Skip to the text

Laus Dei

Nunc igitur oculos meos ad cœlum levo, et Altissimo benedico, et viventem in sæcula laudo atque glorifico:1 quoniam potestas ejus potestas æterna, et regnum ejus perpetuum; omnesque habitatores terræ apud ipsum in nihilum reputantur. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum, et laudabile et superexaltatum in omnibus sæculis. Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ, et superlaudabilis et supergloriosus in sæcula. Benedictus es, qui intueris abyssos et sedes super Cherubim, et laudabilis et superexaltatus in sæcula. Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor:2 quia justus es in omnibus quæ fecisti, universaque opera tua vera, viæ quoque tuæ rectæ, atque judicia tua omnia sancta.34 Exaudi, Domine; placare, Domine; attende et fac. Non enim in justificationibus nostris prosternimus preces nostras ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis et magnis.

†. Domine, exaudi, etc.

R. Et clamor meus, etc.

Oremus.

Trinitas superalma, glorificanda, superfelix, incommutabilis et perfecta, quæ in te ipsa universæ beatitudinis plenitudinem comprehendis, in qua est infinita dilectio mutua, interminabilis sapientia, immensa complacentia, omniumque bonorum atque pulchrorum perfecta possessio: tuorum nos participatione bonorum impingua et dita, et tui amoris ardore cor nostrum incende, resolve, et interiora nostra reforma, ac omni tempore rege. Cui honor, beatitudo, vita et regnum per sæcula infinita. Amen.

†. Domine, exaudi, etc.

R. Et clamor meus, etc.

†. Benedicamus Domino.

R. Deo gratias.

†. Animæ omnium fidelium, etc.

AD TERTIAM.

Adsit nobis, etc.

†. Cor mundum, etc.

R. Et spiritum rectum, etc.

†. Deus, in adjutorium, etc.

R. Domine, ad adjuvandum, etc.

†. Gloria Patri. Alleluia.

Hymnus.

Rex cœlorum, mundi factor, Orbis motor astriferi, Tu salutis meæ actor, Rector solis splendiferi. Genitor incircumscripte, Fili Patris benedicte ; Adorande Paraclete, Summe Deus, Rex inclyte : Da affectum æstuantem, Da menti sapientiam ; Tibi vitam da placentem, Da stabilem memoriam. Tibi hymnus, honor, decus, Coæternæ Trinitati ; Regnum, jugis principatus Adorandæ majestati. Amen.

Ant. Oculus.

Footnotes

  1. Dan. IV, 31, 32. ↩

  2. Dan. III, 52, 53, 55. ↩

  3. Ibid. III, 23, 27. ↩

  4. Ibid. III, 19, 18. ↩

Chapter 11 of 33