Psalmus: 103
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.
Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terræ.
Sit gloria Domini in sæculum; lætabitur Dominus in operibus suis.
Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.
Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum.
Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino.
Gloria Patri.
Ant. Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis remanebo? ait Dominus Deus.
Hymnus.
O adoranda Trinitas, Immensa, prima bonitas ; In te omnis nobilitas, Essentialis Unitas. O Pater, nos vivifica ; O Fili, nos illumina ; Tu, Flamen, nos sanctifica, Nos vere et deifica. In me tuam pietatem Imple atque caritatem,12
Tibi queam ut intente Adhærere fixa mente. Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria : Qui vitam sine termino Nobis donet in patria. Amen.
Footnotes
Chapter 24 of 33