Skip to the text

Psalmus: 94

Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro; præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.

Te omnium Regem sæculorum, immortalem, invisibilem, Deum æternum et verum, adoramus, laudamus et glorificamus, O benedicta Trinitas.

Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos : quoniam non repellet Dominus plebem suam : quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipse conspicit.

O benedicta Trinitas.

Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus : venite, adoremus, et procidamus ante Deum; ploremus coram Domino, qui fecit nos quia ipse est Dominus Deus noster;1 nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus.

Te omnium Regem sæculorum, immortalem, invisibilem, Deum æternum et verum, adoramus, laudamus et glorificamus, O benedicta Trinitas.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

O benedicta Trinitas.

Te omnium Regem sæculorum, immortalem, invisibilem, Deum æternum et verum, adoramus, laudamus et glorificamus, O benedicta Trinitas.

Hymnus.

Adesto, sancta Trinitas, Par splendor, una Deitas, Quæ exstas rerum omnium Creator et principium.

Te cœlorum militia Laudat, adorat, prædicat; Tibique mundi machina Per sæcula benedicat.

Adsumus et nos cernui, Te adorantes famuli; Vota precesque supplicum Hymnis junge cœlestium.

Unum te lumen credimus, Quod trinum idem colimus;

¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532.

Alpha et Omega te dicimus, Quam laudat omnis spiritus.23 Laus tibi Patri ingenito, Laus tuo Unigenito, Laus sit Sancto Spiritui, Deo trino et simplici. Amen.

Antiphona. Pater diligit.

Psalmus 24.

Ad te, Domine, levavi animam meam ; Deus meus, in te confido, non erubescam.

Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.

Confundantur omnes iniqua agentes supervacue.

Vias tuas, Domine, demonstra mihi ; et semitas tuas edoce me.

Dirige me in veritate tua, et doce me :4 quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.

Delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris.

Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Ant. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.5 Qui credit in Filium, habet vitam æternam.

Ant. Deum nemo vidit.

Psalmus 71.

Deus, judicium tuum Regi da, et justitiam tuam filio Regis.6

Sit nomen ejus benedictum in sæcula : ante solem permanet nomen ejus.

Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ : omnes gentes magnificabunt eum.

Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.

Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum ; et replebitur majestate ejus omnis terra :7 fiat, fiat.

Gloria Patri.

Ant. Deum nemo vidit unquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.8

Ant. Requiescat.

Psalmus 56.

Miserere mei, Deus, miserere mei : quoniam in te confidit anima mea.

Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Clamabo ad Deum altissimum : Deum qui benefecit mihi.

Misit de cœlo, et liberavit me : dedit in opprobrium conculcantes me.

Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, et eripuit animam meam de medio catulorum leonum :9 dormivi conturbatus.

Gloria Patri.

Ant. Requiescat super me Spiritus tuus, Domine, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis ;10 et repleat me spiritus timoris filialis et casti.

V. Ne projicias me, Domine, a facie tua.11

R. Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.

Pater noster.

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

V. Redde mihi lætitiam salutaris tui.12

R. Et spiritu principali confirma me.

Benedictio. Ignem inexstinguibilem sui amoris accendat Trinitas sancta in cordibus nostris. Amen.

Lectio prima.

Respondens Jesus discipulis, ait : Ego sum via, veritas, et vita. Nemo venit13 ad

Patrem nisi per me. Si diligitis me, mandata mea servate ; et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum : Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere.

In illa die vos cognoscetis quia ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.14

Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum ; et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.1516 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Quum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt : propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Tu autem, Domine, miserere nostri.

R. Deo gratias.

R. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. † Hoc erat in principio apud Deum.

†. Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.17 Hoc erat.

Benedictio. In unitate Sancti Spiritus benedicat nos Pater et Filius. Amen.

Lectio secunda.

Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram. Ante colles ego parturiebar.18 Quando præparabat cœlos, aderam.19 Quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando appendebat fundamenta terræ, cum eo eram cuncta componens.20 Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum ; et deliciæ meæ, esse cum filiis hominum. Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.21 Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. Vapor sum enim virtutis Dei, et emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera. Candor quoque lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.22 Porro Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu. Benignus est enim Spiritus sapientiæ :23 quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. Alii namque per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alteri24 fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Hæc autem omnia operatur unus idemque Spiritus, dividens singulis prout vult.25 Tu autem.

