Nam eligibilium quædam sunt necessitatis, quædam arduitatis : et in primis dirigit prudentia ; et in secundis donum consilii, propter majorem et excellentiorem difficultatem quæ reperitur in arduis. Unde in electione dirigi potest homo dupliciter, scilicet : secundum regulam juris naturalis, et hoc ad prudentiam pertinet; itemque secundum regulam juris divini, idque ad donum spectat consilii. Unde actus doni consilii, est dirigere in electione agendorum, prosequendorum aut fugiendorum quæ sunt specialis arduitatis : et hoc, secundum regulam juris divini. — Porro, quod Damascenus affirmat, consilium esse ignorantis naturæ, intelligendum est prout consiliari idem est quod consilium inquirere, non autem prout consiliari idem est quod in arduis eligendis dirigere : et hoc modo consiliari, est actus doni consilii, et fuit in Christo; sic quoque divina dispositio in his quæ secreta sunt, dicitur consilium.

Præterea, circa donum fortitudinis considerandum, quod fortitudo, quantum est de ratione sua primaria, attenditur respectu ardui. Arduum autem est aliquid dupliciter : primo, quia laboriosum et difficile, quodammodo excedens et aggravans facultatem potentiæ; secundo, quia est ultra necessitatem, et excedit statum communem. Itaque respectu primi ardui, est fortitudo virtus, secundum necessitatem præcepti; respectu secundi ardui, est fortitudo donum, secundum libertatem consilii. Et quia arduitas præsertim pensatur circa excellentiam passionum, hinc utriusque fortitudinis est habilitare ad sufferentiam talium passionum, sed diversimode :28 quoniam fortitudo virtus aggreditur et sustinet passiones propter conservationem honestatis atque justitiæ, secundum dictamen juris naturalis et honestatis moralis; sed fortitudo donum facit hoc propter perfectam Christi imitationem, juxta consilium Dei et jus divinum. Et quia imitatio Christi attenditur in sui ipsius crucifixione, quemadmodum ipse ait : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me;29 hinc actus doni fortitudinis attenditur circa promptam et expeditam passionum sufferentiam, in quantum exhibemus nos mundo crucifixos, et mundum nobis, sicut ait Apostolus : Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. Hinc libro de Doctrina christiana loquitur Augustinus :30 Deinceps animus assurgat ad fortitudinem, ut mundus ei crucifigatur, et ipse mundo. Unde fortitudo virtus et fortitudo donum realiter distinguuntur, quamvis eodem nomine exprimantur propter convenientiam in objecto et arduitate.

At vero circa donum pietatis sciendum, quod secundum Augustinum decimo de Civitate, pietas multipliciter dicitur. Primo dicitur cultus Dei : et sic non est donum, sed idem quod latria. Secundo dicitur circa parentes : et sic non est donum, sed species justitiæ. Tertio attenditur circa proximos : et ita est donum. Aliter tamen est circa proximos quam misericordia virtus : quoniam misericordia respicit conformitatem in natura, et necessitatem in indigentia seu miseria; sed pietas donum attendit in proximo imaginem Dei. Sicque per donum pietatis est homo benevolus cuicumque homini habenti in se imaginem Dei : ita quod pietas procedit in actum secundum exigentiam loci ac temporis. Et quoniam pietas hæc dirigi habet dono scientiæ, quod fundatur super principia fidei, et dirigit in conversatione secundum Christi exemplar : hinc actus pietatis, quamvis principaliter exsistat circa proximum, nihilo minus consistit et circa sacram Scripturam, ut eam cum benevolentia audiat, et circa Christum, ut eum cum benevolentia ad memoriam reducat. Sicque usus doni pietatis attenditur in his tribus in exsequendo, secundum quod et usus doni scientiæ (quod directivum est ipsius) in cognoscendo. Unde pietas ista est contra duritiam, qua quis non habet affectionem vel benevolentiam ad eos qui gerunt in se divinæ imaginis insigne, seu divina sunt imagine insigniti.

De dono autem timoris, supra satis secundum Doctorem istum inductum est. Si quis vero ista diligenter inspiciat, videbit doctrinam Bonaventuræ cum præhabitis documentis Alberti concordare.

ADDITIO V.

