Skip to the text

Articulus 50

Per quem modum dona fuerint in Christo.

DONA demum in Domino nostro Jesu Christo fuisse, Isaias in verbis præallegatis testatur : Requiescet (inquiens) super eum Spiritus Domini ; spiritus sapientiæ et intellectus, etc. Cui concordat quod Dominus per Zachariam prophetam ait :1 Ecce ego adducam servum meum Orientem, id est Christum, regem Mes-

Philipp.2 u. 7. Zach. n. 9. 1 Petr. u. 4-8; Ephes. u. 14. siam, qui formam servi dignanter accepit; et post pauca: Super lapidem (inquit) unum (id est Christum, qui est lapis angularis utraque faciens unum) oculi septem sunt, id est septem dona Spiritus Sancti.

Sed circa hoc dubia multa occurrunt. tract. I, art. xiv. Dictum est enim, quod omnis qui gratiam gratum facientem sortitur, septem donis Spiritus Sancti ornatur. Quid ergo de Christo vaticinantur Prophetæ, quod in Christo sunt dona Spiritus Sancti, quasi hoc sit magnum aliquid ac singulare atque præcipuum? — Et respondendum, quod dona ista in Christo tanquam in capite, excellentissime, indesinenter atque a primo suæ conceptionis in Virgine momento fuerunt.

Is. xi, 2. Idcirco Propheta notabiliter ait: Requiescet super eum Spiritus Domini. Unde

Joann. I, 32. et Joannes Baptista contestans: Vidi (inquit) Spiritum descendentem et manentem

Ibid. 16. super eum. De cujus plenitudine nos omnes accepimus. tract.3 II, art. vii, xxiv; tract. III, art. xxu, vi. Rursus dubitatio oritur. Dictum est equidem, quod sapientia, intellectus, scientia atque consilium, fidem perficiunt, et ad ejus certitudinem ordinantur; timor vero spem respicit. Christus autem nec fidem unquam habuit, nec spem, sed plenissimam Divinitatis fruitionem. — Et respondendum, quod dona ista non erant omnino in Christo sicut in viatoribus ceteris, nec erant in eo dumtaxat sicut in comprehensoribus atque Beatis, sed mirabiliter nimis, et quasi mixto ac medio modo. Sapientia nempe et intellectus erant in eo sicut et modo in eo sunt et in angelis cunctisque Beatis. Fortitudo vero et pietas erant in eo aliter quam nunc: erat enim in eo donum fortitudinis, aggrediendo tolerandoque ardua ac perfecta;

Act. x, 38. pietas vero, quia pertransivit benefaciens ac sanans omnem languorem, nedum corporum, sed etiam animarum. Sic quoque consilium et scientia in eo aliter erant quam nunc. Nam consilium fortitudinem dirigit, et scientia pietatem:4 sicque utrumque erat in eo per comparationem ad actus prædictos, et circa propria objecta. Sed nunc quatuor ista dona in Christo consistunt secundum exigentiam status in patria.

Postremo, de dono timoris occurrit ambiguitas specialis. Quum enim timor sit fuga mali futuri possibilis, minime competit Christo: quippe qui secundum naturam humanam non solum fruitive, sed insuper hypostatice Verbo erat unitus. Unde nequaquam malum culpæ ei accidere valuit. Quum ergo hic timor tam paululum competat Christo, etiam minus quam cetera dona, cur de ipso specialiter ait Propheta, Replebit eum spiritus timoris Domini?5 — Et respondendum, quod donum timoris solum erat in Christo sicut et nunc, quemadmodum de donis sapientiæ atque intellectus jam patuit. Erat namque in eo donum timoris non quantum ad mali possibilis fugam, sed quantum ad reverendissimam subjectionem, et insuperabilem in subjectione stabilitionem: sicque perfectius erat et est in Christo quam in aliquo unquam electorum. Ipse enim per omnia incomparabiliter et eminentissime subditus erat Patri, intus ac foris, quemadmodum ipse testatur:6 Ego

(inquit) honorifico Patrem meum; et denuo: Quia quæ placita sunt ei, facio semper.7 Christus enim etiam ut homo, semper sine omni interruptione actualiter meruit, sanctissime interius vixit, nec unquam ab actuali reverentia Dei Patris cessavit. Unde natura ejus assumpta comparatur ad Verbum sicut instrumentum ad artificem, et non ut qualecumque instrumentum, sed tanquam instrumentum conjunctum et proprium, in omnibus obedientiale, ac animatum: sicut et corpus animæ instrumentum vocatur, præsertim secundum innocentiæ statum, potissime vero secundum statum futurum, in quo in omnibus sine omni rebellione ac difficultate obediet animæ. Ad cujus status lætitiam nos unigenitus Dei, Dominus noster Jesus Christus perducat, qui est cum Patre æterno ac Spiritu Sancto Creator universorum omnipotens, super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

DE

DONIS SPIRITUS SANCTI

Footnotes

  1. Zach. III, 8. ↩

  2. Philipp. ii, 7. ↩

  3. tract. II, art. vii, xxiv; tract. III, art. xxii, vi. ↩

  4. Is. XI, 2. ↩

  5. Is. xi, 3. ↩

  6. Joann. vi. ↩

  7. Ibid. 29 ↩

Chapter 107 of 108