Skip to the text

Psalmus: 139

Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.

Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.

Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.1

Non tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori; cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

Gloria Patri.

Ant. Te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum Sanctum paracletum, sanctam et benedictam atque individuam Trinitatem, toto corde et ore profitemur, laudamus et magnificamus: quoniam te laudat omnis virtus cœlorum.

Hymnus.

Deus, cujus est natura Simplex, summaque bonitas, Infinita, sancta, pura, Cujus immensa dignitas. Trine, felix, simplex Deus, Salus, virtus, plastes meus : Me custodi, me tuere, Sicut nosti me egere. Qui servit tibi negligenter, Maledictus erit semper :2 Hinc da tibi reverenter Deservire et ardenter. Sit laus, honor Deo Patri, Summo quoque Christo decus, Sancto item Spiritui, Majestas Deo simplici. Amen.

Footnotes

  1. Ps. cxxxix, 2, 7-9. ↩

  2. Jer. XLVIII, 10. ↩

Chapter 14 of 33