POSSEM hoc loco multa de donis secundum Petrum de Tarantasia super tertium Sententiarum inserere; sed quia sententialiter habita sunt, superfluum esset: siquidem ejus doctrina in ista materia cum præinductis Alberti ac Bonaventuræ documentis multum concordat.

Itaque in primis affirmat et probat, quod dona a virtutibus realiter distinguuntur, eo quod quædam sunt dona quæ nullo modo virtutes sunt, ut timor atque consilium.31 Porro, ut ait, differentiam inter virtutes et dona diversimode assignant qui ea realiter ab invicem differre fatentur. Nam quidam eorum testantur, quod per hoc distinguuntur, quia virtutes purgant a vitiis, dona a sequelis seu reliquiis vitiorum. Sed hoc improbat, quia virtutes in quantum sunt habitus virtuosi purgant a vitiis, per actus quoque suos purgant a vitiorum sequelis: et hoc non subito, sed successive. Alii ergo dixerunt, quod virtutes sunt ad bene operandum pro Christo, dona autem ad patiendum exemplo Christi. Quod etiam improbat, quoniam sapientia, intellectus, scientia, consilium, pietas, non sunt ad patiendum, sed ad agendum. Hinc addit: Dicendum est ergo cum aliis, quod virtutes et dona differunt penes actus magis et minus excellentes ad quos dantur: quia quum sit triplex status justitiæ, inchoatæ et proficientis ac perfectæ, virtutes per se faciunt statum primum, cum adjutorio autem donorum faciunt statum medium, cum adjutorio beatitudinum faciunt tertium, cui adjungitur jucunditas et delectatio fructuum. Virtutes sunt ad actus primos necessarios, dona ad actus medios, beatitudines ad actus perfectos, quos consequuntur delectationes fructuum. Unde virtutibus operamur bene; donis faciliter et expedite, expeditione quæ venit non solum ex sanatione potentiarum, sed potius ex perfectione habituum; beatitudinibus operamur perfecte, fructibus vero jucunde. — Recitative hæc scribo, non assertive: quia fortiter atque faciliter possent utique impugnari. Certum est enim, quod ipsarum quoque virtutum tres sunt gradus; et secundum hos gradus conveniunt virtutibus actus magis et minus excellentes, qui non sunt specie differentes, quia in talibus magis et minus non variant speciem, ut omnes fatentur; atque secundum hos gradus triformes, assignatur triplex gradus justitiæ. Sicque per virtutes quantum ad gradus proficientium, operamur faciliter; et per easdem quoad statum perfectorum, operamur perfecte; nec solum in tertio gradu admiscetur virtutibus delectatio, imo etiam in secundo.

Denique Petrus iste tenet, quod beatitudines sunt habitus; et in hoc sequitur Albertum. Sed probabilius arbitror quod asserit Thomas, beatitudines esse operationes virtutum, non habitus: præsertim etiam quum juxta Philosophum, beatitudo in operatione consistat, non in habitu; estque non habitus, sed operatio optima dignissimæ potentiæ circa optimum et nobilissimum objectum. Beatitudo namque est ultima rei perfectio et finis ipsius. Hoc autem non habitui sed actui competit, quum habitus ordinetur ad actum.

Sed contra hæc objicit Petrus, dicens: Si beatitudines actus, non habitus sunt, quomodo in dormientibus sunt? — Iterum, quædam sunt beatitudines, utpote paupertas et pax, quæ non videntur dicere actum, sed habitum.

Sed ad hæc respondere non exstat difficile. Unde ad primum dicendum, quod beatitudines in dormientibus manent et sunt tanquam in radice fecunda et dispositione propinqua, imo et proxima. — Ad aliud dico cum Thoma, quod pax non dicit habitum, nec est virtus, sed actus seu effectus ipsius.32 Imo communiter dicitur, quod pax non est nisi gaudium imperturbatum : gaudium autem non est habitus, sed ejus effectus.33 Sic et paupertas spiritus verius dicitur virtutis seu doni effectus quam habitus. Verum his immorari hoc loco non est intentio.