R. Domine Deus, Rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ voluntati resistere.26 † Tu enim, Domine, fecisti cœlum, terram, et quidquid cœli ambitu continetur.27

†. Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.28 Tu enim.

Benedictio. Luce sapientiæ cœlestique gratia illuminet et conservet nos Trinitas sancta. Amen.

Lectio tertia.

Trinitas supersubstantialis, superadoranda et superbona, christianæ doctrix sapientiæ, dirige nos ad superlucidam (ut possibile est) tui ipsius contemplationem. Neque enim te plene comprehendere valet mens creata, quoniam inaccessibilem lucem inhabitas ;29 et ipsa tuæ æternæ lucis superexcellens, immensa, invisibilis plenitudo, divina appellatur caligo, in qua tu habitare perhiberis, quæ ponis tenebras latibulum tuum.3031 Et ipsæ divinæ tenebræ cooperiuntur omni lumini et absconduntur omni visioni, propter incircumscriptibilem et impenetrabilem propriæ claritatis splendorem.32 Opportunum quippe in te omnium rerum perfectiones fateri, tanquam in fontali et exemplari omnium causa, et rursus easdem principalius abnegare de te, tanquam exsistente super omnia atque superessentialiter superposito universorum principio.3334 Hoc nempe est te videre et cognoscere, te supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare. Ipsa namque æterna tua divinitas, infinita excellentia omne creatum excedit;35 estque deficiens omne nomen prout nos illud comprehendere valemus, a superbenedicta et supervivente et superessentiali tua dignitate, immenso defectu. Denique, quo supersplendenti divinæ tuæ luci mens amplius appropinquat, eo tui inaccessibilitas et incomprehensibilitas plenius innotescunt; quumque fuerit caliginem ingressa, omne mox nomen omnisque cognitio prorsus deficient. Sed hoc erit menti te videre, videre te omnino invisibilem esse; et quo id clarius viderit, eo te limpidius intuetur. Secundum hanc superlucidam nos fieri precamur caliginem, o Trinitas benedicta, et per invisibilitatem et ignorantiam videre atque cognoscere te, quæ es super omnem visionem et cognitionem. Hisque dumtaxat appares, qui supergressis et relictis omnibus sensibilibus et intelligibilibus, cunctis quoque creatis, itemque se ipsis, in caliginem intrant in qua tu vere es. Adoro, laudo, benedico te, o summa et individua immensaque Trinitas, supersapiens, superfelix, omnipotens Deus; tibi gloria, honor et laus in omni æternitate. Tu autem.

R. Sublevatis Jesus oculis in cœlum, dixit:36 Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. † Quoniam hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.37

V. Revela, Domine, oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.38 Quoniam.

V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Et quem.

Footnotes

  1. Ps. XCIV, 1-7. ↩

  2. Ps. cl, 6. ↩

  3. Apoc. 1, 8. ↩

  4. Ps. xxiv, 1-7. ↩

  5. Joann. III, 35, 36. ↩

  6. Ps. lxxi, 2. ↩

  7. Ibid. 17-19. ↩

  8. Joann. I, 18. ↩

  9. Ps. lvi, 2-5. ↩

  10. Is. xi, 2, 3. ↩

  11. Ps. l, 13. ↩

  12. Ibid. 14. ↩

  13. Joann. iii, 22. ↩

  14. Ps. l, 20, 21. ↩

  15. Ibid. 23. ↩

  16. Joann. xvii, 6. ↩

  17. Joann. v, 26. ↩

  18. Prov. viii, 22-25. ↩

  19. Ibid. 27. ↩

  20. Ibid. 29-31. ↩

  21. Eccli. xxiv, 5, 6. ↩

  22. Sap. vii, 25, 26. ↩

  23. Eccli. i, 5-7. ↩

  24. Ibid. i, 1, 2. ↩

  25. I Cor. xii, 8-11. ↩

  26. B. Deo gratias. ↩

  27. Esther xiii, 9, 10. ↩

  28. Ps. lxxxv, 8. ↩

  29. I Tim. vi, 16. ↩

  30. Ps. xvii, 12. ↩

  31. II Par. vi, 1. ↩

  32. Dion. Areop. epist. 1 ad Caium. ↩

  33. II Par. c. 11. ↩

  34. Ejust. de Theol. myst. c. 1. ↩

  35. Sap. vii, 8. ↩

  36. Joann. XVII, 1. ↩

  37. Ibid. 3. ↩

  38. Ps. CXVIII, 18. ↩

Chapter 2 of 33