Skip to the text

Articulus 1

Quod divini intellectus sit anima nostra expressio et signaculum.

EST autem omne causatum participata quædam similitudo suæ causæ. Cognitio namque per assimilationem efficitur, quum oporteat cogniti formam inesse cognoscenti. Inducit vero causatum in causæ cognitionem, et ob hoc, ipsum est tanquam species et imago causæ. Omne itaque creatum radius quidam est et exemplum sui Creatoris. Non enim aliter superinvisibilis Deitas et creatæ illæ supermundanæ mentes, per hujus sensibilis mundi corpoream naturam conspicerentur. Intellectualis autem essentia, primæ et fontanæ bonitati simillima est. Nulla enim virtus cognitiva, est ad se rediens, nisi intellectus. Denuo, nulla natura immaterialis est, et in se ipsa indissolubiliter subsistens, nisi intellectualis substantia. Ob hoc ergo supersubstantiali primæ luci est intellectus simillimus. Est autem anima intellectualis substantia: propter quod necessario creata est. Nam secundum Aristotelem, intellectus est ab extra. Rursus, omnis indestructibilis et immortalis essentia creata est. Anima autem hujuscemodi est: est enim ad se rediens; omne vero ad se conversivum, habet substantiam separabilem ab omni corpore, secundum Proclum. Sic igitur est anima nostra divini intellectus expressio. Quippe primæ lucis diffusio omnia illustrat, quum nil sit divinæ influxionis expers. Intellectus autem, quoniam largius et vehementius divini luminis immissiones suscipit, præ ceteris entibus divinius et divini intellectus signaculum appellatur. Unde David :1 Signatum est, inquit, super nos lumen vultus tui, Domine. Hoc igitur modo intellectualis anima deiformis et primæ lucis imago describitur.

Footnotes

  1. Ps. IV, 7. ↩

Chapter 2 of 220