Insuper ergo dicit hic doctor : Divisio donorum uno modo accipitur penes virtutes in quarum adjutorium dantur. Nam quædam dantur in adjutorium theologicarum virtutum : ut sapientia in adjutorium caritatis, intellectus in adjutorium fidei, timor in adjutorium spei, ne præsumat. Alia quatuor dantur in adjutorium virtutum cardinalium : ut pietas in adjutorium justitiæ, scientia in adjutorium temperantiæ, consilium in adjutorium prudentiæ, fortitudo donum in adjutorium fortitudinis virtutis.

Itaque, secundum doctorem istum, unum donum, scilicet sapientia, datur in adjutorium caritatis. Et idem Bonaventura p. 248 A. affirmat. Sed Albertus, ut patuit, tenet oppositum, eo quod caritas sit omni dono perfectior. Verumtamen doctoribus istis in hoc magis consentio. Certum est enim quod ex saporosa, dulci et experimentali Dei contemplatione, quæ est actus doni sapientiæ, caritas adjuvetur, roboretur et perficiatur. Ratio quoque Alberti non obtinet : quamvis enim absolute loquendo, caritas sit sapientiæ dono perfectior, id tamen non prohibet sapientiam quoad aliqua juvare, fovere atque perficere caritatem, præsertim propter debilitatem et defectuositatem subjecti caritatis, utpote voluntatis humanæ : imo caritas in hac vita indiget fide seu fidei directione. Virtutes quoque se invicem juvant et roborant, quia coordinatæ sunt, quemadmodum in exercitu milites faciunt. Item, etiam in exterioribus cernimus fortiorem per minus fortem posse juvari.

At vero de dono sapientiæ tractans Petrus : Sapientia, inquit, proprie nominat quamdam certam et perfectam notitiam de rebus magnis et arduis. Unde secundum Philosophum libro Ethicorum, sapientia est cognitio altissimarum causarum. Res autem dicuntur magnæ et arduæ sive altissimæ dupliciter. Primo, in certo genere : et sic sapientia primo communiter sumitur pro cognitione rerum altissimarum in certo genere. Secundo, simpliciter: sicque sapientia dicitur cognitio proprie divinorum et æternorum. Sed ista cognitio potest haberi dupliciter : primo, per naturalem rationem et studium ac laborem cum vivacitate ingenii; secundo, per infusionem et conjunctionem mentis cum Deo, secundum quod homo per internam puritatem divino lumini unitus et affectus efficitur. Prima cognitio assimilatur cognitioni quæ est per lumen lunæ nocturnum, quæ est sine fervore; secunda, cognitioni quæ est per lumen solis diurnum cum fervore. Prima est cognitio quasi per visum, secunda quasi per gustum. Et prima a philosophis ponitur sapientia, quæ est virtus intellectualis; secunda a Sanctis, quæ est unum de septem donis. Istud theologi concorditer dicunt.

Sed objici potest, quia secundum Aristotelem, philosophia habet admirabiles delectationes sibi admixtas : quod secundum eum, potissime competit ei parti philosophiæ quæ metaphysica seu prima philosophia aut sapientia dicitur. Ergo secundum Philosophum, sapientia illa acquisita et intellectualis, est per experimentum et gustum, seu admirabilem, id est valde magnam, delectationem. Præterea, in actu sapientiæ hujus, videlicet in speculatione optimi speculabilis, ponit summam hominis felicitatem, cui (ut ait) pura atque præcipua delectatio est annexa. Iterum, protestatur Philosophus, quod vita intellectus nostri interdum ad modicum talis est qualis æternaliter est vita primi ac honoratissimi intellectus, videlicet Dei : quod dicit propter vitam contemplativam, in qua interdum actualiter atque sublimiter sumus. Quum ergo contemplatio Dei in se ipsa sit summe amorosa et dulcis, etiam contemplatio quam naturaliter habemus de Deo aliquando, talis est. Insuper,

Augustinus libro de Civitate Dei allegat Platonem dicentem, quod veri philosophi est Deum diligere, et quod cognitio Dei referenda est ad ejus delectationem. Ergo sapientia philosophica est affectiva, amorosa et dulcis, seu experimentalis sive saporosa. — Sed ad hæc alibi responsum est diligenter, præsertim in opusculo de Contemplatione : idcirco pertranseo. Modice tamen tangendo, non est negandum quin naturalis philosophica illa sapientia habeat quamdam dilectionem ac delectationem naturales adjunctas, quæ a supernaturali et gratuita dilectione et delectatione doni sapientiæ tantum distant quantum umbra a veritate, atque aurora a meridiano fulgore.

