Capitulum
Exsultavit Jesus in Spiritu Sancto, et ait: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: ita, Pater, quoniam sic placuit ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.12
R. Deo gratias.
R. Benedictus sit Deus Pater, unigenitusque Dei Filius, Sanctus quoque Spiritus: † Quia fecit nobiscum misericordiam suam, alleluia.
†. Benedicimus Deum cœli, et coram omnibus viventibus confitebimur ei.3 Quia fecit.
†. Gloria Patri. Alleluia.
†. In hac sancta Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus.
R. Sed totæ tres Personæ coæternæ sibi sunt et coæquales.
Footnotes
Chapter 15 of 33