Skip to the text

Proœmium

DE LUMINE CHRISTIANÆ THEORIÆ

LIBER PRIMUS

OMNIS processio secundorum a primo et conversio eorumdem ad illud, per similitudinem efficitur utrorumque.

Porro omnium entium causale principium, est per se bonum. Ab hoc enim ente dependent cœlum et terra, et tota natura universi: quoniam ab ipso omnibus communicatum est esse et vivere, his quidem clarius, his autem obscurius. Fluens namque a primo bonitas, forma est in proximis, imago in distantibus, in ultimis vero obumbrata resplendentia. Universitas ergo secundorum a per se bono processit. Primum quippe bonum substantialiter bonum est, et ipsius natura bonitas est. Boni autem est se diffundere: quemadmodum lucis est lumen emittere; et fontis, rivos scaturire.

Denique omne procedens ab aliquo, ad id convertitur a quo propriæ naturæ participat subsistentiam. Causatum enim, esse et bene esse a causa suscipit. Convertitur autem unumquodque ad id a quo dependet et perficitur. Præterea, causati forma in causa præexsistit, quum agens agat in sibi simile, si causatis causæ proportionatæ sunt. Quod autem convertitur, copulari satagit: copulat vero et unit omnia similitudo, sicut et dissimilitudo distantiam inducit. Jam igitur elucescit, sic unumquodque converti quemadmodum procedit: entium etenim quædam substantialiter solum, quædam autem vitaliter, quædam vero etiam cognitive convertuntur.

Nunc itaque palam est, quod omnis processio secundorum et eorumdem reditio, per similitudinem ipsorum ad primum fiat. Cui conforme est quod Proclus ait: Omne causatum et manet in sua causa, et procedit ab ipsa, et convertitur ad ipsam.

DE LUMINE

CHRISTIANÆ THEORIÆ

Chapter 1 of 220