Præterea Petrus asserit verbum illud commune, Cognitio divinorum in præsenti non habetur nisi per speculum in ænigmate, locum habere in simplici cognitione quæ est per visum sive auditum, non in cognitione experimentali quæ est per gustum : de qua ait Joannes apostolus, quod unctio Dei docet nos de omnibus ;34 et dicit Dionysius de S. Hierotheo, quod patiendo divina, didicit ea. Et quoniam sapientia donum, est cognitio experimentalis divinorum, ideo essentialiter dicit cognitionem, amorem vero tanquam causam proximam disponentem. Unde sapientia donum denominatur a sapore, non solum propter actum suum essentialem, sed propter actum dilectionis antecedentis, vel potius propter passionem delectationis consequentis. — Et si dicatur, Sapor pertinet ad affectum, ergo sapientia ista essentialiter ad affectivam vim pertinebit; dicendum, quod in sapore sunt duo, videlicet judicium et delectatio : primum pertinet ad cognitionem, secundum ad affectionem.

Denique, circa donum intellectus pensandum, quod intellectus (ut est potentia) et ratio differunt : quoniam ratio apprehendit inquirendo, intellectus simpliciter intuendo. Unde intellectus est quasi terminus rationis. Hinc quæ statim occurrunt et innotescunt sine inquisitione, ut prima principia, dicuntur intelligi ; sed quæ per modum inquisitionis, ut conclusiones, dicuntur sciri. Intellectus enim dicitur habitus principiorum, scientia autem habitus conclusionis. Ad hanc similitudinem, sicut principiorum disciplinabilium prompta conclusio dicitur intellectus qui est intellectualis virtus ; sic primi principii quod est Deus, prompta cognitio intellectus vocatur. Et quia hoc melius fit per creaturas ejus spirituales quam corporales, ideo cognitio Dei in creaturis spiritualibus dicitur intellectus. Porro ad hanc cognoscendi promptitudinem dupliciter pervenitur, videlicet : perfectione habitus acquisiti, quo quis habet in promptu spiritualia facile intelligere, et Deum in eis ; item perfectione habitus infusi, quo datur animæ per lumen supernum faciliter intelligere spiritualia : et iste intellectus est donum. Itaque donum istud est de Deo per comparationem ad creaturas, prout relucet in eis ; et quia in spiritualibus magis relucet, hinc donum intellectus dicitur esse de Deo et spiritualibus creaturis, prout in eis et ex eis cognoscitur Deus. Unde quamvis Deo et creaturis non sit aliquid univocum in ordine essendi, potest tamen esse in ordine intelligendi. Vel dicendum, quod quamvis non sit eis univocum, est tamen analogum, in quantum quod in Deo est per essentiam, resplendet in creatura per participationem. Ideo potest esse cognitio una de Deo et creaturis : non de Deo absolute, sed de Deo in creaturis. Sicque Creator et creatura sunt quasi unum objectum in ordine intelligendi, dum unum intelligitur in altero : quemadmodum color videtur in luce, et econverso.

Amplius, juxta Philosophum tertio Ethicorum, consilium est quæstio de operabilibus per nos, non tamen de omnibus, sed de his quæ indeterminata sunt, quæ Damascenus contingentia nuncupat. Hinc donum consilii appellatur quod regitivum est in his ad quæ non tenemur : nam de his ad quæ tenemur, non est consiliandum an ea faciamus an non. Istud autem consiliari, est vel per rationes humanas, vel per illuminationem divinam. Certitudo namque quæ est per rationes humanas, non potest de indeterminatis esse sufficiens: idcirco requiritur donum consilii a Deo infusum super his. Unde sicut prudentia est inter bonum et malum, sic donum consilii est inter bonum et melius. — Deinde scribit hic doctor de dono fortitudinis; sed dimitto, quia omnino concordat cum dictis de dono hoc secundum Albertum et Bonaventuram.

