Skip to the text

Laus Dei

Te Deum adoro, te laudo, et te superexalto; hymnum laudis et gloriam tibi, o supersancta Trinitas, offero.

O lux æterna, lux supersplendidissima et superpulcherrima, lux quæ in te ipsa infinita claritate resplendes; pulchritudinis tuæ nullus est finis, et decoris tui splendor est omnino immensus, o lux supersimplex, incomprehensibilis, incircumscripta.

O Trinitas adoranda, tu bonitas pura, immensa, fontana, supersubstantialis, æterna; tu esse tantum, esse purum, esse perfectum, esse plenum, simplicissimum, independens, immateriale, interminabile, nesciens locum.

In te, o Trinitas superbenedicta, infinita est gloria, et beatitudinis tuæ lætitia est penitus infinita; in te quoque immensa dilectio, omniumque bonorum atque pulchrorum superplena et perfecta possessio; in te beatissima vita, interminabilis sapientia, immensa complacentia paxque dulcissima.

Tu, Pater æterne, te ipsum intuendo et intelligendo, tui ipsius conceptum et Verbum in te profers et gignis. Infinito et superardente amore Unigenitum tuum superpulcherrimum diligis, et cum superincomprehensibili ardore æternaliter eum amplecteris, amas et inspicis; omnia tua, superbone Pater, ei communicas, et in eo immensum delectaris et complaces.

Tu quoque, Unigenite, Patri tuo æterno inseparabiliter hæres; et quidquid habes et es, ab ipso te suscepisse cognoscis: ideo superæstuante simpliciterque infinito amore eum rediligis, et cum jucunditate immensa ad ipsum te vertis.1 Tu Patrem perfecte cognoscis, in eo interminabiliter delectaris, et sempiterno amplexu quiescis.2

Tu mentis paternæ Verbum æternum, intelligibilis dictio, et sapientiæ ejus plena expressio; tu splendor gloriæ, figura paternæ substantiæ, imago bonitatis paternæ essentiæ;34 tu Deus de Deo, Deus verus de Deo vero; tu lumen de lumine, lumen æternum ab æterna luce, Deus immensus et verus, unus cum Patre.

Tu, alme Paraclete, Spiritus Sancte, Patris et Filii es dulcissimus nexus, jucundumque osculum, æternus complexus. Te simul spirant et diligunt, atque in te omnes gloriæ et divinitatis suæ divitias æternaliter fundunt. Tu amor amborum, Spiritus, pax serenissima, suavitas infinita, communio plena, sempiterna atque communis lætitia. Te Pater et Filius infinite diligunt, eosque denuo immense rediligis, et in ipsis superdulcissime perseveras.

Pacis tuæ dulcedo, o Trinitas superfelix, est prorsus immensa; et unionis tuæ conjunctio, consubstantialis ac individua.

Tu, Deus æterne, es actus purus, mens separata, honoratissimus intellectus, universorum origo et finis. Te jure laudant, adorant, glorificant omnes creaturæ tuæ.

Te calidissimo animo, ardentissima mente, sacratissima Seraphim jugiter intuentur et diligunt. Te sapientissimo corde, oculata Cherubim mirantur atque conspiciunt. Tibi, Domine, Throni sedes sunt; te Dominationes adorant; a te Virtutes dependent; te Potestates formidant. Tibi Principatus ministrant, Archangeli parent, Angeli serviunt.

Te præ cunctis et singulis anima Christi cognoscit et diligit, cui Virgo Christifera exstat simillima.

Te Patriarchæ glorificant, Prophetæ collaudant, Apostolique magnificent. Te martyres benedicunt, confessores exaltant, virgines amant, omnesque electi adorant: quoniam tu solus cuncta in infinitum excellis, et tui comparatione est totus mundus tanquam pulvis exiguus.5 Tu solus immensus, æternus, omnipotens nulloque egens, penitus simplex, naturaliter bonus, essentialiter sanctus substantialiterque perfectus, trinus et unus. Amen.

AD LAUDES.

†. Te, Domine, laudant astra matutina.6

R. Tibi jubilant omnes filii Dei, Trinitas sancta.

†. Deus, in adjutorium, etc.

R. Domine, ad adjuvandum, etc.

†. Gloria Patri. Alleluia.

Ant. Deus et Pater.

Footnotes

  1. Joann. P. 35; XVI, 15; XVII, 7, 10. ↩

  2. Ibid. VII, 55; XVII, 25. ↩

  3. Sap. VII, 26. ↩

  4. Hebr. I, 3. ↩

  5. Is. XL, 15. ↩

  6. Job xxxviii, 7. ↩

Chapter 3 of 33