Proœmium
DE PRÆCONIO ET DIGNITATE MARIÆ
LIBRI QUATUOR
DE PRÆCONIO
ET DIGNITATE MARIÆ LIBER PRIMUS¹
INIMICITIAS ponam inter te et mulierem; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Gen. III, 15.
Serpenti Deus ista locutus est. Invidia nempe diaboli, mors introivit in orbem terrarum : quippe qui per feminam virum fefellit, atque per hoc sobolis omnem posteritatem infecit. Fecit equidem Deus hominem ab initio rectum ; invidi vero suggestione serpentis, obliqua facta est Protoplasti voluntas. Sed aliunde seducto, aliunde quoque auxiliandum censens sapientissima divinaque æquitas, eo decrevit modo hominem redimere quo utique deceptus est. Enimvero, per feminam, successionem prolis universam vir ipse, protoplastus homo primusque parens, infecit atque damnavit. Ideoque in viro quem statuit, in eo quem elegit itemque assumpsit, sed non nisi per feminam, Deus clemens et æternus humanum genus liberare decrevit. Parificanda enim exstitit morbo medela, damnationisque modo redemptionis forma. Ideoque, quemadmodum justa ac ineffabili æternæ æquitatis censura, uno transgrediente, femina consilium exordiumque præstante, cuncti cecidimus ; sic uno obediente, femina cooperante, concipiente utique eumque gignente, ab infernalis obligatione necis singuli liberamur. Et ob id, inter hanc feminam serpentemque æmulatio orta est. Verumtamen ipsa prævalet : quippe quæ caput illius conterit. Gen. III, 15. Nihilo minus insidiatur ille calcaneo istius. Circuit namque ut leo rugiens, quærens I Petr. v, 8. quem devoret, schismata hæresesque inducens ; et hujus demum mulieris dignitati per os reproborum suorum maledicit.
Chapter 1 of 110