Skip to the text

Capitulum

O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! Quis enim cognovit sensum Domini ? Aut quis consiliarius ejus fuit ?1 Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.

B. Deo gratias.

B. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis;2 et exaltantes illum, replemini virtute. † Ne laboretis : non enim pervenietis.

†. Quoniam magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus.3 Ne laboretis.

†. Gloria Patri. Non enim.

†. Sicut unamquamque Personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur :

B. Ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur.

Footnotes

  1. Rom. xi, 33-36. ↩

  2. Eccl. xliii, 33, 34. ↩

  3. Ps. cxlvi, 5. ↩

Chapter 25 of 33