Insuper ait: Vita activa in duobus consistit, scilicet in fide tanquam in fundamento, et in bonis moribus tanquam in ædificio. Quædam ergo dona pertinent ad fidei perfectionem, ut scientia et pietas; quædam ad perfectionem morum, ut consilium et fortitudo. Donum ergo scientiæ pertinet ad fidei perfectionem tam in se quam in altero, secundum Augustinum. Promotio quoque fidei tam in se quam in alio, fit vel verbo, dum quod simpliciter de Deo creditur, rationibus orthodogmaticis a creatura sumptis confirmatur (hinc secundum Augustinum, scientia est de his quibus fides saluberrima gignitur); vel exemplo, dum quod corde creditur, opere confirmatur. Quod dupliciter fit, scilicet: perfecta declinatione mali, sicque attribuitur scientiæ, bene conversari in medio nationis perversæ;35 atque perfecta operatione boni, et sic attribuitur ei temporalibus bene uti, videlicet secundum quod expedit ad salutem. Unde ad scientiam pertinet industria fidem docendi et bene conversandi, secundum duplicem modum doctrinæ, videlicet verbi atque exempli. Hæc vero industria dupliciter potest negotiari: primo, secundum principia rationis naturalis, et ita est virtus, puta prudentia; aut secundum principia fidei ac Scripturæ, et ita est donum.

Postremo, pietas est quædam animi devota affectio. Unde secundum Gregorium, Spiritus Sanctus instruit mentem pietate contra duritiam. Hæc autem devota affectio ad Deum vel proximum, aut generatur in nobis secundum dictamen principiorum juris, et sic est pietas virtus; aut secundum dictamen principiorum fidei, et sic est pietas donum, et est de his quæ exhibentur Deo vel homini ad promotionem fidei in se vel in altero, sicut et scientia, quæ ei combinatur et dirigit ipsam. Unde generalis differentia inter virtutes et dona, est quod virtutes agunt modo humano, quum virtus, secundum Tullium, sit habitus in modum naturæ, rationi consentaneus; dona autem agunt modo altiori atque divino. Sicque virtutes habent aliquam rationem humanam pro regula, sed dona aliquam rationem divinam. Nam pietas virtus subvenit proximo, in quantum respicit in eo conformitatem naturæ vel aliquid humanum; sed pietas donum, in quantum hujusmodi opera facere, est opus Deo conforme sive divinum. Itaque, de eisdem est pietas donum de quibus et donum scientiæ, puta de rebus humanis, quæ in usus assumuntur humanos: non tamen de omnibus illis, nec sub ratione eadem, sed de his quibus fides promovetur, et sub hac ratione in quantum promovetur per eas. Iterum, pietatis hujus quidam est actus circa propriam materiam, scilicet fidem promovere per opera pietatis secundum principia fidei; et quidam circa finem, videlicet cultui inhærere divino: et iste manebit in patria. Primus autem materialiter continet multos actus: et quantum ad eos qui perfectionis sunt, ut proximis congaudere in bonis, manebit in patria; quantum ad illos qui imperfectionis sunt, non manebit, ut compati malis.

ADDITIO VI.

DURANDUS super tertium Sententiarum, quæstione qua quærit an dona sint eadem cum virtutibus, ait:36 Circa hanc quæstionem sunt quatuor modi dicendi, quorum duo primi parum habent de probabilitate, alii duo sunt probabiliores. Primus modus est, quod virtutes et dona ideo realiter distinguuntur, quoniam virtutes dantur ad bene operandum, dona autem ad resistendum tentationibus. Sed hoc reprobatur communiter : quia per idem datur homini facultas bene agendi et resistendi malo contrario. Sicut enim per temperantiam habet quis vivere temperate, ita et intemperantiæ repugnare. — Alius ergo modus est, quod differunt, quia per virtutes vitantur peccata, per dona purgantur peccatorum sequelæ. Sed istud non valet, quia utrumque per virtutes aufertur.

Hinc tertius modus est, quod virtutes et dona vel sunt idem convertibiliter, et solo nomine differunt; vel sunt idem sicut inferius et superius : et ita omnis virtus est donum, sed non econtra, quia timor non est virtus, et consilium accipiunt pro prudentia. Itaque dicunt, quod unum et idem dicitur virtus et donum ratione diversa : quoniam dicitur virtus secundum quod perficit ad bene agendum; et donum, in quantum a Deo per infusionem confertur. Et si istis objiciatur, quod tunc erunt tot dona quot virtutes, concedunt hoc, loquendo de virtutibus infusis. Et si iterum objiciatur, quod Isaias non enumerat nisi septem dona, negant hoc, si attendatur non solum principium illius capituli, sed et processus :37 nam subditur ibi : Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.38 Communem autem modum loquendi quo ponuntur septem dona, dicunt ortum ab his qui consideraverunt principium illius capituli, non processum. — Porro quartus modus loquendi est, quod virtutes et dona realiter differunt, quia dona perficiunt ad operandum altiori modo quam virtutes. Quocirca sciendum, quod dona non requiruntur ad eliciendum substantiam operationis, sed propter modum operandi. Modus autem operandi est duplex, puta humanus et superhumanus : et primum experimur in nobis; de secundo autem videtur loqui Philosophus septimo Ethicorum, dividens contra virtutem absolute et simpliciter sumptam virtutem heroicam, quam vocat divinam, quia per eam quasi modo operamur divino. Item, quum homo sit medium quoddam inter angelos et bruta, sicut in vitiis hominum quædam inveniuntur infra humana sive brutalia, ut sunt peccata contra naturam, quæ excedunt modum humanæ malitiæ; sic in bonis est invenire modum humanum, ad quem virtutes perficiunt, et modum suprahumanum, ad quem perficiunt dona.

De istis duobus ultimis modis dicendi quis verior sit, putat Durandus iste nulli certitudinaliter esse notum. Verumtamen, quamvis tertius iste modus loquendi videatur Durando multum probabilis, tamen, quantum perpendere queo, modus iste loquendi est penitus præsumptuosus et falsus. Nempe quod dicunt, modum communem loquendi quo ponuntur septem esse dona Spiritus Sancti, esse ortum ab his qui consideraverunt principium illius capituli undecimi Isaiæ, quo legitur, Egredietur virga de radice Jesse, etc., et non processum ejusdem, quis rite considerans, æquanimiter ferat, legat vel audiat?3940 Ille namque modus loquendi, a sanctissimis Patribus ac summis Ecclesiæ Doctoribus, Hieronymo, Augustino, Ambrosio, Gregorio, ortus, vel potius approbatus, continuatus ac divulgatus est : siquidem ante eos multi sancti atque doctissimi viri ita locuti sunt et scripserunt; specialissime autem Augustinus et Gregorius in diversis locis juxta hunc modum locuti sunt.

Et nonne sacrilegium est vel putare, ne dicam affirmare, quod isti Doctores non consideraverunt processum præfati capituli Isaiæ, quum certum sit Hieronymum atque Ambrosium super totum Isaiæ volumen scripsisse? Denique, qui in processu illius capituli, quo habetur, Et erit fides cinctorium renum ejus, per fidem intelligunt eam fidem quæ est theologica virtus, insipienter hoc agunt :41 illa enim non fuit in Christo, de quo ibi ad litteram loquitur Isaias. Unde ibi fides accipitur potius pro fidelitate vel fidei certitudine.

Rursus, ex modo loquendi beatissimi Isaiæ post, patet falsitas hujus opinionis. Cur enim septem illa sub uno contextu enumerat, et cum præmissione et expressione spiritus, dicendo, Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, etc., nisi ad insinuandum quod hæc septem specialiter et præcise dicuntur et sunt dona Spiritus Sancti? Fidem autem et justitiam ita non exprimit. Hinc Thomas sapientialiter dicit, quod loquendo de donis, debemus nos conformare modo loquendi sacræ Scripturæ, in qua exprimuntur sub nomine spiritus, ad innuendum quod septem ista sunt specialiter dona Spiritus Sancti, et per ea potissime capaces efficimur inspirationis seu motionis ac directionis Spiritus Sancti.42 Denique, maximus ille theologus Alexander de Hales, S. Thomas et Albertus exposuerunt plenarie Isaiam prophetam: et tamen non posuerunt nisi hæc septem esse proprie dona Spiritus Sancti.

Adhuc autem, opinio ista erronea non potest salvare verba S. Gregorii, qui super Job primo, ait per tres filias Job intelligi tres virtutes theologicas;43 per quatuor angulos domus, quatuor virtutes cardinales; per septem filios, septem dona Spiritus Sancti; et deinceps affirmat, quod dona ista dantur in adjutorium virtutum illarum, non utique cardinalium tantum: imo, ut docet, donum intellectus datur in adjutorium fidei. Unde, quod opinio ista exponit verba B. Gregorii, ut ideo dona dicantur dari in adjutorium virtutum, quoniam dantur in adjutorium virtutum acquisitarum, non est nisi imperitorum deceptio: quoniam fides de qua Gregorius loquitur, nullo modo est virtus acquisita.

Amplius, opinio ista est contra communem doctrinam et assertionem Ecclesiæ, ponentis substantialiter esse septem dona Spiritus Sancti, quoniam cantat in hymno de Spiritu Sancto: Tu septiformis gratia. Et ad reprobationem opinionis tam imperitæ, possent induci omnia quæ supra inducta sunt ad probandum quod dona a virtutibus realiter sint distincta. Et quoniam doctores scholastici ceteris magis uncti et illuminati ac devotissimi, scilicet S. Thomas, Alexander de Hales, Bonaventura, Albertus, cum sequacibus suis, post diligentissimas considerationes, disputationes et collationes, concorditer ita scripserunt, firmiter tenendum est vere sic esse;44 nec curandi sunt qui infructuosis curiositatibus ac novitatibus gaudent, sed sanctis solidissimisque doctoribus, sapientia plenis, debemus inhærere: quos in hac materia, sicut in ceteris, pie credendum est esse desuper illustratos, præsertim in his quæ concorditer dicunt.

C Legique scripta Alexandri de Hales et Guillelmi Antisiodorensis de donis; sed brevitati studens, dimitto. Deo gratias.

FINIS QUATUOR TRACTATUUM DE DONIS SPIRITUS SANCTI.

Footnotes

  1. Petr. v. 9. Ephes. v. 1, 6. ↩

  2. I Joann. v, 4. ↩

  3. Sent. III, dist. xxxiv A. ↩

  4. 1 Cor. xii. 12. ↩

  5. Job x. 1. ↩

  6. Ia. II, 3. ↩

  7. I Petr. II, 21. ↩

  8. Philipp. II, 7. ↩

  9. Eccli. I, 23. ↩

  10. De Divin. Noc. c. II. ↩

  11. I Cor. I, 12. ↩

  12. Tit. II, 12. ↩

  13. Philipp. u. 15. ↩

  14. Philipp. ii., 15. ↩

  15. Philipp. II, 15. ↩

  16. I Tim. IV, 8. ↩

  17. dist. XXXIV. ↩

  18. tract. I, art. x. ↩

  19. I Cor. xii, 8. ↩

  20. Job xxviii, 28, juxta LXX. ↩

  21. Eccli. vi, 23. ↩

  22. De Divin. nom. c. vii. ↩

  23. cap. 1, u. ↩

  24. I Cor. xiii, 12. ↩

  25. Matth. v, 39 et seq. ; ↩

  26. Rom. xii, 17 et seq. ↩

  27. Philipp. ii, 15. ↩

  28. *alias tolerantiam* ↩

  29. Luc. IX, 23. ↩

  30. Galat. VI, 14. ↩

  31. dist. XXXIV. ↩

  32. Summ. th. 2a 2m, q. XXIX, a. 3, 4. ↩

  33. Summ. th. 2ª 2ª, q. xxviii, a. 1. ↩

  34. 1 Joann. II, 27. De Divin. nom. c. II. ↩

  35. Philipp. u., 15. ↩

  36. dist. xiii. ↩

  37. Ib. x1, 2, 3. ↩

  38. Philipp. , 5. ↩

  39. Philipp. x1, 1. ↩

  40. Ib. x1, 1. ↩

  41. Philipp. , 5. ↩

  42. Summ. th. 1ª 2ª, 4. lxviii, a. 1. ↩

  43. Job 1, 2, 19. ↩

  44. tract. I, art. III, v et s. ↩

Chapter 108 of 108